Tractatus de Papa ubi et de Concilio Oecumenico

발행: 1869년

분량: 733페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

a Romano Pontifice, aut ipsius judicium in causis s dei declinare. Porro si saltibilis foret in causis fidei Romanus Pontifex, omnino fas esset ipsius judicium declinare et ab eo judicio appellare. Unde relata Martini V desinitio est revera simul opinionis de Papae lallibili late aperta reprobatio. Psoposmo II . - Anno 1479, opinionem de fallibilitate Papae

damnavit Status IV. - Confixit enim, et quidem tanquam ha reticam, hancce Petri de 0sma propositionem : Eeelesia urbis Romae errare potest. Totius facti enarrationem vide supra, capite vii. Iuxta ultimum e quatuor Gallicanis articulis

anni 1682, insallibile non est Papae judicium in causis fidei,

nisi Leelesiae eonsensus aecesserit. Proinde juxta eumdem articulum, insallibile non est judicium Papae, quando solus, vel cum sua urbis Romae Ecclesia pronuntiat. Proinde Gallicana opinio de Papae lallibilitate vera esse nequit nisi vera sit haec formula : Ecclesia urbis Romae errare potest. Ergo prο- scriptio hujusce sormulae plene attingit Gallicanam de sullibilitate Papast opinionem, seu ultimum e quatuor articulis

anni 1682.

4 augusti 1600, reprobati sunι quatuor articuli anni 1682. Ad illius bullae intelligentiam nonnulla praenotanda Sunt. Jam equidem Innocentius XI, Brevi Paternae rearitalis, H aprilis 1682, gesta in causa regaliae reprobaverat et irrita declaraverat, cum omnibus inde seculis. Nullain tamen ibi mentionem fecit de quatuor articulis. Nec mirum. Illo siquidem Brevi respondebat Innocentius XI ad epistolam Gallicani conventus, diei 5 februarii 1682 ; quo tempore dictus conventus quatuor celebres articulos nondum parturierat. Approba liquippe suere quatuor articuli a conventu Gallicano, die 19 inartii 1682. Proinde respondebat Innocentius XI ad epistolam, quatuor articulis anteriorem. Equidem quando huic Brevi subscripsit, jam elapsi erant 22 dies, ab editis quatuor articulis. Ast etiamsi sufficiens fuerit is temporis tractatus ut aliqualis de isto attentalo Romam nolitia perferretur, Sun

152쪽

p1Rs SECUNDA. 45ficiens sane non fuit ut opportuna documenta de re tanti momenti Sedes Apostolica reciperet ac expenderet. Igitur absone prorsus quis in gratiam quatuor articulorum argueret, ex eo quod nulla- de ipsis mentio ili' Brevi Innocentii XI reperiatur. Dictam vero cleri Gallicani declarationem anni 1682, et quatuor in ea contentos articulos reprobavit Alexander VIII. Die scilicet 4 augusti l 690, id est, primo sui Pontifficatus anno, subscripsit laudatus Pontifex constitutioni suae Inter multiplices, quae tam regaliae extensionem quam dictos quatuor articulos reprobabat et annulabat. Sperans tamen fore ut clerus ipse Gallicanus quatuor articulos retractaret, publicandae dictae constitutioni supersedit. Postmodum vero graviter de-eumbens supremumque sibi diem instare intelligens, id est, die 50 januarii 1691 seu biduo ante ipsius obitum, conv0calis 12 cardinalibus, duobusque protonotariis apostolicis, eam legi praecepit ac coram ipsis publicavit. De ejusmodi publicatione plene constat instrumento publico, quod transcriptum in extenso reperies apud Bianchi Potesta della Chiesa, lomo II, pag. 654, edit. Romae, 1745ὶ, et apud Zaccaria Anti-febronio, parte I, diSSert. II, c. X, n. 8, facta translatione in gallicum idioma a D. Pellier, t. II, pag. 289, Paris, 1859ὶ.Εx ipsa autem constitutione Inter multipliees sat erit haec

