Universa moralis theologia ad usum confessariorum auctore P. Constantino Roncaglia Tomus 8

발행: 1835년

분량: 325페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

61쪽

6, TR CB. XIX. DE SACRAM POENITENTIAE

etiam robur accedit ex multorum insignium D D. susse gio, quorum aliquos adnotabo: d. Th. in L 6. 3.art. a. q. 5. s. Bona . ibid. d. 17. q. ult- d. Antonio. p. 3. tis. Ic. c. s. g. 7. Lug. de Poenit. disρ. 16. Oecl. 3. Avers q. Io. seci. 8. C inch. disρ. 7. dub. 3. n. 33. Inientionis circumstantiam satis raro aperiendam concedit ipse omlin. Tourn. l. c. n. 35 I. licet G π. 3a I. susius probet circumstantias notabiliter aggravantes manifestandas ij. Dixi non dari obligationem eas manifestandi ex eo praecise quod sint notabiliter aggravantes: nam ex aliis capitibus

oriri potest huiusmodi obligatio. Sunt igitur exprimendae.

quando ratione earum peccato annexa est censura, vel reservatio. ut de se constat. Ita ratione circumstantiae notabiliter aggravantis percussio cleriei potest esse reservata soli sumnis Pontifici. Item sunt exprimendae quando ratione durationis multiplicatur numerus peceatorum. Cum igitur

dixerim tr. a. q. r. c. a. quaeat. a. Peccata interna multiplicari etiam dum naturaliter interrumpitur actus pravus voluntatis, hinc est, quod si quis iterum eamdem pravam

voluntatem resumat, explicanda est in consessione circumstantia notabiIis durationis in pravo actu interno. nam mOraliter impossibile est non sui se interruplum, adeoque non multiplicata suisse peccata. Quod si ignoretur numerus. explicandum est tempus, quo Pravus assectus permansit. Exprimendae sunt pariter circumstantiae notabiliter aggravantes: quando id necessarium est . ut consessarius occurrere possit necessit ali poenitentis; et ex hoc capite explicanda venit. ordinarie loquendo, consuetudo peccandi, et occasio an proxima. an remola. an domi, vel extra: his etenim ignoratis, vel consessarius absolvet poenitentem indispositum . vel non assignabit remedia necessaria ipsius necessit ali . De obligatione vero respondendi consessario de hujusmodi inierrogante jam aliqua dicta sunt, et herum infra dicetur . Denique aperiendae sunt circumstantiae notabiliter

Teneri poenitentem in eonsessione laetiti lium manifestare cἰrcumstantias notabiliter aggravantes intra eamdem speciem apprime constat ex Catechiam. Bom. jussu Tridentini, et s. Pii V. edito , qui ait de poeti C. s. I eque sum solam Peccata graMia nareando explicare Vortet, Merum etiam illa , qαae unumquodque Peccatum eireumatant, et PraMitatem Walde Gugent, Mel minuunt. Quod autem loquatur nedum de ei reumstantiis peciem mutantibus , sed etiam de aggravanti hiis iratra eamdem speciem patet exemplo quod subdit, nimirum duorum furtorum quorum alterum it unius auri , centum aureorum alterum , quae certe sunt intra eamdem speciem , et Postea subdit i haec igitur , ut diximus , enumeranda sunt , quae Mero Prusntiatem rei anagnopere non augen , aine erimine omitti Possunt.

62쪽

QUAEST. III. CAPUT II. 63

aggravantes in explicandis iniuriis et detractionibus. ut comsessarius dignoscere possit, quam satisfactionem imponere debeat i nam alio modo nobilis satisfacere debet alteri

