Praedestinatus. Praedestinatorum haeresis & libri S. Augustino temere' ad scripti refutatio. Ab auctore ante annos 1200. conscripta, nunc autem in lucem primum edita, Cura et studio Iacobi Sirmondi ... Parisijs apud Sebastianum Cramoisy, architypogra

발행: 1643년

분량: 260페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

iis LIBER TERTIUS

mittitur. Recedant ergo Vana argumenta verborum. Nihil habent omnino commune praeuaricatio delinquentis & praedestinatio vindicantis. quia peccatum in voluntate transgressoris est, praedestinatio autem in redemptoris est ordinata virtute. Non enim aliud praedestinauit iste qui condidit, nisi ut secundum eius homo possit vivere voluntatem. Nefas est enim, & nimis est criminosum, ut praesumptio hominis ex Dei Credatur prae destinatione descendere, & delinquentis vitium praeordinatio futuri iudicis aestimetur. Occurrunt hoc loco, & dicunt, yerprςscientiam Deus prςdestinationem suam constituit. Nam quos praesciit nullo modo conuerti, hos praedestinauit ad mortem : & quos praesciit omnimodo conuerti, hos praedestinauit ad vitam. Videamus nunc, si non iniquis ambagibus iudicium Dei ad praeiudicium iustitiae trahitis. Ergo adhuc non sunt creati homines , & iam a iusto Deo ptae iudicium patiuntur Videtur mihi quod alterum vobis inuenissetis Deum , qui tam impius sit, ut a praeiudicio circumueniat humani generis massam, & nondum nati hominis merita dispungendo constituat,

132쪽

CONTRA HAERESIM PRAEDEsT. IIIae praedestinationis suae vinculo ad peccandum adstringat. & cui adhuc Conceptio non est, iam illi praeparet arterin supplicia: & cui adhuc non dedit lucis huius labentis transitoria munera, iam illi

perpetuas tenebrarum praeparet poenas. Quaerite vobis, ut dixi, alterum Deum

de quo ista dicatis. Nam hunc pium

clementem nostrum nunquam ad hoc prouocabitis, ut saltim blasphemiis ve- .stris commotus, etiam. vobis hoc faciat.

Nam qui vos patienter tolerat, nescio iam cui peccanti non parcat. Quotidie nobis iniuste agentibus subuenit, & recentioribus delustis subinde recentiora indulgentiae suae dona largitur , & vos dicitis, Iam ante mundi constitutionem indignatus nobis pro futuris peccatis praedestinauit sententiam. In praesenti se blaς

phemantibus veniam tribuit: & vos dicitis, Iam tunc indignatus est contra peccaturos, Ac praedestinauit eos ad mortem, quando prima liniamenta generationis humanae formauit. Iam ergo tunc egit iudicium mundi, antequam ipsiIm mundum statueret, ut iam post finem saeculi non inueniat quem punire. Laborem sibi forte voluit tollere , de ne non occurre-

H iij

133쪽

rei post facta sua homines iudicare, anto eos praedestinauit ad mortem,quam creargentur ad vitam. Et tamen, si ipse creauit quos praedestinauit ad poenas, praeuenit meritum occidendi, & qui adhuc non coepit vivere, sententia iam aeternae mortis accepit. Hoc Deus noster nunquam fecit. si vester est aliquis alius, ipsi istas in rogate blasphemias. De Deo autem nostro dicit propheta, Vivo ego , Hcit Dominus , quia cum dixero peccatori, mone morieris , se peccator se ab umit a via sua mala ab nudiis suis pes imis, vivo ego dicit Dominus , vita vivet. , or non morietur

in rilicto suo quod fecit. Et si dixero iusso

vita viues , o recesserit pod haec a iustitia sua , vivo ego , dio t Dominus , quia morae morietur. iustitiae eius non liberabunt eum. in die qua recessierit a iustitia, se fecerit iniquitatem , in iniquitate scia monetar. V ides nostrum Deum, ex utroque latere, M iustum monere , ne per securitatem cor ruat, S peccatorem adloqui, ne pro desperatione non Lirgat. Si alicubi vos legistis de Deo, Vivo ego dicit Dominus, quia quem praedestinaui ad vitam, aliud non erit ,& quem praedestinaui ad mor-tςm, sine dubio morietur, quis vos ferre

