장음표시 사용
301쪽
294 TR1CTHΓS DE PAPA.el tamen ibi haeresim docuit; siquidem a generalibus conciliis tanquam haereticus anathemate perculsus est, ob duas illas epistolas. Econtra quod Honorius in desinienda fide nequaquam erraverit, nec ob ullum in aliqua si dei definitione errorem damnatus sit, defendunt communiter orthodoxi. Et haec, aiebat Binius, est sententia omnium sere orthodoromim nostri temporis Concilia Mansi, tomo X, col. 575, editio Florentiae,
5' De variis mediis quibus instituta reperitur Honorii defensio. Quando defendendus est innocens contra ipsius accuSatorem, satis est ut ostendatur accusatoris argumenta vim non habere,
id est non prohare id quod asseritur. Hoc ipso nempe quod
accusatus non peremptorie probetur deliquisse, absolvitur, Pt causa cadunt accusatores. Ita porro se habet disceptatio quoad Honorium Papam. Eum adversarii accusant quod haeresim ex cathedra docuerit et tanquam haereticus a synodo secumenica damnatus sit, alque ad id probandum argumenta
sua proserunt: ut causa vincant Honorii defensores, satis est si demonstrent haec adversariorum argumenta robore dest, tui ac nequaquam peremptoria eSSe. Iam Vero cum argumenta illa ex multis capitibus nutent ac insufficientia sint, Honorii desonsores insufficientiam illam alii aliter probant. Plures, verbi gratia, permissa hΤpothesi quod documen laqueis nituntur adversarii authentica sint, ostendunt ex eis non evinei praelensum Honorii fidem ex cathedra definientis errorem. Alii genuina esse negant ipsa documenta quae objiciuntur. Et sic cone innatae sunt ali eruditis plures Honorii defensiones. Valet autem unaquaeque ex istis defensionibus, hoc ipso quod adversariorum argumenta sufficienter evertat. Defensio, verbi gratia, ex eo capite quod documenta ab advorsariis allegata non probentur sincera, omnino valet si adversarii documentorum sinceritatem nequeant demonstrare :idque etiamsi sorte genuina essent documenta illa. Hinc nos quatuor priscipuas ex tuis defensionibus sui icimus. Γl ou-
302쪽
p1Rs Sses ΠΛ. 295lem earum vim lector facile perspicere possit, varia in antecessum, quae ad rem faciunt documenta, Sequenti paragrapho ei suppeditamuS.
8 2. - Su ieiuntur quae ad rem faciunt documenta.
B UMENTOM I. - Εpistola Sergii Patriarehae Constantinopolitani ad Honorium Papam. flabetur integra in actione XII sexti generalis concilii apud Concilia Mansi, tomo XI, col. 550j. tius analysim, cum praecipuis ad rem facientibus Ver
1' Ε narrat quomodo Paulus quidam haereticus imperatorem Heraclium, tunc in Armenia consistentem, adierit, et inter alia colloquendo, unius sperationis Christi seri Dei nostrimentionem feeerit: item quomodo imperator de hoc Pauli dicto postea sermonem habuerit cum Crro, tunc Lagorum, postmodum Alexandriae Episcopo. 2' duae subsecula sint refert postea Sergius in hunc modum : a Praedictus igitur sanctissimus vir inempe Crrus , his auditis, ejus serenitati respondit, nescire subtiliter, utrum unam an duas operationes Christi veri Dei nostri adstruere necesse sit. Ergo per jussionem ejus pietatis, per litteras
proprias interrogavit nos praedictus sanctissimus vir, utrum una in operationem, an duas in Salvatore nostro Christo necesse sit dicere, et si quosdam noscamus Sanctorum ac beatissimorum Patrum unam dicentes operationem. Unde nos, quae nostω erunt scientiae per nostra rescripta ei significavimus ; dirigentes etiam sermonem acclamatorium Mennae, sanctissimi quondam Patriarchae hujus regiae urbis..., habentem et diversa testimonia paterna de una operatione et una voluntate Salvatoris nostri Christi veri Dei nostri. Nihil tamen proprium penitus in hujusmodi nostris rescriptis promulgavimus, sicut Suppetit nosse V ..., relegenteS eorum quae missa sunt exemplaria. Et silentium quidem ex illo tempore hujusmodi suscepit capitulum . n
303쪽
