Praedestinatus. Praedestinatorum haeresis & libri S. Augustino temere' ad scripti refutatio. Ab auctore ante annos 1200. conscripta, nunc autem in lucem primum edita, Cura et studio Iacobi Sirmondi ... Parisijs apud Sebastianum Cramoisy, architypogra

발행: 1643년

분량: 260페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

peccato enim Iudae vos ipsos iudices me. rimus. Ita enim vos iuuanti Christo concludimus, ut vos ipsos ex vestro iudicio superetis. In peccato Iudae grande est sacrilegium , incomparabile facinus , crimen immensum. Dicite nobis, cui vultis

hoc crimen adscribi Ipsi Iudae traditori, an Deo praedestinatori Si, quod dici peius peccatum est, quam hoc quod Iudas exercuit, hoc peccatum Dei praedestinatoris esse probaueritis, fateor vicistis. si autem ipsius Iudae est traditoris, defensio

nostra accepit palmam. non enim Deus ipsum talem vel praedestinauit.vel talem esse voluit. Defendamus ergo sanctum& immaculatum a crimine Dominum. ne quem ille tradidit per auaritiam, nos per iniustitiam accusemus : & tollentes crimen ludae, Dominu vocemus in culpam. Si enim ideo talis extitit, quia talem illum Deus praedestinauit, non quia ipse neglexit , ipsum quidem liberamus ab omni pondere criminis, & tollentes nos ab increpatione traditoris hominis , praedestinatoris Dei astutiam accusamus. qui quasi voluerit Apostolu fieri, ut eu cx Apostolo faceret traditorem: quem quasi voluerit eleuare ad caelos, ut eum e , alte

152쪽

iactaret: quem quasi voluerit daemonia eicere, ut eum daemonum traderet potestati. Quid moras innectimus ante oculos vestros virosque habetis, o nostri temporis tractatores , seruum & dominum , magistrum M discipulum, Deum bonum& hominem malum. unu accusate quem vultis, ω unum laudate quem vultis. Si Deum praedestinantem, Iudas immunis est: si Iudam tradentem , crimen eius Deum praedestinasse docere minime poteritis, quia Dei praedestinatio bona est, Iudae autem traditio mala. Bonus ergo rem bonam fecit, quia malum nunquam fecisse credendus est. Et si praedestinatio Dei.bona est, & Iudae traditio pessima, rei mala: Iudae, & rei bonae Dei, c-ue nire non potuit. Impossibile est enim, tenebris & lumini, bono & malo, vitae M morti, veritati & mendacio, simul habe re Consortium. Redontes ergo Iudae soli peccatum suum ex integro,& Deo honorem aequitatis suae integerrimum exhibentes, nobis quoque reddite osculum caritatis. Laboratri enim vano certamine , qui per Iudam omnes pecsatores excusatis atque defenditis, Dei autem iustitiam accusatis. Nunc veniamus-ma

153쪽

138 LIBER TERTI Usgistrum bonum & vere beatissimum Pa Ium , M amota tergiversationis insania, quod verum & integrum negari non potest explicemus. Aliud est, zelo malitiae persequi aliquem innocentem, sicut incit Cain, aliud est gelo Dei persequi, sicut fecit Helias: nec solum persecutus est, sed etiam in conspectu suo multum populum gladio iussit occidi. Cain unum occidit, & aeterna damnatione punitur rHelias multos occidit,&ad gloriam rapitur sempiternam Non ergo, sicut vos putatis, Cain imitatus est Paulus: sed Eelo Dei dumis Heliam secutus est. Dicas sonitan, unde hoc probas 3 Pege ad Galatas eundem sibi testimonium perhibentem, atque dicentem, Persequebar, inquit, Ecclesiam Dei, se ex gnabam istam super

multos coaetaneos meos in genere meo. abun

dantius, inquit, aemulator exissens patern rum mearum tradit Mum. Numquid non

omnibus eatholicis notam est , Deum Hebraeorum hunc esse patrem Domini nostri Iesa Christi Onem ergo defendebat Patrem sine dubio, quia sacer dotes sui ei dixerant hone non esse filium Dei quem crucifixerant. Credens itaque legi suae, credens sacerdotibus Dei vivi, acin

154쪽

CONTRA HAEREsIM PRAEDEST. Is xcepit ab eis epistolis, ve pergens Damascum ad synagogas, vinctos adduceret Christianos. Prudentissimus vir atque sapientissimus, qui sciebat se zelo Dei agere, sine dubio videbatur ei quod inimicos Dei persequeretur. Pro fide enim Dei ει pro Veritate currebat. Non enim filium Dei esse Dominum nostium Iesum Christum didicerat,sed Leductore S decepto rem populi sui , a magistris suis M a sacerdotibus suis ut audierat, aestimabat. Animum itaque Heliae n*n Cain habens , erga nouos cultores Dei fortiter insistebat, & ignorans erimina pro Virtutibus exerCςbat. Deus autem, cordis

inspector , & fidei contemplator , fecit

eum misericordiam inuenire, quia ignorantiam eius innocentia comprobabat.

Vnde hoc probamus 3 Ipse dieit ad Timotheum. Fui , inquit, persecutor siuriosus: sed misericordiam consecutus flumquia ignorans feci. Vides ergo, quia ubi ignorantia est , inuidia non est 3 Α iustitia enim Dei ignoranti doctrina traditur, scienti verb& contemnenti dictatur sententia. Vnde per obscurum ignorantiae ambulans Paulus, putabat se inimicum Domini sui persequi. ardebat

155쪽

in persecutionet quia placere Dominci bonus famulus studebat. Non quiescebat, furebat, abundantius omnibus Te Iator existens paternarum traditionum Quorum patrum gerens Zelum sine du-

hio Abrahae,& Isaac, & Iacob.& qui horum Deus 3 sine dubio pater Domini nostri Iesu Christi. Ergo huic placere studens, putabat se eius insequi inimicum, passus obscuritate sacerdotum suoru quibus legis diuinae imperio fidem suam

testimonium Amtibus exhibebat. Omnibus notum est quid habeat obscuritas. Numquid non ipse usus nos poterit edo cere , obscuritatis hanc φsse naturam, ut notum M ignotum, parentem M extraneum, ciuem & barbarum, uno mordo ante oculos adferat. qui nisi locutus

fuerit, quis ille sit penitus sciri non poterit Hic ergo, vellat bonus custos vineat Domini sabaoth domus Israel, velut bonus circitor, adprehenso baculo, per noctem ignorantiae circumibat,VQquoscumqque inueniret legentes vindemiam Domini, Heliae animo de uastaret. Seruo itaque bono, pro domini sui vinea vigilanti, seruo zelo fidei persequεti, seruo Heliam

' imitanti, seruo in tenebria ignor nuae plo

156쪽

ueritate certanti , seruo cui se sciebat Aiaxisse ut pro veritate certaret usque ad mortem. laboranti ergo , & in obscuro

fidei persequenti , & nestienti quod ipse esset dominus suus, quem putabat inimicum domini sui , succurrit dicens , Quiesce, ego sum dominus tuus. Modo tu ipse iudica de teipso. Si introieris in vineam idam nocta , numquid homo

tuus , aut seruus tuus, in obscuro noctis dum te senserit, Sc coeperit venire vite comprehendat, dic mihi obsecro, veritatem profer ex ore tuo, dic mihi. numquid taces ,& permittis te teneri ab eo, quem probas quia non Zelo, non ini. micitiis facientibus te persequitur, sed te . defendens, dum te aestimat furem, teipsum pro te ipso persequitur Huic tali seruo & laus debetur & praemium. De nique, cum dixeris ei persequenti te M volenti percutere, Cessa, ego sum dominus tuus, statim abiecto fuste de ma- .nu sua, prosternens se pedibus tuis veniam postulat ignorantia . atque ex illa hora hoc faciet quod ei praeceperis. Ita ergo tunc beatus Paulus. missus a sacerdotibus Dei. iam meritis Apostolicis plenus, vas electionis erat, habens intra

157쪽

se spiritum Heliae, persequebatur, Vt ei videbatur, inimicos legis Dei quem putabat esse furem vineae domini sui .

ipse erat Deus suus. Patiebatur enim noctem , cuius ei obscurum fecerat incredulitas sacerdotum. Iustus vero Dominus

in hac ipsa sibi persecutione, quam ipsa

patiebatur pro sua iustitia, complacebat, quia ipse dederat legem, quam ille seruabat. Non ergo quasi personarum aC-ceptor adprehendit nolentem & fecit volentem , adprehendit infidelem & - cit fidelem , adprehendit inimicum Mfecti amicum, adprehendit malum & tit bonum: sed suum fidelem & pro se laborantem adloquitur, & dicit, Muidme persequeris 3 At ille ipsa verba quae solent in obscuro diei ait, inuis es Domine ' MDominus, Ego sium Iesus Nazarenus, quem tu persequeris. Statim Credit, statimque transfert se a synagoga ad Ecclesiam , non Mutando dominum, sed ipsum eo se quem semper coluit agnoscendo. Non ab alio Deo ad alterum Deum veniendo, sed eumdem esse Deum, quem

semper coluerat, comprobando. Non ab

infidelitate ad fidem veniendo, sed ipsam fidem quam iure habuerat, possidendo.

158쪽

Iustus ergo Dominus seruum suum cogis nouit, secundum 'quod ipse Apostolus ad Timotheum dicit : Cognosciς Domin δ Tire., qui sunt eius. His autem quos videt non sy. veritatis defensione, sed vanae gloriae &cupiditate aliqua, eius se seruos.esse ia- 'ctantes, clamat eis dicens, Discedite a me, Matth. . quia non noui vos. Verum quid stamus in xi. hoc loco, cum non solum has iniurias Apostolo inrogetis, ut dicatis eum inuitum tractum, clim ad unam vocem legatis eum de se dicentem, Si nolens hoc .Cor.' ἰago , dispensatio mihi credita es: si autem y

volens hoc ago, mercedem accipio. EXcludite eum a mercede sua, & dicite, Quia .

nolens hoc agis inuitus tentus, inultus tractus , non tu Curris. neque enim decursu tuo proficis. esto iam securiti. scias te etiam sit Volueris peccate non posse. Ad haec vobis ipse respondet, Ego ccumro,Non quasi n rncerium ego quotidierisino, ''s ad bravium superna vocationis emendor. Ph l.3. 4. Ei licet nihil mihi conscius , d tamen non si x Α'. in hoc iustificatus sium. Nolite errare , Deus Ges.s r. non irradeIur. Ego enim, nisi in ieiuniis multis institero, & macerauero Carnem meam, & seruituti tradidero, ipse repro-.bus emciar. O magistrum honum so sa- '

159쪽

s 4 LIBER TERTIV s

pientem architectum, & bonorum ordianium instructorem Sic fabricat Ecclesiam qui vult exemplum salutis offerre. Non resupinat animos in bono cursu satagentes, ut putent se ita ad Deum peruenire, ut ab animis sitis tollant studium

placendi Deo, & dicant, Non ei placebimus de nostro studio, quid studemus non ei placebimus de nostro cursu, quid currimus non ei placebimus de nostra voluntate, quid volumias non ei place himus de nostra vigilantia, quid vigilamus non ei placebimus de nostra oratione , quid oramus 3 si praedestinati sumus ad vitam, reprobi non erimus. Hoc excludens Petrus A postolus clamat i V gilate, qu3a aduersarius vester Acut leo ra-giens circuit aliquem vestrum transs orarefestinans. & Apostolus Paulus, Nolire con sentire operibus infructuosis tenebrarum. ma- ii autem se redarguite.Nolite inquit con-entire. Vides consensum nostrum quam caute informat Scit enim per consensum nostrum Vnum quemque decipi, v- numquemque saluari. Consensum autedico, in quo consentimus medico, qui nos gratis curare volens clamat ad nos cotidie, enire ad me omnes qui labora is es. onerari

160쪽

snerati estis, ct ego mos requiescere ficiam. ideo audis vocantem, Ut te exhibeas respondentem. Hic qui clamat ut omnes ad eum veniant, ignorauit doctrinam vestram. Nam non diceret, venite ad me omnes: sed diceret, Uniant ad me qui sunt praedestinati ad salutem, ut saluentur: recedant a me qui sunt praedestinati ad mortem, ut puniantur. Sed non ita est ut ipsi docetis. Homo enim, si Consensum suum a vocatione Dei subtraxerit, perit. Medicus hic noster gratis quidem curat,sed imperat obseruantiam. Qtra non fuerit saluatus,aut vocantem contempsit, aut inuitantena brenuit, aut ab his qu ae ei abstinere sunt mandata neglexit. Hoc nos

dicimus de medico perfecto. Vos quid di citis3 Dicite quod vultis . si laudatis medi

Cun 1 culpatis aegrotu, ostenditis medici dilligentiam , Ac neglegentiam aegrotantis. Non hoc dicitis, sed hoc dicitis quod habetis in fallaciae vestrae libello

conscriptum. Omnes quos scit dignos is salute redemptionis suae Deus, hos aci sa- ialutem praedestinauit: hos tantum saluat, is quos se ad salutem praedestinasse cogno- ias , 'scit. Salus enim Dei non voluntati homi- .

iusseruit. Ipse enim scit cui quid faciat. ..

SEARCH

MENU NAVIGATION