viro nobili , alio modo nobilis plebeio . plebeius nobiliete. Eadem ratione potest esse obligatio manifestandi quantitatem notabilem in furto, ut consessarius imponere possit congruam satisfactionem . adigendo poenitentem . ut Per partes restituat. si non potest totum: ' videatur Reissensi. tr. 14. div. 7. a n. 49. non negandum tamen cum Silv. sv. ρι m. q. s. an. a. in peccatis incestus exprimendum esse consanguinitatis.vel affinitatis gradum i eo enim gravior est quo Propinquior est gradus . et majorem continet irreverentiam . si committatur eum consanguinea quam cum affine. et hoc etiam ex mente Navare. Bonace. et aliorum qui putant necessario aperiendas circumstantias aggravantes. Vide

etiam tractat. II. q. unic. cv. 5. et in regul. ρract. 'Q. VII. An necesse sit aperire in consessione peccata

mortalia dubia. et quid dicendum de dubitante, an aliquod

moriale consessus fuerit.

R. I. Vel aliquis dubitet, an peccatum mortale commio serit , vel aliquis sciat se peccasse. et dubitet . an mortaliter . vel venialiter, tenetur hujusmodi peecata dubia in consessione manifestare. natio mihi est, non solum quia Tridentinum sera. I . c. S et can. 7. excipit ab obligatione confitendi solum peccata venialia. sed etiam, quia communis praxis sidelium . de qua non extat memoria, est huiusmodi peccata confiteri, eamque Praxim communiter approbant DD. ut videre est apud Sancheg I. I. Sum. c. IO. n.

66. Dian. ρ. c. te. 3. resol. 3I. et p. 6. tract. 6. resOl. 3 a. Leand. de menit. div. 5. q. 25. Immo ad invenire est asserentes contrariam nonnullorum opinionem esse improbabilem, nullo fundamento niti, nostram vero esse certissimam , et iuxta communem sensum totius ecclesiae. Ex hoc autem huiusmodi sormatur argumentum: quoties obligatio legis est in possessione. lex est observanda. ut constat ex dictis tr. 3. q. a. c. 5. q. a. ex communi autem praxi s delium et consensu DD. constat esse in possessione legem obiugantem ad confitenda peccata mortalia dubia . Sive dicas ex praxi immemorabili et consuetudine fidelium, et consensu D D. haberi non solum dari legem obligantem ad manifestanda peccata mortalia certa.' sed etiam dubiai consuetudo etenim est etiam optima divinae legis interpres quoad eius obligationem. Si ergo credere est Christum vuluisse etiam peccata morialia dubia esse confitenda, nemo potest refra- Diqitigod by Cooste

63쪽

εέ TRACT. XIX. DE SACRAM. POENITENTIAEgari nostrae assertioni, absque eo quod ponat in magno discrimine suam salutem: ut observat etiam s. . in c. d. at . a. 3. ad 3. Caeterum advertendum nostram asser--tionem verificari de peccatis mortalibus proprie dubiis, dum scilicet aliquis non habeat talia tandamenta, ut prudenter deponere possit suum dubium et credere vere non mortaliter peccasset atque ita eommuniter dolent DD. ' Reiff. I. c. n. 5 . seq. Ia Croix l. 6. p. a. n. 61o. tantin. Τoum. I. c. n. 369. Postquam cum Silv. ιυρι. q. 6. art. docuit ita haesitantem. ut tamen probabiliter opinari posset. se non commisisse pereatum, de quo angitur . vel non suisse lethale . immunem esset a peccato. si non confiteatur, tradit postea id accipiendum . neque intelligendum de quociamque probabilitatis gradu , sed de eo quo quis ob graves r tiones ita iudieat , licet ei aliqua remaneat formido de opposito. n. II. Qui seli se graviter peccasse. et dubitat . an illud peccatum consessus suerit. debet illud confiteri, si non habeat motivum prudens deponendi tale dubium . Cum igitur ratione peccati mortalis ceris commissi consurgat ceria obligatio illud confitendi, huic certe obligationi satisfieri non potest per consessionem incertam i sicut debito certo non satisfit per incertam solutionem. Si vero adsit prudens motivum dubium deponendi. iam cessat obligatio consessionis: utpote quia prudenter iudicatur non adesse sufficiens motivum credendi tale peccatum non fuisse manifestatum. Lugo div. IS. de poenit. sera. a. n. m. ego. ' Videantur ΛΛ. supracilati . . Q. VIII. An quando quis consessi is est peccatum mort te sub dubio, debeat iterum illud confiteri, si postea cognoscat certo fuisse mortale. R. Quamvis non desint, qui negative adhaerent sententiae , affirmativa omnino amplectenda est, quam aliqui certam et indubitatam esse aMerunt. Ralio est, quia talis integritas necessaria est ad consessionem, ut judicium huius sori exerceri possit cognita causa , atque ita iniungi possint convenientes satissaetiones , ut habetur ex Tridentino sera. c. e. 5. Cum igitur grave Peceatum. quod dubium credebatur, si certum deinde appareat, variet gravissime statum causae et iudicium consessarii: consequens est iterum aperiendum in consessione: non quia absolute sit obligatio bis confiiendi idem percatum, sed quia idem me- calum secundum diversos status variantes gravissime iudicium consessarii, est bis manifestandum . Ad eum modum, Diuiti reo by Cooste