5' Subjungit Sergius, quomodo dictus Cyrus, Alexandriae Patriarcha, mullos Spii, LIbiae ei circumvicinarum regionum populos variis haeresibus, Eutychiana praesertim, implicitos, ad sidei unitatem seliciter jamjam esset reducturus. Ad quam concordiam oblinendam, nonnulla statuerat doctrinae capitula, a quibus acceptandis praelati haeretici non refugiebant. Tum ita pergit Sergius : a Ex his autem qua dicia sunt atque stabilita, unum existi l capitulum de una operatione Christi magni Dei et Salvatoris nostri. His ita provenientibus, Sophronius ... qui Hierosolymorum Episcopus
Est ordinatus ... adversalus est et contradixit ad unius operationis capitulum, duas omnino operationes Christi Dei nostri dignum inquiens censeri. u4' Enarrat postea Sergius quomodo CFrus a Sophronio postulaverit, ut silens toleraret illud capitulum, quo uniea Christi operatio asserebatur; nimirum alioquin populos, qui ad unitatem redire parali videbantur, huic unitati repugnaturos. Item quomodo Sophronius assentire noluerit, imo apud Sergium ipsum litteris egerit, uι de talibus adimeretur capitulis , post factum unitionem, voae unius operationiS.5 Quid autem ad haee Sergius, ita ipse exponit: si Durum
nos hoc arbitrati sumus. Quomodo enim non esset durum et valde onerosum, quando hoc reSolvere evertereque erat omnem illam concordiam atque unitatem, quae bene fuerat ossecla, tam apud Alexandrinam magnam civitalem, quam per universas Sub ea regiones... Multis igitur a nobis de hoe molis sermonibus ad praenominatum venerabilem Sophronium, postremo adhortati eum SumuS testimonia nobis proferre sanctorum ac probabilium patrum ..., duas nominatimet ipsis verbis operationes in Christo dicendas tradentia. Illo autem hoc sacere penitus non potuit. Nos vero con Siderantes, incipientem ex hoc inter quosdam hic contentionem exardes. eere, ei scientes quod Semper ex hujusmodi decertationibuς luereseon dissensiones esse lae sunt, necessarium judicavi
304쪽
p1Rs StaΓNDA.207mus omne studium ponere ad sedandum atque amputandum talem supersuum verborum conflictum ταυ v λογομαχJ ὶ: l ad saepedictum sanctissimum Alexandriae Patriarcham scripsimus, ut postquam unitatem cum his qui pridem separabantur, Deo auxiliante, composuit, de cauero nullum permitteret unam aut duas proferre operationes in Christo Deo nostro ... Eo quod unius quidem operationis VOX, quamquam a quibusdam sanctis dicta est patribus, tamen peregrina Videatur, et perturbare aures quorumdam, Suspicantium ad peremptionem hanc proferri inconfuse atque Secundum Suh- sistentiam unitarum in Christo Deo nostro duarum natura. rum ...; Similiter aulem et duarum operationum dictio multos
scandalizet, utpote a nullo sanctorum et probabilium Ecclesiae institulorum edita. Insuper et consequens et sil praedicare duas voluntates, contrarietates circa invicem habentes, tanquam Deo quidem Verbo salutarem volente adimpleri passionem, humanitate vero ejus obsistente ejus voluntati et resistente, ei proinde duo contraria volentes introducantur, quod impium eSt. . . Hanc igitur, ut dictum est, contentionem incipientem accendi videntes, necessarium judicavimus, altritas potius sanctorum Patrum voces et sTnodice desinitas semper sequi; et neque quae raro a quibusdam patribus dicia sunt, et non circa haec intentionem habentibus quasi planam et in ambiguam de eis doctrinam exponerent, ad regulam et Iegem per omnia dogmaticam reducere ; quale est et quod de una operatione ab eis dictum est. Neque iterum, quae nullatenus dicta sunt a probabilibus Patribus, nunc vero a quibusdam proseruntur, duas inquam operationes, tanquam dogma catholicum proferre. Et ad ultimum stetit ac placuit, quatenus praedictus Sophronius venerabilis nullum sermonem de cίρ-tero de una sive duabus operationibus movere debeat, sed olfumeial priesula cautaque ac tritu sanctorum Patrum rectai raditio atque doctrina. llis itaque contentus saepe nominatus venerabilis vir Sophronius j et haec eustodire certi scans, pelivit nos etiam per epistolam de his ei praebere responsum :
305쪽