pauca transcribere: μα Αc felicis recordationis Innocentii Papae XI praedecessoris nostri, qui in occasione rescribendi ad littteras quibus Archiepiscopi, Episcopi et alii ecclesiastici viri supradicti de rebus ab ipsis gestis certiorem eum reddiderant, per quasdam suas in simili forma Brevis die H aprilis 1682 expeditas litteras improbavit. rescidit et cassavit, quae in dictis comitiis

acta fuerant in negotio regaliae cum omnibuS indst SecutiS..., vestigiis inhaerentes: ... motu proprio et ex certa scientia et matura deliberatione nostris, deque apostolicae potestatis plenitudine, omnia et Singula, quae tam quoad eatensionem juria regaliae, quam quoad declarationem de potestate eeelesiastica

153쪽

cleri Gallicani anno 1682 hahitis acta et gesta suerunt, ipso

jure nulla, irrita, invalida, inania ... ab initio suisSe et esSe ...declaramus et decernimus : et si hilominus ad abundantiorem cautelam et quatenus opus Sil, acta et geSta praelata ... IMPROBAMUS, GSSamus, irritamus. n Integrum hujus bulltu textum reperies in Bullario Romano, torno IX, pagina 58, edit. Romae,1754. Notet lector vocem illam improbamus cadere omnino in deelarationem de potestate ecclesiastica et in quatuor propositiones in ea contentus. Γnde quatuor anni 1682 articulos seu propositiones tenere ac propugnare, omnino est propugnare ac tenere doctrinam a Sede Apostolica reprobatam. Equidem notas theologicas iis quatuor articulis nondum inussit Sedes Apostolica : id vero non impedit quin certissime eos reprobaverit, proindeque condemnaverit. Qua ratione absque ingenti reatu teneri docerique valeat doctrina Sedis Apostolicae auctoritate reprobata, viderint Gallicani, viderint congregationis

Sancti Sulpitii presbyteri, qui prout perpetuo antea, videlicet

a tempore tertii sui superioris generalis domini Tronson inclusive, ita hodie adhuc, qua Scriptis, qua suis ad seminariorum alumnos praelectionibus liberam ac lieitam edocent ac propugnant quatuor articulorum doctrinam, a Sede Apostolica reprobatam.

Bullam suam Inter multipliees Ludovico XIV noliscavit ipsemet Alexander VIII, per Breve ejusdem diei 10 januarii 1691, in quo sic, instante jam morte, Ponti sex eloquitur :a Cum in summopere metuendo mortalis hujus vitae con-snio constituti, de reddenda judici districto et pulsanti demandatae nobis in Ecclesia Dei supremae administrationis ratione serio hogitemus, nostrarum esSe partium omnino duximus, irrita atque inania declarare omnia quae aliquot ab hinc annis in isto regno luo, Sive adversus Ecclesiarum ejusdem regni personarumque et locorum ecclesiasticorum jura, Sive alias adversus Romani pontificis, Apostolicae Sed is Ecclesiaeque universae authoritatem acta, gesta et respective

154쪽

HRS SECUNDA.l4 pronuntiata suerunt, quaeque inde quomodocumque secula et secutura sunt; sicuti ex Binvi hac super re edito mani-seSte apparet ... η relatum illud Breve habes apud Bianchiel Zaccaria, locis modo citalis . PROPOSITio V . - Quatuor articulos reprobavit Sedes hostmlica, retractationem eaei gendo ab iis qui subseripserunt ejusmodi artieulis, quique postmodum ad sedes episeopales a rege nominati fuerant. - ferium est denegatas hisce viris suisse bullas, ob doetrinam quatuor articulis contentam, eui SuhscripSerant. Id probatum vide supra scapite x, ἶ 6ὶ. Item certum est Ob eam bullarum denegationem per annos undecim Sedem Apostolicam a rege Galliae Ludovico XIV, continuis acerbissimisque molestiis exagitatam suiSSe. Interea vero vacantium dioeceseon regimen absque bullis suscipere ausi sunt nominati a rege; atque illorum intrusorum numerus ad quadraginta sere excrevit. Quae omnia per annos undecim potius toleranda duxit Sedes Apostolica, quam ad episcopale culmen eos viros evehere qui doctrinae quatuor articulorum adhaeserant. Nec tandem eis bullas concessit, nisi facta prius ab ipsis retractatione. Haud sane poterat Sedes Apostolica quatuor articulorum doctrinam manifestius reprobare, quam invicta illa

