장음표시 사용
81쪽
cliani Comitis cum Maximianus contra Primianum, ab eiusdem erroris centum ferme Episcopis ordinatus, a reliquis trecentis decem Episcopis, qui ordinationi eius crimina impingebant, fuisset dam: natus, docuit populum qui eum sequebatur, etiam extra Ecclesiam dari posse baptismum Christi. Denique, quicumque aut a Primiano ad Maximianum ab iit, aut a Maximiano ad Primianum, non est iterum baptizatus ab eo qui contra
voluntatem eorum ordinatus est. Comprobantur ab eo quem utique damnaue Iunt. non abiciunt, non renuunt, non
mutant baptismatis sacramentum seu a Primiano, siue a Maximiano quis aut baptizetur, aut clericus ordinetur, quasi ab uno factum sit , non duobus contrariis, in ea dignitate, qua ab uno Venerit quis ad alterum, perseuerat. non mutatur baptisma, nec dignitas tollitur. quia non de baptismatis altercatione, sed de ordinationis contentione facta diuisio Comprobatur. De Caeciliani enim ordin tione dissentire coeperunt, non de baptismatis aut fidei transgressione sese ab Ecclesia absciderunt.
82쪽
LXX. Septuagesimam haeresim Priscillianorum apud Hispanos Priscillianus legitur
inchoas e. Hi animas diuinae naturae adfirmat. Quas ad agonem quendam spontaneum in terris exercendum,per septem Caelos,& per quosdam gradatim dicunt descendere principatus, S in malignum principem incurrere, a quo istum mundum factum volunt, atque ab hoc principe per diuersa carnis corpora seminari. Adserunt etiam fatalibus stellis homines Conligatos, ipsumque corpus nostrum secundum duodecim signa caeli esse com- opositum. Prorsus sicut ij qui Mathematici vulgo appellantur , constituunt in capite arietem, taurum in ceruice, gemi- . nos in humeris, cancrum in pectore, MCetera nominatim signa percurrentes ad plantas, a signo Christi adsigna astrologi migrauerunt: Haec & alia fabulosa Mvana multa confingunt. Uxores a viris quas potuerint separant. Carnes sicut Manichaei fugiunt. Apocryphas simul cum canonicis scripturis accipiunt, & insensus suos allegorigando conuertunt. Trinitatem autem, sicut Sabelliani, ip
sum sibi Patrem, ipsum sibi Filium, ipsum
83쪽
τ8 LIBER PRIMUS sibi sanctum Spiritum confitentur. LX XI.
Septuagesimam Sc primam haeresim . Ade longi inchoarunt, dicentes non debere ita cibum sumere Christianum,ut ab alio videatur dum comedit. Et haec sola causa eos ab Ecclesia separare dinoscitur. Trinitatem enim eiusdem substantiae Confitentur. Egerunt cum eis Episcopi
Septuagesimam & secundam haeresim Rhetorianorum, a Rhetorio inchoatam Philastro scribente inuenimus. Hi ad tantam vanitatem deuoluti sunt, ut dicant omnes haereticos recte apud Deum incedere. quia hoc in eorum mentibus datum est. sic colunt Deum sicut possunt. Error eorum nobis videtur reprehens bilis: apud Deum autem,nec error est,nec vituperatio. Hi hoc docentur a suis doctoribus, Ut praeter templa & svnagogas, ubicumque inuocatur Christus natus ex Virgine, introeant, & participes se faciant
LX XIII. Septuagesima & tertia haeresis est Theoponita m. Hi dicunt in Christo, dum pateretur, diuinitatem sic doluisse, sicut
84쪽
DE HAERESI BV s. 69potest dolere anima dum corpus suppliciis agitur. De quibus ait Gregorius Episcopus: Infelices & miseri non vident, in arboribus, quando ferro Caeduntur, Solem quidem esse in arboribus . numquid non dolet Sobs splendor , quem Vtiquae, antequam ad lignum perueniat, priorem ictus ferri contingit3 Deus ergo lux est, &quomodo caedi potest lux Na quod anima sit quae doleat in corpore, hinc aduertimus,quod recedente anima de corpore, nulla potest corpus sentire, nec aduersa, nec prospera. In corpore ergo Domini nostri IesuChristi anima humanitatis sensit, quam cum corpore adsumpsit, non ipse qui adsumpsit, sicut nec Sol, qui in arbore quam memoramus inluxit. etiamsi Solis lux in arbore possit a verberante concidi, in Christo diuinitas non possit a cruciante Contingi: quia Solis lux creatura est, hic autem Creator agnoscitur& probatur'. Nam quod anima humanitatis senserit passionem , ipse Dominus ait ad discipulos suos, dicens , Trsis es σηimAE Maii ta, mea usique ad morte . Et hinc dixisse suf-ιε. ficiat. accedamus ad reliquos.