qualenus hujusmodi epistolam, ut ait, ostendat his, qui somsitan interrogare eum de praedicta quaestione voluerint, quod et alacriter egimus. Et ille quidem in his hinc enavigavit . u6' Epistolam suam elaudit Sergius hoc modo : u liis igitur omnibus, principio ita provenientibus, rationabilo simul et necessarium judicavimus, de his quae partim memorata sunt, cognitionem dare vestrae fraternae atque unanimi beatitudini, per exemplaria quae a nobis directa sunt; et adhortamur vos, saeratissimi, haec omnia legere; et Deo placitam ac plenissimam caritatem quae in vobis est nunc quoque Sequentes, si quid amplius minusve inveneritis, hoc per datam vobis a Deo gratiam adimplere, atque per sancias Syllabas vestras una cum vestra optabili sospitate, quaeque super his vobis suerint placita, significare. οB PMENTUM II. - Prior epissola Honorii Papae ad Sergium
Constantinopoleos Patriareham. - α Seripla fraternitatis VlStrae suscepimus, per quae contentiones quasdam, et novas Vocum quaestiones cognovimus introductas per Sophronium quemdam, tunc monachum, nunc vero, ex audito, Episcopum Hierosolymitanae urbis constitutum, adversus fratrem nostrum CFrum Alexandriae antistitem, unam operationem
Domini nostri Jesu Christi conversis ex haeresi praedicantem. Uui denique ad vestram fraternitatem Sophronius veniens, querelamque hujusmodi deponens, multiformiter eruditus, petiit de his quae a vobis fuerat instructus paginalibus sibi Syllabis reserari. Quarum litterarum ad eumdem Sophronium directarum suscipientes exemplar, et intuentes satis
provide circumspecteque μετα πολλης προvo ας τε και ἐπίσκε-
φεως fraternitatem vestram scripsisse, laudamus novitatem vocabuli auferentem, quod posset scandalum simplicibus generare. Nos enim in quo coepimus oportet ambulare. Enimvero duce Deo perveniemus usque ad mensuram rectae fidei, quam Apostoli veritalis, Scripturarum sanetarum laniculo cxtenderunt, confitentes Dominum Jesum Christum, modi a-
306쪽
p1Rs Stad M. 299torem Dei et hominum, operatum divina, media humanitale, verbo Deo naturaliter sin alio manu scripto habetur hyposta- tieel unita; eumdemque operatum humana, inessabiliter atque singulariter assumpta carne discrete, inconfuse atque inconvertibiliter plena divinitale; et qui corruscavit in carne plena divinis miraculis, ipse est et carneus essectus plene Deus et homo. Passiones et opprobria patitur unus mediator Deiot hominum in utrisque naturis Verbum caro lactum ei haubitavit in nobis, ipse filius hominis de caelo descendens, umis atque idem, sicut scriptum est, crucifixus Dominus majestatis: dum constet divinitatem nullas posse perpeti humanas
passiones : et non de caelo, sed de sancta est assumpta caro
Dei genitrice nam per se veritas in Evangelio ita inquit :Nullus ascendit in eoelum, nisi qui de eaelo deseendit illius hominis, qui est in eoelo : profecto nos instruens, quod divinitali unila es caro passit,ilis ineffabiliter, atque singulariter, ut discrete atque inconfuse, sic indivise videretur conjungi. Γt nimirum stupenda mente mirabiliter manentibus utrarumque naturarum differentiis cognoscatur uniri. Cui Apostolus concinens, ad Corinthios ait: Sapiensiam loquimur inter perfectos, sapientiam vero ... Dum profecto divinitas nec crucifigi potuit, nee passiones humanas experiri
vel perpeti, sed propter ineffabilem conjunctionem humanae divinaeque naturae, idcirco et ubique Deus dicitur pati, et
humanitas ex caelo cum divinitate descendisse. Unde et unam voluntatem fatemur Domini nostri Iesu Christi, quia profecto adirinitale assumpta est nostra natura, non culpa ; illa profecto quae ante peccatum creata est, non quae p0St praevaricationem viliata. Christus enim Dominus, in similitudinem carnis peccati veniens, peccatum mundi abstulit, et de plenitudine ejus OmneS nos accepimus: et formam servi suseipiens, habitu inventus est ut homo, quia sine peccato conceptus est de Spiritu sancto, etiam absque peccato est partus de sancta et im-
εὶ Hanc phrasim sublineainus, utpote qua potissimum adversarii suam contra nonorium moninlaetismi accusationem fundant. Quam immerito, inlan panditur.