sua undecim annorum resistentia. PRopost Tio VI'. - In allocutione eonsistoriali asseruit Innocentius XI , a Sede Apostolica reprobata fuisse gesta consensuε anni 1682. - Νam de gestis istis dicit ibi Innocentius XII : Merito ab hae Saneta Sede reprobalis editam reperies hanc allocutionem consistorialem in opusculo: Εramen du quatrist me artiele de la taelaration, pag. 170, Paris, 1809J. Cum dicat merito, non tantum jam reprobata declarat gesta illa, Sed et ipse iterum reprobat. PRoposiTio VII'. - Breve GR mi ArioNEs Clementis XI, 15 janvarii 1706, erimini vertendo Gallitanis Episcopis quod suam dogmaticam eonstitutionem eraminassent antequam acceptarent,

Galliennam de fallibilitate Papae opinionem reprobavit. - Breve istud, quod dissicile in Galliis reperitur, editum est in opus-

155쪽

mmoire adresfg et solaeopat rans alis, Lirue, 1855, pag. 80. Postquam dolorem suum expressit quod Episcopi Galliae dogmaticam suam constitutionem examini subjecissent, antequam acceptarent, ita subjungit Clemens XI: a Quis enim vos constituit judices super nos Τ Numquid inferiorum est de superioris auctoritale decernere ejusque judicia examinare Pace vestra dictum sit, venerabiles fratres, intoleranda plane res est, paucos Episcopos et illarum potissimum Ecclesiarum, quarum privilegia et decora nonnisi Romani Ponlisiicis favore ac beneficio constant, adrersua sui nominis et honoris authorem Innocentius I, Epistola ad Patres

concilii Carthaginensis II, anno 417ὶ caput attollere, ac primae

Sed is jura corrodere, quae non humana, Sed divina authoritate nituntur. Interrogate majores veStros, et dicent vobis,

non esse particularium Antistitiam, Apostolicae Sed is decreta discutere, sed implere . Et quandoquidem Episcoporum Galliae, sancto Leoni Magno de consensione fidei gratulantium verba producitis, ab iiSdem utique discere poteratis quae vestri similium, quos propterea imitari non pudeat, Antistitum in recipiendis Apostolicae Sed is definitionibus, partes reverasini : Ipostolatus restri, inquiunt, seriptu, ut symbolum iidei

quisquis redemptionis sacramenta non negligit, tabulis eordis adscripsit, et tenaci, quoad eonfundendos haereticorum errores paratior sis, memoriae commendaris i Epistola Ravennii aliorumque Episcoporum Galliarum ad Leonem papam . Longe ergo olim aberant praestantissimi Galliarum Episcopi ab arrogando sibi jure discutiendi Apostolicae Sed is constitutiones, quas ut ipsum sidet symbolum recipiebant ...; sed Salis Sibi esse ar-lli a Nos lEpiscopi , qui sacros canones et decreta sedis Romanorum Pontificum sub ipsius Apostolicae Petrae judicio exequimur, nihil aliud quam juste judicantium fautores et justorum judiciorum executores, obedientiam Sancto Spiritui praestamus, qui per eos loeutus est, et Sedi Apostolicae, a qua mus religionis et ecclesiasticae ordinationis et canonicae judicationis pronuxit , Illinc-marus Rhemensis, t. II operum, pagina 462ὶ. Idem Hincmarus, homo II operum. pagina 250, alloquens Summum Pont iiicem : e Meum est mea, vobis obediendo, committere, et non vestra judicia discutere . a

