Universa moralis theologia ad usum confessariorum auctore P. Constantino Roncaglia Tomus 8

발행: 1835년

분량: 325페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

131쪽

13, TRACR. XIX. DE SACRAM. POENITENTIAE dicta commutatio. Aliqui illud extendunt ad hebdomadam

et ultra, si consessarius saltem in confuso recordetur status poenitentis. ' Henriq. lib. 5. de poenit. cap. a r. in fn. cui consentiunt Vivat d. et alii apud Dian. ρ. a. tr. 25. resol. 53 ei p. s. tr. 6. σ3οι. 57. Lugo d. 25. n. alla. ' Alii ad duos. alii ad unum diem.' Sol. in c. dist. ao. q. a. ari. 3.. Co

si verificari debet poenitentiam debere esse sacramentalem. adeoque commutandam esse Saltem, dum intelligitur idem sacramentale judicium perseverare, non video quomodo commutari possit, postquam Poeniteris . consessarii praesentia discessit. Cum tunc plene intelligatur completum judicium sacramentale et quoad essentialia, et quoad integralia, nec intelligatur moraliter Perseverarer alioquin possit sacerdos

sine fractiona sigilli cum poenitente, qui iam discessit, de

auditis in consessione loqui, non amplius locus est commutationi poenitentiae. Remanet ergo, ut solummodo possit commutari. si nondum poenitens a constasario discesserit. quia moraliter perseverat idem iudicium sacramentalei quae

etenim fiunt incontinenti, moraliter adesse censentur; cap. Praeterea da testib. cogen. l. Legem c. de mceat. Palaus tria3. div. unic ρ. 21. g. ult. N. Mar. divvt. 38. seel. o. Bonae. div. 5. q. S. seci. 3. P. 3. n. 7. Salmant. cap. o. n. 7 . Conlin. Tour l. n. xta.

d. III. An ad faciendam poenitentiae commutationem ab eodem consessario, vel ab alio opus sit repetere Peccata,

ob quae fuit injuncta.

R. Non pauci respondent negative. Navorr. in man

tu. 26. n. II. Bonac. l. c. n. 8. Dian. P. u. tr. 15. 'sol.

53.' quibus tamen puto non adhaerendum. Observare igitur est in poenitentiae commutatim e non solum judicandum esse de iusta causa commutandi poenitentiam . nec solum attendendum novam poenitentiam proportionari debere peccatis . ad quod sorte aliquando sufficeret noti iam habere primae poenitentiae et sed ulterius verificandum e se commuistationem poenitentiae esse actum iudicialem et saeramentalein : neutiquam autem talis erit, si consessario non man sestentur sallem praecipua peceata . ob qnae alia poenitentia fuit imposita: hoc etenim sacramentale indicium prius exposcit manifestalionem peccatorum , deinde satisfactionem

imponere. Neque hic locum habet illud principium . quo

dicitur neminem obligari ad iterum confitenda peccata. quae semel rite consessus est: hoc etenim per accidens sequi potest, in casu scilicet, quo iterum non confitendo peccata Duili Corale

132쪽

QUA EST. IV. CAPUT III. t 33sa mentum deficeret. vel eius corrueret integritas i et hoc clari in praesenti casu non potest, nisi consessio peccatorum iteretur, alias poenitentia commutata non esset Sacramentalis. Si vult ergo Poenitens Poenitentiam, quam reputat

Nimis acerbam, sibi commulari, oportet incommodum iterandi consessionem subire. Lug. HV. 25. num. Lor. Palauseri Σ3, d . unio. g. MD. num. 13. ' LRym. cv. 15. n. 26.

