Tractatus de Papa ubi et de Concilio Oecumenico

발행: 1869년

분량: 733페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

681쪽

TRACTITYS DE PAPA.lalo, sancti Cypriani tempore; necnon in illo quod temporibus S. Bernardi contra Innoeentium II et Alexandrum III ossorbuit. Concilia nempe tune congregata non in aliud intenderunt, nec aliud sibi tribuerunt, quam ut verum inter dubios Pontifices delegerent, eumque jam certo cognitum, legitimum

agnoscerent ac proclamarent. Nunquam autem ante decimum quintum Saeculum cogitatum est de adhibenda concilii generalis auctoritate ad deponendos Omnes simul contendentes, ac proinde illum etiam qui vomis esset Pontifex, licet

adhuc non certo cognitus. - Posterioris speciei unicum dumtaxat schisma Ecclesiam exagitavit. Tempore scilicet Pisanae et Constantiensis sΤnodorum, duo primum, dein tres lan- quam Pontifices sese gesserunt. Ac post plurimas ad delegendum verum papam indagationes longaque lentamina, ob inextricabiles laeti jurisque difficultates, incertum remansit quis e contendentibus legitimus esset Pontifex. Id nunquam in anferioribus schismalibus contigerat; siquidem

in Singulis, post congruum examen, ad certam de vero Papa nolitiam deventum erat. Porro hic quaestio movetur dumtaxat de casu posterioris speciei; id est, de ea su quo, post omnes Episcoporum eatholieorum investigationes, non potest detegi, imo nec spes remanet detegendi, quis sit verus Papa. Quoad iSlum casum quaeritur, an generali concilio competat jus deponendi unumquemque contendentium. etsi inter eos unus

sit verus ac legitimo electus Pontifex. Difficultas autem in eo flat, quod qui hic et nunc est verus Papa, quique proinde hic et nunc primatum obtinet seu superior est omnibus, nequeat ulli in terris auctoritali subjici; aliunde vero nisi in dicto casu subjiciatur concilii generalis jurisdictioni, nullum remanere videatur tollendi schismatis medium. II. Plures doctores catholici, ac inter eos aliquot etiam celebres auctori latis Pontificiae vindices, putarunt nullum revera superesse tanti mali remedium, nisi generali sInodo tribuatur jus coactivum in verum etiam Pontificem. At jus istud non admiserunt nisi in hoc solo casu, quo jam nulla

682쪽

p1RS TERTII. 675 superest spes certo delegendi quisnam sit verus inter contendentes Ponti sex.

Isti autem doctores catholici sedulo distinguendi sunt a mullis aliis, id est, Gallicani sγsiemalis sequacibus, qui sic argumentantur : Non potest concilium generale jurisdictionem in verum Papam habere in hoc casu, nisi habeat in

omnibus; ergo concilium semper et in omnibus est supra Papam. I iraque opinio erronea, posterior autem mullo magis.

III. Plurium etiam catholicorum doctorum opinio fuit, nullum e contendentibus in dicto casu esse verum ac legi- limum Papam, juxta istud adagium, quod verum reputarunt, Papa dubius, Papa nullus. Porro si vera foret opinio haec, omnis evanesceret dimicultas. Nam lunc competeret quidem sSnodo generali auctoritas in omnes et singulos de papatu contendentes, ast non in verum ac legitimum Pontificem; quia nullus hic et nunc existeret Papa legitimus, vereque vacaret SedeS apostolica. Sed diciam opinionem multi rejiciunt. Dicunt vix credi posse Ecclesiam vero Pontifice caruisse per annos triginta et amplius quibus memoratum schisma duravit, ab electione

Urbani II usque ad electionem Martini V. Immo id sere impossibile videri. Si enim, aiunt, irrita fuit electio Urbani VI,

subsecuta electio Clementis VII valida dicenda est, cum non potuerit alia de causa esse irrita, quam quod Urbanus VI suerit legitime promotus. Cum igitur certum non Sit istud adagium Papa dubius, Papa nullus, sed dumtaxat opinio ad Summum probabilis, solvenda remanet dimicultas quoad hJpothesim oppositam, aeque probabilem aul etiam multo probabiliorem, qua nempe supponitur unum e contendentibus esse revera hic et nunc verum Papam, licet quis ille sit

ignoretur.

