장음표시 사용
181쪽
3 2. - Textus Mattluci imp. xvi, v. 10 : Ει tibi stabo elapes regni caelorum, et quodcvmque Isaperia super terram, etc.
I. Per verba haec Petro tradita est plena et absoluta potestas ligandi atque solvendi. Αl qui talis potestas Romani Pontificis insallibilitatem evincit. Εlenim vi hujusce potes- talis, legibus ac decretis obligare seu conscientiam ligare potuit Petrus, ita ut obligatio ista rata laret in caelo, nee posSet sine exclusione a caelo violari. Aliunde autem polestas Petro tradita non erat cum ipso transitura, sed Simul ejus successoribus Romanis Ponliscibus a Christo collata suit, prout alibi probavimus parte I, secl. II, cap. Vm, - et Se l. III, cap. XII). Iam Vero ejuSmodi potestas per leges et decreta obligandi, tam est potestas obligandi per leges et decreta circa sidem, quam per leges et decreta circa disciplinam. Christus enim nihil excepit; sed locutus est per propoSilionem metaphSsice universalem, prout patet ex verbo quodcumque. Ergo Romano Pontifici competit potestas obligandi per leges et decreta de fide, seu obligandi ad credendum articulis fidei a se desinitis. Porro talis obligatio repugnaret, nisi simul Summus Pontifex insallibili late a Christo donatus fuisset. Si enim errare posset Summus Pontifex in praescribendis sidet articulis, et lamen iis credere obligaremur, dicendum foret voluisse Christum constrictos homines ad credendum errori et haeresi, quod prorsus absurdum est et impium. Ergo ex citatis Christi verbis rigorose sequitur Romani
Pontificis in decernenda side insallibilitas.
II. Probatur insuper a pati, ex potestate quam contulit Christus apostolis collective sumplis et cum Petro unitis, per haec verba : Amen dico vobis, quaeeumque alligaveritid super terrum, etc. Matth. xviiij. Nam ex istis verbis merito tenent omnes non exceptis Gallicani systematis sequacibus Ecclesiam docentem esse omnino in decernenda fide insallibilem. Cum ergo eadem verba fuerint etiam ad Petrum personaliter et singulariter directa, eodem modo et ex iisdem
182쪽
rationibus personalem et singularem ejus insallibilitatem
evincere censenda Sunt. - Immo adest Specialis ratio ut verba
haec insallibilitalem sortius probent qu0ad pelrum. Nam ipsi
dixit Christus, libi diibo clares regni caelorum; qua clavium metaphora potestatis plenitudinem in tota retro antiquilato fuisse significatam eruditi S exploratum est. Porro nunquam Apostolis collective sumptis dixit Christus, robis dabo clares sicut nec eis dixit, ros estis petras et Super has petras; nec pascite ore8 meas, nec consita mate fratres vestros . Igitur haec clavium traditio, beato Petro singulariter et specialiter facta, specialis ratio est, cur per verba quodcumque ligaveris, Olc., ipsi collata censenda sit insallibilitas. Objietes. - Si verba quodcumque ligareris, etc., probarent insallibilitalem quoad Petri successorem Romanum Pontificem, eam probarent quoad apostolorum Successores Episcopos; cum pariter apostolis dixerit Christus, quaecumque lissa Perilis,
etc. Atqui non probant insallibilitatem quoad Episcopos ;ergo nec quoad Romanum Pontificem. Respondeo : distinguo majorem. Probarent quoad Episcopos collective sumplos et Romano Pontifici unitos, concedo :quoad Episcopos diviSim Sumptos, nego. EnimVero, quando verba haec quaecumque ligaveritis, etc., Christus protulit, ibi aderat Petrus. Nec apostolos iunc allocutus est Christus a petro sejunclos, sed ipsi unitos. - Atqui non probant in sallibilitatem quoad Episcopos, distinguo minorem. Quoad EpiScopos divisim Sumptos, concedo : quoad Episcopos collective sumptos et capiti suo Romano Pontifici unitos, nego. Et revera rigo se probant haec verba insallibilitatem Episcoporum Bomano Pontifici uni lorum, sive in concilio adunali existant, sive dispersi remaneant. At sicut insallibilitatem non probant quoad unum quemque apostolum SeorSim Sumptum, excepto Petro, nec quoad aliquem caelum apostolorum in quo non adsit et pronuntiet Petrus; ita nec ullomodo adstruunt
insallibilitatem uniuscujusque Episcopi seorsim Sumpti, nee ullius collectionis Episcoporum, in qua non sit et pronuntiet
183쪽
TRETATΓS DE PΑΡΑ. 176 Romanus Pontifex. Equidem ex traditione scimus unicuique apostolorum collatum fuisse personale infallibilitatis privilegium: sed simul ex eadem traditione accepimus hoc privilegium cum ipsis extinguendum et extinctum fuisse, non autem in Episcopos transfundendum. Caeterum ejusmodi personale privilegium nulla Seriplumae verba probant. Et imprimis illud nequaquam probant verba gua eumque allissa PeritiS, etc., utpote quae ad apoStolos Simul cum Petro coadunatos
. 3 5. - Textus Lucae lxxu, 52J: Sinum, Simon, ecce Salanas eaepetivit vos vι eri-braret sicut triticum. Ego autem rogavi pro te, uι non desiciaι fides tua: ritu aliquansso conversus, consima fratres tuos.