Ia Croix n. xx95. suar. Sol. et alii quamplures apud Sal

mai t. n. 79. Contici. Tourn. n.

u. IV. An unus co sesssarius possit poenitentiam ab altero iniunctam commulare: et quid si poenitentia iniuncta

sit a superiore. R. I. Omnes concedunt posse superiorem commutare ρο

nitentiam ab inseriori iniunctami quia iudex superior rognoscere potest de sententiis ab inferiore prolatis. Item apud omnes compertum est poenitentiam ab initio impositam clave errante. quae nempe vere fuerit indiscreta, sive quae postea saeta fuerit impossibilis, posse ab alio consessario commutari i cum etenim hujusmodi poenitentiis non ligetur poe- illens. convenit consessario eas commutare. Difficultas ergo Primo est, an consessarius Possit commutare poenitentiam impositam juxta regulas prudentiae ab altero consessario sibi aequali. Et quidem negative respondendum esset, si commutando Poenitentiam in elligeretur in primum eonsessarium iurisdiei Nem exercere: nam par in parem nullum habet imperium. ut habetur ex can. Placuit de poenit. dist. 6. Verum comis mulando poenitentiam ab altero impositam nuIlam in illum exercet iurisdictionem, sed solum in poenitentem. cui eum liberum sit se iterum pro iisdem culpis alteri judicandum, et Puniendum praesentare, cumque non debeat pro iisdem culpis diversas subire menas, eonsequens est Per impositionem novae poenitentiae liberari ab onere primae exequendae. Hinc considerare licet, quod quamvis de sua natura poenitens teneatur primo consessario obedire quoad executionem poenitentiae, id tamen non verum est, dum, stante novo iudicio, se subiieit sententiae consessarii com

num. 3. et quamplures apud ipsum Dices ex hoc sequi primum sacramentum non futurum integrum: nam poenitentia in nova consessione imposita imtegrabit secundum, nec unica poenitentia videtur posse esse Duili Corale

133쪽

34 TRACT. XIX DE AACR M. POENITENTIAE

pars duplicis sacramenti. Gntra tamen est . quia rum me nitentiae sacramentum institutum sit ad modum iudicii. sed

iterabilis , sicut in iudicio non iterabili leuetur reus ad illisa

integrandum exequendo poenam Pro suo delicio impositam.

ita in iudicio iterabili habet optionem vel eligendi imetiam primo sibi impositam, vel secundam in secundo judicio. Non exigit ergo primum judicium executionem sententiae in eo prolatae . quando per aliud iudicium loco illius aliquid aequivalens subrogetur; atque ita non diei debet aliquid illi

deficere . cum non exposcat executionem poenitentiae ad sui integritatem, nisi in suppositione quod altera non subrogetur in novo iudicio. ' Lugo n. roa. Continuat Tourn. nisu 37. et 238. R. II. Inserior consessarius commutare potest poenitentiam injunctam a superiore pro reservatis. Non pauci refragantur, quia putant consessarium inferiorem, ita agendo exercere iurisdictionem in superiorem. quod ipsi certe non competit . Nauar. I. c. Suar. I. c. Lugo n. Ioc. Reiss. n. Isis Coninch. de satisfact. div. Io. dub. I a. n. IOO. et alii quam plures apud Bona . ι. c. n. 6. et Leandr. tr. 5. de menit.

div. s. q. 98. ' At revera iurisdictionem in superiorem non exercet, sed in poenitet tem, qui eo ipso. quod per consessionem iactam superiori immunis evaserit a reservatione. potest iterum Peeeata. quae erant reservata, simplicis consessarii jurisdictioni subiicerei et cum certum sit istum tunc habere potestatem ea absolvendi. potestatem etiam habebit pro eis injungendi poenitentiam. ex quo. ut dixi supra. cessabit obligatio exequendi poenitentiam a superiore iniunctam i cum non teneatur duplicem poenam pro eadem culpa subire. Cessat ergo sententia superioris . non qualenus inferior in illum exerceat jurisditionem, sed quatenus assignando alteram poenitentiam in satissaetionem, cessat indirecte obligatio primae satisfaciendi. Bonae. cit. n. 6. Palaus