134쪽

CONTRA HAERESIM PRAEPEST. Iasista docentes Ecce contra sententiam vestram Deus loquitur,&: ipsi Deo de se testimonium danti non creditis. Nec tu instus securus sit, inquit, si dixero ei vita viues: quia si recesserit a iustitia, in iniquitate molietur. 3c cum dixerim pec-Catori morte morieris, &conuersus fuerit , vivo ego dicit Dominus, iniquitatum eius non recordabor, vita Vivet. Nolo enim mortem morientis, tantum Vt Conuertatur vivat. Occurrunt nobis iterum clamantes, Hoc in veteri lege scriptum est, in nouo autem Apostolus clamat , Vasa irae aptata in interarum. Ergo si Rom.' ante aduentum pietatis pietas iam exuberabat, quanto magis nunc, ubi pietas ipsa pro impiis sententiam impietatis accepit, Vt impios a reatu suo absolueret, A eos ad indulgentiae gratiam reuocaret Videamus ergo vasa irae quo ordine aptentur in interitum. Audi Apostolum, non Dei praeordinationi hoc, sed hominis negligentiae vel diligentiae adplicamem. In magna,ilait, rimo non sens tantum va- ψ'sa aurea se argentea ,sed . o lignea se Iinoa. se quadam quidem sunt in honorem ,

quaedam autem in contumeliam. Si quis emo mundauerat semetipsum ab his , erit vas

135쪽

rio LIBER TERTIVS

iis honore sanctificatum, utile Deo ad omne . opus bonum paratum. Ergo vasa aptata irae in interitum , si se emundauerint ab his pro quibus aptata sunt in interi tum , crunt vasa in honore sanctificata,& Deo utilia ad omne opus bonum parata. secundum quod supra dixit ad prophetam , Cum dixerim peccatori, morte moraeris, hoc est, cum dixerim, eris vas aptatum ad interitum , S hic peccator conuerterit se ab iniquitate sua, hoc est, cum sit vas aptatum ad interitum, mUndauerit semetipsum ab his, erit vas in honore sanctificatum. Posteaquam hine eos superaueris, ad obscuriora loca scripturarum confugiunt, ut sagittent in obscuro L. M rectos corde. ' Nescitis, inquiunt, quia

D scriptum est, Iacob dilexi, Esau autem P odio habui 3 Cum enim nondum nati fuis' sent, nec aliquid egissent boni vel mali,' ex praescientia dictum est, ut unus habe

retur odio, alius amaretur. Necesse nom. bis erit in hoc loco, de lumine sacrae legis inrerpretatiunculas huius lumen incendere , ut detegamini, non aliud in obscuris locis vos figere , nisi ut simpliciter ambulantes exspolietis eatholicos vestitu deaurato ,-induatis eos pannis haereti-

136쪽

CONTRA HAEREsIM PRAEDESΤ. 12 corum sordibus plenis. In Geneseos libro de Rebecca dictum est , Dua gentes o Gςn. Dduo populi de tuo utero prodient , is populus 'in populum superabit , se maior seruiet minori. Prophetia ergo non de his est qui secundum carnem nascebantur, sed de duobus populis Iudaeorum & Gentium . in quo maior populus Iudaeorum seruiet minori, id est Gentium. Sic enim & sequitur Apostolus, a praesciente, inquit, dictum est, Rom.M. quia maior seruiet minori. Vt quid hoc di xisti, o beate Paule Apostole ὸ peto Vt respodeas. Numquidnam propterea hoc dixisti, ut praedestinatio praeiudicium nascituris adferret Respondet ita Apostolus: Ego propter hoc dixi, maior seruiet minori, ut electio ex Gentibus fieret.

Ergo si prophetiae huius mysterium nobis

interpretatur Apostolus, tu quis es qui aliter , quam explanavit nobis magister verus, istum sensum exponas: cum scias

dictum ab eo , qu bd si Angelin de caelo eu- GaI.I. .

angelizaverit vobis praeterquam evan eti-αauimus vobis , anathema sit Z Occurrunt hoc loco renouato certamine dicentes: 'Nos non die imus praeterquam euangeli- tizauit Apostolus. Per. praescientiam Dei μpraedestinationem factam ipse comme-

137쪽

IM LIBER TERTIV sta morat. de Deo ipse dicit, I uos vocavit ,, hos praedestinauit. Si praescientem & praeis destinantem , & vocantem in Apostolori legitis, nobis viquid impingitis crimen

Nos vobis crimen non impingimus, sed probamus. Sive enim vos peritos dicatis, arguimus non sic sensus Apostolicos vos debere concidere: sive vos probetis imperitos , increpamus non scientes praesumere non debere, & eius rei magisterium polliceri, cuius numquam voluistis esse discipuli: Vos enim, si volui saetis discere prius, & sic docere, ab iitis interpretationibus fugientes,a Dei aequitate nunquam recesseratis, nec diceretis, quia non Om- , Cor. s. nes homines vult salvos fieri. Apostolus aut e legis peritus noster, omnibus se omnia factum dicit, ut omnes lucrifaceret peccatores. Iarta enim didicerat , quia concIusit Deus omnia in incredulitate,& vult ut omnibus misereatur. Didicerat quod omne os deberet obstrui, Sc subditus deberet fieri omnis mundus Deo, de ibri., . ideo dicebat, Dico autem per gratiam qua . dura es mihi omnibus qui in vobis sunt. δύColossii. iterum, Corripientes omnem hominem, se docentes. 6c iterum , Idem Deus diues in sm- it., .u. nibui vobis. dc iterum , paruit gratia:

138쪽

CONTRA HAERESIM PRRDEST. I23 Dei omnibuι hominibus, erudiens nos, ct d cens , ut sit omnis homo perfectus in Christo.

Et quia sciebat Filium Dei pro omnibus

Natum, pro Omnibus passum, ideo clamat, dicens, Hoc placitum es corώm SAEDAE i Tiri, iure nos o Deo , qui vult omnes homines s. salvos fleri, o in agnitionem veritaιὼ venire. unde etiam quotidie nobis in Eu- 'angeliis suis ipse Dominus clamat, dicens, Venite ad me omnes qui laboratis o Mattkii onerati essis, se ego vos requiescere faciam. - ' Vnde ut doceret se nullum hominem a sua largitate repellere, promptus, liberalis, abundans, nunquam minus faciens, loquitur in Evangeliis suis dicens, Omnis qui petit accipit, se quiquaris inuenit, m Matth.7 solsanti veritiar. Nam &scriptura veteris 3 Testamenti omnes ad audiendum gentes

inuitans, dicebat, Audite haec omne qμi pal.o shabitatis orbem , qu que terrigena ct s V hominum, simul in unum diues o pauper. Et ideo idem A postolus, videns quia omnes homines vult Deus, non tamen omnes homines Deum volunt, futurum iudicium memorans clamat, dicens, Ommi Corbones nos oportet manifesari ante tribunal xo.

Christi, vi recipiat unu quirique propria cor

γραε prout gessit, Aue bona siue mala. Vndo

139쪽

& Apostolus Petrus, Gratia, inquit, Dei super omnes, se in omnibus Prophetae

omnes vocant, Apostoli omnes Vocant, Christus omnes vocat, in toto orbe ter rarum sacerdotes Dei innnumerabiles omnes vocant ad gratiam & ad misericordiam Dei, & ad indulgentiam. Soli duo,

aut tres homunciones, caecum habentes Cor, egrediuntur cum his libris apostaticis , quos viri catholici esse confingentes, totum vulnerant mundum . quibus nouum genus blasphemiae inducentes di- eunt, quod Deus non omnes homines vult salvos fieri, & in agnitionem veritatis venire. atque unius loci obscuritatem passi , tanto lumini , tamque immenso splendori, tenebrarum suarum volunt inferre caliginem. Sed quia lux lucet in tenebris , & tenebrae eam non valent comprehendere , iuuante Domino, ex eius thesauris accipipntcs , locum quem putant haeresi suae manum porrigere explanavimus. Dicamus nune & de praescietia& de praedestinatione. Praescite Deus M praedixit quod in semine Abrahae, hoc est in Christo , benedicerentur omnes gentes. Quud dum fieret, Iudasi satis moleste ferebant. Nam ideo compre-

140쪽

CONTRA HAEREsIM PRAEDEST. I 23 hendebant A postolos, & in custodiis retinebant, dicentes eis , PraedixJnus vobi Aol. 3.

ne praedicaretis hoc nomen d vos autem replestis omnes doctrina vesυ.Α postolus autem Paulus , videns Iudaeos in eo deficere quod gentes introirent ad fidem, Mexcluderet Iudaeos a priuilegio Synagogae per priuilegium Ecclesiae, adloquitureos Vt non cotristentur, dices, Quid nunc prohibetis nos Gentibus loqui ne saluae fiant, cum sciatis Deum dixisse ad Abraham,quod in semine tuo haereditabo ominnes gentest Prςsciit enim Deus, quod Filium eius essent negaturi Iudaei, & essent ei Gentium populi credituri. Et ideo ait, i. tuos praesciit,spraedestinauit conformessieri

imaginis Fili, sui , ut sit ipse primogenitus

in multis 'atribus. Iudaei enim per cireumcisionem silij Abrahae docentur , Gentes autem per baptismum filii Dei fiunt, &est illis frater primogenitus Filius Dei. Unigenitus inquam, specialiter Filius Dei, frater fit eorum qui genera liter si iij Dei adoptantur. unde & dicit

Patri, Narrabo nomen tuum tribus meis.

Hos ergo gentium populos praesciit, vi 'Τ diximus, qu bd Filium suum, quem Iudaei crucifixuri erant, sincero corde susci

SEARCH

MENU NAVIGATION