장음표시 사용
391쪽
38ι TRACTATI S DE PAPA. eum habeat in Ecelesiae administratione voluntatis suae arbitrium liberum unusquisque praepositus, rationem aetus sui Domino redditurus. Haec conclusio imposturam vel sola manifestam facit. Decernunt in concilio, irritum esse baptisma haereticorum,
et simul dicunt se legem non dare. Sed decernere dicti baptismalis nulli latem, quid aliud est quam decernere baptizandos esse qui sic nullitur baptietati sunt Τ Et hoc decernere, quid aliud est quam legem darer
4' Ultima vero ejusdem conclusionis verba exhibent haereticalem doctrinam, quam quidem proieSsi sunt Donat is lίe, sed quae Cypriani tempore pugnabat cum notissima et con- Stanter recepta catholicorum doctrina et praxi. Constans enim praxis ab ApoStolorum tempore viguerat, ut si quis Episcopus erronea dogmatizasset aut Scelus aliquod perpetrasset, in judicium vocaretur, et sive a conciliis, sive a Romano Pontifice, excommunicaretur et deponeretur. Hic vero inducuntur Cyprianus et Carthaginense concilium quasi tenuerint, non posse ullum Episcopum ab ulla ecclesiastica auctoritate judicari ac corripi. Id enim palam exprimunt verba haec : Cum habeat in Ecelesiae administratione voluntatis
suae arbitrium liberum unusquisque praepositus, rationem actus sui Domino redditurus.
5' Epistola haec ad Stephanum Papam scripta fuisset, non post primum concilium in causa baptismatis, sed post seeundum. Ita enim colligendum venit ex documentis si genuina Sint, et ita revera colligunt qui ea genuina existimant. Sed ad Romanum Pontificem potius scriptum fuisset post primum concilium. Nam in illa prima synodo, postulantibus Numidiae Episcopis, causa plene discussa fuerat; prout patet ex frnodica ad eosdem Episcopos Numidas epistola. Tunc
ergo de more facienda erat ad Stephanum Papam relatio, elab eo expectandum responsum. Insuper, quid opus erat Secundum concilium celebrare, cum res jam in priore decisa suisset Τ uas etiam circumstantias Reverendissimus Tigrani
Nisibiensis Archiepiscopus sopere citato, p. Us et Seq.ὶ in
392쪽
legitimam trahit suspicionis causam de conficta hac epistola et falso suppositis dictis Carthaginensibus conciliis. IV. Distola S. Cypriani ad Iubaianum. Habetur in Patrologia Migne, tonio III, col. 1109; et est 75'in editionibus Pamelii et Balvetii. Haec ipsius summa : Iubaianus consuluerat Cyprianum de quaestione baptismi, eique simul miserat epistolam, non a se, sed ab alio scriptam adversus sententiam Cypriani. Resellit Cyprianus scriptionem istam, cujus auctorem ipsummet Stephanum Papam nonnulli volunt; et dubaiano transmittit exemplum epistolae ad Episcopos Numidiae et ad Quintum. Inter Spurias amandandam etiam hanc Cypriani ad Iubaianum epistolam evincunt Sc-quentes rationes :1' Mentionem facit de duabus epistolis, quas spurias supra probavimus, videlicet, ad Numidiae Episcopos, et ad Quintum. De utraque scilicet epistola meminit his verbis : Et quoniam
jam super hae re quid sentiremus litteris nostris e re3simus, ut compendium facerem, Gemplum earumdem litterarum tibi misi, quid in eoncilio, cum complures adessemus, decreverimus, quid item postea Ouinto, eollegas nostro, de eadem re quaerenti rescripserim. Porro epiStola quae Spurium citat documentum, ex hoc solo spuria et ipsa censeri debet.