Neque dicas ex nostra sententia frustrari finem reservationis. qui est . ut Poenitentes timore valde gravis poenitentiae a superiore taxandae retrahantur a peccatis. Contra etenim est . quia principalis finis reservationis est removere homines a peceando, ex consideratione quod sistere se debeant coram superiore ad absolutionem obtinendam . a quo sicut non tam iacile eam obtinebunt. ita recepturi erui salubriora consilia, atque acriores reprehensiones. Et quin Diuiti Corale

134쪽

QUAEST. IV. CAPUT III. t 3Sdem, dum Tridentinum sess. I . cv 7. . et can. II. agit de casuum reservatione . non facit mentionem rigidioris p nitentiae a superiore imponendae. Regulae in praxi obsemandae

Quamvis consessarius possit poenitentiam ab alio iniunctam commulare, imprudentissime tamen se gereret, quoties commutaret. non aliam habendo causam eommutati

nis . nisi quia ita exposcit poenitens. Videat ergo primo consessarius, an vere poenitentia nimis rigida dici possit vel

ex se. vel attenta conditione poenitentis, et si talis non sit suadeat quantum potest ipsius executionem, repraesentando poenitentias debere peccatis proportionari. adeoque pro gravibus excessibus non esse injungendam poenitentiam nullam vel exiguam asserentem molestiam. Quod si his aliisque motivis non videat poenitentem omnino determinatum ad exequendam iniunctam satisfactionem, timeatque ex ipsius fragilitate non adimpleturum i mitiorem reddere potest; et videat quantum potest. ne tam tenuem imponat satisfacti Dem , ut Poenitens peccata parvisaciat, ac ad eadem redire

non detrectet. Λnimadvertat etiam consessarius, antequam commutet poe-

Ditentiam , an imposita suerit pro necessaria poenitentis prae inservatiotie: ut si illi in poenitentiam impositum fuisset ne luderet: quia ludus non erat sine gravi familiae detrimento vel sine pluribus blasphemiis. Eodem modo discurrendum si in poenitentiam impositum suisset, ne accederet ad aliquam domum. ubi consuetus erat peccare: ut aliquoties in die quasdam breves saceret orationes ad extirpandam longam consuetudinem peccandi etc. Ego puto istas medicinales satisfactiones pessime commutari , si non sint sere moraliter impossibiles. Poenitens utique hujusmodi commutationem expostulando demonstrat vere de peccatis non desere, cum respuat media sibi necessaria ad non peccandum. Hinc male agit etiam consessarius et illum absolvendo. et enitentiam commutando, quoties alia aeque utilia nocidarentur media . ut poenitens a lapsu praeservaretur. Certe

consessarii nimis faciles in poenitentiis commutandis, quod alii aedificarunt, destruunt, ac verificatur quod dicitur Ecel. 3 . 28. Unus aediscans, et unus destruens, quid prodestialis nisi Iabor st Εκ probabiliori doctorum sententia optans poenitens sibi poenitentiam commutari , debet peccata iterum confiteri vel eidem . vel alii, nisi consessarius aliquam saltem confusam

135쪽

pereatorii in notitiam habeat. ut dictum est superius. At in eadem sententia non requiritur accurata singulorum repetutio . sed ea sufficit repetere praecipua. Ob quae statum sui poenite lis intelligere queat sacerdo&, vel saltem aperire eadem fuisse postea patrata. Et idcirco recte aget consessarius in praxi, si poenitentem interrogabit de peccatis gravioribus, ob quae imposita fuit talis poenitentia: la Croix

n. I9 . Reiff. I. s. n. 17. Ut verum satear. sententia negans posse inferiorem sacerdotem poenitentiam tommutare a superiore impositam pro peccato aliquo reservato maiori doctorum numero nititur . quam assirmativat non negandum tamen istam in pris. xi posse teneri, dummodo causa aliqua orgens accedat neque ad eiamdem superiorem facilis adeat arcessus i et ita tenent multi tam negalivae quam affirmativae sententiae assertores . et ita ambo conciliari possunt. Videatur Suar. I a. qui postquam n. 14- negativae adhaeserit. tamen n. IS. posse fieri e cedit, quando necessitas et utilitas hoc requirere videatur. Ita Bonace. Sylv. et alii u. ceo stantes pri, affirmativa i eamdem nempe necessitatis, aut utilitatis causa Postulant . .

