Tractatus de Papa ubi et de Concilio Oecumenico

발행: 1869년

분량: 733페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

524 TRACT1TΓS DE PAPA.dani esse hanc de una vel duplici operatione disceptationem,ot adjiciendo, ad nos ista pertinere non debent. Respondeo : Erravit quidem in hoc; sed error est, non desinitionis dogmaticae, ast oeconomicae dispensationis. In eo enim error iste consistit, quod utilius reputaverit controversiam illam grammaticis relinqui, et Episcopos de ea non curare. Porro non negamus errare posse Romanum Pontiscem,

opportunum judicando ac utile quod nequaquam expedit et nocivium est. Non ipsius judicia de agendis, sed judicia dos de insallibilia dicimus. Honorii ergo error et culpa dicatur,

per nos licet, quod utramque loculionem omittendam et grammaticis relinquendam suaserit, idque magis expedire judicaverit, atque ila monothelitarum haeresi facilius serpendi ansam praebuerit. Interea vero certum remanet nullam ab eo editam fuisse erroneam fidei desinitionem. 5' 0bjiciunt adversarii phrasim istam posterioris epistolae:

Unius autem operationis vel duarum rase vel fuisse mediatorem Dei et hominum Iesum Christum, sentire et promere satis ineptum est. Sic nempe arguunt : erravit Honorius circa

dogma, si proscripsit dogma catholicum de duabus in Christo operationibus : atqui aperie illud dogma proscripsit, videlicet per haec sua verba : Ineptum est sentire duarum operatiouum fuisse Iesum Christum. Respondeo primo: Ineptum dixit Honorius, non lanium duas operationes sentire, Sed etiam unicam. Unde Si vox Sentire ibi intelligenda esset prout volunt adversarii, Sequeretur ab Honorio neque unam neque duplicem operationem admiS-sam fuisse; quod prorsus abSurdum est, cum expresSe doceat nonorius, divinam Christi naturam operatam propria seu qua divinitatis sunt, et humanam pariter operatam propria, ideSt, ea quae carnis sunt. Interpretanda ergo est vox sentire ex Seopo quem prosequitur Ilonoriuy, nimirum ut omittatur sive unius sive duplicis operationis locutio, ne oriantur dissensiones et schismata. Ineptum ergo vocat illorum gentire, qui necessariam pronuntiant sive unius sive duplicis opera-

332쪽

p1RS SECUNDA.525lionis praedicationem. dierum an vocem illam sentire Honorius adhibueril, prorsus ignoratur. Periit lexius Latinus duarum Honorii epistolarum: nec hahemus nisi Graecam earumdem versionem. Suspicarer ego in textu Latino positum fuisse, Rentire promendum esse, vel quid simile; non autem sentire et

promere. Sed quidquid sit de primitivo textu, dicimus ibi

vocem sentire reserendam esse, non ad unicam vel duplicem

operationem, sed ad unicae vel duplicis operationis praeditationem. Id scilicet prorsus ineptum existimat Honorius, quod praedicetur et praedicandum eristimetur, sive unius sive duplicis operationis novum poeabulum. Et ideo prorsus ineptum id repulal, quia inde non aliud oriturum quam dissensiones et schismata persuasum habet. Unde hoc ipsius judicium est oeconomicum Seu de agendis, non dogmaticum seu de fido tenenda. Et sic ad objectum istum Honorii textum respondent Balterinius, Perrone, et alii multi. 0uae quidem responsio ad elidendam omnem objectionis' vim plane sufficit. Alia lamen subjici potest, quae mihi melior videtur, utpote quam ipse contextus probal suisse ipsissimam Honorii mentem. Itaque :Respondeo secundo : Duplici sensu accipi tunc poterat, ei eliam nunc potest, vox Dερ ux operatio : videlicet, tulia ad exprimendam saeuitutem operandi, tum ad significandum hujus facultatis aetum. Facultas operandi tu Christo duplex est, divina et humana. Unde si per vocem operatio ἐveρ μιαὶ intelligatur operandi facultas, duplex in Christo dicenda est

operatio, et aliter sentire ac promere prorsus erroneum est.

