Tractatus de Papa ubi et de Concilio Oecumenico

발행: 1869년

분량: 733페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

621쪽

6l l Tah Thris BE PAPA. Patrum poneralis eoncilii major numerus nequo al a fide d sicerst, nescio an sil omnino certum. Psiopostrio IlI'. - Collegio Episcoporum, quatenus seorsim a Ilomano Pontisice spectatorum, eompelli in aliquo sensu infallibilitas : videlitet eo sensu, quod contingere non possit ut fere omnes a si de Sediis apostolieae dissideant, seu ut non remaneant multi Romano Pontisi ei adhaerentes et in side eonsentientes.

u Sicul enim, ait Balterinius, seri nequit ut Petri ac successorum eius fides, vel momento desinat osse illa petra, cui hono uni tutis ex Christi institutione tota Ecclesia catholica, seu lolius catholicae Ecclesiae fides superstructa, in unitalerius do in fidei debet consistere: ita seri nequit ut eadem Ecclesia et Episcopi catholi ei, saltem plerique, desciscant ab ea petra, et ab unitale fidei Petri ac successorum ejus dissentiant, sive in concilio, si vo extra concilium; cum institutionem Christi nec Ecclesia nec Episcopi catholicae Ecclesiae in .sringere vel mutare aut deserere unquam pos Sint . Semper itaque generalis ac liberi concilii Patres, qui una cum capite legitime adunali universam Ecclesiam repraesentant, Si non omnes, saltem plerique in desiniendo conspirabunt cum desinitione Summi Pontificis. Et si qui pauci dissentiant, horum judicium extra petram et centrum catholicae uni latis, imo contrarium unitati fidei quae apostolicae Sedi debetur, nullo jure coactivo gauderet, iurisdictionc nulla, quae solum habet locum et vim in unitate cum Petro et cum successoribus Petri ut in

eam unitatem conspirent et conserant, non Vero contra unitatem n de Potestate ecclesiastica, cap. Π, ὲ 2, n. 7 . Sublincavi voces saltem plerique , ut altendat lector certum esse clarissimo Balterinio, quod supra prorsus certum asserere non Sum ausus, videlicet contingere non posse ut major patrum concilii pars, a fide Romani Pontificis deflectat et in haeresim la-hatur.

u Licet colleclio Episcoporum ait paler Martin, Soci elatis Iesu in per se spectata et qualenus abstracta a Summo Pontisce, non habeat supremam et insallibilem et independentem

622쪽

nRS TERTII. 6 bdesiniendi et sta luendi auctoritatem, habet tamen, vi promissionum Christi, Ecclesiam suam permanere u Sque ad consummationem saeculi volentis, insallibilitatem aliquo gradu sibi propriam : vi cujus scilicet non poleSt contra caput Suum Summum Pontilicem insurgere, ab ipso dividi, auctoritalem ipsius negare et contemnere, aut etiam ignorare, auctoritalem ipsius Sibi non competentem usurpare, contra id quod ipse docet aut delinivit docere aut definire, non convenire cum ipso in unam et veram fidem. Vi cujus insallibilitatis solummodo sit impossibile seli ima Ecclesiae, sive dispersae Sive congregatae, a suo capite. Et Sic etiam lantummodo non possunt adversus Ecclesiam portae inseri praevalere. Porro, viislius insallibilitatis et Ecclesiae totius unitatis, omnino impossibile sit, ut tota Episcoporum collectio sibi unquam usurpet auctoritatem desiniendi et statuendi contra Summi Pontifidis judicium et independenter ab ipso. Ergo tota haec Episcoporum collectio insallibilis est ad obediendum et obsequendum Summo Pontifici, et cum ipso et side quam ipse docet conveniendum v stractatus de Leelasia, autographice Solummodo editus, pag. 510 . Dictam impossibilitatem intelligit etiam Pater Martin, ut ex contextu salis patet, de plerisque seu de majori EpiScoporum numero. Igitur concilium generale, qualenus seorsim a papa Spectatum, non eSt eo sensu insallibile, quod unusquisque Patrum insallibilis sit. Nec eo sensu quod non possint etiam mulli a capite suo Romano Pontifice quoad sidem et obedientiam sese abscindere. Sed est insallibilem eo sensu quod contingere nunquam possit, ut fere omnes, Vel etiam pars majorijuxta citatorum auctorum sententiam, si dem aliter definiant quam Summus Pontifex, aut etiam indeperidenter ab ipsius aSsensu et approbatione desilire praesumant. Fola. - Eliam collectioni fidelium Episcopis subjectorum suo modo competit similis insallibilitas. Nunquam scilicet contingere potest ut omnes aut sere omnes desinant in s docouvenire cum Episcopis Romano Pontifici adhaerentibus,

