Praedestinatus. Praedestinatorum haeresis & libri S. Augustino temere' ad scripti refutatio. Ab auctore ante annos 1200. conscripta, nunc autem in lucem primum edita, Cura et studio Iacobi Sirmondi ... Parisijs apud Sebastianum Cramoisy, architypogra

발행: 1643년

분량: 260페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

38 LIBER PRIMVs esse sanctus Martyr Pamphilus doeet .

. qui antequam ad martyri; coronam adtingeret, inreprehensibiliter cathedram

episeopatus obtinuit,& sanam doctrinam Dei populis ministrauit. Hic edidit apologeticum , Ss omnia quae de Origenecatholjci ignorantes mentiuntur, eXClusit. ostendens ea, quae reprehensibilia inueniuntur in eius opusculis , Origenii

non esse , sed eorum quos ipse superauerat: alia vero, quae tota perUersa sunt, aliorum duorum haereticorum esse, qui Origenis nomen, non fidem, nec conscientiam habuerunt.

XOV. Quadragesima & quarta haeresis , a Paulo Samosateo inuenta , Paulianum sibi populum fecit. Christum non semper fuisse, sed a Maria coepisse, nec aliypljus eum aliud quam hominem dicunt.

Haec haeresis antea fuit Artemonis. quae cum defecisset, ab isto Paulo Samosateo restaurata est. Item contra hunc suscipiens Ecclesia, licet post multos annos , dum defecisset cum adsertoribus praua defensio, a Photino nostro Episcopo reis nouata iterum, Photinianum populum' pullulauit. Sive ergo ArtemonianOS au-

52쪽

DE HAERESIBVS. 39dias, siue Paulianos, siue Photinianos,

unum scias: sicut Donatistas, & Monte-ses, & Parmenianos vocamus, Donatistas a Donato, Monteses a montis late bra , Parmenianos a Parmeniano, qui per totam Africam libros contra nos confiine iens, & nouos psalmos faciens Circumis

ibat . contra quem noster scripsit Optatus. Sed redeamus ad Paulianos. Omnibus notum est, nos haereticos venientes non rebaptizare, sed manum reconciliationis accedere, & ita diuino populo tradere sociandos. De Paulianis autem sancta Synodus Nicaena hoc constituit, ut prorsus baptizentur, & ita demum cath lico populo socientur. Vnde ego Credo i regulam eos baptismatis integram non tenere. & ideo hoc decretum a Christi Pontificibus constitutum.

X L V. Quadragesima Ac quinta haeresis Photinianorum est a Photino, quem sic dixi nostrum Episcopum fuisse, sicut fuit noster Iudas Scariotes Apostolus. Hic suum populu fecit. Hominem quidem purum fidisse Christum docebat, & a Maria coe- ipisse cum Paulo Samosateo sentiebat sed Spiritum sanctum semper fuisse meis

C iiij

53쪽

Ἀo LIBER PRIMVs morabat. hoc solum quadragesimae quartae haeresi dissimilis, quod populum a soperuersum suo nomine nuncupauit.

Quadragesima S sexta haeresis a Manci inchoata Manichaeorum contubernium fecit. Hic Manes, cum esset ciuis Persa,& in Perside docens se Apostolum Dei diceret, etiam ad Graeciam deuolutus est. Quem Graeci discipuli eius, deuitantes nomen insaniae, Manichaeum vocari decreuerunt, id est quasi manna fundentem. Iste duo principia inter se diuersa aduersa, eadςmque aeterna S coaeterna , hoc est semper fuisse composuit: duasque naturas atque. substantias , boni scilicet lc mali, sequens alios antiquos haereticos, opinatus est. Quorum inter se pugnam & commixtionem, boni a malo purgationem, & boni quod purgari non potuit cum malo in aeternum dan nationem , secundum sua dogmata adseuerantes, multa fabulantur, quae cuncta intexere nimis longum est. Dicunt animas bonas, & eiusdem cuius est Deus esse naturae. Proinde mundum a natura boni, hoc est a natura Dei factum confitentur quidem , sed de commixtione

54쪽

ter se utraque natura pugnauit. Ipsam vero boni a malo purgationem ac libe-- Tationem , non solum per totum mundum , 5c de omnibus eius plementis, Virtutem Dei facere dicunt: verum etiam