PROPosiTio I'. - per haec verba contulit Christus Petro potestatem et ossicium fratres suos consirmandi. - Nam expresse
dicit Iesus Petro : Confirma fratres tuos: quae verba os licium Petro injuriclum denotant; ad quod explendum simul debuit Christus, ne sibi contradicerei, potestatem ad id necessariam
Petro conserre. PROPostrio II'. - Εο sine Christus Petrum constituit eonfli maiorem fratrum, ut horum βιdes illaesa et immota persuteret. Colligitur ex contextu. Dixerat Christus : Satanas eaepetivit posui cribraret; quae verba, latentibus omnibus, non aliud sonant, quam postulatam a Satana fuisse sucultatem eos omnes,
quos alloquitur Christus, omnimode tentandi, pervertendi ac perdendi. Praecipuus autem perversionis modus, verae fidei subversio. Praeterea dicit Christus se orasse ne desiceret sides Petri; quae verba indicant, provideri a Christo remedium contra sidei eversionem. Igitur expetiverat Salanas ut eos potissimum a sidet puritate deturbaret. Et hoc ipsum ut impediret Christus, oravit pro fide Petri et ipsi dixit : Confirmusratres tuos. Ergo revera constitutus est Petrus fratrum com sirmator, eo sine ut per ejusmodi confirmationem fratrum sides illaesa et immota persisteret. PROPOsirio II P. - conlirmatorem sidet fratrum eonstituit Chris-
184쪽
gebant; quia in die Pentecostes per Spiritum Sanctum accepturi erant spersonale tamen et cum ipsis finiturum indelaelibilis fidei privilegium. Igitur voluit Christus, Petrum
confirmatorem fratrum constituendo, providere Ecclesiae suae, non tantum quoad viveret Petrus, sed post ejus etiam obilum, usque ad consummationem saeculi. Ergo in persona Petri legitimis ipsius successoribus simul commisit fratres in fide confirmandi ossicium. Quod aliunde colligitur ex perpetua traditione Patrum, quibus nil frequentius est quam haec verba Christi allegare, ut Romani Pontificis fideles et fidelium pastores in sido confirmandi privilegium auctoritatemque commendent. PsoposiTio II'. - Christus sie constituendo Romanum Pontistem fratrum confli maiorem, hoc ipso eum constituit in deternenda Ade infallibilem. - Nam ex propositione II, ideo Chri tus Petrum constituit fratrum confirmatorem, ut horum fides illaesa et immota persisteret. Ergo voluit ut in Ecclesia sua fidei integritas efficaciter retineretur et indeficiens permaneret per conssirmantem Petrum seu Romanum Pontificem. Sed fidei integritas non potest indeficiens conservari per confr- mantem Romanum Pontificem, nisi Romanus Pontifex veramsdem certo et semper confirmet, seu nisi sit in dirimendis fidei controversiis insallibilis. Repugnat enim conservari integritatem fidei per erroneam aut haereticam decisionem. Pmposnio V . - Systema Gallicanum, infalsiiuilitatem Romano Pontistet denegans et eam eoetui Episcoporum tribuens, adversa fronte pugnaι cum divino Christi oraculo; estque proinde pro
salso prorsus habendum et summopere abhorrendum. - Nam
juxta hoc Systema, Romanus Pontifex, utpote saltibilis, confirmandus et corrigendus esset per caelum Episcop0rum, utpote insallibilem. At numquid dixit Christus : Rogari pro
vobis fratribus, ni non desietat Ades vestra; vos Petrum eousii mater Hoc sane non ossatus est Dominus; Sed plane contra-
185쪽