623쪽

TRICTHΓS DE PAPA. et eum ipsomet Romano Pontifice. Si enim omnes aut foro omnes a suis respective Episcopis et a Romano Pontifice sese abscinderent et ad haeresim declinarent, non remanerent in Eeel si a Christi nisi pastores sine ovibus, et rectores Sine Sumjectis. Nec jam subsisteret vera Christi Ecclesia. Pliopostrio Illi' - Contingere nequit ut Episeopi Pontisiciae desinitioni adhaerentes in haeresim ei roremve eadunt. - Nam ita Christus Ecclesiam suam constituit ut constet Bomano Pontifice Petri successore tanquam capite, et membris ipsi subjectis et in fide consentientibus. Igitur periret Ecclesia, si Romanus Pontifex cum sibi adhaerentibus Episcopis in errorem aut haeresim laboretur. Proinde conlingere nequit erroneam esse fidem Papae et ipsi adhaerentium Episcoporum. Ergo nec erronea esse potest sides Episcoporum, quandiu concordabit

cum fide Romani pontificis. Et nititur ista impossibilitas promissione Christi, duraturam usque ad consummationem speculi Ecclesiam suam spondentis. Siquidem existere desineret illa vora Christi Ecclesia, statim ac erronea foret fides Episcoporum fidem Bomani Pontificis prosilentium. Idem constat ex celebri sormula fidei, cui subscribere omnes 0rientis Episcopos jussit IIormisdas Papa; quod formularium iterum post trecentos et amplius annos subscribendum praescripsit Sedes apostolica, ut Photiano schismati finis imponeretur. Atque illud octava generalis synodus approbavit. In hac porro fidei formula sic habebatur: a Prima salus est rectae fidei regulam custodire ...; quia non potest Domini nostri Jesu Christi praetermitti sententia dicentis: Tu es Petrus et super hane Petram aedisiecto Leelesiam meam. Haec, quae dicta Sunt, rerum probantur essectibus; quia in Sede opostoliea inviolabilis semper eatholica eustoditur religio. De hae igitur sidenon cadere cupientes, et Patrum sequentes in omnibus constituta, anathematigamus omnes haereses... Quapropter Sequentes in omnibus Sedem apostolieam, et praedicamus omnia quae ab ipsa decreta sunt; et proptorea spero in una communione vobiscum, quam apostolica Sedes praedicat, me suturum ;

624쪽

vero professioni subscripsi mea manu, et direxi per scripta tibi Hormisdae sancto et beatissimo fratri et Papae magnae Romae s Labbe, i. IV, col. 1486, edit. Parisiis, 1671 . Si in Sede apostolica inviolabilis semper eutholica euatodiatur religio, impossibile est errare fideles et Episcopos qui huic Romanae Sedis religioni adhaerent. Item si integra et perseeta religionis soliditas sit in Sede apostolica et in communione quam apostolica Sedes praedicat, seri nequit ut errent Episcopi illam ipsam fidem profitentes quam praedicat Romanus Pontifex. Item si sequestrari a eommunione Eeelesiae eatholicas et non eonsentire in omnibus Sedi apostolieae sit quid unum et idem, sequitur Episcopos sidei Romani Pontificis adhaerentes, non

posse a communione Ecclesiae catholicae excidere, seu non posse in errorem et haeresim deflectere.

Inesse autem dicio formulario plenam obligandi vim, ita ut nemini christiano fas sit expressam in eo fidem rejicere vel in dubium revocare, ipsis etiam gallicani systematis sequacibus certum est. De quo sic testis Bossuet: a Haec professio ab lIormisda Pontifice dictata, ab omnibus Episcopis 0rientalibus, porumque antesignanis Constantinopolitanis Patriarchis, est recepta. Qua de re incidentales Episcopi, praesertim Gallicani, multum in Domino collaetantur; ulcertum sit hanc formulam a lota Ecclesia catholica compro-halam. . . Hanc proseSSionem ... per Secula specula frequentatam scimus. Hanc uli sancto Hormisdae Papae, sanctoque

Agapeto, ac Nicolao I omnes Episcopi secerant, ita iisdem

verbis Adriano II Papae, Nicolai successori, faciam in concilio octavo secum enico legimus. Haec ergo ubique dissusa, omnibus saeculis propagala. ab cocumenico concilio consecrata, quis respuat christianus Τ n Defensio, libro X, cap. xv. Juvat autem quae Fenelonius, in pastorali instructione 20 ju-

625쪽

nit 17 l . de eodem formulario gallice scripsit, tali ne hic subjicere : α Γtinam, inquit, actum iam Solemnem, quo Episcopi schismatici ad unitatem redibant, nemo accipiat tanquam vaga et ampullosa inanis obSequii verba, quae nihil praecisum ac Serium significent. Agitur hic de promissione Filii Dei saneto Petro facta, quae quotidie ipsis rerum probatur effectibus. Quinam vero sunt riusmodi esseetus 3 Id est, quia in Sede apostoli eo inviolabilis se nper eatholiea custoditur religio. Id est, quia haec Ecclesia, ut audiemus ex Bossueto Episcopo Meldensi, semper est virgo, semper Petru3 loquetur in sua eaιhedra, et Romana sides semper est sides Ecelesiae. Id est, quando in ejus communione quis manet, integram et persectam soliditatem christianae religionis tenet. id est, nihil disserre inter eos qui privantur communione Ecclesiae catholicae, et eos qui

sententiis non consentiunt omnino cum eadem Sede . Immo quicumque contradicit Romanae fidei, quae est centrum traditionis communis, contradicit traditioni totius Ecclesiae. Montra quicumque unitur doctrinae hujus Ecclesiae semper virginis, suam fidem nulli discrimini exponit. Haec promissio quantumvis absoluta, nihil temerarium, nihil exorbilans continet relate ad Episcopos ipsos, qui ad ejus subscriptionem cogebantur, ut in communionem reciperentur. Cavete igitur, fratres dilectissimi, ne illis praebeatis aures, hoc formularium Papae Hormisdae, factum ut asseretur remedium schismati Acacii, non fuisse nisi temporarium Sed is Romanae conatum. Ilaec tam explicita fidei professio ob unitatem, renovata fuit sub Adriano II. . . et universim fuit approbula in octavo generalicodcilio . . . Quisque Episcopus in ca spondet se non discessurum unquam a side eι doctrina, Sed secuturum praesertim in omnibus deeisiones ejusdem Sedis Pontisicum. . . IIac conditione Episcopi ad unitatem rediere. Hoc pretio illi inter catholicos recensiti; sine hac subscriptione nemo sperare pote

626쪽

PARS TERT A. 619 quam concilium generale de aliquo dogmate pronuntiet, vel praecessit definitio papae, vel non. Atqui in utroque casu stat Romani Pontilicis auctoritas supra concilium-sine-papa.1' Quando praecessit pontifficia definitio, tenen 'ur omnes concilii Patres illi adhaerere, nec ipsis liberum est aliter sentire ac judicare: prout I' propositione probatum est. Porro qui senetur in materia fidei alterius judicio sese subjicere, hoc ipso quoad illam materiam inferior est et inferiorem au

loritatem habet; statque superior et suprema auctoritas penes illum cujus decretum dogmaticum caeteros omnes conStringit, alque ad sic judicandum et credendum obligat. Quae lamen pontificiae definitioni adhaerendi obligatio, nequaquam impedit quin concilii Patres in decernendo eodem articulo sint in vero ac proprio sensu judices, prout probatum est propositione III . 2' In casu etiam quo nulla praecessit pontificia definitio, major seu supprior est Romani Pontificis auctoritas. Nam tunc definitio patrum concilii vim non habet, nisi qualenus ei accesserit Romani Ponlisicis assensus seu approbatio. Et quamvis lolius vel sere lotius concilii definitio erronea esse non possit, ut dictum est, propositione VI' et VII', haec lamen insallibilitas inde tantum provenit, quod nunquam contingere possit ut sere omnes concilii generalis Patres aliter ds- liniant quam sentit et judicat Romanus Pontifex, ut ibidem probavimus. Proinde haec eorum insallibilitas involvit omnimodam a judicio Romani Pontificis dependentiam. Ideo scilicet sic insallibiles sunt, quia nequeunt unquam aliter judicare velle, quam judicat Romanus Pontifex. Igitur lota obligandi vis et insallibilitas definitionis, ah omnibus vel sere omnibus concilii Patribus editae, dependet ab ipsius consonantia et unione cum Romani Pontificis judicio; ita ut si, per impossibile, discreparet, jam nec insallibilis, nec ullius

ili Non dieimus eum Bellerinio a pleri que. id est, a majori Patrum numero; non quod id rejietamus: imo recte dietum existimamus; sed quia. prout supra notavimus, an id ex auctoritatibus certum haberi debeat, ignoramus.