85쪽
Tristitidae incurrerunt. qui triformem Deum ita adserunt, ut quaedam pars eiussit Pater, quaedam Filius, quaedam Spiritus sanctus & hinc sit Trinitas in unitate. De quibus ait Gregorius : Infelices 9 mi seri non vident qui. totam ipsam 'Trinitatem blasphemant. Non est enim Deus , nisi qui in seipso perfectus est. Perfectus ergo Pater perfectum ex se genuit Filium, perfectus ex Patre procedit Spiritus sanctus. Ecce tria perfecta non faciunt tres Deos sed unum , quia una est deitas. Non enim sicut sunt tres personae, sic tres deitates. sed sunt tres, Patet & Filius & Spiritus sanctus, sed una
deitas, una maiestas, Vna Virtus, Vna Voluntas, 5c una substantia confitenda.
Septuagesimam & quintam haeresem Hydrotheitae fecerunt, aquam Deum dicentes , non habentem nec initium nec finem, sordes luentem, peccata dimittentem, & habentem Spiritum sanctum. Quos iuste damnat fides catholica quasi caecos , & non videntes aquam quibus spurcitiis seruit, & potest Deus seruire quibus etiam squaloribus. aut cuius momenti est aqua sine consecratio-
86쪽
ne. Illam sermo vivus vivificat, sermo sanctus sanctificat, ut sanctus Spiritus in ea dignetur habitare, aut vi possit credentibus peccata mundare. Et sic, quomodo accipit vim huius rei per benedictionem ut possit omnia mundare peccata , non potest: mundare peccata eius, qui fidem suam non ex integro prius Deo crediderit offerendam. Non ergo per solum abluentem, sed magis per credentem, Spiritus sanctus infunditur in homines, S peccatorum venia condonatur.
Septuagesimam & sextam haeresim fecerunt Homuncionitae , qui dicunt in corpore hominis esse imaginem Dei, non in anima. Unde Gregorius, Cum imago Dei in rebus magnis & primis quae sunt in homine debeat quaeri, inmemoria , in intellectu ,jn scientia , Min illis locis, unde homo ad pietatem mouetur, haec statuta in anima sunt, non in corporis liniamentis instructa, Mianto plus similis Deo est, quanto plus
haec quae memorauimus purius potueri zobtinere.
LXXVII. Septuagesimam & septimam haeresina
87쪽
Ametritae instituerunt, dicentes innuin merabiles esse mundos. Hoc eos dicere
nouum putat qui non legit Philosophos. hoc enim olim aliquanti Philosophorum dixere Gentiles. Nos autem Moysema Deo missum suscipimus. & de mundo quid sentiamus, 3c quid credamus ab
Septuagesimam & octauam haeresim Psycho pneumones occuparunt, dic n-tes animas hominum bonas in spiritus Angelorum Conuerti: animas vero hominum malas in spiritus daemonummutari. LXXIX. Septuagesimam & nonam haeresem Adecerditae tenent, dicentes, Christo deis scendenti ad inferos omnis animarum multitudo occurrit ἰ& credidit ei, & liberata est.