156쪽

pARS SECUNDA. 49bitrabantur, si eorum tenorem ad confundendos haereticos memoriae commendarent; docebantque insuper quod vos maxime animadvertere oportet Romani Pontificis desinitiones non ex ipsorum fide dijudicandas, sed polius suam adeo firmam ratamque agnoscebant, quod definitioni Romani Ponti scis consentiret. Audite illos sancto Leoni ita subdentes :Doctrinae, post Deum, vestrae debet quisque fidelis adhaerere, ut eonstanter teneat quod eredebat: debet etiam insidetis, ut a perfidia sua, agnita veritate, diseedat, et apostolicae institutionis

luce perfusuS, et 'oris sui tenebras derelinquat ... Neque voS ip-SOS, venerabiles fratres, praeclara vestra aut Sacrarum Litterarum peritia, aut in evellendis priscis EccleSi de monumentis studium ac diligentia ignorare patitur quod euneta permundum norit Eeelesia, quod nimirum Sedes beati Petri apostoli de omni Eeelesia fas habeat judicandi, neque cuiquam liteat de ejus judieare judieio. Profecto si vel ipsam apostolicae nostrae constitutionis sormam. . . Observare placuiSSet, qua Omnibus Archiepiscopis et Episcopis constitutionis ejusdem executionem et observantiam integram auctoritate apostolica praecipimus, , committimus et mandamus, edoceri vel ea salis poteratis, nos in hac eadem cauSa non vestrum conSilium ex-pOScere, non rogare Sullaagia, non expectare sententiam, sed

obedientiam injungere, quam beato Petro apoStolorum principi, Sanctaeque Romanae Ecclesiae ac nobis nostrisque decretis atque mandatis, in ipso sacrae vestrae inaugurationis limine, solemni juramento pollicili estis . . . Quasi vero eadem Apostoliea judieia pro sancienda regula fidei a Summis Pontisti cibua lata, quae paucos ante annos, divina ac summa per uni. versam Ecclesiam auetori tale niti epistola triginta Episcoporum Galliae ad Innocentium X, anno 1655ὶ omnis Gallicana

Ecclesia, datis ad praedecessores nostros litteris, palam Professa est, modo sere infirma debeant ac veluti nutantia repulari, nisi superveniente vestro, paucorum scilicet EpiScoporum, judicio sulciantur lu Currebatis bene, venerabiles fratres, et praeclara majorum

157쪽

50 TR CTATUS DE PAPA. vestrorum seculi vestigia, ad Apostolicam sedem, tanquam ad fidei arcem, totius disciplinae metropolim, et unitatis centrum, quo omnium Ecclesiarum lineas collimare necesse mi, ne alio distoriae ruinam inveniant, et ad beati Petri sidem nunquam de ieientem lepistola octoginta quinque Episcoporum Galliae ad Innocentium X, anno 1650 , qua haereticorum errores peremptorio decreto prostrantur, fidenter non minusquam humiliter coniugiebatis. ouare ergo tam et to transferimini pene in aliud Eoangelium, ac si fidei arcem et disciplinae

metropolim ut minus tutam explorare tentetis, lineasque vestras non ad unitatis catholicae centrum deducere, Sed pOtius centrum ad lineas vestras exigere velle videamini, ac demum beati Petri fidem nunquam deficientem agnoscere erubeS

a Romanam Ecclesiam, Ecclesiarum omnium matrem ac

magistram, nulli in seriores Antistites judicare aut docere pretesumant, aut post ejus judicare judicium ...u Maneat dispositio veritatis ipso Christi verbo firmata. . .:ul scilicet beatus apostolus Petrus, cujus adhuc in sua sede vivit potestas et excellit auctoritas, et cujus etiam dignitas in indigno haerede non deficit confirmare debeat fratres suos,