IV. 0missa opinione quae nititur adagio Papa dubius, Papa

nullus, juxta quain omnis evanesceret dissicultas, praesens disceptatio nostra, ut adversarios hic impugnandos convincat, debet lota restringi ad hSpothesim oppositam, quam

683쪽

676TR1GATI S DE PAPA. ipsi pro certa tenent, unum scilicet e dubiis Pontificibus esse verum Papam. Igitur in Sequentibus paragraphis, Supponendo cum adversariis nostris unum e dubiis Pontificibus eSSe Verum ac legitimum Papam, probamus eiusmodi Papam

nullatenus concilii generalis jurisdictioni subjici, nec proinde

ex isto casu evinci posse concilii auctoritatem Supra Romanum Pontificem.

g 2. - Quaestio de possibili. - Velle potuit Christus dicto sellismati finem imponi per divinam providentiam suam, nulla constituta in terris supra verum

Papam auctoritate.

I. Baliocinium, ab adversariis perpetuo reeantalum, hoc est : Non potuit Christus Ecclesiam suam absque remedio relinquere quoad dictam schismatis Speciem quando nempe pluribus de Papalia contendentibus nulla remanet spes delegendi quis sit legitimus : atqui nullum Christus praestitisset

remedium, si concilio generali potestalem non contulisset verum inter dubios Pontificem deponendi: ergo hanc concilio potestatem contulit. - Respondetur ad majorem : Non poluit Christus Ecclesiam relinquere sine remedio sive per auctoritatem tu terris eonstitutum, Sive per providentiam suam praestando, concedo : non potuit relinquere Sine remedio per auctoritatem aliquam humanam praestando, nego. Respondetur ad minorem : Nisi Christus potestatem concilio Supra verum Papam contulisset, nullum Suppeditasset remedium per humanam potestatem praestandum, concedo : per divinam Suam providentiam ingerendum, nego. RuS modi nempe adversariorum argumentum, qu0d inscribunt eae necessitate remedii, merum Sophisma est. NeceSSarium quidem remedium eo

sensu quod debuerit Christus providere, ne dictum schisma perpetuum sileret. At nequaquam repugnat id Christum prae lare voluisse per providentiam suam; ita scilicet eventus et hominum corda moderando, ut ab illa vexatione, quando ipsi placeret, Ecclesiam suam liheraret. II. confirmatur exemplo aliarum vexationum, qua S per

684쪽

misit Christus in Ecclesia sua excitari sub finem utique bonum, licet nobis quandoque ignotum in , et in quarum remedium nullum humanum subsidium constituit. Priorum saeculorum persecutioneS, verbi gratia, nisi modum et sinem accepissent, nomen Chri Silanum Ecclesiamque prorsus landem extinxissent. Porro nullam in terris potestalem constituit Christus, ac constitutam revelavit, quae valeret istam ethnicorum Saevitiem efficaciter coercere. Sed, deficiente omni

humano subsidio, ejusdem Christi Domini suit remedium praestare, quod et quando ipsi placuit. Atque idem dicendum

de nonnullis scandalis, Ecclesiae ruinam secum tracturis, nisi miserante ac providente Deo sublata suissent. NeceSSarium sane in his etiam casibus remedium; et lamen non aliter provisum quam divina providentia. Ergo pariter potuit ,

Christus, quoad dictum schisma, remedium constituere, non in attribula concilio supra verum Papam potestate, sed in providentiae Suae regimine. 06ietes. - Divinae sapientiae adversatur per miracula et supernaturalem influxum mederi dictis schismatibus, pro quorum remedio satis esset semel auctoritatem ad id competentem in Ecclesia constitui Sse.

Respondeo : Ita quidem quoad ordinaria schismata, quae pluries recursura praevidebantur; id est, quoad schismata ex pluribus de Papatu contendentibus provenientia, quae compesci ac finiri possunt per diligens circumstantiarum electionis examen. Et quoad hanc schismatum speciem existit revera sufficiens in Ecclesia auctoritas; Episcoporum nempe, quorum in his casibus jus et ossicium est, sive singulatim, sive in conciliis particularibus, sive etiam si opportunum ipsis videaturi in concilio generali, diligenter investigandi quisnam inter contendentes verus sit ac legitimus Pontifex, et quem certo talem compererint, publice agnoscendi ac proclamandi. Quae quidem Episcoporum auctoritas non eSt jurisdictio in vorum Papam, licet dubium; sed est dumtaxat potestas procurandi ut delegatur et agnoscatur. casus vero

