장음표시 사용
161쪽
is Nec enim antecedit arbitrij libertas gra- tiam Dei, sed antecedit gratia Dei liber. Diatem arbitrij. Haec vestra scripta sunt, vestra sunt dicta. veris falsa permixta. Respondemus ad singula. Si omnes quos
scit dignos vocat, ergo omnes ad salutem praedestinauit, quia omnes quotidie vocare non cessat. Si hos tantum saluat, quos se prς destinasse cognoscit, ergo Omnes praedestinauit ad salutem, quia omnium dominus&saluator est. Si salus Dei non voluntati hominis obtemperat, sed anticipat gratia Dei voluntatem hominis , ostendite nobis quis nolens consecutus sit baptismatis sacrosancta mysteria,
dc postea coepit per gratiam velle quod
noluit: aut quis unquam nolens egerit poenitentiam, & posteaquam reconciliatus est, sic coepit post indulgentiam poenitere. Duae istae res sunt salutis humanae, sacrisicium & confessio. Sed & voluntarie sacrificamus Deo , dc voluntarie confitemur. Sacrificium, quo sanguine Christi redimimur, & lateris eius unda perfundimur: confessio vero, qua Confi
tentes errore muterVm meremur veniam
peccatorum. Ergo duas istas species, quas solas scimus humano generi posse succur-
162쪽
CONTRA HAERESIM PRAEDEST. I 47
zere , quas dicit sanctus Spiritus voluntarie fieri, videamus virum, ut vos dicitis , ab homine exigantur inuito, an a Voluntario flagitentur obsequio. Si ab inuito& a nolente, damus vobis manus, vicistis: si a consentiente, S adesider/nte atque Volente, consensus veritatis dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Iesum Christum. Voluntarie enim sacrificamus Deo, & confitemur nomini eius, quoniam bonus est. Non ita est, inquiunt, V ana est & infructuosa voluntas hominis. vanum est humanae voluntatis arbitrium. Si ad comparationem diuinae gratiar hoc diceretis, unum diceremus. Non enim humanam voluntatem diuinae gratiae prς. ponimus . . Omnia enim quae bona sunt,
non homini superbienti , sed Deo adscribimus miserenti. Non tamen haec dicentes , hoc possiimus dicere quod vos de dicitis Si scribitis , Vana voluntas est hominis. Nos autem dicimus, Voluntas hominis non est vana: quia si vana est, nec praemium consequetur digna , nec supplicium metetur indigna. Sed ne tam hebetes sitis, ut neglegendo, nec audiendo ista quae adserimus cognoscatis, Ite Crim catechumenis, & cum poenitenti-
163쪽
hus vestris ad omnium Ecclesiarum pontifices: & si videritis eos nolentibus gratiam baptismatis tradere, aut nolentibus poenitentiae imponere manum sciatis vos esse catholicos. Sin vero, nec bapti sinatis gratiam ausi sunt tradere . nisi veram ocintegram explorauerint Voluntatem: ne Cmanum imponere poenitenti , nisi confessionem voluntariam ostendenti, quid insaniae vestrae vanitate adtracti dicitis hoc loco, antecedit gratia voluntatem Maior quidem est gratia Dei quam voluntas hominis: sed prior est voluntas hoc loco quam gratia. Illa merito praecedit, haec ordine. Scio hoc loco quas nebulas soleatis ignorantibus excitare, &calumnioso calliditatis ingenio in has voce garrire. Ecce dic ut, Prior est voluntas quam gratia. Nos in his duobus locis dicimus Priorem voluntatem quam gratiam , in
baptismatis consecutione,& in poeniten tiae conuersione. ut non vestro consilio ducti homines , incipiant declinare cor suum ad excusandas excusationes in peC-catis , dum unus dicit, Si vult Deus, veniet ad me indulgentia peccatorum: Ms voluerit me in numero gregis sui adde Christus fiet. Huic dicimus, nisi vo-
164쪽
Iu eris ex toto corde tuo credere, non ad
te veniet indulgentia, neque gratia ha Gyt gregis diuini particeps fias. Item in
peccatis permanentibus si dicatur , poenitentiam agite, adpropinquat regnum Dei: hi cum dixerint, Si Deus dignaturdare veniam peccatis, in potestate eius est , his dicimus, Nisi volueritis ex toto Corde vestro poenitentiam agere, ad vos Dei indulgentia nunquam adtinget. Ita his ergo duabus causis dicimus, antecedit voluntas hominis gratiam Dei. Hanci ipsam rursus voluntatem hominis dicimus quo modo antecedit gratia Dei: quia non haberet hoc ipsum velle, nisi Unigenitus nobis de caeso veniens, omnibus ossicinam suae gratiae reserasset. Veniens enim pro omnibus hominibus passus est. Ergo hoc ordine praecedit gratia Dei voluntatem hominis. Quod ideo dicimus, ut duobus capitibus vos excludamus. Qui enim dicitis, antecedit gratia voluntatem , bene sonatis , sed malo percutitis. Ideo enim dicitis , antecedit gratia voluntatem, ut homo nec incipiat velle bonum , sed, expectet Ut trahatur, expectet ut nolens fiat bonus, de cum sit
malas, dicat, Deus boc vult , quia grai
165쪽
LIBER TERTIV stia eius ad me non accedit. Nos in isto lorico,& vobis, 3c illi qui hoc dicit, occurrimus dicentes, antecedit voluntas hominis gratiam Dei. Non enim dixit Dominus , accipietis prius, & sic petite, inuenietis prius, S sic quaerite, aperietur VOM x 7 7 bis prius, M sic pulsate: sed dixit, Petite, se dabitur vobis, quaerite es inuenietis ,puiaste se aperietur vobis. Omnis enim qui petii accipit. Dicendo omnis , generalem causam instituit,& praedestinationis suae specialitatem exclusit:& dicendo qui perit acci it, priorem voluntatem hominis, quam donum gratiae demonstrauit. Et tamen fit prior voluntas hominis quam gratia, fit & prior Dei gratia quam voluntas. Non enim nos luimus ad sanctum peccatores, sed ad peccatores sanctus aduenienec nos rogauimus ut veniret , sed non rogatus aduenit, & ut ascenderet ad Deuhomo, Deus descendit ad hominem. exinanivit se ut nos repleret, humiliavit se ut nos exaltaret. pauper factus est, ut nos diuites faceret: esuriit panis vivus, vino reficereti sitiit fons perennis, Ut nos aridos melliflui M aeterni fontis unda perfunderet. Τentus est ut nos dimitteremur, ligatus est ut nos solueremur, vendiis
166쪽
tus est ut nos redimeret. spineam coronam accepit in capite, ut spinas & tribulos primat maledictionis eriperet: exspoliatus est, ut nos vestiret, in cruce suspensus est ut nos a cruciatibus aeternae mortis auferret. Damnans de ligno crucis lignum concupiscentiae, pandit immaculatas manus pro manibus incontinentere tensis. pro coneu piscentiae gustu esca fellis accipitur, & mors vitae pro Vita motatis infertur. Nobis enim vicit, non sibi. Semper enim ipse victoriosissimus fuit, est, & futurus est. Sed quia nos omnes in Adam perdidimus vitam & paradisum. per Christum& paradisum, & vitam aeternam, & adoptionem filiorum Dei , regnum cosequimur sempiternum. Hoc loco eum, qui dicit antecedit volutas hominis gratiam Dei, execramur vehemen ter. Sic tamen execramur , ut dicamus iam ex tempore passionis,& resurrectionis,& in caesos ascensitonis, quo iam gratia in mundo diffusa est,& in gremio Ecclesiae haec dona omnia diui nar gratiar Co- locata , qui non cucurrerit ad ista tanta dona Dei, & ipse, non vadens ad Ecclesiam Dei, expectet ut ad ipsum veniat Ecclesia Dei, dicimus, hunc insanum. In hoc
167쪽
loco dicimus his & talibus, Gratia Dei, absque personarum acceptione in gremio esst conlocata Ecclesar. si quis eam 'oluerit quaerere, inuenit. si quis ad eam
pulsauerit, aperietur ei. nolentibus autem , aut tepide volentibus, gratia diuina
non datur. secundum id quod Philippus
Act.s. Apostolus dicit spadoni, Si credis eκre- Τ' . to corde tuo , licet ut baptizeris. Velle enim nostrum non exclusit gratia, sed incitauit , & dormientem quotidie excitat voluntatem. Iam ergo gratia posita, scut scriptum est,in medio terrae clamat, Venite. hic sermo Dei anticipat venientem : petite , hic sermo anticipat petiturum : quaerite, hic sermo anticipat qua sturum. pulsate, hic sermo anticipat pul- faturum: Si quaesierit homo,& inuenerit, gratiae Dei est: quia Deus inuitaui nut quaereres, Deus iacit ut inuenires. si non quaesieris, nec inuenies, hoc liberi arbitri; tui est. Tantam enim habes liberi arbitrij potestatem, ut & vocantem Do
minum tuum Contemnere praeualeres.
Quicumque ergo saluatur , gratiae Dei est, qui ut velles instituit: qui & per prophetas, & per se, & per Apostolos suoseotidie te inuitat ut velis .si volReru&au,
168쪽
quod petis Dei est, & quod consequeris Dei est, quia in hac parte anticipat gratia voluntatem. Nescires enim quid ve- iis, nisi te ipse& per se,&per suos voearet ,&Vt peteres, & qualiter peteres , doceret. Si ita est, quid nunc faciemus de te qui non petis Deus te noluit, aut tu noluisti Deum Z Deus te noluit bonum operari, aut tu noluisti bonum operari 3 Deus te noluit esse iustum, aut tu noluisti esse iustust Ideo te interrogo, o sanctissime praedestinator, ut unum e duobus facias. Aut enim fateberis te vinci, aud Deum blasphemare conuinceris. Si enim permittis te vinci , dic nobiscum , Homo noluit bonum,&ideo malus est, quia si voluerit petere, dabitur ei gratia Dei. Cum hoc dixeris, das manus fraternitati , & per reuerentiam te deitati concilias. Si autem dixeris, ideo malus est, quia Deus hoc voluit, non quia homo noluit, probaris bIasphemasse Deum, quem malum velle confirmas, S necessE erit ut blasphemantem Deum anathematizet Ecclesia. Dicamus nunc quae
sequuntur libri vestri falsia commetata.
169쪽
s' Errat qui se putat volendo bonum peru is nire ad Christu, cum ipse Christus dicae,
Ioan .6. Nemo venit ad me, nisi quem pater adtraxe-
44- D rit. Qui melius a Christo sapitis, dicite sin mentitus est Christus , & ita demum ad- serite nos contra Christi regulam istam v fixisse sententiam. Si enim verum dixiti, Christus, non mentimur quod dicimus M praedestinatos trahi ad vitam, quia vita in ipso est. Non est nouum vocis sono dC-cipi posse stultos. Sic vanus Arrius, se-Gutus vocis sonum , dicit filio patro metus esse maiorem. Et hoc dicit nobis, quod dicitis vos, Si ipsi filio creditis, ip-siim audite. Dicit enim , quia pater maior me est. Vocis sonum qui adtendit, sicut Arrianorum haeresi , sic praedestinatorum vanitati coniungitur. Quis enim nesciat, non posse venire ad filium, nisi quem pater adtraxerit Z Tamen antequam loci istius occultum mysterium per nos Dominus manifestet, sensum vestrum detegimus. Ideo enim dicitis hoc testimonium, ut nullus monita sacerdotum strudiosa aure suscipiat, nullus festinet ad matris Ecclesiae gremium, & duorum testamentorum uberibus coalescat. omnes fa
giant domum Dei, 5 quis ad quod vovi
170쪽
luerit vilitian occupe tur,expectans quia ae cri mittat manum pater dec*lis, uteum trahat inuitum , & nolentem, atque contradicentem , & non cpnsentientem faciat electum & sanctum. Haec vestra ad-
sertio, vestrumque d e pre he ditur dogma. Nos autem dicimus, quod quamuis quia cumque sanctus sit, ille sit Apostolus, illo sit martyr, ille propheta sit, ille sit iustus,
Vires non habet proprias ut ad Christum ascendat. Solus enim Dominus sua virtute pro sua deitate ascendit in caelos, ω sedet ab dexteram patris. Quamuis ergo quisque sitianctus, quamuis amicus Dei sit, non habet vires ascendendi in caelos. Et quia filius dicit patri, Pater volo vi ubi Ioan I7.sem, o isti sint mecum,explanans concor- 'diam deitatis ait, Nemo venit ad me, id est virtute sua nemo potest venire ad me. Non est enim sanctitati hominis possibile ascendendi ad me, ubi sedeo ad dexteram patris, nisi quem pater adtraxerit. Vnde in unius persona omnis coetus san- dctorum dicit Deo, Tenuisti manum dex- ζ' δ'
reram meam, in volutate tua deduxi me,secum gloria ad mes me. unde dc adiecit, moniam qui se longὸ faciant a te peribunt. Πλido Non dixit, quos tu longe facis a te, sed