non ipse a fratribus eonfirmari . Γnitatem demum catholicae Εcclesiae. . . firmiter custodiamus; unitatem Scilicet illam, quae, ut a majoribus nostris accepimus, in eo potissimum Sita esse dignoscitur, ut, quamvis in populo Dei multi saeerdotes sint, multique pastores, omnes tamen proprie regat Petrus, quos prine aliter regit et Christus iS. Leo, Sermone ut, de Assumptione). Idem Pontifex, Clemens XI, in suis ad Ludovicum XIV litteris, ita Gallicanos Episcopos coarguebat: u Huic uni beati

iij a A te emendari Ecclesiam Romanam nihil opus erat; nam illa... potestatem a Christo accopit regendi alias et gubernandi, confirmandi et corrigendi. non ut ipsa confirmetur ab aliis. Et tu. inquit Salvator ad Petrum, aliquando con-νeraua conmma fratres tuos. Non dixit conβrmare a fratribus tuto, sed eonis sirma. v Joseplius. Episcopus Methonensis, ad Marcum Eugenium, Ephesinum Metropolitanum.

158쪽

p R8 SΕctam. 151 Petri cathedrae auctoritatem divinitus attribulam usurpare non audeant, et ejusdem de catholica side decreta venerari et exequi discant, non discutere, non judicare praesumant. nuui reprobat examen definitionum pontificiarum ab Episcopis factam, hoc ipso reprobat opinionem de Papa in iis desinitionibus saltibili. Nam si saltibiles forent, non tantum p sent, Sed et deberent ab Episcopis discuti et examinari. PnoposiTio Vnd. - inionem de Papae folii bilitate reprobavit Sedes Apostolica, erigendo ut decretis suis, quibus quinque Iaim

senii propositiones condemnaverat, praestaretur, non tantum Silentium obsequiosum, sed etiam internum mentis Obsequium.

Etenim nisi certo verum sit quod Papa definivit, seu nisi Papa in desinitionibus fidei in fallibilis sit, repugnat obligatio has

definitiones credendi useras cum interno mentis obsequio. Non tantum absurdum sed etiam impium est dicere, velle Deum ut errori adhaereamus. Nedum id injungat Deus, prohibet econtra tanquam quid essentialiter inordinatum et pravum,

ne assensum praeStemus ulli assertioni, quamdiu remanet periculum ne sit salsa. Porro si fallibilis sit Papa in definienda fide, remanet periculum ne salsae Sint ipsius desinitiones; proinde nullum eis debetur internum mentis obsequium, seu

PRoposiTio IX'. - opinionem de fallibilitate Papae toties reprobavit Sedes Apostoliea, quoties aliquem sidet articulum tenendum praescripsit; id est, quoties aliquid eirea sidem aut mores desinivit: id est, s centies. - Nam quoties aliquid desinit circa fidem et mores, simul omnibus Christi fidelibus ita tenendum et credendum mandat et imperat. Dum autem sic imperat Romanus Pontifex, hoc ipso Seipsum pronuntiat insallibilem. Λpcria enim insania foret si, seipsum saltibilem reputando, nihilominus fidei assensum definitionibus suis praestandum imperaret. Unde quoties Papa aliquid a se di. finitum tenendum et credendum injungit, toties sese in sallibilem delinit, et oppositam opinionem reprobat ac condemnat. Duiligod by Cooste

159쪽

PRoposITio X'. - Doctrinam quatuor articulis contentam reprobaviι Pius VI, eelebri bulla Auctorem fidei, 28 augusti 1794.