64쪽

QUAEST. III. CAPUT . Gquo si aliquis consessus est aliquod peccatum ut veniale. quia tale esse putabat, debet iterum confiteri. dum postea fuisse mortale cognoscati quia talis diversus status gravi si me variat iudicium consessarii. Insuper si necesse sit iterum confiteri hoc precatum veniale, quia sub expressione peceati venialis mortale non continetur, idem dicendum in casu nostro; quia sub expressione peccati mortalis ut dubii nullatenus continetur illud pereatum quatenus cerium.' Lug.ῶν. 16. qui licet seci. a. a n. 78. contrariam sententiam tutatus fuisset. n. 9a. haec concludit I caeterum quia in re morali non est facile recedendum a communi sonsu, et quia nullum Moenio scr*torem yro eo parte, eos autem 'aveos qui hoc attigerunt, video in contrarium inclinare, nolo ego in hoc puneto aliquid donira, sed securiorem Pariem consuleret quod et repetit seet. I . n. 585. Carden. in seleel. div. 5 .cv. a. Sylv. I. c. a. 4. Sanch. in decvi. lib. I. ev. Io. n. 69. Viv. q. a. an. 3. Contin. Tourn. I. c. n. 37o. Qui autem velit auctores contrariae sententiae, eosdem adeat

locis citatis. φAuctores negativae sententiae valde contra nos urgent paritatem de eo, qui consessus est decies peierasse plus minuaoe, qui non tenetur iterum confiteri. si adinveniat certo peierasse duodecies. Dicunt igitur . quod sicut poenitens non tenetur confiteri illa duo ulteriora peccata, quae prius subdubio consessus erat . quamvis Postea ut certa cognoscat. ita nec tenetur iterum confiteri peccatum cerium . si antea ut dubium consessus fuerat. Sed contra est, quia quando excessus in numero est modicus. non variatur notabiliter

status causae et iudicium consessarii. si excessus modicus qui sub dubio expositus suit postea certus cognoscatur. Ita non notabiIiter variatur iudicium consessarii quoad statum Poenitentis, et quoad consulendum ipsius conscientiae, si certo postea cognoscat ipsum duodeetes peierasse, quando prius tantum cognoverat decies peierasse plus minusve . At gravissime variatur judicium consessarii, et diversimode poenitenti consulit, si quod aerusavit tantum ut veniale, postea ut mortale manifestet: et si quod grave esse sub dubio rari

sessus est. Postea ut certo grave confiteatur. Ex hoe autem non incongrue reputatur ita institutum sacramentum poenitentiae . ut modicus exeessus numeri suti dubio tantum manifestatus . non sit postea in consessione manifestandus ut certus. bene vero sit iterum mani lastandum peccatum mortale certum. quod antea quis sub dubio vel ut veniale consessus fuerat. Et quidem ita institutum suisse sacramentum

P. VIII. 5

65쪽

M TRACT. XIX. DE SACRAM. POENITENTIAE

poenitentiae non solum colligitur ex adducta congruentia. sed etiam ex communi fidelium praxi et consuetudine, quae habet vim traditionisi videmus autem communiter fideles non iterum manifestare modicum numerum . quem eum interlitudine exposuerunt illis verbis circiter ρlus minus , bene vero iterum confiteri grave peccatum certum, quod antea subdubio, vel ut veniale manifestarunt. ' Adeatur Cardeo. I.

c. c. c. qui plenissime huic objectioni ex Lug. praeeipue

excerptae satisfacit. 'Q. IX. An ad integritatem eonsessionis necesse sit in comsessione exprimere peccata omissa , seu oblita . R. Negativam quorumdam opinionem damnavit Alex. VII. sub n. gr. hanc proscribendo propositionem : Peccata in comsessione omissa. seu oblita ob instans periculum Nitae aut Obaliam causam, non tenemur in sequenti confessions ex imere.

Optime autem proscriptam esse demonstratur, quia quamvis in praecedenti consessione rite tacta deleta remanserint etiam peccata inculpabiliter omissa, vel oblitai nihilominus nondum

adimpletum est praeceptum Christi Domini, qui instituendo

sacramentum poenitentiae voluit omnia peccata post baptismum commissa directe subjici clavibus ecclesiae. Praeterea si, ut consessarius rite iudicet de statu poenitentis , ipsiusque consulat conscientiae, iterum aperienda sunt in consessione peccata mortalia certa, quae tantum ut dubia suerunt manifestata, multo magis explicanda sunt peccata oblita. quae nullatenus suerunt manifestata. Male hic etiam adducitur Paritas de eo, qui consessus est decies circiter peccasse, dicendo quod quamvis undecimi peccati oblitus fuerit, non tenetur postea illud confiteri. Male, inquam, adducitur haec

paritas: nam dum consessus est deries circiter percasse. etiam undecimum directe subiecit clavibus, quia in illo numero decies circiter, undecimum etiam continebatur. ut dixi supra quaes. c. peccatum autem omissum, vel oblitum nullat eous directe clavibus suit subiretum . Videantur scribentes in prae- satam propositionem. Q. X. An ad inlegritatem consessionis necesse sit exprimere aliqua gravia peccata nusquam suisse explicata. si consessarius credere possit poenitentem de eis ut jam confessis iterum se accusare.

R. Quod propositum est in quaesito, accidere potest in

generalibus consessionibus, in quibus credere potest conses sarius peccata jam alias in consessione manifestata explicarii sicut etiam evenire potest in consessione illorum . qui solummodo solent venialia committere, et insuper ad maiorem Diuiti Corale

66쪽

QUA EST. III 'CAPUT II. fir sui confusionem de praeterilis gravibus se aecusare . Si is ialiqua gravia peccata post ultimam consessionem commiserint, dum ea audiet consessarius, fortasse credet esse mor. talia iam consessa. non ver 3 recenter patrata . In his igitur casibus puto explicandum esse hujusmodi peccata nusquam suisse consessa. Duplicem ergo obligationem agnosco in poenitente quoad integritalem consessionis: et prima est in ordine ad ipsam materiam consessionis, scilicet ad ipsa peccata, atque ut satisfaciat huic obligationi necesse est exponere numerum . species et circumstantias mutantes species

peccatorum. Alia est circa modum confitendi, et haec exposcit ita exponi peccata. ut consessarius bene possit exer- .cere munus ipsi injunctum a Christo Domino. judicis nempe et medicii adeoque manifestanda sunt peccata cum dolore et proposito. manifestandum est. an poenitens in occasione Proxima versetur etc. Cum igitur si non manifestetur aliqua gravia peccata non esse consessa , dum consessarius ut jam consessa potest apprehendere. omnino impediatur a suo munere judicis ac animarum medici rite exercendo, consequens est poenitentem manifestare debere se nunquam talia peccata consessum esse. Et quidem si in contessione generali inter alia admisceantur peccata non consessa. quae Consessarius putet consessa. aliter ac deberet, iudicabit de statu Poenitentis: nullatenus item arguet quoad eadem peccata, ac levem imponet satisfactionem pro culpis sorte gravissimis. quia putabit jam in consessione manifestatas , et deletas : en