685쪽

678 TRACT1TΓS DE PAPA quo, post longas ac diligentes Episcoporum investigationes nulla Spes remanet verum inter dubios Papam delegendi, ex natura Sua rarissimus est. Semel dumtaxat conligit duodecim Saeculorum spatio, et vix ac ne vix quidem, Ob Subsecutas quoad electionem Ecclesiasticas leges, ante sinem mundi reincidere poleSt. Porro quod necessario debuerit pro sapientia sua Christus, ut huic rarissimo casui provideret, concilio verum Papam Subjicere, nequaquam probari poleSi. Immo sapientiae divinae magis congruum percipitur, quod Christus in hoc casu non aliud instituerit quam providentiale remedium; prout nempe disposuit quoad alias praedictas Ecclesiae vexationes, pro quibus removendis nulla in terris extat susti- ciens auctoritas, quasque providentia sua sustulit Christus Dominus, eo quo placuit modo et tempore. III. Ab actu ad posse valet consecutio. Potuit nempe Chris-lus assertum ab adversariis remedium non constituere, Si de facto non constituit : atqui de facto remedium dicti schismatis non constituit Christus in auctoritale concilii Supra verum Pontificem, prout evincitur Sequenti para- grapho.

g 5. - Quaestio facti. - Do tacto in dicto casu a Christo tu remedium constituta non fuit ulla jurisdictio eoncilii in verum Papam.

I. Concilio generali, in dicto casu, competere jurisdictionem in verum inter dubios Papam, de facto est dumtaxat mera nonnullorum opinio. Ipsi nempe adversarii qui huic opinioni adhaerent, latentur illam non esse dogma inter catholicos certum et necessario amplectendum. Immo saleri debent illam communius a catholicis doctoribus lanquam erroneam rejici. Proinde, contingente casu, nullus contenden-lium tenetur in conscientia opinionem illam sequi, id est, concilii generalis jurisdictioni ac sententiis sese subjicere; sed etiamsi generalis concilii sententia deponatur, licite potest sententiam illam habere pro nulla et irrita; ac sic etiam cuilibet catholicorum sentire fas est. Porro jurisdictio gene-

686쪽

p1RS TERTIA. 679ralis concilii in verum inter dubios Pontificem, quae sic desacto in Ecclesia catholica incerta est et controversiae obnoxia, hoc ipso insufficiens et inepta est ad medendum dicto schismati. Ergo de facto praetensa haec jurisdictio non est remedium a Christo institutum in dicto casu. Nequit enim Christus, ad assequendum aliquem finem, instituere medium insufficiens, ineptum ac inutile. Id si quidem insipiens laret, ct insuper tale medium seu remedium instituere, idem usi ac nullum instituere. Quod ratiocinium sic alio modo exhiberi poteSt. ΙΙ. Si instituisset Christus, pro dicti schismatis remedio, concilii generalis jurisdictionem in verum inter dubios Pontificem, hanc suam institutionem ita revelasset, ut cSSet dogma proprie dictum, id est, ut tale in Ecclesia catholica Cognitum ae receptum; non autem potuisset Christus hanc

suam institutionem Incertam ac controversiae Obn0xiam relinquere; quia sic incerta remedium esse nequit. Cumque dictae speciei schisma nonnisi semel in tota Ecclesiae duratione contingere deberet svix enim reincidere potesti, providisset Christus praelatam suam institutionem tanquam dogma certissimum ab Ecclesia explicite agnosci ac doceri, eo praesertim tempore quo casus incidit; et a tempore i Ilius schismatis, idem dogma non potuisset incertum remanere ac controverti. Porro adhuc hodie, pluribus elapsis post dictum schisma saeculis, doctrina de constitulo remedio in generalis concilii supra Papam jurisdictione, mera nonnullorum opinio

est, quae communius a doctoribus catholicis tanquam erronea consulatur ac rejicitur. Ergo de laclo praetensa illa generalis concilii in verum inter dubios Pontificem iuridiclio, ad minus incerta est; ergo de facio non est remedium a Christo

institutum.

III. Est dogma catholicum, in Sacris Scripturis revelatum et ab Ecclesia expresse definitum, Romanis Pontificibus, in persona beati Petri, collatam a Christo fuisse plenam potestatem regendi, pascendi ac gubernandi universalem Leclesiam.

687쪽

Igitur cuilibet Romano antistili legitime electo competit plena illa regiminis potestas seu primatus jurisdictionis; idque

pariter de fide est. Jam vero prorsus repugnat, prout Supra fuSe probavimus, eum qui plenam regendae totius Ecclesiae potestatem seu iurisdictionis primatum obtinet, id est, eum qui omnibus superior est, esse simul inferiorem relative ad aliquot, vel etiam relative ad omnia simul collecta Ecclesiae membra. Bepugnat proinde illum generalis concilii jurisdic-lioni unquam subjici. Ergo Christus de facto instituit quemlibet verum seu legitime electum Romanum antistitem fore concilio superiorem. Ergo ita de saeto instituit etiam quoad verum et legitime electum inter dubios Pontificem. Ergo, in casu schismatis de quo agitur, de saeto Christus pro remedio non instituit, verum ac legitime electum Papam generali concilio subjectum fore. - Quae argumentalio sic etiam evolvi po est: Propositio ista, quae ad fidem pertinet, Romanis Pontisteibus competit regendae totius Ecelesiae plena potest , uni Versalis est. Proinde vera est etiam quoad verum et legitime electum, inter plures de pontificatu contenden leS, Summum Pontificem. Quod caeteroquin ex ipsa tirpothesi palet. Enimvero unus e contendentibus verus Papa Supponitur. Verus autem Papa esse nequit nisi quatenus Pontificiam potestatem revera possidet; qua si destitueretur, non magis ipse verus Papa foret quam contendentes caeteri. Igitur is, licet dubius, primatum obtinet, cum quo stare nequit ut concilio subjiciatur. Ergo, ex institutione Christi, concilio subesse non potest. Ergo Christus de saeto pro remedio non instituit ut subjiceretur. Nec obstat quod, quandiu dubius remanet, licite possint sideles ei obsequium denegare. Nam excusantur quidem tunc si deles ex ignorantia invincibili; sed hoc jus ipsius non tollit. Objietes 1'. - Concilium Pisanum duos de papa tu contendentes deposuit, sicque jus coactivum exercuit in verum etiam Pontificem; siquidem alteruter legitimus Papa erat. Respondeo : l' Eos deposuit quatenus jam a semetipsis

688쪽

p1RS TERTl1. 68 ob schismalis et haeresis crimen ipso Delo jam depositos, concedo : eos deposuit sibi tribuendo jurisdictionem in eum qui hic et nunc adhuc esset verus Papa, nego. Hujus nempes3nodi Patres, prout ex actis conflat, nequaquam sibi tribuere ausi sunt jurisdictionem in eos Pontifices, licet dubios, potestatemve eos xi hujusce jurisdictionis deponendi. De quo sic Petrus Ballerinius : a Iam ante hoc concilium plerique theologi canonumque magistri, praecipue Gallicani et universitatis Parisiensis, omni studio investigantes qua ratione tam perniciosum et inveteratum schisma posset aboleri, primo indicarunt unicam viam legitimam esse contendentium ce sionem ; et in hanc procurandam lola cura intendendum, cum nondum obtineret optrito de jure eoneilii Oecumenici ad deponendos interii saltem juris Pontifices. At postquam ob contendentium repugnantiam haec via inutilis inventa est; et similiter non omnino facilis videretur subtractio obedientiae ab utroque . qui in sua cujusque obedientia habebatur verias legitimusque Pontifex; aliam viam excogitarunt, quam Pisanum concilium inivit. Ex actis enim et documentis ejusdem concilii liquet, in ipso prius doctorum Patrumque requisita Sententia, hos sere in eo convenisse, Gregorium XII et Benedictum XIII, incerto Pontificatus jure langentes, cum SeSe antea jurejurando obligassent ad ipsius Pontificalus cessionem, si tollendo schismali necessaria eSSet, hujus promi S-Sionis executionem diutius disserentes, vetuli fautores perlinacissimi schismatis, habendos esse tanquam Schismalicos, immo etiam haereticos, juxta illud scholarum quod invaluerati principium, quo perlinax in schismale ut, haeretico practice non distinguitur. Eosdem porro ob notorium schismatis et haeresis crimen ante omnem sententiam ipso facto ab Ecclesia esse praecisos, et a Pontificatu consequenter decidisse; ac propterea, romana Sede jam vacante, licere ad novi cor- lique Pontificis electionem transire. Haec suit sententia theologorum atque canonistarum 105, qui concilio jubente in prima congregatione consulti fuerant a cardinali Mediolanensi. Idem

689쪽

682IRMTHES DE PIPA. quoque censuerunt alii doctores universitatis Florentinae numero 120; a quibus non discreparunt universi lates Bononiensis, Andegavensis, AurelianensiS, Tolosana, et potissimum Parisiensis. IIaec autem tot thelogorum, canoniStarum, universitatumque suffragia atque principia Pisani Patres secuti noscuntur, non solum cum in prima et secunda Sessionibus citari voluerunt duos contendentes, non nominibus

Gregorii XII et Benedicti XIII. sed Angeli Corrarii et Petri de Luna, eo quod ipsos, ob dictas causas ipso saeto depositos,

actuales Pontifices non haberent; verum etiam et multo apertius cum post aliquot actus intermedios in definitiva sententia eosdem ut notorios schismalicos et haereticos ipso faeto a Deo et a sacris canonibus suisse depositos et ab Ecclesiae corpore praecisos declararunt sessione quarta decima, antequam in ipsos depositionis sententiam serrent, seu potius antea latam declararentv Ballerint, de Potestate Ecclesiastica, cap. VI,

n. 14 et ' 5 . Igitur Pisani concilii agendi ratio et auctoritas, nedum opinioni de jure concilii in verum Papam faveat, ipsi

contra palam adverSatur.

Respondeo 2' : Etiamsi Pisanum concilium sibi jus tribuisset deponendi Papam qui hic et nune esset verus Pontifex, perperam adversarii ejusmodi auctoritalem allegarent. Nam Pisani patres duos contendentes deponendo, Seu potiuS, ut diximus, jam ipso facto depositos declarando, nedum

schisma extinxerint, illud econtra magis accenderunt et auxerunt. Post electum nempe ab ipsis novum Pontisicum, jam non duo, sed tres extitere Papae dubii de summo Pontificatu contendentes et Ecclesiam in tres obedientias Scindentes. Objicies 2'. - Constanti ense concilium, quarta et quinta Sessione, definivit concilio compulere jus in verum etiam inter dubios Pontificem. Respondeo: Beerela dictarum Sessionum vim generalis concilii non habere, omnique prorsus robore curere; quod probatum vide supra parte secunda; Sectione secunda, capite VI, ἶ5 . Objietes 5'. - De sacto non aliter Sublatum est Schisma

690쪽

685quam per exercitium jurisdictionis Constantiensis concilii in verum inter dubios Pontificem. Respondeo: Id salso asseri, prout evincitur sequenti para- grapho.

x 4. - In concilio Constantiensi non sublatum est schisma coactiva concilii in verum Pontificem auctoritate, sed aliter.

Pn Osi Tlo Ι'. - Ε tribus contendentibus duo abdiearunt; ita ut tota dis ieullas sit de tertio, id est, de Petro de Luna, qui noluit abdieare. - 1' Gregorius XII Pontificatu libero cessit. Is, post alios duos, Successerat Urbano II, qui nunc ab eruditis verus ac legitimus Pontifex suisse, multo Saltem probabilius, existimatur. a Licet enim dicii Urbani VI electio a Cardinalibus peracta incussi melus titulo vocata suisset in dubium, rati habitio tamen subsequens, et Inulto magis nova ab iisdem peracta ipsius posterior electio, et quadrimestris pacifica possessio, aliaque a Raynaldo allata anno 1576ὶ illam luculentissime vindicant f Balterinius, de Potestate EccleS., cap. Ix, n. 16, in nota . Igitur in Gregorium XII ConstantienSes Patres exercendam juriSdictionem non habuerunt, siquidem libere abdicavit. 2' Ioannes XXIII, alter e contendentibus, fuit quidem Sententia concilii depositus. Sed antea huic suae depositioni,

casu quo pronuntiaretur, aSSensum praebuerat. Spoponderat nempe Srnodi sententiam, etiamsi contra ipsum latam, confirmare, approbare ut omologare. Et in ipsa depositionis sententia concilium mentionem fecit de ejusdem suf- missione spontanea. InSuper post pronuntiatam depositionem, et ante Martini V electionem, sententiam concilii confirmavit ac ratam habuit; in qua rati habilione notanda verba ista quaeliberam renuntiationem exprimunt : Immo eidem Papatui et juri, si quod in eodem sibi qualitercumque competierat, Seu Si quod sibi nunc in eodem competebas, pure, simpliciter et absolute libereque et sponte cedebat et renuntiabat iconciliorum Labbet. XII, col. 97, odit. Parisiis, 1672 . Igitur Joannes XXIII etiam

SEARCH

MENU NAVIGATION