- a Neque silentio praetereunda insignis ea fraudis plena Synodi temeritas, qua pridem ivpRMATAM ab Apostoliea Sede eonventus Gallicani declarationem anni 1682, ausa Sil, non amplissimis modo laudibus exornare; sed quo majorem illi auctoritatem conciliaret, eam in decretum de side inscriptum insidiose includere, articuloS in illa contentos palam adoptare, et quae SparSim per hoc ipsum decretum tradita sunt, horum articulorum publica et solemni professione obsignare. Quo sane non solum gravior se Nobis ossert de synodo, quam praedeceSSOribus nostris fuerit de comitiis illis expostulandi ratio, sed et ipsi mei Gallicanae Ecclesiae non levis injuria irrogatur, quam dignam STrioduS existimaverit, cujus auctoritas in patrocinium vocaretur errorum, quibus illud

est contaminatum decretum. K Quamobrein, quae acta conventus Gallicani mox ut prodierunt, praedecessor noster venerabilis Innocentius XI, per

litteras in forma Brevis, die 11' aprilis, anno 1682; post autem expressius Alexander VIII, constitutione Inter multiplices, die 4' augusti, anno 1690, pro Ap0Stolici sui muneris ratione, IMPROBARUNT, reSciderunt, nulla et irrita declararunt: multo sortius exigit a nobis pastoralis sollici ludo, recentem horum factam in sγnodo tot vitiis asseclam adoptionem, velut temerariam, Scandalosam, ac praeSertim poSt edita praede-ceSSorum nostrorum decreta, huic Apostolicae Sedi summopere injuriosam, reprobare ac damnare; prout eam, praesenti hac nostra constitutione reprobamus et damnamus, ac pro reprobata et damnata haberi volumus. v - 1' ibi testem habes Pium Vl, a suis praedecessoribuS improbatam suisse quatuor articulorum doctrinam. IIuic praedecessorum improbationi

suam adjungit Pius VI, cum asserit id ab ipsis peraclum pro

apostolici sui muneris ratione, id est, merito. 5' Improbari a Pio VI quatuor asticulos, sequitur inSuper ex eo quod repro-bel et damnet eorumdem articulorum adoptionem a Synodo

160쪽

erat eur eorum adoptionem reprobaret tanquam temerariam,

seandalosam et Sedi Apostolicae summopere injuriosam. PRoposiTio XI'. - Gallieanum systema reprobavit Pius Papa IX, alloeutione eo istoriali diei 17 decembris 1847. - Roma redux Thi baud, Montepessulanus Episcopus, pastoralem instructionem ediderat, in qua Gallicanas ιraditiones defendens quibus ab ipso polissimum designari quatuor articulos anni 1682 haud dubium erat , ab ipso Pio IX ejusmodi doctrinam in prelio haberi audacter asserebat; insinuans id sibi ex habilis cum Pontifice colloquiis compertum suisse. Quod salsissimum assertum ita repulit Pius IX iu Nunc poim vobiscum communicamus, venerabiles DalreS, Summam admirationem, qua intime assecli fuimus, ubi scriptum a quodam viro ecclesiastica dignitate insignito elucubratum typisque editum ad nos pervenit. Namque idem vir in hujusmodi scripto, de quibusdam loquens doctrinis, quas Ecclesiarum regionis suae traditiones appellat, et quibus hujus Apostolieae Sedis jura eoaretare intenditur, haud Eui huiTaSserere, traditiones ipsas a nobis in prelio haberi. Ahsit

enimvero, venerabiles fratres, ut mens aut cogitalio nobis unquam fuerit vel minimum declinare a majorum institutis, aut abstinere ab hujus Sanctae Sed is auctoritate sarta lecta conservanda atque tuenda. Habemus equidem in prelio peculiares traditiones, sed eas lantum quae a catholicae Ecclesiae sensu non discrepent; praeSertim vero illas reveremur ac sir-misSi me tuemur, quae cum aliarum Ecclesiarum traditione, alque in primis cum hac sancta Romana EccleSia plane congruant, ad quam, ut sancti Irenaei Ferbis utamur, propter potiorem principalitatem necesse est omnem eonvenire Eeelesiam, hoc esι eos qui sunt undique Adeles, in qua semper ab his qui sunt undique conser'vala esι ea quae est ab apostolis traditio v vide quoad istam consistorialem allocutionem Repueeatholique, t. I, p. 62l et 622 . Traditionum Gallicanarum, quibus Sedis Apostolicae jura coarctare intenditur, praecipua

SEARCH

MENU NAVIGATION