Praedestinatus. Praedestinatorum haeresis & libri S. Augustino temere' ad scripti refutatio. Ab auctore ante annos 1200. conscripta, nunc autem in lucem primum edita, Cura et studio Iacobi Sirmondi ... Parisijs apud Sebastianum Cramoisy, architypogra

발행: 1643년

분량: 260페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

48 LIBER PRIMvshibent salutis adferre : nec quemquam eorum quos decipiunt baptizandos putant. Orationes faciunt ad Solem per diem, quaqua versum circuit: ad Lunam pernoctem si apparet. si autem non apparet , ad Aquiloniam partem, qua sol

cum occiderit ad Orientem reuertitur. Stant Orantes. Peccatorum autem originem non libero arbitrio voluntatis, sed substantiae tribuunt gentis adueris,quam dogmatizant esse hominibus mixtam. Omnem vero carnem non diuinitatis, sed malae mentis adserunt esse opificium, quae contrario Deo coaeterna est. Carnalem concupiscentiam, qua cato concupiscit aduersus spiritum , substantiam vo-Iunt esse contrariam, sic nobis adhaerentem, ut quando liberamur atque purgamur, iterum reparetur, & in sua natura etiam ipsa immortaliter vivat. In uno homine duas dicunt animas esse , & duas mentes, easque per naturam Contrarias, bonas S malas : easque dicunt inter se habere conflictum. Finito autem isto saeculo, post consta grationem mundi, istam substantiam mali in globo quodam dicunt tamquam in carcere esse victuram.

Cui globo adfirmant accessurum, Δ sem

62쪽

per adhaesurum, & quasi coopertorium atque tectorium , eX animabus natura quidem bonis, sed tamen quae non pω

tuerint a naturae malae cotagione mudari.

XLVII.

Quadragesimus septimus haereticus Hieraca Hieracitas instituit. Hi resurrectionem carnis negant. Monachos tantum S monachas , & eos qui coniugia non habent, in communionem recipiunt. Ad regnum caesorum non pertinere paruulos dicunt, quia non sunt eis merita ulla certaminis quo vitia superantur.C o-tra hunc suscepit sanctus Aphrodisius Hellesponti Episcopus, adserens resur tectionem carnis Sc nouo & veteri Teia stamento esse firmatam. Infantes autem

iam homines esse: & sicut si quis eos occidat homicidae suscipit crimen , sic qui

eos baptismate consecrauerit , mercedem sibi de hominis salute adquirit. Communionem nulli negandam , nisi his qui praetermissis coniugibus propriis

alienas requirunt.

X L VIII.

Quadragesima octaua haeresis est Me letianorum , a Meletio quodam . Nolentes orare cum his qui in persecutione

63쪽

ueo LIBER PRIMUS

ceciderant, schisma fecerunt .Quibus restitit sanctus Basilius Episcopus. CapPa dociae, dicens maiorem spei & fidei cari

tatem , quae omnia tolerat, & manum lapsis magis porrigendam. Hortatur C-tiam desperantes recuperatione prouocandos ut redeant: si quidem etiam Ari- gelis in caelo gaudium faciat unus poenitens , quam nonaginta nouem qui non

peccauerunt.

XLIX.

Quadragesimus & nonus haeresarches Arrius ortus est. Hic populos Arrianos instituit. qui Patrem & Filium & Spiritum sanctum nolunt esse unius eiusdemque substantiae, sed esse Filium creaturam, Spiritum vero sanctum creaturam Creaturae, hoc est ab ipso Filio creatum volunt. In eo autem quod Christum sine anima carnem suscepisse arbitratur, Epiphanius prodidit. Et ideo Patrem malorem Filij sic dicit, quasi creatorem: & Filium maiorem Spiritu sancto , quasi creatorem eius. Nostros , id est catholicos, ad se venientes rebaptizant. Vtrum honaetiam aliis, id est non catholicis , faciant, nusquam legitur. Primus contra hos succepit sanctus Hesiodus Episcopus Corin.

. Dii

64쪽

thiorum, vir qui etiam mortuos suscitasse adseritur. Unde factum est, ut plus sanctitatem quam disputationem adtendemtes homines Arrium execrarentur. Siquidem eius orationibus adseritur ipso Arrius in secessum sedens uniuersa simul interanea cum sterco ibus profudisset Iam contra sectam eius tam Orienta Ies quam etiam occidentales Episcopi scripserunt. Quibus eum per singula capita dogmatum suorum adserunthlasphemant m.

Quinquagosimos Audianos memorat Epiphanius, non quidem haereticos, sed Ichismaticos. quos alis Anthropomor- Plistas vocant; quoniam Deum sibi fingunt, cogitatione carnali, in similitudine imaginis corruptibilis hominis. dicentes , Oculi Dominiis per iustos. Mos opera PKL 3- έorum Dei. &, Deus sedet sversedem Pisel 3 ε-

Manctamsuam. &, Deus serit in Syna ga ta id Deo m, & cetera. quae possunt de visibili

cogitari. Quia ergo in nullo alio errant, mitisis eos agens Epiphanius, noluit hae reticos nominare, dans veniam rusticitati. Quod autem nobis non communicant , diuitias habere nostros Episcopos

65쪽

LIBER PRIMVS :clamant, quas Christus etiam laicos Contemnere iubet. Pascha cum Iudaeis C:-

Iebrant. Egit contra hos Zenon Syrorum Episcopus. LI. Quinquagesima prima haeresis Eunomianorum , ab Eunomio. Hi serpentis antiqui spiritu pleni , non solum minorem Filium, sed nec similis essentiae esse Filium adseuerant. Egit contra hos Am monius presbyter. LII. Quinquagesima secunda haeresis Mae donianorum, a Macedonio Hos P neumatomachos appellant per Orientem nostri, eo quod de Spiritu sancto litigene. Nam de Patre & Filio recte sentiunt: Spiritum vero sanctum nolunt credere Deum, creaturam eum dicentes. Phil astet scribit Macedonium Spiritum sanctum deitatem Patris &Filij dicere . quo dicto videtur proprietatem suam sancto Spiritui denegare.

Quinquagesima tertia haeresis AEria norum, ab Aerio quodam . qui cum esset pressiyter , doluisse fertur quod non esset Episcopus ordinatus. Coeptv doco-

66쪽

Te, non debere pro dormientibus offerri. nec statuta celebranda esse ieiunia sed Cum quisque voluerit ieiunandum , ne

videatur esse sub lege. Presbyterum ab Episcopo nulla differentia debere discerni: & non admitti ad communionem suam, nisi a coniugio abstinentes. LIV. Quinquagesima & quarta haeresis Aeliana, ab Aetio vocata. Hi cum Eunomio dissimilem per omnia Patri Filium confitentur : & dicunt, quicumque nostrae fidei consentiunt, sciant sibi nulla obesse peccata, quaecumque ab eis fuerint perpetrata. Contra hos Synodus XX Episcoporum egit in Achaia LV. Quinquagesima & quinta haeress Α- pollinaristarum est , ab Apollinare inchoata. Negant hominem perfectum in Christo, sed adsumptionem carnis ita farictam, ut intus in homine pro anima diuinitaς esset. Carnem autem S Verbum unius eiusdemque voluit doeere substantiae. Contentiosissime adserentes Uerbum dian. t. caro factum es, volunt docere aliquid de δε- Verbo in carnem conuersum. Insuper

etiam de Mariae carne nihil esse susce-

D iij

67쪽

14 ' LIBER PRIMVs

ptum in incarnatione Domini nostri Iesis Christi confirmant. Egit contra hunc Synodus in Antiochi . .

LV I. In quinquagesima sexta haeresi Antia dico maritae appellati sunt haeretici, qui

Mariae virginitati usque adeo contradi-Cunt , ut adfirment eam post Christum natum viro fuisse commixtam. Egit con

tra hos Theodotus Cyprius Episcopus. LVII.

Quinquagesimam & septimam haere-sem Messalianorum inuenimus. quod nomen ex lingua Syra est, Graece autem dicuntur Euchitae , ab orando sic appel- Iati. Non psallunt, iugiter orant. Sed quia hoc solum faciunt, non habentes

caritatem,nec alloqui; . nec humanitatis, inter haereticos sunt a sancta Synodo Co futati. Condemnant etiam eos Monachos , qui aliud, praeter legendi orandique opera, aliquid fuerint operati, vel artis, vel agri cultura . Vsque ad istos Epiphanius peruenit,& siluit. Credo eum usque ad id temporis vixisse. Praeterita enim & praesentia indicare humana curiositas potest: Deus autem solus potest futura praedicere. Verum quia Phila

68쪽

DE HAERESIBUS. Ret in suis Se ipse libris , quibus diuer-sbrum retexit historias , etiam haereses quae ortae fuerint ceteris quibusque tem- Poribus, ex eius nunc libris discerpendo solas haereses in medium exhibemus. Egit contra hos Ephrem presbyter Syroru. LVIII. Quinquggesimam & octauam haeresem

Melangismonitae inchoaverunt. Αγγειον Graeco sermonovas dicitur. ρ ταπιπμιος autem vas intra vas aduertitur. Ex isto

ergo articulo hoc sibi nomen adsumunt,d icentes, sic est Filius in Patre, quomodo vas minus intra vas maius. Quos ideo repudiat Ecclesia: quia de incorporeo Carnaliter sentiunt,& de incomprehensibili liniatis agunt, & de aequalitate diuinitatis gradus statuunt. Egit contra hoc Diodorus Episcopus Nicomediae. LIX. In quinquagesima &nona haeresi Seleuciani sunt,orti a Seleuco. qui elementorum materiam, de quo factus est murisdus , non a Deo factam dicunt, sed Deo

Coaeternam. nec animam Deo tribuunt creatori, sed creatores esse animarum

Angelos volunt de igni & de spiritu. Malum autem adserunt esse aliquando a

D iiij

69쪽

LIBER PRIMVs

Deo, aliquando a materia. Negant Saluatorem in carne sedere ad dexteram Patris: sed ea se exuisse perhibent, eam quo in Sole posuisse, accipientes occasionem Psal. t .s de psalmo, ubi legitur, In Iole posuit tabernaculum suum. Negant visibilem paradia sum, baptismum in aqua non accipiunr, resurrectionem non credun futuram , sed cotidie adserunt in generatione filiorum. Hos non admittit disciplina fidei nostrae nobiscum disceptationem ad

sumere : sed pro definitionibus suis eos praecepit anathemati mancipari. LX. Sexagesimam haeresim Proclinianistas a Proclino fecerunt. Dicunt isti, Dei Filium sic paruisse in terris, sicut Raphao-

Iem angelMm , aut Gabrielem, non Carne adsumpta, sed visa. Sic se miscent populo Dei, ut non intelligantur. Denique quia nullum alium errorem patiuntur, communicant nobiscum: & hoe est quod peius est, quia quoscumque simplices inuenerint , ita eos faciunt sentire & credere. Hoc scelus valde inimicum falutis nostrae ita adstruunt, Ergo Deus illas sordes habuit sustinere, quas naturalis Co

ceptio partus &parientis infligit habuit

70쪽

DE HAERESIBVS. 17que Dei filius habere aluum de gesta sua

abluentem , humorem de naribus, sali- Uam ex ore , sordem in aure , in ventro stercora, putorem in exalatione 3 & his similia, quae insania mentis excogitat. His Τertullianus vehementer occurrit, sten.

dens Dei Filium impassibilem esse, & ista

diuinitati non iniuriam sed laudem adferre. Sicut rex, qui volens anulum aureum Cum gemma de eloaca leuare , induit se seruilem tunicam , & sic descendit ad Cloacam, ut stercoreas iniurias tunica illa suscipiat, & mittens manum , & anu- Ium aureum cum gemma eripiens, aqua abluit, & digito suo regali induit, posteaquam inde ascenderit. Ita proculdubio Dei Filius . formam serui suscipiens, venit non solum ad inferos caelorum, ubi nos sumis qui videmur vivere in mundo , sed etiam ad inferos inferiores, qui tanto a nobis sunt profundius, quanto nos sumus caelo. &vt inde humanum genus eriperet, cunctarum sordium, non suarum , sed nostrarum , est squalorem per- .pessus. Pro viventibus sie vixit, sicut nos qui vivimus, nihil aliud distans, nisi hoc quod immaculatam vitam eXereuit, hahens intra se Deum. pro mortuis sic mor-

SEARCH

MENU NAVIGATION