Tractatus de Papa ubi et de Concilio Oecumenico

발행: 1869년

분량: 733페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

481쪽

menium eiusmodi nulli bi reperiri potest. Ideo sane, quia nunquam conligit ejusmodi per Romanum pontificem confim

2' Et revera quod nunquam contigerit, testatur reverendus pater 0livieri, commissarius Sancti 0sficii et Dominicanorum Superior generalis. Is nempe, loquens de decreto 5 mariti 166l, copernicanum sγstema condemnante, sic asserit: suaruit omis de faire approuper le decret par te Pape vide supra, k l, documentum VIJ. Et supponit nunquam acceSSiSSe ejusmodi Ponlisiciam confrinationem ante 16 augusti 1820, quo die Sacra Congregatio Inquisitionis, liberum declaravit motum terrae, Seu Copernicanum sSstema ut certum propu

gnare.

5' Idem colligendum venit ex caramuele Galilaei coae O. Expendens casum quo inveniretur aliquando quod tamen ipse impossibile putat rigorosa demonstratio de motu terrae, sic habet: u Quid si haec ipsa demonstratio, quam impoSSibilem esse dicimus, olim daretur Responderet hic aliquis, in tali casu adsentiendum esse demonstrationi : At in illoeasu diei non posse Leelesiam Romanam errarisse; non enim hunc propositionem specu alipe sumptam generale concilium aut Pontifer ea eathedra proposuit universae Eeelesia ...; Sed Cardi

nullum Eminentissimum tribunal n vide supra, ἶ 1, documen-lum VIIJ. Ibi tanquam certum supponit Caramuel non accessisse Romani Pontificis confirmationem, qua suum securiti ardinalium decretum. objicies l'.-In sententia contra Galilaeum pronuntiata, Supponitur ab ipsoni et Papa condemnatam fuisse doctrinam de motu terrae. Ibi enim de quadam testificalione quum Galilaeus a cardinati Bellarinino impetraverat sic habetur : a In qua . testificatione dicitur, te non abjurasse neque punitum sui SSe, sed tantummodo denuntiatam tibi fuisse declarationem suetam a Domino nostro, et promulgatam a Sacra Congregatione Indicis, in qua continetur doctrinam dem0tu terrae et stabilitato

482쪽

Copernicani sIstemetis quod exprimitur in decreto 5 mariti 1616, saeta fuit ab ipsona et Summo Pontifice.

Respondeo : Facta est ab ipso Pontifice, ast edenda et publicanda solo nomine Cardinalium, et quin accesserit Pontificis

confirmatio aut speciale mandatum, concedo. Facta est a

Pontifice, id est, edita fuit et publicata nomine pontificis, vel

ei accessit allesialio de publica Pontificis confirmatione aut speciali mandalo, nego. Decreta scilicet quae solo nomine Cardinalium eduntur, non sunt plerumque, praesertim si magni momenti sint, nisi postquam ipse Summus Pontifex quaestionem expendit, et decreta haec jam approbavit ac edi mandavit. Γnde in eo sensu dici possunt ab ipso facta. Sed ejusmodi approbatio et mandatum Pontificis, de quibus nulla sit attestalio publica, remanent aclus privati; sunt nempe Pontificis privatam personam agentis, non aulem decernentis ut Pontiscis et ex cathedra. Quaestio est num Galilaei et fo- pernicani Systematis condemnationem suam securit aliquis Romanus Pontifex per litteras apostolicas, vel per solitam clausulam et publicam altestationem de ipsius confirmatione aut speciali mandalo. Id a nullo Papa peractum dicimus; nec contrarium probant objecta verba. Objietes 2'. - Dicit Amori: Urbanus VIII prohibuit sub Geommunieatione systema Copernieanum tanquam temerarium et Sa-

erae Seripturae eontrarium. Item loquitur de bulla ponti tela qua ita decretum fuerit vide lotum allegatum Eusobii Amori supra, 2 1, documentum VIII . Ergo Romanus Pontifex suam

secit illam condemnationem, per litteras apostolicas, Seu loquendo ex cathedra. Respondeo: Deceptus est Amori, dum supposuit aliquam ejusmodi bullam. Si latis bulla edita suisset, eam frequenter citatam reperiremus. Porro de hocce documento nulla particula, nullum vestigium reperitur. Mirum non est hac in re dictum Scriptorem errasse, cum recentioribus temporibus scripSerit.

cum nempe id quod pronuntiarat Sacra Cardinalium Con-

483쪽

gregatio in negotio Galilisti, soleat Urbano VIII tribui, salso existimavit editam ab eo Pontifice hac de re bullum.

g 4. - Concluditur perperam allegari dictam Galiliet et Commicani s3stematis condemnationem, contra Romani Pontificis insallibilitatem : immo confirmari ex eo facto praerogativam insallibilitatis.