2' Imposturam innuit, quod Iubaianus inducatur lanquam ignorans Cypriani sententiam, quam optime jam noverat. Dicit ei CSprianus : Scripsisti mihi. . ., desiderans significari tibi motum animi nostri, quid nobis videatur do haeretieorum baptismo. Ignorabat ergo Iubaianus CSpriani opinionem; alioquin non eum hac de re sententiam rogasset. Aliunde vero apprime notum ipsi fuisse quid sentiret Cyprianus testantur citata verba : Ει quoniam jam super hac re quid sentiremus litteris nostris evressimu3... Gemplum earumdem litterarum tibi
misi. Jam stamdem incohaerentiam notavimus quoad epistolam ad Quintum ; is etiam inducitur tanquam noscens Opinionem CSpriani, et nihilominus. Simul lanquam de ea sci
393쪽
conficiam fuisse utramque epistolam. Nihilominus quoad praesentem epistolam eludi posse satemur rationem ex contradictione deductam. Nimirum si dicatur Crprianum statim Iubaiano non rescripsisse, sed misisse dumtaxat dictarum epistolarum exemplum; postea vero praesentem epistolam direxisse. 5' Imposturam etiam prodit manifesta repugnantia inter doctrinam in tota hac epistola propugnatam, et ejusdem epiStolae conclusionem. Enimvero totus est auctor epistolae ut
baptismi ab haereticis collati nullitatem demonstret, Sicque evincat baptizandos esse qui ab haeresi ad Ecclesiam catholicam confugiunt. Contrariam autem sententiam tenere, non erroneum dumtaxat, Sed et peccaminosum ac perversum pronuntiat. Sic enim oppositam opinionem sectantibus exprobrat : Et nune qui talibus ad Ecclesiam venientibus sine baptismo communicandum eristimant, non putant se alienis, immaetermis peccatis communicare, admittentes sine baptismo eos, qui non nisi in baptismo possunt blasphemiarum suarum peccata deponeret. . . Quam vanum est porro et perversum, ut eum ipsi haeretiei, repudiato et relicto vel errore vel scelere in quo prius fuerant, agnoscunt Ecclesiae peritatem, nos veritatis ejusdem jura et Sacramentum mutilemus, et venientibus ae poenitentibus dieamus eos remissionem peccatorum consecutos esse . . . Unde nullitas baptismi ab haereticis collati, non propugnatur dumtaxat tanquam opinio probabilis, sed tanquam omnino certa et tenenda ; ita ut peccaminosum et perversum Sit contrarium sentire ac agere. Legatur tolluS epistolae tenor seclusa conclusionein et notetur quam absolutus intoleransque sit ipsius auctor, in defendenda illa sua doctrina. Iam vero hisce tam ardenter et laso disputatis quaenam assuitur conclusio Τ Ea Sane quam suspicatus nemo fuisset :nimirum : unicuique Episcopo liberum esse hac de re quod libuerit sentire, et dictos ab haeresi reversos baptitare vel non hapligare: u Haec tibi breviter, pro nostra mediocritale res-
394쪽
p1RS SECUNDA.587cripsimus, frater charissime, nemini praescribentes aut praejudieantes quominus unusquisque Episcoporum quod pusat faciat, habens arbitrii mi liberam potestalem. Nos quantum in nobis est, propter haereticos cum collegis et coepiscopis nostris non contendimus, cum quibus divinam concordiam et dominicam pacem lenemus. v Nemo non videt absonam esse hancce conclusionem, et oppositam deduci debuisse. Nam liberum Episcopis esse nequit, eos qui verum baptismum non acceperunt. non baptigare; item eis liberum esse nequit id sentire ac sacere, quod peccaminosum est et per
4' Sancto Crpriano tribui nequit haecce doctrina : Frustra quidam qui ratione vineuntur eonsuetudinem nobis opponunt: quasi eonsuetudo major sit veritate, aut non id sit in spiritualibus sequendum quod in melius fuerit a saneto Spiritu repeta-um . . . Praesumptione enim atque obstinatione quadam nititur, cum ratione superetur. Agitur hic de traditione apostolica Romanae Ecclesiae; cui anteponendam esse rationem doceret Cyprianus, si haec ab ipso scripta suissent. Qua semel recepta doctrina, posset quilibet haereticus, Cypriani auctoritate θω tus, rejicere quod a tempore apostolorum tanquam recta fides traditum est, et exclamare : Frustra qui ratione vincuntur eou- suetudinem nobis opponunt. Porro ne hoc erroris monstrum CIpriano adscribatur, obstat nota ipsius doctrina in libro de Unitate Eeelesiae contenta. 0bstat quod eo tempore summa erat apud calliolicos omnes apostolicarum traditionum auctoritas ; ita utIn unaquaque exoria quaestione videamus fla-lim ac fere exclusive ad traditam ab apostolis doctrinam provocari. Nota. Dubitavit sanctus Augustinus num epistola haec a Cypriano scripta suisset. Sic enim habet libro II eontra Crmseonium, capite xxxm : Cum enim persuadere eonaretur, PelS. Cyprianus, rei quicumque illam scripsit epistolam, etc. Sanctus Hieronymus illam quidem Cypriano tribuit, sed libellum voeans feontra Luciferianosj.