quam male adimplebit munus judicis et medici illi a Chrigio impositum. Pejus adimplebit ita se gerendo. si peccata nusquam consessa sint recentia : nam quoad haec necessaria ordinario est gravior reprehensio et applicatio remedii: quae certe omittet consessarius, si putabit talia peccata jam suisse consessa. Cum ergo non videatur ullo pacto negandum ita gerere debere poenitentem, ut non impediat consessarium ab

adimplendo munere iudicis et medici eidem a Christo imposito, idque quam maxime impediat non manifestando

non fuisse consessum quaedam gravia peccata, quae consessarius apprehendere potest ut consessa, dicendum est ad id omnino teneri. Hanc sententiam ultra alios validissime propugnant Salmanticenses scholastici ut unite in praxi sequendam tr. I ia de poenit. div. 8. dub. 8. ' Contin. Tourn.

t. c. n. 279. Oppositam sententiam conantur probare variis

rationibus Bonaccin. div. S. q. S. seci. a. q. a. dist. c. Diati. P. 3. tr. c. resol. 6 a. et p. c. tr. 3. resol. 65. Lugo disp. 36. n. 9. quas suse diluunt Salmantic. cit. q. a. '

67쪽

63 TRACT. XIX. DE SACB. POENITENTIAE

Regulae in ρmaei observandae I. Cautus esse debet consessarius circa examen a Poenitentibus instituendum . Impii. qui raro solent confiteri, sa-eillime in examine deficiunt: nam cum eos valde taedeat rerum spiritualium . quamcumque diligentiam, quam in examine adhibeant, sufficientem reputabunt. quamvis absita mediocri. I inc post peractam consessionem multorum Peccatorum se oblitos animadvertunt . quamvis non inse-licis sint memoriae ac facillime omnium, quae acciderunt in temporalibus negociis, recordentur. Hinc ergo sufficiens instituunt peccatorum examen t Alii e contra sunt, qui nusquam putantes satis conscientiam scrutatos esse, usque ad

rapitis dolorem. vel debilitatem in examine perseverant: et sorte in eis nulla est examinis obligatio . cum sola habeant

Peccata venialia. quorum unum aut alterum sufficit explicare pro absolutione obtinenda. Hi ergo monendi sunt nullam esse necessitatem examinis . si non habeant conscientiam peccati mortalis: ac etiam in isto casu non esse necessarium diligentissimum examen , qui vis crederetur novum peccatum inveniendum. Denique monendi sunt illud examen . quod necessarium esset pro iis qui raro accedunt ad consessionem. vel mullis implicati fuerunt peccatis ex

negociis, non esse communiter necessarium.

Maius sorte faciet negocium consessario examen i quod solent sacere personae valde rudes: quamvis etenim dimittantur . ut melius conscientiam examinent. nihilominus nova peccata nesciunt adinvenire, quamvis consessarius agnoscat in multis deliquisse . Hae igitur personae propter ipsarum incapacilalein non tenentur ad aliud examen, quam ad illud , quo peccata magis nota possint accusare. Caetera supplere debet pius et doctus consessarius illas interrogando quoad ea . in quibus potuerunt peccare. et meliori modo. quo

potest, species et numerum peccatorum investigare . ' Circa modum supplendi interrogationibus vel negligentiam, vel incapacitatem poenitentium in conscientiae suae latebris discutiendis videantur, quae dicentur infra quaest. 5. cap. 3. 'II. Observet consessarius in investigando numero peccat rum . difficillimum esse illud adinvenire quoad actus internos respectu illorum . qui diu in Peccato perseverarunt; unde ordinarie loquendo satis est. si de tempore perseverantiae in peccato interroget. Quomodo e. s. scire poterit numerum pravi desiderii optandi usuras quoad ustirarium.