LXXX. Octogesima haeresis dicit, Filium Dei
postea genitum, posteaquam voluit Pater : si noluisset Pater , non genuisset. esto , confiteamur aequalem Filium Pa tri : ut aequalis sit, non est res naturae, sed gratiar. Pater hoc voluit, ac per hoc totum Patris est, non Filij. Nos e contrario
88쪽
dicimus, Sicut fons ex eo genuit flumen eX quo est, ita pater ex eo genuit Filium ex quo est. sicut fons non volendo Mnolendo genuit fluuium, sed gignendo:
ita Pater non disputando, aut volendo, aut nolendo, sed sicut natura fontis hoc extat, ut de plenitudine sua emanet, ita Pater de plenitudine sua effundens Filium genuit. Et sicut fluuius circuit totum mundum, & mare ingreditur, & tamen de sinu fontis non recedit: ita & Filius de sinu Patris nunquam discessit, nec tunc quando se humiliavit factus obediens usque ad mortem. Sic ergo internos per adsumptionem apparuit, sed per maiestatem suam de sinu Patris nunquam discessit. Vt enim hoc ita fieret, nec possibilitas Deo defuit, nec voluntas. Vnum horum si Deo defuit, Deus non potest nuncupari. Qui enim bonum non vult, malus est : qui non potest quod vult fa-Cere,omnipotens non est. Hanc blasphemiam damnantes in haeretico quem diximus , ad ceteros accedamus.
Octogesimam & primam non haeresim accusamus Luciferum , sed schisma arguimus. Catholicos quidem per om-
89쪽
nia, sed Lueiferianos faciendo populos ,& diuidendo se ab Ecclesia, a fide sua cario x. Cor. rizas exclusit. dicente Apostolo, Si sidem v habeam ita vi montes transferam , caritam talem autem non habeam , nihil mihi prodes. Gloriantur quidem a fide non deviasset sed non paruum crimen arguimus eos incurrere, qui cum Dei Ecclesia no-Iuerint habere Caritatem.
Iovinianistie a Ioviniano quodam Ο-ctogesimam & secundam haeresem arripuisse detecti sunt. Qui sicut Stoici philosophi putant, paria dicunt escte uniuersia peccata: nec posse peccare hominem la
uacro regenerationis aCcepto. nec aliquid prodesse ieiunia , vel a cibis aliquibus abstinentiam. Virginitatem sanctae Mariae destruunt, dicentes eam pariendo I fui me violatam. Virginitati etiam sanis . ctimonialium, continentium castitati, Muiris eligentibus caelibem Vitam , Coniugium castorum atque fidelium meritis ac quant. ita ut quaedam virgines sacrae prouectae iam aetatis , in urbe Romana ubi haec docebat, eo audito nupsisse dicantur. Non sane ipse Iovinianus vel habebat vel habet; volebat uxorem. quod
90쪽
sactum non futurae vitae profuturum dicebat, sed praesenti commodo adplicabat. Contra hunc suscepit sanctus Ambrosius Mediolanensis Episcopus, quique edidit librum ad destruenda omnia Commenta ad inuentionum eius. Quo lecto in media Romana, id est Ecclesia Lateranensi, una voce & populus Romanus , M sacerdotes , in eisdem Iovinianistis,& ipso Ioviniano, anathema clamauerunt, in ipso initio Quadragesimae, sancto Anastasio Episcopo Antistite. Derinique in ipsis authentica hebdomada Paschae , inuenti sunt epulantes, & porcorum carnibus trahentes Conuiuia . ita ut assum porcum , quem in mensa eorum inuenerant, populi collo eius suspenderent, & ita eum totam ciuitatem facerent circuire. Scripsit etiam contra hos Hieronymus presbyter certos libros, quos Aqui plenius legerit, & quanta bona vi ginitas , & continentia, &abstinentia habeat discit, & quanta mala edacitas Mluxuria habeat perhorrescit. .
Octogesimam & tertiam haeresim in sexto libro historiographus noster ponit Eusebius, quam nec Epiphanius alicubi