395쪽
388 TRACTATΓS DE PUA. V. De praetenso saneti Stephani Papae deerelo: Nihil in novetur nisi quod tradit una eSt. Epistolae s3nodicae a CF priano directae post Secundum concilium Carthaginense in causa baptismatis, respondisse supponitur sanctus Stephantis per epistolam quae non extat, sed cujus sequens fragmentum ci latur in epistola Crpriani ad Pompeium : Si quis ergo a quaeumque haeresi venerit ad nos, nihiI in novetur nisi quod traditum est, uι manus illi imponatur ad poenitentiam, eum ipsi haeretici proprie riterutrum ad se
venientes non baptizent, sed communicent tantum. Haec ergolaret famosa decisio Stephani Papae, qua Senientiam Episcoporum Africae condemnasSet. At nequaquam pro genuina habenda est. Etenim,
1' Besponsoria Stephani ad CSprianum epistola, quae de bam lismo haereticorum disserat et dictam decisionem contineat, nulli bi reperitur. Sane si extitisset in archiviis Romanis lempore Damasi Papae, illam citare non omisi met sanctus Hiero-nrmus in suo libro de Viris illustribus; atque ibi, inter capita in quibus agit de Cornelio ac Cypriano, caput etiam instituisset de Stephano ac de ipsius contra Episcopos Asricanos
decreto. Fuisset enim epistola haec Summi momenti, utpote dogmatica et condemnans Cyprianum et Carthaginen Se concilium. Porro de illa prorsus silet HieronSmus. Praeterea epistolam illam prorsus ignoravit Sanctus Augustinus. Nam de baptismo haereticorum disserens, declarat se
quidem nosse quamdam Stephani epistolam ; sed de illa sie addit : Prorsua ad quaestionem praesentem non pertinet ideBaptismo, libro VI, cap. xv, t. IX, p. 171, edit. Benedic- tinorumὶ. Consciam ergo illam Stephani ad Cyprianum epistolam, jam satis innuit HieronImi silentium, ignorantia
Augustini. 2' Imposturam produnt verba haec: Cum ipsi haeretiei ad se venientes non baptiaent. Verisimile non est Stephanum, qui ducentis dumtaxat annis post apostolos vivebat, usum eSse argumento ex haereticorum praxi deducto. Id enim apostoli
396쪽
p1RS SEcbNDA.58scam Sedem vix ac ne vix quidem decebat. Sed multo magis repugnat usurpatum ab eo sui Sse argumentum cum citata formula ; ita ut, scilicet, in eo ipSo epistulae loco ubi decernit venientes ab haeresi baptigandos non esse, istam et non aliam decreti sui ratχnem et auctoritatem proserat :Cum ipsi haeretici ad se venientes non baptizent. Esto post alias probationes adduci etiam aliquatenus potuerit haereticorum praxiS. Λst eam rationem non protulisset saltem Stephanus ut praecipuam. Dum autem in eo epi Stolae loco adducitur sola, perinde est ac si lanquam praecipua invocaretur.5' Imposluram prodit assertio haec, haeretiei ad se venientes non baptizant. Nam econtra haeretici tunc temporis rebaptizabant, nec potuit Stephanus eorum praxim ignorare. Rebaplirabant Marcionitae, de quibus sic testatur sanctus Epiphari ius haeresi xi ii : Buptismo non semel, sed tertio apud
illos initiantur. Item baptisma iterabant Valentiniani, prout edocet sanctus Hieronymus i ad epistolam ad EpheSios, capite iv . Qui pro genuina habent epistolam CFpriani ad Iubaianum, admittere pariter debent viguiSse apud Novalianos rebaptigandi praxim. In ea siquidem epistola sic loquens inducitur sanctus Cyprianus: Nec nos moret, frater charissime, quod in litteris tuis compleaeus es, Sopatianendes rebaptizare eos quos a nobis sollicitant. Φam vero eiusmodi apud haereticos
vigentem rebaptizandi praxim ignorare non potuit Stephanus Papa; praesertim quoad Novatianos qui praecipuam Sedem
Romae habuerunt. Ergo Supponi neu ueunt a Stephano scripta verba haec: Haeretici ad se veniente. non baptizant.
Quod si objiciatur non debuisse a nobis in probationem adduci epistolum Cypriani ad Iubaianum, siquidem eam
Spuriam exi Stimamus, respoudemus : jure illam urgemus tanquam argumentum ad hominem. Vos nempe illam genuinam defunditis. Ergo decretum Stephani tanquam spurium reiicere debetis. Cum nempe duo haec dogumenta sibi aperie
contradicani, alterutrum Saltem confictum fateamini necesse est. Nos utrumque Spurium probamu S.