qui in hoc pravo exercitio diu permanserit i Quis dinume

68쪽

rare poterit prava desideria eo ubinarii, meretricis etc. t Satis ergo est. quoad haec peccata interna, si exprimant tempus, quo in peccato perseverarunt. Facilius numerum saltem probabilem adinvetii re poterit actuum externorum, si interroget quoties hujusmodi personae consuetae fuerint peccare singulis diebus, vel hebdomadihus. Si vero nimis seruispulose interroget etiam quoad numerum actuum externo-Tum . facile errabunt vel per excessumi vel per desectum iunde bene erit quoad dignoscendum statum poenitentis etiam quoad peccata externa, si consessarius illum interroget etiam de tempore et consuetudioe peccandi . Illud semper animadvertat consessarius in examinando poenitentem a mulso tempore inhonestis peccatis inquinatum, et maxime mulieres non debere scilicet investigare numerum et species Per prolixas interrogationes. si cavere velit et proprium et alterius perieulum .

III. Quamvis certum sit peccata dubia clavibus esse subiicienda. siculi et peccata. quae quis dubilat, an aliquando consessus suerit: nihilominus eonsessarius. ne ex hac doetrina

poenitentes in angustias redigantur. moneat eam non attendendam. quoties adest motivum prudens talia dubia deponendi . Hinc si poenitens audiat a docto et pio consessario sua dubia parvi pendenda esse . si et ipse prudenter dijudicare possit peceato assensum non praebuisse . non tenetur

talia peccata confiteri. Ita si solitus suerit diligenter propriam conscientiam examinare. si peccatum . de quo dubitat an illud consessus fuerit, talis fuerit speciei. ut debuersi memoriae occurreret si semel. aut iterum quis diligenter ge- Deraliter consessus fuerit. poterit deponere dubium . quo timet illud in consessione non manifestasse. Idem dicas. si a docto eonsessario. omnibus inspectis, de tali dubio despiciendo moneatur.

Cum quia eonfitetur se multoties habuisse delectationes. et desideria in rebus castitati contrariis, iisque assensum praebuisse. inquirat consessarius numerum, si potest assequi . tum delectationum. tum desideriorum: inter se enim distinguuntur specie . cum diverso modo participent fornicationis malitiam: nam deleviationes sistunt in obiecto apprehenso. desideria tendunt ad opus. Inquirat insuper circum- Mantiam personarum. an scilicet voli. matrimonii, aut consanguinitatis vinculo ligatae sint propter diversam malitiae speciem . quam induere t. Inter es oportet, in quo sisterent istae delectationes. vel ad quod tenderent desideria tua. an ad osculum nempe. an ad turpem aspectum. an ad Diuiliam by Cooste

69쪽

iactum. vel ad aliquid aliud turpius: haec omnia siquidem inter se discrepant specie morali, et diversa ratione contrahunt in individuo eatndem malitiam. Videatur la Croix IM.

s. p. I. n. 1 3 a. decis. Lucens. an. 17 5. pro mense Μartii cas. I. et an . 175Ο. Pro eodem mens. Mart. ccu. a. Demum requirat an, et quoties pravam hanc voluntatem interruperit. vel omnino retractaverit. in isto enim casu tot essent numero peccata. quot pravae Voluntates intexruptae. vel revocatae et reassumptae. Si vero nunquam interruptas deprehenderit . nisi a somno . cibo . vel distractione ad alia ne meta, tunc diiudicet juxta regulas traditas superius tr. 3.