1. Ei enim, ex ἶ2, Romanus pontifex non loquitur ex calhedra seu insallibiliter per decreta dogmatica Cardinalium, nisi ea sua faciat per apostolicas litteras, aut saltem per adjectam clausulam quae ipsius eonfirmationem vel speciale mundatum publice testetur. Aliunde, ex ἔ 5 nullus Romanus pontifex dicto modo suam secit praefatam Galilaei et Copernicani systematis condemnationem. Ergo illam condemnationem nullus pontificum ex cathedra pronuntiavit. Ergo ex eo quod ista condemnatio erronea Sit, non Sequitur errasse Romanum Pontificem ex cathedra loquentem. Proinde absonum prorSuSest eam objicere, quando agitur de Romani Pontificis ex cathedra loquentis inerrantia. 2. Leontra merito allegari valet dicta condemnatio ad confirmandam pontificior insallibili talis praerogativam. Nam si hoc totum Galilaei negotium perpendatur, cuidam Supernae proVidentide tribuendum est, quod decreto Cardinalium non acces-Seril solita clausula de pontificia confirmatione aut speciali mandato. Hujus quippe temporis theologi, communiter, ne dicam unanimiter, persuasum habuerunt propositionem qua dicitur solem stare et terram moveri, esse salsam, Scripturae Sacrae adversam, immo et haereticam. Quod plane compertum

habebit, qui vel solum Patris Riccioli opus Almagestum novumὶ legerit. Ita lenuerunt desinitores Sancti 0ssicii; ita pronuntiarunt cardinales; ita demum tenebat et ipse Urbanus VIII, qui hoc sensu voluit edi decretum a Sacra Congregatione. Ut quid igitur ipse decretum istud non confirmavit, sive per Breve aliqu0d, sive saltem per soli iam clausulam qua in ipso decreto Pontificis eonisii inutio aut speetale mandatum exprimitur Τcur praecise quoad tale decretum omissum est, quod omitii

484쪽

Sancti 0mcii, Paler 0liviori, on an ait omis de Dire approlirer te deeret par te Pape 3 Id fortuito casui forsan quis adscribendum existimabit. At mihi liceat altiorem causam autumare. Cum nempe decretum istud errorem contineret, singulari sua providentia praepedivit christus ne a Romano Pontifice ex cathedra confirmaretur; et sic illissa remaneret caelitus concessa inerrantiae praerogalixa.

Sed et criminationes, quibus ob istud Galilaei negotium sacra Inquisitionis et Indicis Congregatio ab acatholicis impeti

solet, veritati ac justitiae magna ex parte adverSantur. De quo subjungenda visa eSt Sequens paragr3phuS.

g 5. In quo erraverit, et in quo recle egerit vel excusanda sit sacra congregatio Inquisitionis et Indicis, quoad Galilaei negotium.

Pimpost Tio Ι . - ouod Inquisitionis tribunal Galilaeum squalore eas ceris, tortura membrorum, oculorum effo3sione, aliisve suppliciis physicis affecerit, mera calumnia est. - Id jam loties et adeo evidenter probatum est a viris nullatenus Suspectis, et ex documentis omnino authenticis, ut supervacaneum sit ejusmodi probationes et documenta hic retexere. Lectorem

p cipue remittimus ad dissertationem domini Biot, phrsices et matheseos scientia in Galliis clarissimi, hoc titulo edi-lam : La Verite fur le procts de Galilee Melansses scientisiques et liti fratres, tomo III, pag. 1, edit. Parisiis, 1858ὶ. ibi de Galilaeo dicit dominus Biot spagina 42ὶ: a Nous axons demontre par des preuves certaines, qu il n' a pas ete matdriel-lement lorture. n Nonnulla jam domini Biot hac de re dicta

retulimus i supra ἔ 1, documentum IXj. Equidem diebus aliquoi in sedibus Sancti semcti detentus est Gali heus; sed ita ut lolius in palatio aliquo degere non potuisset. Ei quippe illa

pars aedium assignata est, quam unus e praecipuis ossicialibus incolere solebat. Data ei lacultas famulum apud se retinendi, in horto deambulandi, ad amicos libere scribendi, eos eo-

