장음표시 사용
91쪽
memorauit, nec Polycrates, nec Africa . nus, nec Hesiodus, qui Graeco sermonoe uniuersas haereses describentes volumina multorum condidere librorum. In sexto itaque, ut dixi , libro narrat Eusebius,esso in Arabia haereticos, quorum quia auctorem non memorat, nos possumus eos nuncupare Arabicos. Hi, inquit, di-Cunt animas Cum corporibus mori atque distatui,& in fine saeculi utrumque reparari. Sed hos disputatione Origenis ma
gna anemorat ex parte reuocatos.
Octogesimam & quartam haeresem Heluidianos occupasse ab Helvidio memoramus. Qin ita virginitati sanctae Mariae Contradicunt, ut eam dicant de Ioseph post natiuitatem Christi alios filios peperisse. Isti quidem nuper, id est sub
Stricio Romanorum antistite orti sunt, M per Italiam atque Gallias direxerunt suos discipulos. Contra hos scripsit Hieronymus doctor egregius duos libros, quos lectos in tempore digna eos execratione anathematizabant. Epiphanius autem noster, scrutator haereticorum, scribens contra hos libellum, qui in illo tempore hanc blasphemiis plenam adsertio
92쪽
riem .proferebant, Antidicomaritas eos censuit appellari.
Octogesimam & quintam haeresem Paterniani inchoasse leguntur. Hi inreri O- res humani eorporis partes non a Deo,
sed a diabolo factas opinantur: dc Omnium ex illis partibus stagitiorum licentiam tribuentes impurissime viuunt. Hos dum Damasus damnaret Episcopus detectos in scelere, huiusmodi de his in relatione sua ad valentinianum maiorem scripsit, dicens: Scire volumus pietatem revestra, Venustianos in scelere turpissimo iadetectos ab Apostolica sede esse damna- istos. Quorum etiam confessiones simul direxit. Contra hos postea lex specialis egressa est, ut ubicumque essent reperti, vindice gladio agerentur.
Tertullianistas olim a Sotere Papa Romano damnatos legimus. Cur autem octogesimam dc sextam eos haeresem dicamus arripuisse haec causa est, qubdquaedam Octauiana veniens ex Africa, cuius vir, Hesperius nomine, videbatur Duci Arbogasti valde ooniunctus, qui etiam apud Maximum tyrannum muti
93쪽
tum potuit, haec Octauiana adduxit
eum quendam tergiversatore, Versutumque daemonem, cui ViX centum occurrCrent verbosenti atque in hominem confidenti. Hic cum se presbyterum diceret Tertullianistam, meruit per lacrum scriptum, ut sibi collegium extra muros urbis fabricaret. Quod dum impetrasset a Tyranno Maximo, Sanctorum nostrorum exclusi locum , id est duorum fratrum Processii N: Martiniani, dicens eos Phryges fuisse, & ideo hanc legem tenuisse, quam Tertullianus. atque hoc ordine per occasionem martyrum Dei populum seducebat. Deo autem
Τheodosio religioso Augusto date victoriam , punitoque satellite Maximi, de cuius se Tertullianista potestate iactabat,
statim fugit cum matrona quae Venerat , nec viventis nec mortui rumor renouato. Martyrum suorum Deus excubias
catholicae festiuitati restitit. Tertullianus autem fuit ciuis& presbyter Catthaginiensis. opuscula eloquenti fsima & feruentia in defensione edidit veritatis. Hia apud Carthaginem basilicam habuit, v-hi populi ad eum conueniebant. Quae basilica usque ad Aurelium Episcopum
94쪽
sint. Agente enim Augustino Hipponiensi Episcopo , & rationabiliter cum
eis disputante, conuersi sunt, Ecclesiamque suam sanctae Ecclesiae Contulerunt. Tertullianum autem Catholica hinc reprehendit auctoritas, quod animam exanima nasci dicit, & defendit Montanum Priscam ,& Maximillam, Contra fide catholicam , & contra Apollonium Episcopum Orientis, conixa Soterem Papam urbis Romae, ut supra diximus, dum Cataphryges haereticos detegeremus. a quibus postea diuisus, ne plebs Montani nomen Tertulliani videretur excludere,fudit a se omne Phrygiae vanitatum , Sc Τertullianistarum conuenticula propagauit. nihil tamen in fide mutauit. Nam & secundas nuptias condemnat , ut diximus , animam ex traduce venire adserit. & nos catholicos Psychicos titulat. Vbi eumque autem legeris