Electos suos per alimenta quae sumunt. Et eis quippe alimentis , sicut uniuerso mundo, Dei substantiam perhibent ense commixtam . quam purgari putant in Electis suis eo genere vitae quo Vivunt Electi Manichaeorum , velut sanctius Mexcellentius Auditoribus suis. Nam his duabus professionibus, hoc est Electorum& Auditorum, Ecclesiam suam constaro

Voluerunt. In Ceteris autem homilibus,

etiam in ipsis Auditoribus suis, hanc parto bonae diuinaeque substantiae, quae mixta colligata in escis & potibus detinetur, maximeque in eis qui generant filios, arctius & inquinatius conligari putant. Quicquid vero undique purgatur luminis , per quasdam naues, quas esse L nam & Solem volunt, regno Dei tan-

quam propriis sedibus reddi. Quas naues de substantia Dei pura perhibent

fabricatas. lucemque istam corpoream, animantium mortalium oculis adiacen-

55쪽

44 LIBER PRIMVs

tem, Dei dicunt esse naturam. Quinque

enim elementa, quae genuerunt prinCipes proprios, genti tribuunt tenebrarum eaque elementa his nominibus nuncupant , fumum , tenebras, ignem. aquam, ventum. In furno nata animalia bipedia, unde homines ducere originem censent.

in tenebris repentia, in igni quadrupedia, in aquis natatilia, in vento volatilia. His quinque elementis malis debellandis alia quinque elementa de regno & substantia

Dei missa esse dicunt, & in illa pugsa

fuisse permixta , fumo aerem, ten bris lucem, igni malo ignem bonum, aquae mesae aquam bonam, Vento malo Ventum bonum. Naues autem illas, id est duo caeli luminaria, ita distinguunt, ut itanam dicant factam ex bona aqua ,solem vero ex bono igni. Esse autem in eis nauibus sanctas virtutes, quae se in masculos transfigurant, ut inliciant feminas gentis aduersae: & per hanc inlecebram Conmota eorum concupiscentia, fugiat

de illis lumen quod membris suis permixtum tenebant, & purgandum suscipiatur ab angelis lucis, purgatumque in illis nauibus imponatur ad regna propria

reportandum. Qua occasione coguntur

56쪽

Electi eorum velut Eucharistiam conspersam cum semine humano sumere, ut etiam inde, sicut de aliis cibis quos accipiunt, substantia illa diuina purgetur. Sed hoc se dum facere negant, detecti sunt. Nam & apud Ecclesiam Carthaginiensem ita sunt manifestati. Denique in conuentu Episcoporum, coram omni populo, confessa est puella, nondum annorum duodecim, istam nefariam turpitudinem, & multas prodidit, seipsam adserens ob hoc scelestum sacramen in

tum eorum vim esse perpessam. Cui cum primo non crederetur, uni puellae'

& soli, plurimas nominauit huius facinoris conscias. quas solatio Vrsi Tribuni, qui tunc domui regiae praefuit, de diuersis domibus, ubi latebra fouebatur, eiems clericis ad Ecclesia Restitutam adductas, id ipsum propter hoc ipsum passas , ViX MCompulsas constat esse confessas. Tunc totum illud turpissimum scelus, ubi ad excipiendum & commiscendum concumbentium semen farina substernitur, profertur in medium, & quod cum infinito rubore dicitur & auditur, recenti tempore nonnulli eorum ad Ecclesam .

adducti sunt, sicut gesta Episcopalia ibi

57쪽

44 LIBER PRIMVs

dem confecta testantur. Tria ergo ge εnera eorum sunt, Catharistae, Macarij, Ss Manichaei. Omnes tamen has tres formas ab uno magistro , ipso scelerato Mane, constat esse conscripta5. Omnes deniquci Manicharum legunt, & omnes libri eius sunt eis sine dubitatione communes. In quibus libris agitur, ut per concupi se n-tiam dissio luatur utriusque sexus princeps tenebrarum , & fugiat ab eis liberata diuina substantia, quam in hominis semine teneri existimant inquinatam. Vnde etiam Catharistae appellantur, quasi

purgatores. Qui cum Carnes non Com

dant , tam polluti sunt, ut cum omnibus suis etiam humanum semen adsumant, Cum nec ova ipsa accipians . aiunt enim,& ipsi dum franguntur expirant. Sed nec alimonia lactis utuntur . non quia putent diuinae substantiae nihil ibi esse permixtum : sed quia sibi error ipse non constat. Nam & vinum non bibunt, dicentes fel esse principis tenebrarum: & tamen uvas comedunt, cum de musto nec digitum intinctum adsumant. Animas Auditorum suorum in Electos reuolui arbitrantur. ecteras autem animas, qua eorum non sunt Auditorum, in pecora

58쪽

redire adserunt,&in Omnia quae radici-hus fixa sunt, atque aluntur in terra. Herbas enim, & arbores, ita in eis vitam eta Putant , Ut sentire ea cum laeduntur aestiment,& dolere. Vnde S agriculturam, quae omnium artium est innocentior, tanquam plurimorum homicidiorum ream, dementes accusant, & praecipuo cum agrum ab spinis viderint repurgari.

suisque Auditoribus ideo arbitrantur ignosci, quia praebent inde alimenta Electis suis: ut diuina illa substantia, in eorum ventre purgata , impetret eis veniam , quorum traditur oblatione purganda. Itaque ipsi Electi, nihil in agris operantes, nec poma carpentes, nec folia

vlla vellentes, expectat haec afferri usibus suis ab Auditoribus suis , viventes tot

tantis secundum suam vanitatem homicidiis alienis. Monent etiam eosdem Auditores suos, vi s vescuntur carnibus, a nimalia non occidant, ne offendant principes tenebrarum in caelestibus conligatos, a quibus omnem carnem dicunt originem ducere. Et sic utuntur coniugibus, Ut conceptum generationemque deuitent: ne diuina substantia, quae in eos per alimenta ingreditur, vinculis carneis li-

59쪽

getur in prole. Sic quippe in omnem carnem, id est per escas & potus, venire animas credunt. Vnde & nuptias sine dubitatione condemnant, & quantum in ipsis est prohibent , quando generare prohibenr , propter quod sunt copulanda coniugia. Adam & Euam ex principibus fumi adserunt natos: quorum pater aiunt nomine facias. quem socio rum suorum foetus omnium adserunt deuorasse, & quicquid inde commixtum diuinae substantiae ceperat, cum uxore concumbens in carne prolis . tamquam tenacissimo vinculo, conligaL. se . Christum autem fuisse adfirmant quem dieit nostru scriptura serpentem. a quo inluminatos adserunt eorum adspectus, ut bonum malumque dinoscerent. eumque Christum nouissimis temporibus aduenisse, ad antinas non ad cor pora liberanda. Nec fuisse in carne vera, sed simulatam speciem carnis ludificandis humanis sensibus praebuisse: ubi non

solum mortem, verum etiam resurrectionem similiter mentiretur. Deum, qui

legem per Moysen dedit, & in Hebraeis

prophetis locutus est, non esse Deum verum , sed unum ex principibus te

60쪽

nebrarum adfirmant. Ιpliusque te amenti noui scripturas tamquam falsatas ita legunt, ut quod volunt inde accipiant,qciod nolunt reiciant: eisque tamquam

totum verum habentes non ullas apocry-Phas anteponunt. Promissionem Domini nostri Iesu Christi de Paraclito, in suo haeresiarche Manichaeo dicunt esse Completam. Vi de se ipse in suis litteris Iesu Christi Apostolum dicit, eo quod Iesus Christus se eum missurum esse promiserit : & ideo eius Apostolus , quia in eo missus sit Spiritus sanctus. Propter quod etiam ipse Manicharus duodecim discipulos habuit, instar Apostoli ei numeri. quem numeru Manichaei hodieque custodiunt. Nam &ex Electis suis habent duodecim quos appellant Magistros, de tertium decimum principem ipsorum. Episcopos autem LXXII. qui ordinantur a Magistris,& presbyteros, qui ordinantur ab Episcopis, numeri indefiniti. Habent etiam Episcopi diaconos. Iam Ceteri tantummodo Electi vocantur. Sed mittuntur etiam ipsi, qui videntur ido nei, ad hunc errorem, vel ubi est augmentandum , vel ubi non est seminandum: Baptismum in aqua nihil cuiquam usi r-

SEARCH

MENU NAVIGATION