Al vero si dicta vox operatio intelligatur de actibus, prorsus ineptum revera est dicere sive unam, sive duplicem Christi operationem; quia non unum aut duos dum laxat aetus operatus est Christus, sed innumeros et multiplicis speciei. Jam voro, ubi Honorius ineptum pronuntiat sentire ac promere unius operationis aut duarum Christum esse, id dixit relativo ad posteriorem vocis operationis Sei Sum, id est, quatenuS vox

illa exprimit, non operandi sucultatem, sed varios hujus sa-

333쪽

325 IRETATΓS DE PAPA. cultatis aetus. Proinde in hoc sensu cum verilate ineptum pronuntiare potuit, sive unam sive duas christo tribuere operationes; quia ei tribuendae Sunt numero quam multae et multiplicis generi S. Quod autem vocem operatio Honorius dicto sensu intelligere potuerit ac revera in objecto textu intellexerit, non est gratuita assertio ad eludendam objectionem excogitata. Id paucis demonstremus. Noletur imprimis Honorium non uti

voce voluntatis θελ ματος quae facultatem exprimit, nisi ubi agit de duabus spiritus et carnis voluntatibus, in homine lapso ex vitiata natura colluctantibus. Et ibi dicit in Christo

non fuisse duas illas contrarias humanas voluntates, sed unicam tantum. In toto autem reliquo epistolarum suarum contextu, agit dumtaxat de vocabulo cuερrtiας energiae, Seu operationis), de qua energia disceptabatur an una dicenda sorolin Christo, an duplex. Porro quod varii facultatum actus dici

valeant et de facio dicantur operationes, testatur frequentissimus omnium lemporum usus, testantur lex ica. Imo magis obvius est Sensus quo per operationum vocabulum ipsi actus intelliguntur. Et sane Gallicis frequens est dicere, Ies visations de la volontd, les op rations du Mint-Εsprit, et hujusmodi. Poluit ergo Honorius juxta hunc sensum expendere operationis seu energiae vocabulum, et relative ad hunc sensum ineptam dicere sive unius, sive duplicis in Christo oporalionis assertionem; cum nec unum, nec duos dumtaxat nctus, sed quam multos operatus sit Christus. Nec tantum potuit nonorius in dicto sensu operationis Voca hulum ibi intelligere, sed quod ita de facto intellexerit

ipsemet palam facit his verbis : a Nos enim non unam operationem vel duas Dominum Jesum Christum, eiusque Sanetum Spiritum, sacris litteris percepimus, sed multiformiter cognovimus operatum n Vide superiori paragrapho, documentum II . Ibi luce meridiana clarius patet, operationis vocabulum ab Honorio intelligi, non de saeuitate, sed donetibus seu essectibus. Ideo non vult unam dici aut duos

334쪽

Christi operationes, quia sunt multo plures, quia multiformiter operatur et C istus et Spiritus sanctus. Quod adhuc magis liquet ex subjunctis Scriptum textibus, videlicet :u Divisiones gratiarum sunt, idem autem Spiritus : et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus' et divi Siones operationum sunt, idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus. v E quibus textilius sic insert p salus Ponlisex :u Si enim in aliis, id est, in membris suis, Spiritus Christi multiformiter operatur, quanto magiS per Semei ipSum mediatorem Dei et hominum, plene ac perfecte, multisque modis et inessabilibus consileri nos communione utriusque natu condecet operatum Τ v Cum ibi eodem sensu intelligat Honorius operationes quas in nobis producit Spiritus Dei, et operationes quas per semetipsum producit Christus, saleri necesse est eum per ejusmodi operationes intelligere varios aetus seu es Detus a Christo operatos, non autem ipsam met operandi saeuitatem. Porro sic de aetibus intellecta operationis voce, me i4lo ineptam vocavit Honorius sive unius Sive duarum operationum assertionem. Falsum enim est nonnisi unum aut duos actus a Christo elicitos fuisse. objicies. - Hodie reprehensibilis foret qui negaret duas Christi operationes, sub praetextu quod operationes intelligit de uelibus, non de facultate seu voluntate. Respondeo: Ita quidem hodie, quia post Monothesilarum ovolutam ac damnatam haeresim, locutio duarum Christi operationum, fixum Sensum accepit, ita ut idem sonet ac duarum Christi soluntatum: nec liceat a recepto jam in Ecclosia sensulo utiones dolorquere. Al vero Honorii tempore nondum ita

fixus erat dictae locutionis sensus. Insuper, neque hodie haereseos aut erroris accusandus esset theologus qui sic loqueretur : 0perationis nomine intelligendo, non operandi FACULTATEM, sed ejusdem facultatis actum, ineptum est ditere unam aut duas Christi operationes; quia multo plures actus elisuit seu op ratus est Christu5.6' Expensis ergo phrasibus, quas objiciunt adversarii, nulla

335쪽

prorsus reperitur qua priuiensa illa nonorii erronea desinitio

contineatur. .