APPENDIX

Cum ex nova ecclesiae disciplina frequentior sis indulgemliarum usus. et consessarii utiliter ea praestandi, qui mlucrantur. obligationem imponere pro satisfactione valeant. ut cum L . disp. 27. n. 3α domi Passerin. δε indu . q-9. n. Io7. ideo nota abs re hic adnectere hanc de indulgentiis appendicem duxi. Igitur

Da indulgentiis in communi

Q. I. Quid sit indulgentia et quotuplex.

R. I. Omissis aliis. quae ad hanc rem non faciunt. hujus verbi acceptionibus, indulgentia definiri potest cum Sylv. in

aureiam. q. 25. remissio poenad tr orialis, quas post eu amet poenam aeternam condonatam luenda superest . a I timos oriore extra sacramentum concessa per vρlicationem thesauri eocleaivio. Dicitur remissio poenas temporalis Deo debi-lae ι nam remissio culpae et Iraenae aeternae non fit per in-Diuiti Corale

136쪽

dulgentiam. sed per poenitentiae sacramenti In re. vel in voto, ut dictum est superius. Dicitur . quae post eu amet 'oenam aeternam luenda sustereat: non enim dimisso peccato semper tollitur omnis poena, ut declaravit Tridentinum pluribus in locis . pramipue sess. 6. can. 3o. et sera. Ic. c. 8. Additur mira sacramentum; quae enim remissio sit in quolibet sacramento rite suscepto. vel in missae sacrificio per applicationem meritorum Christi. non est indulgentia ordinario sensu intellecta. Ex eo, quod dicatur a legitimo sup riore, innuitur indulgentias non posse concedi nisi a praelatis ecclesiae, summo nempe pontisice Pro toto orbe, et

episcopis pro particularibus dioecesibus, et quidem per iuri

dictionem ordinariam, vel etiam sedis apostolicae legatis pro suae legationis terminis. sed per delegatam. Sylv. q. 26. art. a. Ab hac autem potestate concedendi indolgentias excluduntur abbates, aliique praelati inferiores. licet exempti a

ciali privilegio muniti sint, quo caeteroqii in gaddere Abbatem Montisvirginis ex concessione Urbani IV. Priorem s. Frigdiani civitatis Lucensis ex constit. Boni saeti IX. et alios ex aliorum Pontificum decretis testatur Theodorus a Spirit.

S. tract. de indu . p. I. cv. 3. art. 5. Demum sub litur per anticationem thesauri ecclesiae. Pro quo sciendum est.

adesse in ecclesia thesaurum spiritualem indeficientem. inacceptatione et praesentia divina constitulum ex meritis et satisfactionibus superabundantibus Christi. ad cnius cumulum beatae Dei genitricis, omniumque electorum a primo justo usque ad ultimum merita adminiculum praestare noscuntur, ait Clemens VI. cap. Unigenitus de poenit. et remias. . quem dispensandum et fidelibus applicandum eommusit . Et hoc fit per indulgentias. R. II. Indulgentia autem dividitur in totalem vel plen riam. et in partialem. Ita Clemens VI. d. cv. Uni errauus. Totalis ea dieitur, quae integram poenam temporalem peccatis debitam adeo remittit . ut si quis ea debitis dispositionibus acquisita ex humanis illico decedat. nihil in purgatorio divinae

justitiae persolvere teneatur: et hanc concedere solius summi Pontificis est. Partialis ea dicitur, quae non totam . sed te tam ac determinatam partem eiusdem poenae peccatis debitae relaxat iuxta eoncessionis formam. Haec autem ita iniel. ligenda. ut si quis vel minus, vel id debeat tantum . quod per ' iii lulgentiam ei relaxatnr, haec etsi partialis. respectu illius plenaria erit. Contin. Tourn. do indulg. cv. l. n. 7. Diuit oste