307쪽
maculata Virgine Dei Genitrice, nullum experiens contagium vili alae naturae. Carnis enim vocabulum, duobus modis sacris eloquiis boni malique cognovimus nominari, sicut Scriptum est: Non permanebit spiritus meus in hominibus istis quia earo sunt. Et Apostolus : Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt. Et rursuin : Mente servio legi Dei, earne autem legi peceati. Et video aliam legem in membris meis, repugnantem legimentis meae, et captivum me trahentem in legem peccati, quae est in membris meis. Et alia multa hujusmodi in malo absolute solent intelligi. In bono autem ita, Isaia dicente : Veniet omnis earo in Ierusalem et adorabunt in conspeetu meo. Et Iob : In earne mea videbo Deum. Et alibi : Videbit omnis earo salutare Dei. Non est itaque assumpta, sicut praelati sumus, a Salvatore viliata natura, quae repugnaret legi mentis ejus, Sed penit quaerere et salvare quod perieras, id est, vilialam humani generis naturam. Nam lex alia in membris aut voluntas diversa non fuit vel contraria Salvatori, quia super legem natus est humanae conditionis. Et siquidem scriptum est: Non reni facere voluntatem meam, sed ejus qui misit me Patris, et, Non quod ego volo, sed quod tu ris Pater, et alia hujusmodi, non sunt haec diversae volunt alis, sed dispensationis humanitalis assumptae. Ista enim propter nos dicta sunt, quibus dedit exemplum ut sequamur vestigia ejus, pius magister discipulos imbuens, ut non suam unusquisque noStrum, Sed potius Domini in omnibus praeserat voluntatem. Via igitur regia incedentes, et dextrorsum vel Sinistrorsum venatorum laqueos circumpositos evitantes, ne ad lapidem pedem nostrum ossondamus, Idumaeis, id est, terrenis atque haerelicis propria relinquentes, nec vestigio quidem pedis Sensus nostri terram, id ost, pravam eorum doctrinam Ommi nodo allerentes, ut ad id quo tendimus, hoc est ad fines patrios, pervenire possimus, ducum nostrorum Semita gradientes; et si sorte quidam balbutientes, ut ita dicam, conati sunt, proserentes exponere, formantes se in specimen nutritiorum, ut possent mentes imbuere auditorum . non oportet ad dogmata ha e
308쪽
ecclesiastica retorquere, quae neque SynodaleS apices super hoc examinantes, neque auctoritales canonicae visae sunt explanasse; ut unam vel duas energias aliquis praesumat Christi Dei praedicare, quas neque evangelicae vel apostolicae litterae, Ineque s3nodalis examinatio super his habita, visae sunt terminasse; nisi fortassis, sicut praelati sumus, quidam aliqua balbutiendo docuerunt, condescendentes ad informandas mentes atque intelligentias parvulorum, quae ad ecclesiastica dogmala trahi non debent; quae unusqui Sque in sensu suo abundans, videtur Secundum propriam Sententiam explicare. Nam quod Dominus Jesus Christus, Filius ac Verbum Dei, per quem facta sunt omnia, ipse sit unus operator divini latisulque humanitalis, plenae sunt sacrae litterae luculentius demonstrantes. Γtrum autem propter opera divinitalis et humanitatis, una an geminae operationes debeant derivatae dici vel intelligi, ad nos ista pertinere nun debent, relinquentes ea grammaticis, qui solent parvulis exquisita derivando nomina venditare. Nos enim non unum operationem vel duas
Dominum Jesum Christum, ejusque sanctum Spiritum, Sacris Litteris percepimus, sed multiformiter cognovimus operatum. Scriptum est enim : Si quis Spiritum Christi non habeι, hie ejus non est. Et alibi: Nemo potest direre: Dominus Iesus, nisi
in Spiritu saneto. Divisiones rero gratiarum sunt, idem autem Spiritus : et divisiones ministrationum sunι, idem autem Dominus e et divisiones operationum sunt, idem vero Deita qui operatur omnia in om)ιibus. Si enim in aliis, id est, in membris suis, Spiritus Christi multiformiter operatur, in quo vivunt,
moventur et sunt; quanto magis per semetipsu in mediatorem Dei et hominum, plene ac perfecte, multisque modis et ineffabilibus confiteri nos communione utriusque natum condecet operatum Τ Et nos quidem Secundum sanctiones divinorum eloquiorum oportet sapere vel spirare: illa videlicet resulantes, quae quidem novae voces noscuntur Sanclisset Ecclesiis scandala generare; ne parvuli aut duarum operationum vocabulo ossensi, sectantes Nestorianos nos ve-
309쪽
MuTRACTATUS DE PAPA. Sena sapere urbitrentur; aut certe, Si ruimus unam 0perationem Domini nostri Jesu Christi latendam esse censueri. mus, stultam Eutychianistarum attonitis auribus dementiam saleri putemur; praecaventeS ne, quorum armR CombuSta sunt, eorum cineres, redivi VOS ignes flammiuomarum denuo renovent quaestionum: Simpliciter atque veraciter confitentes Dominum nostrum Iesum Christum unum operatorem divinae atque humanae naturae: melius arbitrantes, ut vani naturarum ponderatores, otiose negotiantes et turgidi adversus nos insonent vocibus ranarum philosophi, quam ut
simplices et humiles spiritu populi Christiani possint romanoro jejuni. Nullus enim decipiet per philosophiam et inanem sallaciam discipulos piseolorum, eorum doctrinam sequentes : omnia enim argumenta Scopulosa dispulationis callidae atque fluctivaga in eorum retia Sunt collisa. Haec no-hiscum fraternitas vestra praedicet, Sicut et nos ea vobiscuui unanimiter praedicamus; hortanteS IOS ut unius vel geminae novae vocis inductum operationis vocabulum aufugientes,
unum nobiscum Dominum Jesum Christum Filium Dei vivi, Deum verissimum, in duabus naturis operatum divinitus et humanitus, fide orthodoxa et unitate catholica praedicetis. Subscriptio. Deus te incoIumem custodiat, dilectissime atque
sanctissimo frater. BD vMENTvu III. - Posterior epistola Honorii Papae ad Sergium. - Illius epistolae superSunt dumtaxat fragmenta quae in actis sexti generalis concilii, actione xm, rep0Sita sunt
apud concilla Mansi, t. XI, col. 579, editionis Florentinae .
Ea fragmenta subjicimus :a Necnon et Cyro fratri nostro Alexandriae civitatis praesuli, quatenus novae adinventi0nis uniuS vel duarum operationum vocabulo resulato, claro Dei Ecclesiarum praeconio nebulosarum concertalionum caligines offundi non debeant vel aspergi, ut prosecto unius vel geminae operationis vocabulum noviter introductum ex praedicatione sidet eximatur.
Nam qui haec dicunt, quid uliud nisi juxta unius vel geminae
310쪽
ν1RS Stat 301. 305 naturae Christi Dei vocabulum, ita et operationem unam vel geminam Suspicantur Τ Super quod clara sunt divina leslimonia. Unius autem operationis vel duarum esse vel suisse mediatorem Dei et hominum Iesum Christum, sentire ei promere, Satis ineptum est .u Et quidem quantum ad instruendam nolitiam ambigentium, sancti SSimae fraternitali vestrae per eam insinuandam praevidimus. faeterum quantum ad dogma ecclesiasticum perlinet, quae tenere vel praedicare debemus propter simplici latem hominum, et amputandas inextricabiles quaestionum ambages, sicut superius diximus, non unam vel duas operationes in mediatore Dei et hominum definire, sed utrasque naturas in uno Christo unitate naturali copulatas, cum alterius communione operantes atque operatrices confiteri debemus : et divinam quidem quae Dei sunt operantem; et humanam quae carnis Sunt exequentem, non divise neque confuse aut convertibiliter, Dei naturam in hominem et humanam in Deum conversam edocentes, sed naturarum differentias integras confitentes. Γnus enim atque idem est
humilis et sublimis, aequalis patri et minor Patre, ipse anielempora, natus in tempore est: per quem lacta sunt Saecula, lactus in saeculo est : et qui legem dedit, factus sub lege est, ut eos qui sub lege erant redimeret : ipse crucifixus, ipse chirographum quod erat contra nos evacuans in cruce de potestatibus et principalibus triumphavit. Auferentes ergo, sicut diximus, scandalum novellae adinventionis, non nos oportet unam vel duas operationes definientes Traedicare; sed pro una, quam quidam dicunt operatione, oportet nos unum operatorem Christum Dominum in utrisque naturis veridice confiteri : et pro duabus operationibus, ablato geminae operationis vocabulo, ipsas potius duas naturas, id est divinitatis et carnis assumptae in una persona unigenili Dei Patris, inconfuse, indivise atque inconvertibiliter nobiscum