III. Testatur ipsemet Honorius se litteris suis nullam edere de quaestione eontroversa dogmatteam definitionem. - Sic nempe habet in posteriori sua epistola : u 1userentes ergo, sicut diximus, scandalum novellae adinventionis, non nos oportet unam vel duas operationes definientes praedicare; Sed pro una quam quidam dicunt operatione, oportet nos unum operatorem Christum Dominum in utrisque naturis veridice confiteri : et pro duabus operationibus, ablato geminae operationis vocabulo, ipsas potius duas naturas, id est, divinitatis et carnis assumptae in una persona unigeniti Dei Patris, inconfuse, indivise, atque inconvertibiliter nobiscum praedicare propria operantes. η Cum ibi expresse dicat Honorius, a non nos oportet unam vel duas operationes definienses prisedicare, n hoc ipso apertissime testatur nullam edi a se quoad

id dogmatteam desinitionem. Nam qui dicit, non oportet rem a me deliniri, aequivalenter dicit, eam desinire nolo: et hoc ipso

eam a se desinitam non fuisse testatur. Mira Sane adversariorum aberratiot sicit Honorius, non detinio; et nihilominus ipsi clamitant, detinivit. Cum ergo, ex probatis, dictus Pontifex in binis suis epistolis dogma cptholicum de duabus Christi voluntatibus clare

adstrual, et aliunde nulla earumdem epistolarum phrasis monothetismum contineat, et tandem nullam a se definitiu-nem edi quoad controversam locutionem ipsemet infletur, Omnino concludenda est veritas nostrio propositionis III, Sic posita : in duabus Honorii epistolis nulla prorsus extat desinitio, monothelismi haeresim continens.

Cressum nunc faciamus ad pronuntiatum a sexta generali synodo in Honorium anathema. Paopostrio lV'. - Srata generalis synodus Honorium damnavit, non eo quod haeresim docuerit, sed dumtaXaι eo quod haeretieis superit. - Ιn hoc quippe sensu intelligi possunt quaecumque de nonorio in Aelis dicti concilii reperiuntur; nec ab

336쪽

adversariis demonstratur hujus interpretationis salsitas. Quod ut palam fiat, subjiciemus primo textus qui hanc interpretationem omnino suadent; tum expendemus alios quos objiciunt adversarii. I. 0uod Honorius a serta generali gyiodo damnatus sit eo quod haereticis faverit, non eo quod haerraim ipse docuerit, omnino suadent sequentes tertiis. - 1' In epistola dictae fria odi

confirmatoria squam vide supra , t 2, documento X i, Leo lI,

Agathonis successor, caeteros a concilio damnatos vocat norierroris inventores. Veniens autem ad Honorium sic loquitur :Necnon et Honorium, qui hane apostolicam Sedem non conatus

est doetrina apostolicae traditionis illustrari, sed profana traditione immaculatam maculari permisit. Qua scilicet de causa Honorium etiam anathematigat Leo lI An quod et Honorius, sicut alii prius nominati, haeresim docuerit 3 Minime. Sed quod non eunutua sit ουκ ἐπιχείρηαὶ Sedem apostolicam illustrare, prout debuerat, nascenti haeresi opponendo traditam ah apostolis veram doctrinam; et quod per hanc Suam negligentiam haereticis ansam praebuerit dictitandi et mullispersuadendi, secum sentire Romanum Pontificem; ex qua persuasione, licet salsa, maculam Sed is apostolicae fama passa esl. Νon ergo alia de causa Leo II Honorium anathematigavit et a sexta generali s3nodo anathema ligatum existimavit, quam ob ipsius negligentiam in reprimenda nascenti monothelitarum. haerest.

Idem colligendum ex epistola ejusdem Leonis II ad Hispaniae praesules ; in qua p0Siquam recensuit caeterOS a Srnodo damnatos, ita subjungit : Cum Honorio, qui staminam haeretiri dogmatis, non ut decuit apostolicam auctoritatem, incipiensem tinetit, sed NEciacEΝω eonfovit. Ibi clare vides quid Honorio exprobret Leo II, et quam ob causam eum damnatum a sTnodo existimet. Non crimini vertit, quod haereticum dogma professus sit, sed dumtaxat quod illud foverit. Imo explicat quomodo foverit, videlicet per negligentiam suam. Et qualis illa negligentia suerit subjungil : negleait scilicet Honorius iueipietatem

337쪽

tatem apostolican .