137쪽

Huius paritalis concedendae indulgentiae una cum summo Pontifice facultas communis est etiam archiepiscopis et episcopis . ita tamen ut indulgentiae ab ipsis concessae non extendantur ultra annum in die dedicationis ecclesiae, et ultra quadraginta dies in aliis causis. Ita sancitum legitur in concilio Lateranensi IV. et refertur in cap. Cum em eo da ροe iit. Quod si episcopi hos limites transcenderint. non valebunt quidem indulgentiae quoad excessum. sed quoad gradum jure permissum; quia in iis quae divisionem admittunt utile per inutile non νitiatur iuxta regulam 37. de reg. jur. in 6. et post eam tenent quam plures apud Barbos. de potis

visc. alleg. 88. num. 22.

Distinctio autem illa quam ex Bonifacio VIII. cv. Antiquorum extraoag. de ρOenit. et remias. desumunt mulli in plenam, pleniorem, et plenissimam, nullum discrimen quoad essectum indulgentiae importati cum idem sit stati in ac plenaria est, si fructus ex integro percipitur, sed specialia privilegia et diversas facultates denotat: nam plena dicitur. quando tota Dena in foro ei iudicio Dei debita remittitur: plenior, quando potestas a casibus reservatis absolvendi superam ditur: plenissima, quando ultra illa dispensandi in votis et similibus vinculis potestas communicatur: ita Marchant . in tribunal. t. 3. tr. 5. tit. a. q. 3. Mastr. theol. morat. div. 21. n. a I. Reiff. tr. II. dist. 3. n. 26. Hic adnotandum venit

aliquando concessam inveniri indulgentiam plenariam una cum partiali., quod vel taclum intelligitur aὸ hunc finem. ut indulgentia illa partialis possit aliis applicari Per modum sustragii, ut docent Suar. t. c. HV. So. seci. n. 9. Pal.

tr. a . p. 3. n. II. et alii apud Ferrar. biblioth. mor. N. Indulgentia are. I. n. 16. vel ad cautelam, ut certi simus causam indulgentiarum esse susscientem ad acquirendas saltem partiales, si non totales: ita placuit Gobat. tardub. Valent. apud pumdem. Dividitur ulterius in localem, quae certo loco affixa est. quamque lucrantur visitantes illum locum sub conditionibus in brevi expressis: et in personalem, quae conceditur immediate personis, seu in individuo. Seu in communi iv. g. tali confraternitati adscriptis. et illae ubicumque fuerint.

praescripta opera praestando, indulgentiam consequuntur. in realem, quae annexa est quibusdam rebus piis. pula cruci, rosariis. numismalibus et C. Reissensi. tr. a. dist. 3. q. a. n. II. ct seq. Contin. Toumel. a n. 3ι. ad 48. Isiae

pari passu cum localibus procedunt, ita ut si destruatur t taliter ecclesia, vel res in qua erat indulgentia, indulgentia Diqili Corale

138쪽

Pereat. Layri . lib. 5. tr. 7. cap. 3. n. 5. Quoad reales vero addendum, quod nemo lucratur indulgentiam utendo misario aut cruce etc. aliena ex decreto Alex. VII. die G. Februar. 1657. relato a Gobat tr. c. de indu . p. a. cv. 37. n. 678. et Inn. XIII. die 5. Iun. x7aa. et communiter apud D D.

Q. II. Quid intelligatur per indulgentias mille vel tentum

annorum. vel dierum . item per quadragenam. R. Viguerius instuut. cap. I 8. vers. aa. et alii apud Tudirecrematam de poenit. dist. r. ari. c. n. 5. docuerunt, tot haberi annorum. vel dierum poenae remissionem in pu gatorio, quot annorum i vel dierum indulgentia conceditur.

