Disputatio de valore, et fructu sacrificij Missae. In qua virtus eius immensa, & fructus vberrimus in fidelibus, pro quibus offertur, mira, & noua ratione exprimitur. Auctore ... Io. Dominico Montagnolo Senense, ..

발행: 1613년

분량: 175페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

ri s De malore , fructu

libilis, noti piatenti obicem,& specialis ex vi externi operis,est ex opere operato:sed etiam circa alia,est talis impetratio, ergo

ex opere operato.

Quarto, ibidem, Sacrificium per se est

ad cultum Dei, & repraesentationem Passionis, non ad aliquem effectum ex opere operato; ergo non ad poenae remissionem. Confirmitur primo, sect.3. sacrificium per se ordinatur ad colendum Deum, consequentet vero ad impetrandum, & satisfaciendum; ergo dimissio poenae non est ex opere Operato, si non directe, sed coni sequenter habetur; & etiam assimilantur satisfactio, & impetratio per ipsum; ergo satisfactio sola non est ex opere Operato , sed vel etiam impetratio, vel neutra . Confirmatur secundo, sect.q. Sacrificiuinstitutu est primario ad colendum Deu, di placandum; ergo non solum ad poenam dimittendam. Quinto,eadem sectione ii Promissio in hoc Sacrificio elicitur ex verbis, Effundetur in remissionem peccatorum; ergo non sola remissio poen sed etiam culpae est ex opere OPerato.

132쪽

Sert5, sect.2. Sacrificium ex opere oporato applicat meritum , & satisfactionem Christi; ergo si meritum , non solam pin

nam remittit.

Septimo, ibidem, ex ipsa institutione

habet ut valeat ad omnia impetranda; ergo si ex institutione, est ex opere operato uniuersalis effectus. 'Respondetur argumentis Primum parte, q. 79. s. sacrificium habet vim sa- soluunttisfactivam ex directa institutione sua. Resp.non dicitur, quod solam poenam re- mittat,sed quod ut lacrificium habet vim satisfactivam, idest propitiatoriam, & co- sequenter circa culpam; neque negatur quin ad alia sit institutum ; immo artic. 7. habetur quod ut sacrificium offertur pro salute. & adducitur can, & verba illa, In

remissionem peccatorum.

Secundum . Hoc Sacrificium aliquid confert spirituale ex opere operato, sed * , non positiuum, siue habituale, siue actua- te; ergo ablationem alicuius mali spiritualis,& non culpari go poenae. R e .confert

non solum aliquid, sed multa , iam spirutualia, quam corporalia, in ordine tamen . ad spiritualia: liberat enim a malis praete' . . H 3 ridiS

133쪽

Let De malore, fuctu

ritis, praesentibus suturis, ut dicitur in

canone I & confert bona, ut ibi dicitur, omnem benedictionem coelestem,& gratiam; praesertim auxilia gratiae ad fines diuersos. Et quamuis culpam non auferat sine adhunostro, tamen actus ille est immediatus effectus Sacrificii.3 Tertium. Nullum sacramentum institutum est ad remissionem poeni; ergo aliquod debuit remedium institui ad hoc; puta Sacrificium. Resp. In Sac amento Poenitentiae instituta est satisfactio; S cum poena sit quid secundarium , non oportuit Sacramentum primario propter illam institui , vel remedium, quamuis indulgentiae ad hoc sint institutae. Quartum. Sicut maxime proprium esti sacrificii cruenti quantum ad actutu ex- ternum satisfactio pro poena, idest dolor, sensibilis; ita applicatur virtus eius incrueto ex Opere operato conuenientissime ad

remissionem poenae, Respon. In Sacrificio cruento praecipuum fuit propitiatio pro culpa, quam respicit internus dolor , luco parabiliter excedens dolorem sensibilem;

di ideo effectus ex opere operato respondet simpliciter remissioni culpae . sed quo-

. niam

134쪽

ratione personae pahiam simul fuit etiam dolor sensibilis ideo

etiam effectus incruenti ex opere operato, est etiam dimissio poenae: quin etiam dolor sensibilis directe habet es filam in remissionem culpaetientis, & finis passionis, qui erat reconciliatio mundi.