Consonat ejusdem Leonis II epistola ad Ervigium Hispaniae regem, in qua recensitis caeteris a sInodo damnalis, ita subdit:

Et una eum eis Honorius Romanus, qui immaculatam apostolicae traditionis regulam, quam a praedeeessoribus suis aecepiι, maculari permisit. Si haereticum dogma nonorius professus suisset, absone de ipso diceretur: a Apostolicae traditionis regulam maculari permisit. v Non permisisset tantum maculari, sed ipse maculasset. Unde vox illa permisit omnino evincit, non aliud Honorio exprobrari quam negligentiam; ita ut fautor quidem haereticorum fuerit, sed non aliter quam negligendo

haereseos repreSSionem.

Tandem in professione fidei Romanorum Pontificum, quae reperitur in veteri libro, Diurni nomine inscripto, quem ediderunt Iloislenius et Garnier, cum aliis haereticis quibus anathema dicitur recensetur quidem etiam Honorius; sed Suh-junctis his verbis : oui pravis eorum erroictus saporem impendit. 0uae verba declarant anathematigari Honorium, non ut coeleri, eo quod fueresi in professus sit, sed eo quod haereticis favorem impenderiι: negligendo videlicet enascentis monothelismi repressionem. Ex his ergo textibus colligendum venit a Sexta generali synodo damnatum fuisse Honorium eo quod negligentia sua monothelitis laverit, non eo quod haeresim ipse docuerit. ll. Quae objiciunι aduersarii nequaquam probant ideo damnatum a seata synodo fuisse honorium quod haeresim ipsemet docueriι ae professus sit, seu quod synodus eum in strietiori sensu haeretitum reputarerit. - 1' 0uidem objiciunt ex actis dictae synodi varia loca, in quibus Patres Honorium vocant haereti- eum. Dicunt alicubi : Honorio haeretico anathema vide supra,

ἶ 2, documento VIIIJ. Et pluries alibi hoc haeretici nomine

designatur idem Pontifex. Ex quo sic arguunt adversarii : expressis terminis Honorium damnavit Arnodus tanquam ha relieum: ergo haereticus fuit; haereticus autem non est nisi qui

338쪽

haeresim lenet ac prosiletur; ergo haeresim Honorius doeuit

sc professus est.

Respondetur : Haeretici antiquitus dicebantur, non lantum qui haeresim profitebantur ac docebant, sed etiam qui eis sa vebunt. Inanis ergo est haec objectio. Concedimus enim a synodo damnatum suisse Honorium tanquam haereticum, sed eo sensu quod haereticorum sautor extiterit, non eo sensu 'quod haeresim ipse docuerit. Usurpatam autem olim misso dicto duplici sensu haeretici appellationem, eruditis explorata res eSt, inter quos sic pater Perrone : u Receptum siquidem antiquitus suil, ut haeretitorum nomine significarentur lam ha retici proprie dicti, quam eorum fautores. Cum vero Mo- nothelitarum fautorem, etsi deceptus, se exhibuerit Honorius, ideo a concilio ut haereticus damnatus est; ejus nomene diplicis expunctum: scripta igni addicta, eo quod caueris exilium importaverint. Ita porro se gessit sexta synodus, quin nullum peccatum est, quod fidei catholicae quovis modo noceat, in quod Ecclesia animadvertere non possit v iractatu

de Loeis theologitis, in s ne partis primae . 2' 0bjiciunt locum ubi frnodus, loquens de Sergii et Honorii litteris, ita pronuntiat : u uasque invenientes omnino alienas existere ab apostolicis dogmatibus et a definitionibus sanctorum conciliorum et cunctorum probabilium Patrum, Sequi vero salsas doctrinas haereticorum, eas omnino abjicimus v vide supra 2 2, documentum VIII . Inde sic arguunt adversarii: iudicavit synodus Honorium in epistola Sua esse alienum ab apostolieis dogmatibus, et sequi salsas haereticorum doctrinas: sed ita judicare, est pronuntiare Pontificem illum fuisse histreticum proprie dicium, et non dumtaxat haereseos fautorem: ergo frnodus Honorium tanquam proprie hi 'reli-

eum damnavit.

