Praedestinatus. Praedestinatorum haeresis & libri S. Augustino temere' ad scripti refutatio. Ab auctore ante annos 1200. conscripta, nunc autem in lucem primum edita, Cura et studio Iacobi Sirmondi ... Parisijs apud Sebastianum Cramoisy, architypogra

발행: 1643년

분량: 260페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

qui recitetur in Pascha, S tractatu suura Constantinopolites, qui Alexandriae recitetur. In tractatu suo Constantinopolites Nestorius scripsit Mariam non esse Theotocon , sed Christoloco n. id est non Deum peperisse, sed hominem. Cy rillus Alexandrinus hoc dictum ita reprehendit, quo diceret per epistolam, ut si eum forte fefellisset, emendaret dictum. Ex hoc ipso quo reprehensus est Nesto. rius a Cyrillo, coepit Cyrillum haereticum inclamare, Data est Synodus apud Ephe- sim, nee sic emendare voluit Nestorsus, ut dicereτ Mariam Deum & hominem genuisse , sed solum inquit hominem. Si enim dixerimus quia Deum ge- . aruit, fecimus matrem Deum, sicut Gentilat. Maria ergo , inquit, templum Deo genuit, non ipsam qui in templo habitat. Accepit inducias, vi aut clamnarevdictum,& rediret ad sedem suam Episcopus: aut si damnare noluisset, postea redire non posset. Noluit, M in eadem confessione permansit. Hunc Synodus apud Ephesum damnauit. in qua damnatione

Romanus Papa Caesestinus stripsit, Momnes cum eo pariter Orientales atque

Occidentales Episcopi subscripserunt.

102쪽

DE HAERESIBUS. XC. Nonagesima haeresis, quam in praefatione nostra diximus de nomine Augustini Episcopi esse menti tam , Praedestinatorum nomen accepit. Hi electionem honorum , & recusationem malorum ,

Deo decernente definiunt, non homine vel studente, vel negligente. Nolunt Dei iura, vel ab studentibus custodiri, vel a neglegentibus violari. Dicunt, etiamsi voluerit bonum facere qui ad malum praedestinatus est , ad bonum peruenire non poterit. nam qui ad bonum praedestinatus est, etiamsi neglegat, ad bodum perducetur inuitus. Dicunt baptismatis undam non uniuErsa pbccata mundare. Dicunt,ita antecedit gratia liberum arbitrium, ut ante accipiat homo quam petat , ante inueniat quam quaerat, ante ei aperiatur qu,m pulset. Dicunt nullum ad Christi fidem accedere , nisi fuerit Palfe tractus inuitus: illud sadtendentes, Neario menit ad me , nisi quem pater ηιιraxerit. Dicuntoninia non in re, sed ita

in spe fieri, ut quod dicit Apostolus, Spes qua videtur πνn in Jes, etiam hoc mysteriis adplice fit dictum , st dicant, Ea quae percipiuntur, videntur quidem esse,

k iiij

103쪽

s8 LIBER PRIMUS

sed non sunt. Dicunt, plus obfuit ad nocendum Adam generi humano , quam Christus in subueniendo. Nam Adam aiunt quod nocuit ita manet, ut hoc ne

passio Christi, nec baptismatis sanctifi

catio possit auferre. VERUM quid moras tibi , O lector sancte 55 studiose, incutimus Librum e - .rum tibi integrum, sicut est editus, in istoc*pore praesentamus. cuius lectione cognosces, definitiones eius a metatoribus Antichristi adinventas. Quotieniacumque autem Contra eos suscepimus, dix uni nos ex haereticorum argutiis contra se agere. Videntes enim se ita superari, ut suspirare non possent, hanc Calumniam semper catholicis nisibus inrogarunt, ut dum timent se haereticos infamari, in silentio veritatis loquelam artarent. Eorum ergo ob causam omnes haereses a Simone memorantes hucusque 'deteximus , ut probemus nos soli fidei catholicae esse concordes. Rogamus te, domine Pater caeli & terrae, qui cum Filio tuo, & spiritu sancto, unius veritatis obtines maiestatem, unius maiestatis obtines de laetem , unius deitatis obtines Trinitatem , ut nos adiuves con-