Tertulliani aduersum Psychicos, scias
LXXX VII. In octogesimax septima haeresi Ahelobias nominamus. qui cum sint priores pene omnibus luereticis, nunc nostris teporibus finiti. Isti ex filio Adae sibi nominis
95쪽
go LIBER PRIMVS derivatione adsumpserant, id est ab Abel
Abeloitas se nominari voluerunt. Hi non miscebantur uxoribus, & tamen non licebat sectat ipsi ut sine uxoribus viverent. Mas ergo & femina, si1b cotinentiae professione simia habitantes , puedum Sc puellam sibi adoptabant, in eiusdem coniunctionis pacto successores futuros. Morte praeuentis quibusque singulis alij subrogabantur, dum tamen duo duobus disparis sexus in illius domus societate succederent. Vtrolibet quippe parent2 defuncto, uni remanenti usque ad eius quoque obitum filij seruiebant. post cuius mortem, etiam ipsi puerum & puellam similiter adoptabant. Nec unquam eis defuit unde adoptarent, generantibus circumquaque vicinis ,& filios suos inopes ad spem hereditatis alienae libenter dantibus. Haec sola erat inter nos a que illos distantia. in quo nostros arguebant, ita non in lege nostra exerceri coniugia, ut & qui nubunt tanquam non nubentes sint.
, Octogesimam & octauam haeresim in Pelagio se inuenisse sedes Apostolica sub Papa sancto Innocentio docuit, dum Caelestius
96쪽
ginem doceret, posse homines sine pec- Cato esse, natura sibi sufficiente sola humana. Restitit ei quidam Paulinus Diaconus, demasor Sc procurator Ecclesiae Mediolanensiis. cuique in Conuentu sacerdotum multa capitula obiecit contra fidem catholicam, quae Caclestius damnare neglexit, dicens, Non ad me pertineo de his quae obiecit , ubi meum nomen crimen alienum. Tunc illi obtulerunt ei libros suos, ubi dicebat,ipsam sibi hominis naturam ad perfectionem poD se sufficere . hoc est, tantam potest homo exercere iustitiam, ut etiam sine peccato possit esse si velit. Adam mortalem factum, qui siue peccaret, siue non pec-Caret , esset moriturus. Sic lex misit ad
regnum, sicut euangelia. Infantes in remissionem peccatorum baptiZandos esse ideo confitemur, propter regulam uniuersalis Ecclesiae. Nihil obfuisse generi
humano peccatum A dae. Omnia haec oppositionum genera ad damnandum obiciebantur Caelestio. Sed ille dicebat, multa esse in his quae teneret fides eiusdde propter ipsa caetera damnare non pos se. Tunc ad relationem pene ommum
97쪽
Afrorum Episcoporum , Papa Inno gentius damnationem & Pelagio & Ca lestio conscripsit. illi autem, siue antequam damnarentur ab uniuersali Ecclesia, siue postea quam damnati sunt, ion cessauerunt scribere posse hominem sine peccato esse, de nihil obfui sie A dam generi humano , & legem sic misisse ad regnum sicut Euangelia , & infantes non ideo baptizandos, quia habere possint originale peccatum, & naturam tam bene factam a Deo, ut sibi sola sussiciat ad hoc ut possit Carere peccato. Contra hos suscepit sine scriptura quidam Constantius tractator. Post hunc autem, scripsit contra hosti: Augustinus Hipponiensis Episcopus ,& Hieronymus presbyter Bethleites. Pela iam tamen, seu Caesestiani, catholicae plebi permixti sunt, quia Ecclesiam
aliam non habent: & ideo ubi eis euenerit, communionem non renuunt. Dicunt
enim unius confessionis esse in hac parte, in qua Eucharistia conficitur. de quaestione enim aiunt, non de Communione discernimur. Pro hoc ausu', SI a nostris, si deprehendantur, periculis subiacent, Sca suis execrationi habentur. Habent C-nim presbyteros, & Episcopos suos.
98쪽
1pse autem Pelagius ita in commentario suo ad Romanos scribit, dum ageret illum locum quo ait Apostolus, ὰuoniam Rom. s.
per unum hominem in hunc mundam pecca rum intrauit, se per peccatum mors. O Da in omnes homines pe)transit, in quo omnes peccauerunt. tangens Caelestium, qui contra traducem peccati primus scripsit, his verbis ait. Hi, inquit, qui contra tradu Cem veniunt, ita illam impugnare ni tuntur : Si Adae peccatum etiam non peccantibus obfuit, ergo & Christi gratia etiam non credentibus prodest. Addunt etiam hoc : Si bapti mus tollit originale illud peccatum, de duobus baptizatis nati debent hoc carere peccato. quomodo enim mittunt ad posteros
quod ipsi in seminimὸ habuerunt 3 Haec sicut ab ipso pelagio sunt scripta posuimus. De hoc itaque quod dictum est, ponse homine sine peccato esse, obiectum est illis ita. Aut potest , & adiutorium non quaeriti aut non potest , & adiutorium quaerit. Α quocumque enim auxilium quaeritur, dicit se id quod vult facere implete non posse: alioquin inrisorie poscia qui potest hoc solus, pro quo adiutorium postulat,adimplere. Verb gratia, decem
99쪽
pondo cuiuscumque rei si leuare volu
rim ,& ad lutoIium quaeram , ridiculuae videor exhibere dum posco. At vero si ducentas aut amplius velim leuare libras, quia id implere non possum, auxilium flagito,& immensis precibus adiu torium quaero. praecipue si status vitae meae in hoc videtur pondere positus, Ves pondus quod mcmoraui non leuaucro , ad vitam peruenire non possim. De duobus autem baptigatis natum nihil habere de fide parentum , haec nos ratio
docet. Quoniam hi qui bapti Zati sunt
duas habent natiuitates , unam qua e OS generauit caro, aliam qua eos generauit Spiritus sanctus. & ex his duabus gene rationibus nati, duas generationes ad pOsteros mittunt: unam de carne, coniugij
ministerio, aliam de spiritu, baptismate Consecrando. Hic ergo qui de baptizatis
natus est, interrogo de qua re natus est:
de carne, id est de prima generatione, an de spiritu, id est de secunda generatione. Si de spiritu natus est, baptizari non debet. quaret quia Spiritus sanctus eu fecit nasci, non libido coniugi j. Sin autem de coniugio carnali, id est de masculo & mina , restat ut unde sunt regenerati de
100쪽
Christo S: Ecclesia, suam iterum regemnerent prolem. De primo enim est Adam quod nascimur: de secundo autem quod iterum recreamur, dicente sancto Apostolo , Factus es primus homo Adam in a-nImam viventem: nouissimus Adam in siritum vivi cantem. Sed non prius quod spiritale est , sed quod animale , deinde quod
spiritale. Primus homo de terra tenerius, secundus homo de caelo calesu. Ergo sint fortauimus imaginem terreni, id est sicut creauimus filios carnaliter . portemus simaginem caelestis. id est quos creauimus carnaliter, spiritaliter recreemus: aut ipsi qui carnaliter creati sumus nutu creatoris, iterum eius gratia spiritaliter recreemur. Hoc autem dico , dixit Apostolus,
quia caro se sanguis, id est prima tantum
generatione homines nati , nisi gratiam diuinam meruerint adi pisci, regnum Dei inuenire non possunt. Neque corruZIio incor ruptionem p idebit.
Octogesimam& nonam haeresim Nestorius Constantinopolites Episcopus legitur incurrisse. Cosuetudo est namque,Vt unum tractatum suum Episcopus Alexandrinus mittat ad Constantinopolim,