397쪽
390TR1cTATES DE PAPA.4q Imposluram prodit error dogmalicus in dicio decreto contentus. Enimvero docuisset Steplianus validum esse quodlibet baptisma ab haerelicis collatum. Non enim distinguit inter haereticos qui essentialia ad baptismi valorem servabant et eos qui haec eliam essentialia praetermittebant aut mulabant. Sed indistincto pronuntiat: a Si quis ergo a qua- eumque haeresi venerit ad nos, nihil innovetur. η Quae decisio, in quantum valida supponit baptismala in quibus adlii bila non fuit sorma legitima, prorsus erronea eSi. Equidem doctores calliolici, qui genuinum repularunt hocce Stephani decretum, ab ejusmodi errore illud excusare conati sunt, dicendo : Subaudiri verba haec, dummodo riliata non fuerit forma; ita ut Pontifex, licet dicat a quaeumque haresi, non tamen loquatur nisi de sectis apud quas legitima baptismi forma servabatur. Sed interpretatio haec admitti nequit. Nam verus legum seu decretorum sensus is cenSendus est, quem obVium ac omnino certum existimarunt contemporanei ad quos decreta haec directa sunt, ita ut de alio sensu ne suspicali quidem suerint. Porro sanctus CSprianus, ad quem directa supponitur Stephani epistola, dictum decretum conlinens, illud intellexit in eo sensu, quod Stephanus valida declararet haereticorum baptismala quaelibet, iis etiam non exceptis quae absque invocatione Trinitalis et absque fide in Trinitalem collata missoni. Sic enim contra illud decretum invehitur: 'A quaeumque haeresi venientem baptizari in Ecelesiaretuit; id ras, omnium haereti eorum baptismata justa esse et legitima judicavit. Et eum singulae haereses singula baptismata et diversa peteata habeant, hie eum omnium buptismo communieansiit ei sorum delicta in Sinum suum eoaeerrata congessit. . . Cur in
tantum Stephani fratris nostri obstinatio dura prorupit, ut etiam de Martionis ba1ηismo, item Valens ini et spelietis, et eaeterorum blasphemantium in Deum Patrem eontendat lilios Deo nusei, et illi e in nomine Iesu Christi diret remissionem peccutorum duri, ubi blasphematur tu Patrem et in Dominum Deum Christum' epistola crpriani ad pompeium . Γnde si genuinum
398쪽
laret decretum Stephani quale citatur in epistola Crpriani ad Pompeium, dicendum foret editam fuisse a Stephano Papa
erroneam decisionem in materia dogmatica. Cum autem aliunde certum probetur errare non posse Romanum Pontificem in desiniendis fidei quaestionibus, concludendum est
praelensum illud Stephani papae decretum merum commentum PSSe, nec ex alia quam haereticorum Bonalistarum officina prodiisse.
VI. Epistola Cypriani ad Pompeium. Habetur in Patrologia Migne, tomo III, col. 1127; et est 74'in editionibus Pamelii et Balvetii. Habetur etiam apud Labbe, tomo I, col. 765, Parisiis, 1671.1' Spuriam esse illam epistolam, colligitur ex eo quod plena sit injuriis ac conviciis, quae nequaquam sancto CF-priano tribui possunt. Sancto Stephano exprobrat epistolae auctor, quod haereticorum causam eontra Christianos eteontra Eeclesiam Dei asserere eonetur; quod imperite atque improvide Seripserit; quod superba, ad rem non pertinentia et sibi eontraria dixerit; quod cum omnium haereseon baptismoeommunicans, universorum delicta in sinum suum coacervata
congesserit; quod infamarerit apostolos, quasi illi haeretieorum baptisma probaverint; quod tantae obstinationis et praesumptionis fuerit, ut humanum traditionem divina dispositioni antepo-Suerit ', quod, per regulam a Stephano traditam, Ecelesia Dei eι sponsa Christi ad hoc malorum devoluta sit, ut haereti- eorum Gempla Sectetur, et id faetant Christiani quod iiii-ehristi faciunt: quod Stephanus tantae Sit cauellulis, pravitatis lanide, ut nolit eognoscere unitatem de Deo Patre et de traditione Iesu Christi venientem; quod valde ineptum sit quod propugnat; quod obstinatio dura fratris Stephani in tantum proruperit, ut contendat etiam de Marcionis baptismo, ilem Valentini et spelletis, stilios Deo nasci; quod haereticorum amicus et inimicus christianorum, sacerdotes Dei, veritatem Christi et E
lj Adhibetur eliam liaee irrisoria loquendi forma : plaeelara astne et lestitima tradiuio fratre nostro docente proponituri
399쪽