TR1GHES DE PAPA.178rium : Ego, inquit, rogari pro te ut non destietat fides tua; tu confirma fratres. Et item dixit Petro, pasce oves; non autem ovibus, pascite pallorem. Et tandem non dixit, vos estis petrae, et super has petras aedisiecto Ecclesiam meam quod quidam Gallice sic expressit: rius etes un tas de pierres, et Sur eetas de pieri es je bili irai 1 non Eglisei; sed dixit, tu es Petrus et super hane petram . Est scilicet dictum gallicanum STStema aper-lissimum erroris monstrum; quω, non tantum ut verum defendere, sed et ut opinionem liberam et licitam propugnare, certissimus error est et certiSSima praevaricatio ; a qua nonnisi ob ignorantiam et bonam sidem quisquam absolvi debet,
PRopostrio I: - Vi hujus terius jus et os ieiuni habet Romanus Ponti eae sideles ae Episcopos ipsos omnes quolibet momento p eendi ; ac vieissim tenentur quolibeι tempore fideles ad Discopi omnes Seu totus Ecclesiae qreae, paseenti Romano Pontifici ob dire. - Etenim non dicitur Petro ut aliquas dumtaxat oves aliquosve agnos pascat, sed simpliciter et absque ulla exceptione, pasce agnos, pasce oves. Igitur totus Ecclesiae grex, omnes scilicet agni et oves, ac proinde ipsi etiam Episcopi ab ipso pascendi statuuntur. Aliunde hoc ei ossicium committitur absque ulla certi temporis eonstitutione, ut ait Pius VI sin Brevi de Nuntiaturis, cap. viii, seci. II, n. 25j; proinde permanenter et quolibet momento. Et quod ibi Petro committitur, ipsius etiam successoribus, Seu Romanis Pontificibus commissum censeri debet; siquidem nolebat Christus Summum Ecclesiae suae pastorem constituere dumtaxat usque ad Petri obitum, sed usque ad consummationem Saeculi; prout caeteroquin tota Patrum traditio consirmat. Non autem potuit Christus late officium Romano Pontifici committere, quin simul gregem totum ad obediendum huic Summo Pastori, stricte obligatum voluerit, et quidem per-
186쪽
p1RS SECΓlim. 17smanenter seu absque ulla temporis interruptione. Illusorium enim foret jus pascendi, si grex pastori obedire non teneretur. Ergo vi huius lexius, soli Romano Pontifici competit jus et osscium totum gregem omni momento paScendi, et vicissim lensitur grex omni momento ei parere. PsoposiTio ΙΡ. - ΕΣ praefato jure atque offleto pascendi, et eae praefata obligatione obediendi, aperte sequitur Romani Pontisi eis insallibilitas. - Etenim ideo Christus gregi suo, id est Ecclesiae, Supremum pastorem constituit Romanum Pontificem, ut per talem pastorem grex Salvus custodiretur, nec luporum incursibus venenatisve pascuis perimeretur. Ergo tali pastori necessaria contulit ut hoc suum ossicium explere posset. Porro
nisi eum insallibilitatis praerogativa donasset, recte explendo dicto osscio imparem reliquisset. Nam quoad gregem de quo agitur, id est, quoad Ecclesiam, deficere a vera fide Christi, idem est ac lupis perimi et veneno perire. Ergo ut Romanus
Pontifex dictum suum officium recte expleat, necesse eSt ut omnem omnino sidoi errorem ab Ecclesia semper arceat, et sic gregis perempti0nem efficaciter praecaveat. Iam vero Si possit ipsemet errorem et haereSim docere, non lanium non
valebit gregis peremptionem praepedire, sed ipse gregem perimet; ipse Iupus erit immanissimus et ovium agnorumque jugulator. Noe dicatur a Christo constitutos alios pastores, qui, primo pastore venenum tradente, eum cohibeant ac corrigant, et si gregem immunem Servent. Nam, ex prima propositione, lenetur totus grex, ac proinde tenentur ipsi etiam inseriores pastores, Supremo pastori obedire; et ipsi, non aliis, commissum est ut omnes paScat seu regat. Ergo ab ipso doctrinam omnes recipere tenentur. Proinde nisi tradita per ipsum doctrina semper pura sit et insallibiliter vera, ipsa Ecclesia poterit a puritate fidei deficere, et sic contra eam portae inseri praevalebunt. Quod cum nunquam contingere p0SSil, insallibilis sit Romanus Pontifex necesSe est. Caeterum tota haec ratiocinatio sic brevius exponi potest:
187쪽
180ra1 T1US DE PAPA. non dixit Christus aliquibus ovibus, pascite pastorem, Sed praecepit Petro et ipsius cuilibet successori legitimo, ut pa ceret omnes oves et agnos. Voluit ergo Christus omnes pascenti ac proinde fidem praecipienti Romano Pontifici obedire: sed repugnat obligatio credendi errori et haerest; ergo Chrisius Romanum Pontificem sic constituendo pastorem, hoc ipso eum constituit in docenda si de insallibilem
Traditionis scriptae documenta retulimus superiori sectione II, ubi quaestionem expendimus historiee. Faveat lector quae ibi congesta sunt testimonia recensere, et luce meridiana clarius perspiciet vera esse duo haec : 1' per tredecim priora saecula constanter in Ecclesia catholica viguisse omnimodam do Romani Pontificis insallibilitate persuasionem ; 2' enatam primum contrariam opinionem saeculo decimo quarto, Constant iensis concilii tempore, et magni schismatis Occidentis occasione. At mox communiter rejeclam, et tandem eam quidem revixisse in Galliis, anno l682 : at remansisse particularem opinionem aliquot Gallorum omni prorsus auctoritate ob regalismi luem, qua laborabant, aliasque circum Stantias destitulorum; et suisse pluries a Sede apostolica reproba
Equidem ad obscurandam aliquatenus tantam illam et tam conflantem nubem testium ac Patrum traditionem adduci olent nonnulla lacla, videlicet pretensus Liberii et Ilonorii Pontis cum lapsus, Cypriani cum Stephano conflictus, et Similia. Sed perperam et inani conatu ea obtrudi, reperies infra demonstratum, sectione quinta .
188쪽
Romani Pontifices palam et conflanter sibi insallibilitatis quoad causas fidei praerogativam vindicarunt, id sciente ac nullatenus reclamante Ecclesia, sive in conciliis congregata, sive dispersa. Porro id rigorose probat Romanis Pontificibus revera competere insallibilitatem illam quam sibi tribuunt. I. Certum est Romanos Pontifices dicto modo p rogativam illam sibi propriam vindicasse. Id compertum habebit lector
recensendo teStimonia, jam supra, sectione Secunda, relata,
videlicet in quibus agitur de gestis vel dictis Summorum Pontificum Damasi feci. II, c. i, prop. XII , Zuzimi ibid. , proposit. XVI , caelestini ibid. , prop. XIXJ, Sixti III ibid. , proposit. XXI , Leonis Magni sibi d. , prop. XXII , Gelasii libid. , prop. XXVIJ, IIormisdae sibid., c. ii, prop. IIὶ, Gregorii Magni ibid. , prop. IIIli, Agathonis ibid. , prop. XII , Nicolai I sibi d. , c. ni, prop. XXIIli, Gregorii VII sibi d. , prop. XXXIII , Loonis IX ibid. , prop. XXXIV et XXXV , Paschalis II ibidem
prop. XLIX , inultorum aliorum Pontificum ibid. , toto capite xiiij. Hoc ullimo citalo capite reperies bis assertam a Pio IX Pontificis Romani insallibilitatem. Adde sequentia ejusdem Pontificis pronuntiata. Sic nempe legere est in bulla Ad apostolieae, 22 augusti 1851, qua Pius Papa IX opera Ioannis Nutig damnavit ac prohibuit : a Ne simplices atque imperiti decipiantur; admonere omnes de pravae doctrinae insidiis ad nostrum pertinet apostolatum ; expedit si quidem, Ut ibi damna sidei sarciantur, ubi non potest fides sentire defectum S. BernarduS, epist. cxcj. Propterea ..., ut fideles omnes perversam auctoris doctrinam devitent, fidemque a patribus, per hane apostolieum Sedem eolum
189쪽
nam eι sirmamentum veritatis, acceptam constanter teneant, memoratos libros . . . damnare decrevimus. nItem in Bulla qua pius Ix Immaculatam conceptionem ut articulum fidei credendam decrevit, infallibilis declaratur Sedes apostolica sui de in Breviario lectiones ex ista bulla desumptas, in sesio Immaculata Conceptionis et per octavam . II. Non minus certum est Ecclesiam sive di SperSam, Sive in conciliis congregatam, etsi doctrinam illam Romanorum Pontificum, qua sibi insallibilitatem tribuunt, apprime nolam habuerit, nunquam tamen rejecisse aut contra eam esse prolestalam. Lilari tantum potest f0nstantiense concilium, quod quidem sessionibus quarta et quinta, inauditam huc usque oppositam opinionem edicere auSum est: at cecumeni cum lunc non erat; nec recipiuntur harum sessionum decreta, sed pro erroneis et tanquam monstruosus dissonsionum hujus lemporis scelus respuuntur. Jam vero, Si erronea foret
dicta Romanorum Pontificum de sua insallibili late doctrina, non potuit Ecclesia ita silere et silendo assentire; quia tunc
ipsa mel desiisset esse columna et firmamentum veritatis, et portae inseri adversus eam praevaluissent, utpote quae errorem gravissimum, et ipsiusmet constitutionis Ecclesiae subversi-xum tolerasset, permisisset, et Silendo admittere visa esset. Imo non tantum siluisset; Sed quatenus per quam maximam doctorum Suorum partem ipsa repraesentatur, errorem hunc docuisset ac propagasset; cum, ut aliunde certum, ea suerit communis dociorum omnium catholicorum Sententia, ut suo tempore testabatur Suareet. Igitur, quod Summi Pontifices,
non reclamante Ecelesia, insallibiles in fidei judiciis sese
declaraverunt, evincit eos revera hacee praerogativa divinitus donatos suiSSe.
190쪽
Ipsorum testimonia jam retulimus sectione secunda. Γnde hic salis erit indicem eorum subjungere, ut possit lector ea facile recensere, et quam decisiva sint perspicere. Sunt autem sequentia : Nicamurn I secl. II, c. i, prop. Vὶ - Calcedonense sibi d. , prop. XXV, - 60nstantinopolitanum, generale sextum sibi d., c. ii, prop. XIIὶ - Nicaenum Secundum, Sep- limum ex cecumenicis sibi d. , prop. XVIIJ- constantinopoli-lanum, octavum ex oecumenicis ibid., c. ni, prop. XXVIJ Lugdunense II ibid., c. iv, prop. LIIὶ - Constantiense, in ea parte qua fuit cecumenicum ibid., c. vi, prop. XIIὶ - Fl0rentinum sibi d., c. viij. Haec generalium conciliorum testimonia qui diligenter perpenderit, facile perspiciet esse Bomam Pontificis in desinienda fide inerrantiam, non opinionem, sed dogma certissimum et omnino tenendum.
Per tria priora saecula Romani Pontifices absque ullo generali concilio exortas haereses omnes damnarunt; atque idem etiam peregerunt sequentibus saeculis. IIoe se ilicet modo damnati sunt : Pelagiani a Sancto Innocentio Ι; Nestoriani a sancto scelestino; Εulichiani a sancto Leone; Mono thelitae a sancto Theodoro; Iconoctastae a sancto Gregorio II; pholius a sancto Nicolao I; et sic deinceps usque ad Pistotensu conciliabulum, a Pio VI, per bullam cluetorem fidei condemnatum. Ex qua historica et extra Omnem controverSiam po- sila Romanorum Pontificum agendi ratione sic arguimuS :Per ejusmodi praxim Romani Pontifices inerrantiam sibi ad-