485쪽

478TR1cT1TύS DE PAPA.rumque litteras recipiendi, delatis ex palatio legationis Tos-caniae escis vescendi. Non aliter Galilaeus carcerem passus est, si lamen carcer dicendus sit. Quod torturae addictus sit, quod ei oculi ellossi, puditissima mendacia sunt. Merito igitur sic adnotavit Paler Perrone ite Protestantisine et Ia Regis de

qu attestent ouvertement ses let tres publilas par Venturi dans son liisloire IIII' parite, page 179 et suiu . . Voir aussi Tira bosehi Storia delia litteratura italiana, Venis , 1796, tome 8, p. 161 et suiu . . Tous las essoris de Libri mur prouuer te contrairo dans le Iournal des Saranis, septembre et octobre1840 et avrit 1841, et dans la Rerue des De -Molides, juin 1841ὶ ont etsi en pure perle. Voir la savante dissertation de philli ps, dans le Ioui ual de Munich, sur ce monae Sriet. Voiraussi Delambre, aut eur assurement non suspect aux incredules dans son maloire de Pastronomie moderne, Paris, 1821,

PROPOSirio II'. - Vituperandum non est tribunal Inquisitionis eae eo quod sollieitum fuerit de 3ystemate illo, quo solem stare et terram moveri propugnabatur. - Nam . quaestio haec, etsi physica et astronomica, indivulse tamen connexa erat cum quaestione theologica de sensu plurium textuum Scripturae Sacrae, quibus terra stans, Sol autem orans exhibetur. Ad misso Copernicano systemate, ad SenSum metaphoricum seu moralem varii illi textus trahendi erant. Porro tunc temporis ea machina sensus metaphorici protestantes abutebantur, ut omnia sermo catholicae sidet dogmata convellerent. De quo salis testatur supra transcriptum fragmentum ex Caramuele,

Galilaei coaevo scriptore sὲ 1, documentum VII). Insuper connexa erat eadem quaestio cum Sacrosancto Incarnationis

mysterio. Admissa siquidem hIpothesi quod terra non sit totius mundi centrum, facile inserebatur mundorum pluralitas ; et periculum erat ne minus Deo dignum videretur flu-

486쪽

p1RS SECUNDA.4 9 pendum incarnati Verbi opus, in gratiam incolarum unius mundi, inlor caeteros innumeros minimi. Merito igitur Summus Pontifex et eminentissimi inquisitores fuerunt de hae quaestione, utpote dogma catholicum allingente, solliciti. Paoposnio III'. - antiquissimum est dictum systema de stante sole et terra gyrante; atque illud tenere ad doeeri permiserat Sedes apostoliea usque ad annum l616. - Systema istud, quod nunc Vocatur Copernicanum, olim nuncupabatur PSthagoricum ; quia illud Pythagoras docuerat, eique Pythagoraei sere

omnes adhaerebant. Praecipuus in eo propugnando Philolaus Crotoniata; et eamdem opinionem sectati sunt Aristarchus Samius, et plato de Senectute . De hac antiqua opinione sic mentionem fecit Seneca Naturalium quaestionum libro III, numero seu capite nὶ: a Illo quoque pertinebit hoc excussisse,

ut sciamus, utrum munduS terra Stante circumeat, an mundo stante terra vertatur. Fuerunt enim qui dicerent, nos esse quos rerum natura nescientes serat, nec coeli motu fieri ortus et occasus; ipsos oriri et occidere. Digna res est contemplatione, ut sciamus, in quo rerum Stalu simus : pigerrimam sortili, an velocissimam sedem Τ Cirea nos Deus omnia, annos agat Τ n Ad hunc locum Senecae, sic habet Iustus Lipsius Physiologia stoieorum, libro II, dissert. xlxὶ : α Ait Seneca fuisse qui dicerent. Qui illi Τ Plures reperio sed, primus Phi- Iolaus Pythagoricus diait: Terram moreri in orbem Laertius, in Philolao . Addit tamen : Alii tamen meetae Syraeusano id tribuunt. Et de Hieeta eliam Cicero Acad. , Ili r Hicetas Syracusius, ut ait Theophrastus, coelum, Solem, lumen, stellu3, superaderitqtιe omnia stare censet; neque praeter terram, rem ullam

in mundo moveri. Atque hoe esiam Platonem in Timeo direre quidam arbitrantur, sed paulo obseurius. At de Philolao quod Laertius, universe Plutarchus Pythagoricis adscribit in Numa , eosque terram non putare immobilem, sed esse in nrumcirca ignem suspensam. Additque de Platone, eadem jam se

Igitur sγslema istud, mullo antiquius est opposito systemale

487쪽

480 TRACT TΓS DE PAPA. Piolenim. Vixit enim Ptolemaeus, Alexandrinus astronomus, secundo post Christum saeculo. Prae aluerat tamen jam a mullo tempore s3stema Ptolemaei, seu de terra immobili, ante saeculum decimum quintum.

Λnno circiter 1455, edidit Nicolaus Cusanus librum suum De doeta ignorantia inscriptum, ubi scapite xi et xiij, Stantis solis et terrae gTrantis opinionem exponit ac propugnat. Neque ob id minus benevolam Sedem apostolicam Romanamve curiam expertus est; immo Cardinalitia dignitate suit conde

Sed neque Copernicus, qui anno 1540 idem SIslema, in

opere suo De orbium eoelestium revolutionibus, magiS ex pro-χSso propugnavit, quidquam moleStiae passu S est. Fuit primum Romae professor in collegio Sapientiae; ac postmodum ab avunculo suo Vors mallensi Episcopo, canonicatu quodam Frawem burgi donatus. IIanc scilicet opinionem libere teneri ac edoceri permittebant Sancti semeti Cardinales et Bomani Pontifices. Quae sacultas seu lolerantia perduravit usque ad annum 1616 Et tunc primum, decreto Sacrae Congregationis Indicis 5 martii dicti anni, opinio illa proscripta eSt.

Pnopostrio IV'. opinio de soIe stante et terra gyrante a Cardinalibus proscripta eri tanqstam falsa et Sacrae Scripturae ad- persu; an insuper tanquam haeretica ambigi potest. - 1. Quod proscripta suerit lanquam falsa et Sacrae Seriplurae adversans,

patet ex ipso textu decreti Sacrae Congregationis Indicis 5 martii 1616 habetur supra, ' 1, documentum Ij; necnon ex lenore sententiae in Galilaeum pronuntiatae sibi dem, documentum IV).2. Quod vero insuper haeretiea declaratu sit, nonnulli in- siciati sunt. Εquidem, aiunt, in dicta sententia contra Galilaeum pronuntiata, reperitur etiam haereseos nola; sed simul dicitur appositam suisse a theologis qualisticatoribus; nec eam pronuntiant ipsi cardinales Sancti 0mcii, sed lanium reserunt, ita qualificatam fuisse propositionem a theologis. Sic nempe hahol textus : a De mandato Domini nostri et eminentis-

488쪽

versalis inquisitionis, a quali sicaloribus theologis qualificatae fuerunt duae propositiones de stabilitate solis et de motu terrae,

ut sequitur: Solem esse in rentro mundi, et immobilem motu lo-

eali, est propositio absurda et fulsa in philosophia; et formaliter

haeretica, quia egi erpresse eontraria Scripturae sacrae. n Igitur haereseos nota, non a Sacra Congregatione Inquisitionis, sed a solis theologis inusta est. Ita nonnulli.

5. Sed dici potest Cardinales ejusmodi qualisii calionem approbasse ac suam secisse; atque id evinci ex reliquo sententiae contextu. Etenim infra, ubi dicitur concedi absolutionem censurarum, sic additur: a Dummodo prius corde sincero et side non ficta coram nobis abjures, maledicas et detesteris supradictos errores et haereses. n Et paulo antea : a Beclaramus, te Galilaeum . . . teipsum reddidisse huic Sancto Officio vehementer suspectum de haeresi; hoc est, quod credideris et tenueris doctrinam salsam et contrariam sacris et divinis Scripturis, solem videlicet esse centrum orbis terrae et eum non moveri ab 0riente in 0ccidentem, terram moveri necesse centrum mundi, et posse teneri ac defendi tanquam probabilem opinionem aliquam, postquam declarata ac definita suerit contraria Sacrae Scripturae. BCum ibi enumerentur variae sententiae ob quas Galilaeus sese reddidit suspeetum de haeresi, aequivalenter declarant cardinales aliquam saltem ex his sententiis esse haeretieam. Talis autem haberi ah ipsis censenda est, ea ipsa, quam qualiscatores formaliter haeretieam pronuntiaverant. Confirmatur ex coae is scriptoribus, qui revera persuasum habuerunt et Scripserunt, opinionem de sole stante et terra gTrante a Sancto 0ssicio declaratam

fuisse haeretieam vide ἔ 1, notam ad documentum I; et documentum VIIJ. 4. In contrarium quis forsan Sic opponet: Inter enumeratas sententias ob quas Galilaeus dicitur se suspectum de haeresi reddidisse, adesse et istam : Et posse teneri et defendi tanquam probabilem opinionem aliquam, postquam decla-

489쪽

482IR1cTkTUS DE PAPA.rata ae desituita fuerit contraria Sacrae Scriptura Potuerunt Cardinales hanc solam tanquam haereticum habere. Et sic dum exigunt ut Galilaeus abjuret supradictos errores et haereses, vox haereses ad iStam solam, et vox errores ad caeteras

reserenda foret. Iuxta quam explicationem, negari posset opinionem de sole stante et terra mota tanquam haeretieam a Sacra Congregatione Inquisitionis proscriptam suisse. Sed in abjurationis formula, unica dumtaxat allegatur causa ob quam judicatus est suspeeius de haeresi, videlicet ipsius de Si ante sole et terra gTrante opinio. caeterum parvi momenti videtur disceptatio haec, cum errasse dicendum sit tribunal Inquisitionis, etiamsi tanquam falsam dumtaxat dictam opinionem proscripserit. Pnoposivio V . - seuod Inquisitionis tribunal dictum systema non proseripserit tanquam in se falsum, sed dumtaaal quatenui assereretur certum et rigorose demonεtratum, omni prorsus fundamento caret. - Etenim in decreto Sacrae Congregationis Indicis

5 martii 16l6, Detrina de mobilitate terrae et immobilitate solis, pronuntiatur salsa et divinae Seripturae omnino adversans vide supra, h l, documenium I . Non dicunt Cardinales: Falso asseritur jam rigorose demonstrari doctrinam de motu terrae et stabilitate solis, sed de ipsamet doctrina molum terrae adscribente dicunt: falsa et Sacrae Seripsurae adversana. Unde hanc doctrinam absolute et in se erroneam tunc pronuntiarunt. Equidem nihilominus per decretum anni 1620 permiserunt hanc doctrinam exponi tanquam hypothesim; sed non ideo revocarunt decretum quo illam salsam et Sacrae Scripturae contrariam pronuntiaverant. Permiserunt nempe doctrinam illam exponi tanquam h3pothesim ; sed lanquam hypothesim falsam, et quae pro salsa tenenda esset. Immo ipsi Galilaeo, ne ullo modo, id est, ne ut h7pothesim quidem eam doctrinam exponeret ac doceret, prohibuerunt; prout constat ex lenore sententiae in ipsum pronuntiatae. Et in hac sententia declaratur istam doctrinam utpote quae jam proscripta suerat lan- quam falsa et Sacrae Seripturae contraria, non potuisse licite

490쪽

a Galilaeo ut probabilem propugnari. Igitur Sacrae Congregationes Indicis et Inquisitionis dictam doctrinam de moluterror et stabilitate Solis, absolute et in se sumptam habuerunt revera tanquam in Se erroneam, et talem eam apertissime pronuntiarunt.

Nola, landamento etiam carere quod a quibusdum dicium est, videlicet: ideo dumtaxat condemnatum suisse Galilaeum

quod Seriplurie Sacrae textus STsiemali suo aptandos conto queret : caelerum ipsummet STslema de motu terrae condemnatum non fuisse. Contrarium constRt ex ipSO lenore sententiae in ipsum pronuntiatae. PRopositio VP. - Erravit tribunal Inquisitionis, Galilaeum et systema Copernieanum condemnando r sed inde non sequitur pravam esse hujus tribunalis institutionem : item non sequitur fallibilem esse Romanum Pontisicem ea eathedra desinientem. - 1. Equidem adhuc hodie nonnulli negant rigorose demonstrari telluris motum, quantumvis cum ea hSpothesi concordent varia quae noScuntur phenomena. Nos autem hic malumus in sensu adverSariorum abundare. Quapropter omnino certum supponimus soli tellurem circumvolvi. Quo posito, non negamus erraSSe Sacram Congregationem Inquisiliunis; si quidem, ut Supra pr0balum est, revera salsam et gaerae Seripturae contrarium pronuntiavit illam ipsam de solestante et terra gyrante Senientiam. 2. At nequaquam inde sequitur pravam esse ac de medio tollendam hujusce tribunalis institutionem. 0uis Onim nisi mente captus contendat, Supprimenda esse quaelibet magistratuum tribunalia, eo quod insallibilia non sint, et contingere possit ut in aliqua dirimenda lite erronee pronuntient Bona sane magistratuum ad redendam justitiam praepositorum institutio, quamvis ex errore, Vel etiam ex pravo aliquo assectu, injustae identidem ab ipSis Sententiae pronuntientur. Similiter Ecclesiae utilissimum est a Romano Pontifice constitui magistratus, quorum ossicium sit invigilare ne catholica fides in discrimen adducatur, errores ae haereSm prOS-

SEARCH

MENU NAVIGATION