392 TRACTATΓS DE PAPA.elesiae unitatem tuentes, abstinendos putaverit; quod ea sit Slephani sententia, ut si ei sese accommodarent Episcopi, perinde foret ac si arma abjieerent, manus darent in eaptivitatem, trad rens diabolo ordinationem Evangelii, dispositionem Christi, majestatem Dei, divinae militias sacramenta solverentur, eastrorum coelestium signa proderentur, succumberet ae cederet Leelesia haereticis, lua tenebris, sides persidiae, spes desperationi, ratio errori, immortalitas morti, charitas odio, veritas mendacio, Christus antichristo; quod Stephanus et qui cum ipso sentiunt, haereticorum baptisma defendendo, fidem et veritatem prodant, haeresibus auctoritatem et tirmitatem advocatione sua praeStent, et causa sint cur in dies serpentinis erinibus pullu-Ient; quod studio praesumptionis et eontumaciae fiat ut quis magis sua prava et salsa defendat, quam ad alterius reeta et vera consentiat; quod Stephanus, dum haereticos eontra Ecelesiam vindicat, sacramentum divinae traditionis impugnet. Igitur epistola haec non a gravi et sancto viro, non a prae-Sule charitatis ac concordiae studioso conscripta est; sed laetus est protervi ac furibundi animi, cujus in Romanum Pontificem excandescentia atque audacia non nisi alicui haeretico tribui potest. Nam quod Cyprianus et sanctissimus praesuli uerit, et fraternae charitatis tenax, et erga Sedem apostolicam ObSequentissimus, certis documentis conStat. 2' Imposluram prodit contradictio inter doctrinam in hac epistola propugnatam, et conclusionem aliarum epi Stolarum quae Cypriano tribuuntur. Nam haec ad Pompeium epistola tanquam dogma certissimum et omnino tenendum propugnat, nullum et irritum esse baptisma quodlibet ab haerelicis colla lum. Id exprimunt verba ista : Ut in illo mundi bu'iiSino, quo iniquitus antiqua purgata rat, qui in area Noe non fuit, non potuit per aquam salvatus sieri, ita nec nunc potest per baptismum satratus videri qui baptisus M in Ecclesia non
est, quae ad areae unius sacramentum dominica unitate fundata
es ι. 0pponit epistulae auctor baptismum receptum in Ecclesia, baptismo recepto eaetra Leelesium, id est, apud haereticos; et
400쪽
PARS SELLNDA. 195 dicit neminem salvum fieri nisi per baptismum in Leelesia receptum, Sicut tempore diluvii nemo salutem obtinuit nisi in Arca. Insuper fulei proditores vocat eos qui validum propugnant baptismum ab haereticis collatum. Γnde revera epistola haec decretum Stephani Papae consulat et rejicit tanquam emorem in side. Simul autem illud rejicit tanquam pravum et Ecclesiae noeivum, ut ex citalis locis apertissime patet. Sentit proinde ac docet auctor illius epistolae, nulli Episcopo fas esse Nephani sententiam sequi, id est, venientes ex haeresi absque
novo baptismo recipero. Aliundo tamen contraria prorsus doctrina Cypriano tribuitur. Nemini praeseritentes, inquit, aut praejudicantes, gus minus unusquisque Discoporum quod putat faciat, habens arbitrii sui liberam potestatem sepistola ad diabaianum, Supra citata, Sub numero 4 . Pugnant sane invicem haec duo : quod liberum sit unicuique Episcopo venientes ex haeresi non baptizare, et quod sic sentire et agere Sit error in fide, peccatumque pravissimum ei Ecclesiae summe nocivum. duis non videat, vel ex sola illa contradictione, a Donalistis conscia suisse liaecce documenta Cypriano adscripta 5' Aliud imposturae signum suppeditant verba haec epistolae : Beatus apostolus Paulus ad Timotheum scribit et monet EpiScopum non litigiosum, nee contensiosum, sed mitem et do-eibilem esse debere. Nimirum Cyprianus, postquam plenis paginis, abreptus ira, nec sui compos, in Stephanum Papam primae Sedis antistitem, quid tenendum flaret edocentem ac decernentem, tol convicia contorsit, litigans atque obedire recusanS, Statim ipse memorasset Episcopum mitem, doeibilem ei non litigiosum esse debere; nec vidi SSel non posse hanc apostoli monitionem magis aperte quam hac Sua epistola violari. Non ita sane hebes suit Cyprianus, ut non perspexerit ipsi polissimum talia contra Stephanum Papam Scribenti applicari posse citata sancti Pauli verba. Repugnant haec clariSSimo aeque ac sanctissimo, et eundidissimi pectoris viro Crpriano.