Sed quam distet a veritate hic loquendi modus, probatur. quia in concessione indulgentiae non dicitur relaxamus mille. eentum annos poenae . sed poenitentiae. Bonacc. disρ. 6.9. 1. P. a. n. I. Theodon a Spir. S. cv. 6. ari. a. Et ubterius purgatorii poenae non duratione tantum . sed intentione mensurantur; unde verisimile non est aeque remitti tot annos illarum poenarum, sive iniensae sint, sive renab&sae. Suar. t. c. div. 5o. seci. 5. n. ix. Intelligi ergo debet. seri tantae poenae remissionem, quanta fuisset remissa ob Poenitentiam tot annorum . vel dierum olim ab ecclesia in canonibus poenitentialibus impositam et in hac vita peractam. Suar. Ioc. cit. n. x . Tanner. t. c. div. 6. b. 8. u. 99. ym. l. c. cv. 3. Bonaccin. disp. s. q. I. ρ. a. Reissensi.

I. c. n. 19. et alii.

Q. IlI. Virum ad concedendas indulgentias requiratur

in concedente aliqua causa. R. Requiri iustam et rationabilem causam proportionatam esseetui et gradui indulgentiae saltem secundum moralem Prudentum aestimationem. et petendam non ex dissicultate operis. sed ex fine intento: et ratio est . quia Pontifex non est dominus, sed tantum dispensator ecclesiae thesauri: arg. cv. Cum. eae eo da ρoenit. et tenent innumeri apud Ferrar. art. a. n. 33. idcircoque quanto maior est indulgentia . tanto maiorem causam requiri docent Suar. div. M. feci. c. n. La Croix n. I 3ox. et 33x6. cum communiori et probabiliori sententia: et eruitur ex caρ. Γnigenitus, ubi hac lege Clemens VI. asserit d. Petro ejusque successoribus creditum fuisse ecclesiae thesaurum: et propriis et rationa bilibus causis nunc pro totali. nunc pro ρartiali remissione

ρOenae te oratis . . . ρrout cum Deo evediro cognoscerent.

Nere poenitentibus et confessis misericorditer πρlieandum. Istae autem causae debent esse communes in. sonum universale totius eeclesiae redundantes, si ad totam ecclesiam exten-Diuiti Cooste

139쪽

dantur. Porro iustae et rationabiles causae censentur ecclesiae conseeratio, infidelium eonversio. haeresum extirpatio, devotio christiani populi erga sanctos, morbus corporibus, aut animabus impendens Periculum . Has omnes enumerat

Q IV. Qiii sint indulgentiarum esseclus. R. Ex definitione superius tradita constat indulgentiam

non conserre per se mortalis culpae remissionemi ratio deducitur ex concilio Τriden . seas. 6. cv. 7. ubi Meet me- ealum mortale non remitti sine infusione gratiae sanctifiea tis . haec autem non infunditur nisi per sacramentum aut baptismalis, aut poenitentiae, aut per contritionem cum e

rum volo. expresse Trident. d. se . 6. ca a. c. sera. Ic.

cap. a. Major difficultas est de peccatis venialibus. Isia dimitii per indulgentiam quoad culpam docuit olim Paludanus et Zerula apud Theodor. a Spir. S. cap. 5. art. r. Sed neque haec opinio admittenda videtur: quia culpa venialis de lege ordinaria non tollitur sine hominis actu, per quem

removeatur et immutetur inordinata voluntas et adhaesio ad rem temporalem, ut cum d. Thom. ρ. 3. q. 87. art. a. ad x. et 3. docent Suar. dis P. II. scce. 3. n. 5. et Lug. HV. 9.sec . r. n. Ia. Indulgentiae autem cum non dent neque contritionem, neque eius desectum suppleant, non dant huiusmodi aetum voluntatis mutationem causantem. Et haec est communior theologorum sententia: vid. Theodor. a Spir. S. I. c. Passeri n. de indula. q. 7. Cont. T urn. cap. 2. n. 5.