104쪽

ira hostes tuos tela tractantes. Habeant

illi castra Goliae in Allophylorum acto Constituta. Nos Hebrari, pueri tui Dauid pasto rhim adfii mentes, de lapide tuo

angulari pugnemus. ut fidenter cum Α-postolo tuo dicere valeamog, Deo nonro I. r. xv gratias , qui dedit nobis microriam per Do- 17 minum noBrum Iesum chriuum. Sit pax omnibus Catholi sis, &cum Angelis una nobiscum voce exclament. decantantes. Gloria in excelsis Deb, & in terra pax hominibus bonae voluntatis.

105쪽

LIBER SECUNDUS

SUB NOMINE AUGUSTINI

CONFICTUS,

Nonagesimana haeresim continens, quae adserit Dei praedestinatione '

peccatλ committi.3N I ARTICIPEM me intentionis A s vestrae, qui defenditis veritatem,

fieri, fratrum piritalium suggestio inuitauit. Unde breuiter nisibus vestris me interserens, sermonis latitudinem fugi , sensusque qui latum quaerunt certaminis campum in angustum constitui. vi fastidium vobis lectionis auferrem,&ΟC-casionem defendendae veritatis adferrem. atque dimicantes 1eruos contra voluntatem sui domini confutarem. eorum se ilicet, qui dicunt, Deo invito 3c no-Iente hominum moueri arbitria, ac de potestate mortalium Dei immortalis potestatem infringi. Huc adiciunt, homi-

106쪽

svB NOMINE AUGUSTINI. Mnes per Voluntatem suam sanctos fieri, Msuo arbitratu ad Dei amicitias peruenire Leui hos impulsione videbitis Corruentes, a quibus sollicitudo humana & meisliores & primas accepit partes, quibus excluso Deo dicitur homo, non ordinatione Dei, sed sua se posse voluntate sal- Uare. Vos autem, ὁfiiij caritatis, Zelum fidei signatum in vestris sensibus retinen- tes, ' estote securi de ordinatione Dei, quam praedestinando constituit. Certainque sit nostris sensibus Apostolico ore dicta sententia, inuoniam cui vult De s Risis rimiseretur, , quem vult indurat. Non es 16. enim volentis , neque currentis, sed miseerentis es Dei. quia habet potesarem Aulus iati ex eadem massa facere unum fas ad honorem, alium ad contumeliam. & inde est quod caro aduersatur spiritui, spiritus camni. Hvi, inquic Apostolus, inuicem aduer fantur , ut non qua vastis ilia faciatis. Inopere enim suo Deus omnes homines ante praevidit, & quid unicuique eomp. teret praeuidendo constituit. Hoc maiestatis eius singulare indictu, in quo parem non habet. Deus selus est enim, qui cogitanda , loquenda, operanda praesciit. Mquia proci it cunctorum generaliter gesta

107쪽

antequa fierent, merita disponendo quasi facta conspexit. Et idcirco res, quasi oculatas & sibi in manifesto positas, tunc quando praesciit praedestinauit,&constituit qui conformes fierent imaginis sibcius, ut esset & Filius Dei primogmitus

in multis fratribus. quos autem praedesti flavit hos vocavit, quos vocavit. hos

iustificauit, de quos iustificauit ipsos SI

... . magnificauit. Vnde & propheta dicit, dii. Nora est 1n homine via eius. Quid putatis vos, o fragiles, o caduci, miseri & mortales homines, sit quid bene agitis esse laudandos aut forte delinquentes prorsus esse damnandos 3 cum ideo lex loquatur, Vt timorem incutiat. ceterum nihil fit nisi quod voluerit Deus. Quem Volue rit Deus sanctum esse, saninis est, aliud non erit: quem praescierit esse iniquum, iniquus erit, aliud non erit. Praedestinatio enim Dei iam & numerum iustoru,& numeru Constituit peccatorum,& necesse erit Constitutum terminum praeteriri non posse. Hoc autem non quasi personarum acceptor constituit, sed quasi praescius omnium futurorum. Non enim per

acceptionem personae, sed per praescientiam Deus praedestinationem suam fixit

108쪽

atque c5stituit. lam qnos praesciit nullo modo c5 uerti, hos prς destinauit ad mortem : quos praesciit omni modo conuerti , hos praedestinauit ad vitam. Miror autem quod testimonia veteris testamenti

contra auctoritatem noui proferantur. .

Solent enim sancti Ezechielis prophetae

testimonia usurpare, dicentis, Hac dicit Ezech tr Dominus. Διm dixero impro morte morieraF, or conuersus fuerit ab impietate seu a , mus eo dicit Dominus vita vivet. HOC,Vr dixi,

in veteri lege scriptum est pro tempore captiuitatis, pro causa qua ipsa captiuitas facta est, pro persona populi cui inrogata est, ut disceret in captiuitate positus pro peccatis suis se iugo Assyrij regis esse subiectum. Certe pro peccato captiuitas facta est: & ut quid simul captiuitatem iusti cum peccatoribus incurrerui, nisi quia mysteria Dei a nostra fragilitate penitus sciri non possiani Hoc ergo mysterium inveteri lege scriptum est. ln nouo autem Apostolus clamat, Vasa irae apta m inte- . Rom. . ritum. & ideo scriptum memorat, Deum dixisse per pitae scientiam suam , Iacob di- ilexi, Esau aurem orio habui. Cum enim Rom. s. nondum nati fuissent, nec aliquid egis-

sent boni vel mali, ex praescientia dictum

109쪽

est , quod unus haberetur odio, alius

- amaretur. Haec a nobis ad inuenta non

sunt: nec dicimus aliquid praeterquam euangelizavit Apostolus. Per praescientiam Dei praedestinationem ipse factam R. .a Commemorat. De Deo ipse dicit, quos 3o. vocavit, hos praedemnauit. Si praescientem,& praedestinantem , & vocantem , in Apostolo legitis , nobis ut quid impin- . - gitis crimen ob hoc quod dicimus 'praedestinasse Deum homines, siue ad iustitiam, siue ad peccatum, ne videretur ipse sibi quasi non provide facere homines , qui facerent quod nolebat Z Inuictus enim in sua voluntate permanet Deus , cum homo adsidue superetur. Si ergo inuictum confitemini Deum, confitemini& hoc, quia quod eos voluit ille qui condidit, aliud esse non possunt. Vnde Chlligimus apud animum,' quos Deus semel praedestinauit ad vitam, etiamsi neglegant , etiamsi peccent, etiamsi nolint, ad vitam perducentur inuiti : quos amtem praedestinauit ad mortem, etiamsi currant, etiamsi festinent, sine eausa laborant. Nec hoc sine magisterio admittas euidentis exempli.' Iudas quotidie vetahum vitae audiuit, quotidie adhaesit D

110쪽

mino , quotidie virtutibus occupatus , quotidie ipsum Dei Filium monitorem audiuit et .& quia praedestinatus est ad mortem uno ictu subito interiit. iSaulus quotidie persecutor, quotidie lapidator Christianorum , quotidie vastator Ecclesiarum : & quia praedestinatus est ad vitam , uno ictu subito vas electionis est factus. Quid ergo tu, qui in peccatis per manes, expauescis si te Deus dignatus est, sanctus eris. aut quid tu, qui in sanctitate vivis, sollicitus redderis quasi tua te sollicitudo conseruet si Deus noluerit, nunquam corrues. Vterque de Deo securi estote. Numquid tu'qui sanctus es,& sollicitus es ne corruas, &die noctuque Orationibus ades occuparis ieiuniis,& diuinis lectionibus diligenter insistis.

exhortationibus vacas , atque omnibus

sanctis studiis quotidie immines, num quidna tuo hoc studio saluus eris Numis quid sanctior eris Iuda, qui accepit pote statem infirmos curandi,daemonia fugandi , mortuos suscitandi , calcandi super serpentes de scorpiones, collega Apost lorum, Christi discipulus, & tamen quia

praedestinatus est ad mortem, mortem aeternam inuenite Cessa de te, o rumo,

SEARCH

MENU NAVIGATION