627쪽

bus auctoritatibus in materia fidei, illa profecto inferior est, quae ab alterius assensu dependet, ut auctoritas sit et obligare valeat. Ergo etiam in casu quo nulla praecessit pontificiades nitio, major est Papae auctoritas. Aliunde et in casu quo Pontificis definitio praeivit. Ergo semper et abSolute.

Apertissime constat argumentis deductis superiori sectione,

tilo foret omnia haec argumenta denuo exponere. Nonnulla dumtaxat, praecipue attendenda, hic indigilabimus.1' Gesta Chalcedonensis concilii. - Hujus concilii Patres disciplinae canonem ediderant quo secundum dignitalis locum sedi constantinopolitanae adscripserant. Contradicebat quidem dispositio haec anterioribus Nicaenis canonibus, qui secunduis locum Antiochenae sedi, tertium Alexandrinae, quartum Hierosolymitanae assignabant, Constantinopolitanae autem nullum. Nihilominus validum fuisset istud decretum, si ei consensisset Romanus Pontifex. Nam caeterarum, praeter Romanam, sedium dignitas et jurisdictio sunt juris mere ecclesiastici et ad disciplinam pertinent. Proinde quod de iis statuit unum concilium secumenicum, possunt valido ab alio ejusdem auctoritatis concilio mutari. Chalcedonensis lamen canon, quem sanctus Leo Papa reiecit et annulavit, nullus et irritus remansit; et sInodus illa secumenica fuit quoad caelera, non quoad illum canonem. Ad valorem scilicet illius canonis nihil aliud defuit quam consensus Romani Pontificis. Ergo necessarius est consensus Papae ut Valeant leges disciplinae a conciliis generalibus editae. Ergo

628쪽

p1RS TERTIA. 621 concilium-sine-papa, id est, sine assensu papae, non est supra papam in materia disciplinae, sed e converso. Vide suprasseelione II, cap. vii, prop. I, ad probatur IIJ ubi consulata

reperies adversariorum etagia. 2' ESsentia seu natura concilii Oecumenici. - concilium quippe esse nequit cecumenicum sine assensu Romani Pontificis. a Haec ergo summa auctoritas, ait ipse Bossuetius, summa vis, quod membra inter se et Romano Pontistet conjunguntur, quod ex consensione invictum ecclesiastici iudicii robur Besensio, lib. VII, c. in, n. 9j. Et libro VIII, c. IX, dicit constitutivum et quasi caracterem quo STnodi caecumenicae asserantur, esse Leelesiae univergulis eonsensum eum apoδ-

tolleae Sedis eonsirmatione eonjunetum. Igitur disciplinaria concilii decreta quibus Summus Pontifex assensum denegat, hoc ipso nulla et irrita remanent. Econtra valent disciplinae leges a Papa ex ira concilium talae, ac eis singuli Episcopi, Ecclesiae singulae obedire lenentur. Ergo in materia disciplinae papa

est supra concilium-sine-papa. Et notetur adversariorum consessio quoad concilia quae Papae approbatione carent. Fatentur ea esse saltem dubie secumentea ; proinde dubium esse an eorum decreta disciplinaria vim habeant. Sed lex dubia non obligat. Ergo idem est ac si certo vim non haberet. 5' Desinitiones conciliorum oecumenicorum. - secundum concilium Lugdunense approbavit professionem fidei quae sic habet : a Ipsa quoque sancta Romano Ecclesia summum et plenum primatum et principatum super universam Ecclesiam calliolicam oblinet. s Et infra dicitur a Christo collatus iste primatus eum potestatis plenitudine. Sane iste principalus in

universam Ecclesiam, utpote plenus et gummus ac cum poteStatis plenitudine a Christo collatus, includit potestatem non solum regulandae fidei, sed et disciplinae. Aliunde ista potestas in materia disciplinae salso diceretur summa et plena, relative ad universam Ecclesiam, si alia existeret, major vel etiam aequalia in concilio-sine-Papa. In concilio Constantiensi damnata est a Martino V propo-

629쪽

622 TRACTATLS DE PAPA.silio haec Uiclesii : Nec Papa est prorimus eι immediatus Vicarius Christi. Igitur Papam esse proximum sit immediatum Chrisιi vicarium in regenda EccleSia, dogma catholicum est. Porro qui est immediatus Christi viearius, hoc ipso habet immediate a Christo potestatem regiminis qua nec major nec etiam aequalis exi Stere potest in concilio-Sine-Papa. Nam si concilium-sine-Papa majorem regiminis potestalem haberet,

Papa huic potestali concilii subjiceretur; nec proinde ipse hanc potestatem a Christo immediate recepisset; nec proinde ipse foret immediatus Christi vicarius in regenda Ecclesia ;sed Christus pro immediato vicario Sibi constituisset concilium-sine-Papa. Nec etiam concilio-Sine-Papa tribui potest aequalis potestas. Nam tunc Chri Stus ad regendam Ecclusiam Suam constitui Sset duas aequales ac ab invicem independentes potestates; quod idem est ac nullam conStiluere, quia Sese

mutuo eliderent. Verumque remaneret Papam non eSSe immediatum Christi vi earium, si quidem non posset ipse vieta Christi agere in regenda EccleSia. - Praeterea in eodem Constantiensi concilio praescripsit Martinus V, Suspectos de haeroi esse interrogandos an crederent, a quod Papa sit successor beati Petri, habens supremam potestatem in Ecclesia Dei. v Et pariter concilium Tridentinum Romano Pontifici adscripsit supremam in universali Ecclesia polestatem. Porro suprema non foret Papae potestas, si majorem aut aequalem in materia disciplinae haberet concilium-Sine-Papa. Concilium cecumenicum Florentinum desinivit Romano

Pontilicia Christo traditam sui Sse plenam poteStatem pascendi, regendi ac subernandi universum Ecclesiam II abbe, t. XIlI, col. 515, edit. Parisiis, 1672 . Plena profecto non foret regendi potestas Romani Pontilicis, nisi esset superior relati, ead quamlibet aliam regendi potestatem, ac proinde relative

ad poteStalem concilii-Sine-Papa. Concilium Lateranensu quintum Sub Leone X, expresse dixit Romanum Pontificem super omnia concilia auctoritatem habere. Quae propositi0, utpote universalis, intelligenda est,

630쪽

tum in materia fidei, tum etiam in materia disciplinae. 4' Omittimus textus Patrum, eo quod jam plures superiore sectione retulerimus, qui superioritatem in maleria disciplinae manifeste docent: veluti verba haec Laesarii Arelatensis :0uantum in omnibus Ecclesiarum Pontificibus, quae in. loto orbe dissu spe sunt, apostolica Sedes sibi mel vindicat principatum, et synodalibus decretis firmior ejus praecellit auctoritas, lanium, etc. n s Labhe, t. IV, col. 1510, edit. Parisiis, 167 l .

Pnop IMO I'. - Papa non potest judicari, ad proinde nec deponi, nec puniri, a concilio ine-Papa. - Αgimus hic de Papa

certo. De casu autem Papae dubii, id est, de cujus legitima electione non constaret, dicetur infra sectione IV . Item hiepraetervi illimus casum Papae publice haeretici. Quod nempe possit Papa, non quidem ex cathedra desiniens, sed tanquam persona privata, labi in haeresim, opinati sunt plures doctores catholici, aliis id ipsum negantibus. De hac etiam hi pothesi Papae notorie haeretici, dicetur infra feci. IV . Quo praenotato posita thesis

Probatur I, conciliorum eι Patrum doctrina. - 1' Sic pronuntiavit concilium cocumenicum octavum, actione decima : a Romanum Pontificem de omnium Ecclesiarum Pontificibus judicasse legimus, de eo vero quemquam judicaSse

non legimus. Licet enim nonorio ab Orientalibus, post mortem, anathema sit dictum, Sciendum tamen ret quia suerat Super haeresi accuSalus, propter quam solum licitum est minoribus majorum suorum molibus resistendi, vel pravos sensus respuendi. Quamvis et ibi nec patriarcharum nec caeterorum antistilum cuipiam de eo quamlibet fas fuerit proserendi sententiam, nisi ejusdem primae sedis conSensus

SEARCH

MENU NAVIGATION