Quod si iti aliquorum summorum Pontificum antiquis diplomalibus. ut Urbani II. Gelasii itidem II. et aliorum invenitur absolutio. vel a culpa, vel a peccato per indulge tias altributa quod lamen ab aliquibus negatur Suar disp. So. svit. I. Felin. tract. de indu . n. 9 ὶ intelligenda est vel de poena Peccatii cum multoties sumatur peccatum pro poena ei debi a. vel de tacilitate . vel dispositione, quam

procurare voluerunt pontifices oblinendae remissionis culpae non paucos obices auferendo. Cont. Toum. n. ro. Addunt Suar. I. c. n. I . Sylv. in suul. q. 25. ari. I. vi illorum verborum signisi rari facultas obtinendi absolutionem a casibus reServatis.

Effectus igitur indulgentiarum est remittere poenas canonicas non solum, sed etiam eoram Deo, unde et remittit Poenam purgatorii iuxta gradum et mensuram soli Deo n tam . Haec sententia innixa auctoritati d. Thom. in c. serit. dist. Io. q. I. αμL. 3. doctrinae concit. Trid. in deeri da im M . nec non constitutioni Leonis X. Murge, Domina. Duiligod by Cooste

140쪽

APPENDIX CAPUT I. x 4

est omnium nunc doctorum catholisorum. Revera si indulgetiliae laniam. vim relaxandi coram Deo Poenas pro peceatis debitas non haberent, ecclesia eas concedens fidelium bono non satis consuleret, imo in spirituale eorum gravamen influeret: abduceret enim a praestanda in hae vita satisfactione debita. eosque in suturo saetulo divinae iustitiae punieridos traderet . quod est omnino absurdum dicere . et danmatum in Luthero a Leone X. in superius citata constitutione ineque quidquam valeret datum b. Petro privilegium solvendi in coelis. quod ab eo solutum suisset in terra. Non desuerunt DD. et quidem magni nominis, qui inter indulgentiarum essectus adnumeraridam voluerunt absolutionem a sa-

saeti ne illa. quam consessarii in sacramentali poenitentiae som imponunt, inter quos d. Thom. in c. dist. IO. q. g. ori. 3. Suar. in p. 3. ἀρ. 5o. seel. ra. n. 6. Barbos. de ρoLm. alleg. m. n. r. Fagnan. in cap. Ciam ex eo de Poenit. et remiss. n. 13. et alii quam plures apud Passeri n. de induig. q. 9. num. 9 I. Ιmo etiam ad eas. quas imponerent in suturorum peccatorum praeservationem, extendit Lug. dis 27. n. xx. Sed minor dubitandi locus de hoc ultimo relinquitur: cum rationes gravissimae et doctorum maximus numerus contrarium evincant. Maior est difficultas quoad poenitentias. qualenus praeteritorum vindictam respiciunt. sed

Pene onmes conveniunt s. Thoma duce in supρI. q. 25. art.

- 1. ad 3. in praxi consultius esse fidelibus, qui indulgentias OnSequuntur, ne per hoc ab omnibus poenitentiae injunctis

abstineant, ut etiam ex eis remedium consequantur; et pro

clauo, quia quandoque sunt piarium debitores quam crediant. Vide etiam dicta superius q. έ. Proct. et

Q. V. An sieut superius tr. I 6. qu. unia. cv. a. dici rimeSt Sarramenta producere suum essectum recedente sctione,

hoc idem dici possit de indulgentiis.

n. Hoc fieret si quis opera pro indulgentiae assecutione iniuncta praestaret, dum adhue in peccato mortali existeret, Postea Post tempus ad eam lucrandam .designatum peccati rite doleret. Pariem affirmativam tenuerunt Palladanus in L.

aeni. dist. Io. q. c. ari. 3. s. Antoninus P. I. tit. o. g. a. et alii apud Passeri n. q. α6. n. a Io. Sed communis et Omnium sertne DD. sententia contrarium docet, ut videre est apud Passerin. l. c. n. dii I. indulgentiae enim suum essectum ultra concedentis in lentionem operari nequeunt. haec autem

Non est poenas relaxare recedente fictione: immo ex literis BI Ustolicis contraria emitur, nam in iis sere semper habetur Diqitiam by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION