Praedestinatus. Praedestinatorum haeresis & libri S. Augustino temere' ad scripti refutatio. Ab auctore ante annos 1200. conscripta, nunc autem in lucem primum edita, Cura et studio Iacobi Sirmondi ... Parisijs apud Sebastianum Cramoisy, architypogra

발행: 1643년

분량: 260페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

116 LIBER TERTIVsrui se longe faciunt a te, peribunt ostenens non de Dei execratione ,sed de eloi gatione hominis, homini interitum eu nire. Qtud autem nunc dicat liber prae-I . destinatus audite. Quod si adgrauat vos

vis testimonij Euangelici, & non pote ' stis adgrauati pondere sententiae nobis' dare responsum, saltem Apostoli nobis ' explanate sententiam, qui dicie, Non es- .es volentis , neque currentis , sed miseerentiso, es Dei. Nos& euangelicum testimonium veris adsertionibus declarauimus , & istam beati Pauli sententiam euidenti manifestamus instinctu. Prius tamen ve strum sensum detegimus , Ut cur a Vobis usurpentur sancta testimonia detestemur. Vultis enim Vt nemo velit bonum, nemo currat ad bonum , sed dicat in corde suo , Quantumcumque velim , quantumcumque curram, nihil potetit

prode sse volenti , nihil poterit prodesse

currenti. Non est: enim Volentis, nequo

currentis , sed miserentis est Dei. Nos autem adserimus, neminem gratiam Dei cosequi, nisi qui ex fide cucurrerit. Quam dum fuerit consecutus, A postoli monitis prohibetur extolli. Non enim secundum cursum suum, & secundum voluntatem.

172쪽

suam, accepit gratiam Dei. Cursus enim voluntas eius, quamuis in magno sint, quamuis in amplo sint, tamen mensuram habent , Dei autem gratia mensuram non habet. Et ideo , dum etiam ad coronam peruenerit ita stus, non permittitur in sua corona extolli. Dicit enim Spiritus sanctus, qui coronat te , non in merito

tuo. sed in misericordia sua & miseratione sua. Vnde & Apostolus, Imitae M e , i c., oinquit , quod non arcepisse αν. accepi- r. si , quid gloriaris quasi non acceperis p Ergo

cursum suum & voluntatem suam ad hoc extendit, ut acciperet a donante. donum autem pro gratia donantis supergreditur meritum laborantis. Sic est enim velle nostrum inter nos & Deum , sicut est inter mendicantem atque donantem. Ille itaque qui donat eleemosynam vult omnibus dare. si quidem hic noster largitor gratiae clamat quotidie , Venire ad me omnes. & iterum, Pelire se accipietis. Verbi gratia, cucurrit quispiam egenus, & a donante accepit acceptisque diuitiis coepit esse locuples qui fuerat egenus &pauper, quid nunc dicturus est 3 Ego de labore meo diues sum , quia volui, quia

cucurrit Non hoc dicit, sed dicit, Ego

173쪽

nihil pro merito voluntatis meae, aut curisus mei, aliquid habere me certus sumi sed eius est totum gratiae qui donauit. Et hoc dicto potest dicere cum A postolo vere, quia non est volentis neque currentis , sed miserentis es Dei. Ecce diximus de isto qui voluit, & cucurrit, quia tanta sunt dona Dei, ut 8c cursum hominis & voluntatem superent. Cursus enim

& studium hominis, nisi inuisibilibus Dei

adminiculis iuuati fuerint, evanescunt. Nam de Apostolus certamen bonum ceristans, 5c cursum consummans, & fidem seruans , & iam tantummodo Coronam

expectans, dicit, Gratia Dei sum id quod sum. 3c iterum nobis dicit, Gratia salus facti sis. Magnus infelix est, qui putae donum Dei se merito suae consequi voaluntatis. Omne donum optimum de r. sum est a patre gloriae . nihil vindicamus humanae potentiae, totum qui quid bonum est, Dei misericordiae applicamus. Sic tamen omnia bona dicimus Dei esse

dona, Vt omnia mala quae agimus nostrae neglegentiae imputemus. Aliter enimveniam non meremur, nisi nos vere ostendamus nostra culpa peccasse, non praeiudicio creatoris. Et sicut diximus de bono, m

174쪽

CONTRA HAEREsIM PRAEDEST. IIs quia totum bonum quod fecerit, Dei est gratiae: ita quicquid malum fecerit, suae

aestimet neglegentiae. Vnde clamat Spiritus sanctus , Si volueritis es aurieritis me, Esa. ibi, bona terrae; eritῶ: s autem nolueritis , gladius vos eomedet. Os enim Domini locutum est haec. Per occasionem itaque boni testimoni j , sed mali interpretis, VOS dicitis, . Nolite velle, quia non est volentis: sanctus Spiritus dicit, si volueritis. Vos dici tis, nolite currere, quia non est currentis : sanctus Spiritus dicit, currite Vt omnes coprehendatis. Dominus Iesus Christus clamat, Currite cum lucem habetis, ne ibi, mos tenebra comprehendant. Dantes ergo 31. vobis repudium , sancto spiritui adhaeremus. Melius es enim, ut dicit Apostolus ε' F δ' Petria obaudire magis Deo, quam hominibus. Verum quid agimus rursus ad peiora vestrorum crescit dogma librorum, in quibus legitur. Quantumcumque stud ij re H. sui vires ad aedificandum moueat huma- μna voluntas, Casso certamine nititur. aut

quid vigilantiam suam putat hominis fragilitas aeternis desideriis profuturam , cum propheta evidentibus exclamet do-Cumentis , dicens, Nisi Dominus ad caueris domum, in vanum laborauerunt qui aedi

175쪽

LIBER TERTI vfri ficant eam. Nis Dominin cusodieris ciuita-Μ tem, in vanam vigilauerunt qui custodiuntis eam r Quid est quod contra diuinos api- ό, Ces,& contra conscientiam suam sperat ,, se quispiam aedificationi studere, cum his sacris vocibus doceatur aedificatio homiis nis non esse certa, sed vana 3 Primo omnium quaero, quam aedificationem dicatis. Si de cementis & luto agitis , cum AEgyptiis ista tractate. Nos autem hoc loco aedificationem verbi Dei intellegimus. Verbum autem Dei in toto orbe terrarum a Dei sacerdotibus ad aedificationem Dei Ecclesiis exhibetur. VariUs

ergo sermo pontificis inanis doinci-na 3 inane studium 3 Et si vana est aedificatio huius operis, ut quid ab Apostolo imperatur Dicit enim Paulus Apostolus,

'eb cationem fiant. & iterum , τι sipiens ar- 14.16. Allectus funda meritam post. s qMis sup r- ς' ad ratis.pra sendamentum hoc aurum, aer gentum , lapides pretiosos , ligna , farnum , si uiam, υniuscuiusue opas qualesit, ignis probabit. Et Dominus in Evangelio laudat virum sapientem , quia aedificat do mum suam super petram, quae nec ventorum, nec staminum deiiciatur impul

176쪽

CONTRA HAERESIM PREDESΤ. 16t

Q. Ergone in vanum aedificant sacerdotes Ecclesiami in vanum vigilat,ut ovium simpIicitatem luporum morsibus tollant, Et quomodo omnes haereticos aeterno anathemate ferientes gregem Christi custodianti ubique catholicorum pascuntur oves, & vernantibus purae fidei pascuis, montes exultant ut arietes, & colles velut agni ovium. Vbique a solis ortuusque ad occasum , Vnus grex & unus est pastor, a quo lupi interficiuntur, ne noceant gregi Dei: &. adhuc non videtis at dificatione bonae voluntatis vanam non esse sed certam Z Cotidie aedificatur domus Dei per verbum bonum, per exemplum sanctum , per studium optimum. Cotidie clamat per prophetam Dominus , e di scate vobis domos, non luteas quae a Vento moueantur , sed quae ma- F

neant in soliditatem petrae. Sed vobis ista omnia quae diximus inania viden. tur & vana. Dicunt enim libri vestri, AEdificatio hominis non est certa , sed uvana. Ab initio omnes sancti aedificationam mentibus contulerunt. Verbi causa; Primus Abel aedificauit iustitiam , Noe innocentiam, Abraham fidem , Isaac saacrificium . Iacob ambitionem rerum san-

177쪽

162 LIBER TERTIVseharum, Ioseph castimoniam, Moy ses sacerdotium, Iesus filius Naue constantiam animi, Dauid defensionem populi Dei,

Salomon sapientiam, Ioannes poeniten tiam. Hos carptim de multis memorauimus, Ut per hos ceteros, quos siluimus, ad memoriam suam reuocans lector, inquirat utrumnam homines fuerint. Si homines fuerunt, quomodo dicunt libri eorum , AEdificatio hominis non est certa , sed vanat unde agimus nunc conclusionibus catholicis dictum haereticorum. Aut non fuerunt homines, quia manet aedificatio eorum: aut illi homines fuerunt. ,, &istorum adsertio euanuit. Sed si contra is nos Venitis, inquiunt, non contra NOS VCPal. 11ς. Ditis, sed contra eum qui dixit, Nisi Do- mnm aedi cauerit domum, in vanum labo- rauerunt qui aediscant eam. de , Nisi Domi- ' nus cusodierit ciuitatem, in vanum labora- uerunt qui custodiunt eam. Ergo nesciit,

' quia non erat utile populo Dei qui haec υ fecit scribi, & ad posteros usque ad fi- nem saeculi dirigi vos itaque, qui ista re- prehenditis , auferte haec de libro psal- morum, quia legentes 8c psallentes hos versiculos,ut dicitis, aedificari no possitiit. Nos dictum prophetae laudamus, pro b

178쪽

CONTRA HAERESIM PRAEDEST. I Qmus, confitemur, confirmamus, S psallimus, atque hoc ordine secundum regulam catholicam explanamus. Ab initio, ut diximus, a sancto Abele iusto usque ad Zachariam &Ioannem, omnes aedificauerunt domum, non cementis, ut diximus, sed sanctis exemplis. Verum tamen nisi Dominus Iesus Christus venisset

ipse aedificasset domum hanc, in qua illi

laborauerunt,in vanum laborauerant qui aedificauerant eam. Nam & vigilanter imstiterunt gregi. sed nisi Dominus Iesus Christus suam custodiam exhibuisset, in

vanum laborauerant custodientes eum. Vnde etiam sequitur, In vanum est vobis Ibid.1.

ante lucem surgere. Lux enim Christus es.sede a Prophetis,& ab Euangelistis, Mab Apostolis declaratur. Prophetae erga

Omnes ante lucem surrexerunt, id est amte natiuitatem Christi. His in vanum fuit ante lucem flargere. non enim potuerunt noctem patientibus veritatem oste dere. Sed venit lux , & manifestauit occulta tenebrarum: & tunc demum laus coepit esse unicuique a Deo. Nisi ergo ipse venisset M aedificasset domum, in vanum laborauerant aedificates eam. Nunc

ergo quia venit & aedificauit domum, is

179쪽

164 ' LIBER TERTI Us

iam non in vanum laborant qui aedificant eam. Et quia venit vi cnstodiat ciuitatem, iam non in Vanum vigilant qui custodiunt eam. Et quia lux venit, & lucet

in tenebris, iam non in vanum ante lucem surgimus Et quia panis laetitiae de

caelo defccndit , iam non manducamus panem doloris Hic enim sequitur in psalmo versiculus, Vos, inquit, in Vanum ante lucem surgidis, qui manducatis panem doloris Nos autem, qui non manducamus panem doloris, sed panem salutis, aedificemus domum nostram superpetram , & vigilemus expectantes Dominum , quia nescimus diem neque horam. Beatus ille seruus, quem dum Venerit Dominus, inuenerit vigilantem. Si 3. M videtur, accedamus ad reliqua. Sed quid putant isti se voluntate se a ad fructum ae- ,, dificationis adtingere , cum nec ipse vasis electionis suam adserat voluntatem imissi plere potuisse Dicit enim de se ipse Λ-

Rom. r. postolus , Nos quod volo bonum hoc axo, is sid quod nolo malum istud facio. Si ergo A- . M postolus quod vult bonum implere non praeualet, quomodo isti dicunt per volun - ., talem suam ad fructu se posse gratiae perina uenirer Nunquam festinat ad veniam qui

180쪽

longum vult esse quod peccat. Da veniam magister gentium quaesumus , n nos participes iniuriarum tuarum eta permittas. Videamus ergo quid volebat Apostolus,& taeere non valebat, & quid est od eo gebatur facere quod nolebat. Volebat verum loqui, mentiri autem penitus non volebar.ergo mentiebatur. V

Iebat pudicitiam, impudicitiam pestho

rebat. ergo polluebatur. Volebat con temptum mundi, execrabatur omnem gloriam saeculi. ergo cenodoxus , id est inanis gloriae cupidus existebat. Postremo volebat omne bonum, omne autem quod est malum omnimodis exhorrebat.

nihil ergo bonum quod volebat Apostolus operabatur, sed omne quod est ne quissimum perpetrabat. Dicitis enim, Dicit de seipso A postolus , Non qΛoa violo bo- rinum hoc axo, sid malum quod nolo istud δε-cio. Videtisne obsecro, in qua blasphemiorum fouea caecus senses vcster vos: praecipites dederit Z Apostolum criminibus occupatum fuisse vultis ostendere, ut nemo se peccatorem esse suspiret, nemo

imi cordis gemit n pro suis sceleribus reddat, nec studeat quispiam stentibus lauare ciculis quod concupiscentibus ina

SEARCH

MENU NAVIGATION