Respondetur: duamvis nullam in Ρpistola sua haeresim docuerit nonorius, poluit pronuntiari alienus ab apostolicis dogmatibus, et sequax haereticarum doctrinarum; sto quod scilicet haereticis saverit, hortando ad supprimendum sivo unius

339쪽

552 TRACTATUS DE PAPa. sive duplicis operationis vocat, ulum. Vero enim Sensu ulienus est ab apostolicis dogmatibus qui abstinet ab aperta eorum professione, quando necessaria esSel haec professio. Itemque vero aliquo sensu haereticorum doctrinas sequitur, qui earum se fautorem exhibet, quamvis eas ipse non prosileatur. Nec dicatur verba haec frnodi, cum simul proserantur de Sergio, qui erat haereticus proprie dictus, intelligenda esse de proprie dicia haerest. Nam proseruntur quidem verba haec de Sergio simul ellionorio ; at de utroque, prout eis conveniunt, prolata suisse a synodo censenda sunt. Proinde quoad Honorium Sensus est, eum haereticis saviSSe.

5' objiciunt ista synodi de Honorio verba : In omnibus ejus Sergiij mentem seeutus est, et impia dogmata consirmavit ivide supra, ' 2, documento VIII . Γnde sic arguunt : haereticus

proprie dictus est, qui alicujus haeretici mentem in omnibus sequitur, et qui impia ejus dogmata constrinaι. 'Respondetur : Equidem Honorium secutum mentem Sergii in omnibus quae postulabat in epistola sua idem Sergius ; non autem in omnibus quae intendebat et sentiebat haereticus ille. Postulabat Sergius, ut Honorius rescrit,eret, omittendam esSesive unius sive duplicis operationis locutionem: ac insuper ut Sophronium et alios ad idem adduceret. Et in his quidem omnibus Sergii mentem secutus est Honorius. Quod autem Secutus eum sit quoad monothelis mi haeresim, non dicit sS- nodus, et omnino salsum est. De voce eonsirmat, non est dis-scultas ; dici enim potest confirmari haeresim ab illo qui ipsi

favet, et causa est cur roboretur ac latius propagetur. Porrossonorius negligentia sua, et magi S opportunum exi Stimando, si pro tempore dissimularet, ei silentium quoad utramque locutionem imponeret atque ila controversiam sopiret, dicto modo vere extitit hastreseos consit maior.

V 0bjiciunt verba, quibus anathemati cum caeteris haere-lieis su ocius fuit Honorius: Et eum eis Honorium, qui fuit Romae praesul, utpote qui eos in eis secutus est sui de Supra,

340쪽

p1RS SELEXD1. 333 Respondetur : Secutus qui dein est Honorius eos haereticos in his, id est, quoad eorum haeresim: sed dumtaxat haeresi eorum sarendo, non eaneprositendo aut desiniendo. 5' Objiciunt verba imperatoris Constantini Pogonali : Adhaeo et Honorium, qui fui ι antiquae Romae Papa, horum haereseos in omnibus fautorem, coneursorem et confirmatorem vide

supra, ἶ 2, documenio VIII .

Respondetur: Texlus hic nobis potius quam adversariis favet: explicat enim ibi juxta thesiim nostram imperator, quo sensu haereticus fuerit Honorius. et quo SenSu tanquam haereticus damnatus a Srnodo suo rii ; eo quod nempe fuerit haereseos fautor: quod et nos dicimus; eoneursor, id est, adjutor, quia revera sua agendi ratione ipsi vires addidit : et tandem conflirmator prout et nos dicimus, eo sensu, quod eam firmiorem reddiderit, non autem eo sensu quod aliqua dogmatica desinitione eam approbaverit et veram definierit. Praecipua haec sunt quae urgentur ab adversariis, ut persuadeant Honorium tanquam proprie hereticum a generali synodo sexta damnatum suisse. duae cum facile diluantur, et aliunde constet in epistolis nonorii nullam contineri erroneam

fidei desinitionem, omnino colligendum venit, etiam in hypothesi quod sincera sint allegata documenta, nequaquam errasSe dictum Pontificem, ex cathedra fidem definiendo. Et haec est prima defensio, quam peremptoriam existimant et potis-Simum urgent eruditi multi; inter quos Petrus de Marca, indissertatione, quam absolvere nequivit, et cujus delineamenta nobis transmisit Baturius Coneordia saeerdotii et imperii, vita Petri de Marea, n. 71 . Sic ibi Baturius : a Cum nova haec opinio suidelicet unicam in Christo dicendam esse operationem , ut Sunt omnia seri ne nova, interpretationi tum o, noxia eSSet, quando videlicet nondum damnata erat ab Eccle- Sia, Honorius, quo facilius 0rientem a vetustis erroribusve Dearet, ὀικρυο κως et per dispensationem a Summo jure recessit, ut Maicae verba ad hunc locum traham. Haec tamen

dispensatio infeliciter illi cessit. Nam hinc factum ut dam-

SEARCH

MENU NAVIGATION