Ad integritatem consessionis pertinet iuxta communiorem et receptiorem theologorum opinionem exprimere numerum personarum . si fieri possit. quarum e. g. jus laesum, detractione licet unica, quae libidinose optatae unico actu, quibus unica actione scandalum praestitum, eoram quibus habili sermones obscoeni: tot enim sunt numero peccata . quot personae, et circa hoc ultimum exprimenda insuper illarum qualitas, an volo vel matrimonio ligatae sint . cum tunc oca casio detur duplicis. peccati . unius eontra eastitatem, alterius contra religionem vel iustitiam . Haec docent Dian. Filii uee. S)lv. Laym. Bonac. Pal. et alii plures apud Salmantic. tr. 6. cv. 8. ρ. c. n. 92. Contin. TDum. tri de Pecc. cap. 3.

g. a. in sin. la Croix lib. s. n. 349. et lib. 6. n. 986. et seq. Solent plerumque rudes et Tustici ita se aecusare: aliquando peieravi, aliquando detraxi etc. nihil de numero exprimendo cogitantes: et quandoque interrogati an a praecedenti consessario requisiti de eo sint, respondent non es.se requisitos, nec aliter multoties se esse consessos. Quid ergo acturus est posterior consessor 8 Cogere ne debet ad praeteritas consessiones repetendas i Si bona fide processisse

adinvenerit, putantes se bene consessos, neque necessitatem aliter se exprimendi agnoscentes. eorum consessiones non erunt necessario repetendae iuxta Navare. lib. S. consit. lit. de poenit. eonsit. 11. et xx. Henriq. lib. 5. ev. 3. n. Io. Monendi tamen ut verisimilem peccatorum numerum exprimant. quem in praecedentibus consessiouibus non fuere consessi . et ipse consessarius exquirat. Si vero ex proposito .el mala fide, aut scientes esse exprimendum. ideo tacuerit quia non fuerunt de eo interrogati, omnino ad illarum consessionum repetitionem esse cogendos docet Sylv. suntem.

70쪽

Quid agendum est a consessario cum iis poenitentibus qui in grave aliquod peccatum saepius relapsi. illud in consessione reticuerunt, se excusautes id fecisse . quia ignota esset eius malitia ' Hoc frequenter evenire potest cum pueris et puellis circa peccata turpia et cum adultis peccata pueritiae aperientibus . Numquid continuo a repetendis consessi ibus immunes declarandi 8 Non statim acquiescat. sed diligenter et caute inquirat . an revera malilia aderat, et satiem implicite, virtualiter et in confuso cognoscebant se male agere; inecesse enim non est, ut de eis expressa. formalis ac distincta notitia habeatur. sed salis est. si iuxta unanimem theologorum sententiam sub aliqua ratione

confusa mgnoscanturi quod et ab ingenio petulantiori . et ab eo quod secretiora loca ad ea facienda ob ruborem ex quirent. patet. In isto casu quis ab iterandis consessionibus eximere audeat i Et licet aliqui nec imperiti rebus perpensis non ausi sint similes poenitentes malae fidei arguere iattamen in naturalis iuris principiis caecutientes invenire non sacile est. Utinam aiebat sapientissimus Gerson. vusc.

do ari. audiand. consess. consid. I 7. mala tam diligenter a Pueris consterentur, quam sciuntur et aguntur ab eis .' Si quis ex prava consuatudine in plura peccata lapsus. ad meliorem deinde frugem reversus. post diligentem suae eo scientiae discussionem in vitae integritate perseverans dubitare inceperit . ut saepe fieri contingit. an in generali vel particulari consessione oblitus fuerit. vel omiserit peccatum aliquod uel circumstantiam, consessarius prohibeat illi , ne recogitet quidem de praeterita vita . sed suadeat tempus me lius insumere in piis meditationibus, et venia a Deo imploranda. Ita la Croix I. c. n. 6xa. cui consentit Concina lib. I. do poenit. diss. c. 8. O. '' Anteaciae vitae peccata cosileri volentes vel necessitate eoactos. vel devotione permotos moneat consessarius, si a seipsis non praestent, ut antequam ea manifestare instituant. ab ultima consessione patrata confiteantur, quaeque Dunquam clavibus subiecerunti deinde alia rite contissa: itaset, ut omne errandi periculum vitetur, et consessarius suorum poenitentium statum serius agnoscensi, poterit eis

opportuniora consilia et remedia praebere. Ita tradunt sere omnes DD. et aliqui etiam contrariae sententiae '. Diqiligod by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION