장음표시 사용
691쪽
ipse Papatui renuntiavit. Vi nempe eorum quae gesSit, Papatu excidit, in hSpothesi quod verus Papa fuerit, et etiam in hypothesi quod sententia depositionis a concilio pronuntiata
nulla suerit et irrita. Bum enim hanc depositionis sententiam, quantumvis de Se nullam, ipse ratam habuit, seipsum vere deposuit, id est, Papalui vere renuntiavit. Equidem objici potest haec ab ipso gesta dum in custodia delineretur. At nequaquam dici possunt acta ea metu cadente in conitantem virum, quo libertas ejusmodi actis necessaria tollitur. Hic enim melus in eum non cadit, qui ex metu id facit, quod jure sacere lenetur. Porro ad restituendam Ecclesiae unitatem, contendentium quisque jure naturali tenebatur Papatui renuntiare; et insuper Ioannes XXIII se renuntiaturum promiserat et juramento firmaverat. Non ergo ex desectu libertatis nutare dici possunt acla quibus Papatui renuntiavit. 5' At contendentium tertius, id est, Petrus de Luna, dictus in sua obedientia Benedictus XIII, nec sicut Gregorius XII abdicare voluit, nec sicut Ioannes XXIII sententiae depositionis a concilio pronuntiatae assentire. Quoad ipsum solvenda remanet dissicultas; quomodo scilicet altior extinctum fuerit Schisma, quam per concilii Constantiensis jurisdictionem in
verum Papnm. Paoposmo II'. - Ante Martini V eleelionem, evidens ac notorium eae eventibus eraserat, Petrum de Luna non esse rerum Pontificem. - Vera probatur conclusio sequenti punctorum Serie :I. Contingere nequit, verum ac legitimum Papam de facto a toto generaliter Ecclesiae catholicae corpore Separari, ita ut omnes generaliter Episcopi ac fideles ipsi tanquam capili adhaerere desinant. - Nam Ecclesia quam Christus instituit
non est corpus divisum a capite, nec caput divi Sum a corp0re; Sed est integrum corpus morale, constans capite simul et
corpore sibi invicem cohaerentibus; ita scilicet ut caput EccleSipe tale esse nequeat nisi corpori praesideat illudque regat, ei vicissim corpus Ecclesiae tale esse nequeat nisi capiti
692쪽
subsit ab eoque regatur. Hinc sicut quaelibet particularis Ecclesia, juxta dictum sancti Cypriani, cst plebs adhaerens iseopo, ita Ecclesia catholica, ex institutione Christi, constat Episcopis et fidelibus summo Pastori adhaerentibus. Equidem cum summus Pontifex sit morti obnoxius, postquam obiit et donec ejus successor electus fuerit, interim, licet capite
carens, Ecclesia non perit. Hac nempe Separatione, cum non sit scissio a capite hic et nunc existente ac vivente, nequaquam Ecclesiae unitas et essentialis ejus constitutio destruitur. Destrueretur vero, nec jam vera Christi Ecclesia existeret, Si, vivente ipsius capite, tolum Ecclesiae corpus ab eo sese abscinderet. Quemadmodum Si, vivente rege, totum ejus regnum ab ipso deficeret, jam regnum non OSSel; i dum econtra permanet regnum, dum, mortUO rege, SucceSSOP eXpeetatur. Igitur perimeretur Christi Ecclesia et inseri portae adversuS eam praevalerent, si conlingeret legi limum ejus caput, hic et nunc vivens, a toto generalitur corpore Sese abScindente rejici ac derelinqui. Proinde scissio haec impossibilis eSt, cum nunquam interituram Ecclesiam Suam Christus promiserit.
II. Pluribus de Papatu contendentibus, si contingat unum deseri ac rejici lanquam caput a lota moraliter Ecclesia catholica, jam hoc ipso statim nolorium ac evidens sit, illum non eSse verum seu legi lime electum pontificem. - Id rigo- rose sequitur e praecedenti puncto. Cum nempe, ex probatiS, impossibile sit tolam moraliter Ecclesiam sese abscindere a legitimo hic et nunc vivente capite, iS a quo sese tota catholicitas de laeto abscindit, hoc ipso illegitimus seu intrusus comprobatur. Et licet antea eius illegitimas dubia foret, ex tunc tamen evadit certa prorSUS ac noloria. III. Anio Martini V electionem, Petrus de Luna seu Benedictus XIII a tota generaliter Ecclesia catholica derelictus est, ita ut omnes sere Episcopi ac fideles ipsi tanquam Ecclesiae capili adhaerere renuerint. - Nempe post coadunatas duas
Gregorii XII et Ioannis XXIII obedientias, agentibus cum Sigis-
693쪽
mundo rege concilii constantiensis legatis, caeteri, ac tandem Hispani, qui disiiciliores fuerant, ex tertia Benedicti XIII obedientia accesserunt ad unitatem. Remansitque Benedictus XIlIcum paucissimis sibi adhaerentibus in Hispaniae angulo qui
II. Ergo ante Martini V electionem, evidens ac notorium evaserat Petrum de Luna non fuisse legitime electum fouverum Pontificem. - Sequitur e praemissis. Si nempe verus suisset Pontifex, conlingere non potui Sset haec totius generaliter catholici lalis scissio ab ipso tanquam capite. Pstopostrio III'. - Εrgo non eaetinctum fuit gehisma per eoa linam eoneilii jurisdictionem in rerum Papam, sed aliter.
Nimirum, ex parte Gregorii XII cessavit schisma per liberam ipsius abdicationem. Ex parte vero Ioannis XXIII, per actum abdicationi aequivalentem. Et tandem ex parte Petri de Luna, per providentialem adunationem ipsius adhaerentium cum reliqua Ecclesia catholica. Qua scilicet adunatione evidens ac notoria evasit illius salsi Papae intrusio. Unde concilii contra ipsum sententia non fuit exercitium jurisdictionis in verum et legitimum Pontificem, sed in schismaticum cujus illegitima electio jam certa evaserat. Igitur extinctum quidem est telerrimum istud schisma per Constantiensem Synodum, sed quin opus fuerit eamdem sDodum quidquam juris exercere ad deponendum Sua auctoritate quempiam Verum, licet ignotum, actualem Pontificem.
694쪽
DE AUCTORITATE PAPIT RELATIVE AD CONCILIUΜ-CUM-PAPA. In praecedentibus sectionibus delerminatum est quaenam sit potestas summi Pontificis relative ad concilium sejunetum a Summo Pontisice, et vice versa. Nunc breviter solvenda
superest quaestio quoad concilium conjunctum cum summo Pontisice. Psopostrio I'. - Papa Ruperior non est concilio-eum-Papa. concilium summo Pontifici conjunctum, seu conciliumaeum- ,
Papa, illud est quod Romanus Poniti ex convocavit, cui per Se Vel per legatos suos praesidet, et cujus acla et decreta ipse confirmat. Atqui Papa superior non est lati concilio. Nam concilio huic inest ipsa met Romani Pontificis auctoritas, quae
Seipsa major eSSe nequit, ut patet. Paopostrio II'. - fluetoritas eoncilii- eum-Papa, eatensive quidem major est sola auctoritate Papae, non vero intensive. 1' Dicimus auctoritatem concilii-cum-Papa esse majorem tensive, id est, quoad numerum eorum qui auctoritatem exercent. Nam decretum dogmaticum a concilio-cum-Papaeditum, non tantum auctoritate Papae, Sed etiam et vero
sensu uniuscujusque Episcopi conciliariter pronuntiantis auctoritale nititur. Episcopi enim Sunt veri judices, et ipsis capiti unitis eique concordantibus fidem insallibiliter docendiae intimandi collata est a Christo potestas. Ac pariter in decretis disciplinae vera Patribus competit auctoritas, ipsis a
695쪽
688 TRACTATUS DE PΑΡΑ. Christo collata, quoad universale Ecclesiae regimen, dummodo cum capite suo Romano Pontifice unanimiter et concorditer decernant. Unde in concili incum apa intervenit et exercetur plurium auctoritas; decreta vero a Papa extra concilium prolata unius auctoritate nituntur. Major igitur eaetensive concilii-cum-Papa auctoritas. - 2' Dicimus auctoritalem hanc non esse majorem intensire. Nam certum est Petro seorsim ab aliis apostolis dictum a Christo : Pa8ce OdeS, paSce agnos ...
quo leumque Solveris. . . qu0dcumque ligaveriS... confirma fratres tuos. . . super hanc Petram aedilicabo Eeelesiam meam. Hinc
dogma catholicum est Romani Ponti scis plena potestas Ecclesiam universalem pascendi, regendi ac gubernandi. Igitur definitio fidei a Romano Pontifice, licet extra concilium pronuntiata, fideles omnes, ipsosque fidelium pastores ad credendum, itemque ipsius decretum, disciplinam universalem respiciens, ad oblemperandum plene omnes constringit. Husmodi autem ad credendum et obediendum obligatio, major vel minor esse nequit intensive Seu quoad intrinsecam obligandi vim, sed tota est vel nulla. Proinde concilii-cumlapa decretum non potest magis obligare, quam idem decretum
si foret sola auctoritate Papae prolatum. Ergo non habet majorem intensive auctoritatem. Nimirum conciliumQum-Papa plures auctoritates conlinet, non plud auctoritatis. Pn Osrrio III . - D eo quod Papa subjiciatur fidei desinitionibus a concilio um-Papa editis, non sequitur eum esse dietoeoneilio inferiorem. - Nam quodlibet concilium secumenicum
subjicitur articulis sidet a praecedenti concilio Oecumenico definitis: et tamen unius concilii secumenici auctoritas major non est auctoritate alterius. Non potest, verbi gratia, quod definivit unum generale concilium conjunctim cum Romano Pontifice, aliter definiri ab altero generali concilio simul cum Papa pronuntiante. Item subjicitur quilibet Papa sidei definitionibus oditis ab ipsius praedecessore, cui tamen inferior non est. Imo post pronuntiatam a seipso ex cathedra fidei desinitionem, tenetur Papa ei adhaerere; nec lamen Seipso in-
696쪽
689ferior est. Ideo nempe quia desinitionum fidei ea est natura, ut primam etiam et omnibus superiorem Ecclesiae auctori talem constringant. Γt proinde obligatio sese his definitionibus subjiciendi nullatenus inferioritalem arguat. Psopostrio IV . - Canonibus disciplinae a concilio-eum-Papa editis non ligatur Papa vi auctoritatis hujusee eoncilii. - Vel agitur de ipsomet Romano Pontifice qui dictum concilium confirmavit, vel de aliquo ipSius Successore. - 1' canonibus disciplinae a concilioecum-Papa edilis, non ligatur Romanus Pontifex hujusce concilii confirmator, vi auctoritalis ejusdem concilii. Nam, ex propositione Secunda, hujus Ponlisicis auctoritas intensive iseu quoad vim obligandi minor non est auctori late concilii-cum-Papa, Sed prorsu S aequali S. Porro aequali in aequalem nulla competere potest jurisdictio; sed omnis jurisdictio est necessario superioris in inferiorum. Quod autem concilio insit auctoritas major ratensire seu quoad numerum exercentium, nihil ad rem facit. Quia nisi sit simul major inter ire seu quoad vim obligandi, non pol est , Papam ligare, ut patet. Igitur Pontifex qui concilium generale confirmavit, ligari non potest ob auetoritatem ejusdeme ellii, canonibus disciplinae in eo concilio editis. - 2' Sed
neque ullus ejus successor. Nam hujus auctoritas minor non
est quam praedecessoris. Ergo idem dicendum de successore ac de praedecesSOre. Ergo neque Successor ligari potest canonibus disciplinae in concilio-cum-Papa editis, vi auctoritatis ejusdem concilii. Dicimus vi auctoritatis concilii. Nam eae jurenas urali diciis canonibus Romani Pontifices revera constringuntur certo modo, prout Sequenti propositione dicitur. PRopostrio V'. - Canonibus disciplinae, a concilio-eum-Papa editis, jure naturali Romanus Pontifer ita ligatur, ut licite nequeat absque justa causa eos tuai gredi, aut abrogare, in eisdedispensare; possit vero justa interveniente eausa. - ' Exigit jus naturale ac divinum ut supremus alicujus societatis rector ab iis peragendis caveat, quae eidem societati detrimentum inferrent. Atque id imprimis verum cst de supremo Ecclesiae
697쪽
690 BALT TUS DE PAPA.reel ore seu de Romano Pontifice, qui arctius animarum sibi commissarum spirituale bonum procurare tenetur. Atqui
leges pro bono generali latas, licet mutabilem disciplinam
respicientes, Si, absque justa causa Romanus Pontifex, vel ipse non observaret, vel abrogaret, vel in eis di Spensaret, ingens procul dubio nocumentum Ecclesiae ingereret. Nam di ias leges sine justa causa transgrediendo, aliis exemplo suo earum violandarum viam sterneret. Eas vero, abSquo juS. a causa abrogando, vel in eis dispensando, bonum praepediret ex earumdem legum fideli observatione proveniens. Ergo ne lieite possit Papa, extra casum justae cauSae, dictas leges, vel non observare, vel abrogare, vel in eis dispensare, naturale ac divinum jus obstat. Quae conclusio applicanda eliam est, ob easdem rationes, legibus quas praedecessores Romani Pontifices extra concilium promulgarunt. Immo et Suismet
disciplinaribus canonibus quisque Papa dicio modo ligatur; prout etiam quilibet legislator legibus suis. - 2' Quod si justa interveniat causa, exigit idem jus naturale ac divinum ut disciplinae canones lieite abrogari valeant, possitque in eis
dispensari a supremo Ecclesiae rectore, id est, a Romano Pontifice. Nam alias ingens sequeretur Ecclesiae damnum; cum contingere valeat ut canon aliquo tempore utilis, alio tempore ob mutatas circumstantias nocivus evadat. Nec objiciatur, at lento jure naturiali non posse canones generalis concilii mulari ac abrogari nisi ab auctori te aequali, ac proinde a novo concilio cecumenico. Nam, propositione
secunda probavimus, cuilibet Romano Pontifici competere auctoritatem aequalem intensive iseu quoad obligandi vim auctoritali generalis concilii a Papa confirmati. Ex diciis sequitur canones generalis et a Papa confirmati concilii habere quidem vim direetivam quoad Papam qui con-srmavit et quoad ejus successores, non autem vim coactivam.
Id est, potest quilibet Papa eos canones valide immutare et abrogare; sed non debet id facere absque justa cauSa.
698쪽
Ad singulas sere dictarum partium conclusiones, in confirmationem a duci potuisset, imo et debuisset. tanli viri doctrina et auctoritas. Sed sparsa huc illuc eximia pius dicta minus profuissent, quam hie in unum collecta, praevio scriptionum, quibus Gallicanum systema profligavit, indiculo.
I l. - quibus seriptis sanctus Alphonsus de Liguorio pestiferum gallioni sistematis errorem impugnaverit.
I. Praecipuum est quod inscribitur: Vindiciae pro suprema Pontificis p usta se adversus Iustinum Febronium. Cum nempe sub ementito Febr nii nomine librum suum edidisset Episcopus de Ilonteim, requiem non hahuit sanctus Alphonsus de Liguorio, donec pravissimi hujus syst malis consutationem concinnasset. At denegata ipsi fuit in Neapolitano regno imprimendi facultas; obstante scilicet Neapolitano gubernio, quod tunc temporis Iansenismo et Febronianismo insanissime adhaerebat atque favebat. Idcirco dicit sanctus Liguorius de hocce lihro suo in sua Theologia morali, l. I, n. 110ὶ : lui tamen lucem non vidit. Αst editus postea suit Venetiae. Aureus plane libellus, in quo sanctissimus vir R mano Pontifici supremam in Ecclesia potestatem vindicando, simul probat eam esse in definienda fide insallibilem, et generali concilio superiorem. II. Dissertatio super propositionem XXIX damnatam ab Alexandro VIII, quae dicebat: a Futilis et istiea convulsa est assertio de Pontificis Romani supra concilium oecumenicum auctoritate et in fidei quaestionibus definiendis insultibilitate. a tam inseruit sanetus Liguorius in suam Theologiam
699쪽
pus idem sere ac praecedentis. Nempe ut omnino certam probet Romani Pontificis in delinienda side insallibilitatem, et ejus supra concilium incumenicum auctoritatem.
III. Gallicanum sγstema impugnavit insuper scripto suo : Billessi spellanti alla dichiaratione deli' assemblea di Franeia circa Pinfallibilita dei Papa, - id est, latine : Belleriones respicientes declarationem concessus Gallieani anni 1682, circa infallibilitatem. Sed optaseulum istud nondum milii comparare potui. Extat tamen, prout et duo pr cedentia, in catalogo scriptorum sancti AlphonSi de Liguorio, a Sacra Rituum Congregalione
IV. In opere Verite de la sol parte tertia, cap. vm, lx et xj iterum disseruit sanctus Liguorius de suprema Romani Pontificis auctoritate, de ipsi u relative ad concilium superioritate, ac de certa ejusdem in desimienda fide insallibilitate. In editione Parisiensi Parent-Desbarres 1856, posita sunt tria ei lata capita initio tomi XVII bis, sub titulo de ι' lutorite du Ponlibe romain. translata in Gallicam linguam, et ita ut caput um dicatur chapitre premier, et sic de sequontibus.
- Quid tenuerit et docuerit sanctus Alphonsus de Liguorio de Romani Pontillias insallibilitate, ae ipsius supra eoncilium c umenicum auctoritate.
Summi momenti quaestionem hanc existimavit. a Duo hic magni ponderis, inquit, enucleanda occurrunt, primum an auctoritas Summi Pontificis Oxtra concilium in rebus fidei et morum decernendis sit insallibilis 3 alterum, an auctoritas Papae sit Supra concilium aeuumenicum Theologia moralis. l. t. n. 110 . Adeo graVem quaeStionem reputavit, ut contentus non fuerit eam semel pertractasse in libro Su0. Viindiciae pro suprema Pontificis potestate : sed tribus aliis supramemoratis Scriptis pestiferum Gallicanismisrstema diligenter consulandum duxerit. Et quamvis eiusmodi dogmatica diseoptatio, ipsius scribendae Theologiae moralis instituto vix ac ne vix quidem congrueret . eam tamen etiam ibi, in tractatu de Legibus, interposuit, ita pra monens : a Haec celeberrima quaeSlio ... sicut ad eam pertractandam int gro libello. . . aliquando me duxit; ita nunc me urget, ut in ea aliquantulum immemorer. lline parcat mihi lector, Si a meo instituto nimis ree
dere videar a Theologia moratis, l. I. n. 110 . In opere Santita e Boltrina det B Alsonso Maria Liguori sp. 200, editione tertia, 485, , occasione supradicli opusculi, Ritlassi spellanti alla dichia ratione dest' assemblea di
Francia circa rinfallibilita dei Papa, sic adnotatur : a Pacem non reperiebat et totus commovebatur, quando impugnari et in dubium vocari audiebat Romani pontificis supra concilium auctoritatem et ejusdem in-ndibilitatem in materia fidei. Econtra summopere gaudebat Si quos videret in tuenda quam ipse tenebat doctrina Zelo Succensos, et in ea plane radicatos. . . Hinc perpetuo protestabatur paratum se cum sanguine suo usque
ad mortem defendere Romani Pontificis primatum et insallibilitatem l Acta canoni rationis, vol. l, sum. p. 208, et vol. II, p. 67 . Cumque cerneret Dissiligod by Corale
700쪽
opp0Sitionis, quam suo tempore patiebatur il trina de Romani Ponti sit eis in fidei definitionibus insallit,ilitate, praecipuam causam existere declar tionem concessus parisiensis, anni 1682, ad eam ex professo consulandam Sese accinsit, et stipradictum opusculum edidit. Erat ipsi Gallicana ista declaratio veluti spina, qua cor ejus transfigebatur. sin eodem opere Santita e Doltrina det B. Alsonso, p. 204, videre est quantus fuerit sancit viri dolor quum prodiit pestilens Febronii scriptum, et quanta diligentia, licet jam aetate decrepita, illud consulaverit, vindicando potissimum Romano Pontilice insallibilitatem et supra concilium auctoritatem. De qua suprema pontificis auctoritate tunc ad quemdam scripsit haec valde notanda verba : Son pronio a dar la vita per disenderia: per chetolis questa. e perdum i autorita della Chiesa, e perdum Ia sede iactorum in causa eanon irationis, Vol. I, sum. p. 250 . Dissimilis sane sanctus vir ab illis Galliae scriptoribus et geminariorum proses Soribus, qui, postquam asseruorunt utramque Opini0nem in scholis catholicis, latentibus utriusque propugnatoribus, esse licitam ac liberam, et egregio illo mendacio, ipsi olim decepti, juniores clericos deceperunt, Subjungunt parii momenti esse ejusmodi scholae dispulationes; neque hoc ad certam ot tenendam doctrinam portinere. 2' Doctrinam de Romani Pontifieis insallibilitate ae ipsius supra concilium auctoritate, propugnavit sanctus Alyhonsus Liquorius, ut omnino certam ac tenendum: contrariam vero Gallicanam opinionem non habuit ut liberam ac licitum, sed impugnavit tanquameerto rejiciendam, et auctoribus adhae
tentia, cui nos subscribimus, est quod, licet Romanus Pontifex quatenus partieularis per Sona, Sive privatus doctor, possit errare sicut etiam eSt sallibilis in quaestionibus meri lacli, quod ex hominum testimoniis praecipue pendenti; cum tamen Papa loquitur tanquam doctor universalis definiens ex cathedra, nempe ex potestate suprema tradita Petro docendi Ecclesiam, tunc die inius, ipsum in controversiis fidei et morum decernendis omnino insallibilem esse si Theologia moralis. l. I. n. lis . - a LX hii Omnibus. . .
quisque animadvertere potest. nostram sententiam non esse tam no tram, quam totiua Ecclesiae sententiam, regulam et sensum. Et ideo non ipsam, Sed potius oppositam, ut sutilem saepiusque convulsam meri locenSendam ac reiiciendam a Libid. , n. 155 . - . Ex his omnibus tandem inserunt doctores, prout Suarea it. lli, de fidei Desens. , Banner, et Bella ininus si . ly, de Pont., c. ii , nostram sententiam esse saltem sidei proximam. Et contraria dicit Bella . loco cit.ὶ videtur omnino erronea et haeresi prorim a s Theologia moralis, i. I, n. 1153. Ex modo quo ibi citat Bellarminum, manifestum facit sanctus Alphonsus de Liguorio se ipsadhaerere. Nimirum perinde est ac si ipse dixisset: Doctrina de Romani Psti. tisicis insallibilitate est saltem sidei proxima: et contraria est omnino erronea et haeresi proaeima. Nam ibi citat Suaresium, Banner et Bellarininum tanquam communem sententiam exprimentes : . Inserunt doctores, inquit, prout Suarea, Banner et Bellarminus. a filiunde jam dixerat: α Communis