C A P U T XXII. Audiverse rationis fit fructus generalis,m specialis.

TER IT VR quarto. An valor , & fructus Sacrifi- cij simplex sit, an multi

Obseruandum prim ὁ r. N quod absolute valor differt a fructu, sicut causa ab effectu, vel vi 'tus ab actione, vel actias primus a secundo; nunc nihilominus concurrunt, & eodem modo se habent. Multipliciter auteintelligitur fructus simplex ,& multiplex. primo,ratione subiecti, siue personaris;& sic multiplex est, quia participatura multis,immo ab omnibus

135쪽

Secundo, obiective, seu quoad effectuu& sic etiam multiplex est, quia multi sunt effectus sacrifici, Tertio, quasi formaliter, idest eiusdem,

vel diuersae rationis, ut puta dimissio poenae an eiusdem rationis, vel idiuersae sit; do: similiter remissio culpae an sit eiusdem rationis. Quarto, ex parte agentis; & sic est multiplex,nempe Christi,Ecclesiae,Sacerdotis, facientis celebrare,& speciali actione concurrentis . nunc autem accipitur tertio

modo, idest, An dimissio poenae, vel etiam culpae,aut alius fructus sit generalis. t. Obserua secundo, quod valor,& fiuctus Sacrificij triplex consideratur. Primus, Christi . Secundus, Ecclesiae. Tertius Sacerdotis . Primus' est ipsius S crisicij, formaliter, idest offerentis principalis,& rei oblatae, tamen mediante mini-ffro. Secundus etiam est Ecclesiae per eius ministerium. Tertius est Sacerdotis,ut est singularis persona . Primus est infinitus simpliciter valor; stuctus vero est infinitus de se, sed finitus per aliud, idest lex deuotione participantis. Secundus est positiue, & simpliciter finitus , sed negative est

De malore, fructu

136쪽

indeterminatus, quia Ecclesia maiorem, yel minorem virtutem habet . Tertius est simpliciter finitus,& aliquando nullus,n pe in Sacerdote peccatore . obserua tertio, quod Scotus triplicem 3.t assignat fructum. Primum Christi,quem consert cui vult. Secundum Ecclesiae, que applicat ipsa nominat3s in canone . Te tium Sacerdotis, quem applicat ipse cui vult; & hic petitur,& promittitur a Sace

dote . Sed utique aberrat a veritate.Tum...

in primo, qui videlicet applicatur , p Σs .

quibus offertur, siue generaliter, siue spe- .ius cialiter; modo capaces sint, ac dispositi. Tum in secundo, quia non confertur prae- scise nominatis in canone, sed etiam aliis , pro quibus offertur: Ecclesia enim etiam proalijs offert,& orat in Missa,necnon qui nominantur in canone primum fructum participant um ille sit essentialis, & principalis effectus sacrifici j. verum iste secundus potius proficiscitur ex orationibus Ecclesiae, quam formaliter ex sacrificio.Tum in tertio,qui non petitur,aut promittitur; est enim admodum paruu , & aliquando in ullus, si accipiatur Sacerdos yt singularis Persona , si vero accipiatur ut minister,

137쪽

, i i De malare, infructu

concurrit cu primo, vel secundo: est enim Christi,& Ecclesiae minister . Itaque primus simpliciter petitur,& promittitur . secundus quoque quodammodo petitur, seli petitur celebratio, & applicatio sacrificij, ex qua intentione consequitiar naturaliter primus, & secundus fructus: tertius tamen alteri dari potest,nempe quo ad fatisfactionem,non quo ad meritum,vel simpliciter. Not. Obserua quarto, quod Sotus assignae

Rei j eis duplicem frustum. Alter est primarius,qui βψ ψ ex intentione speciali applicatur . Alter vero secundarius, qui sine speciali Sacerdotis intentione prouenit. Primus est limitatus , & pluribus communicatus minuitur. Secundus vero non est limitatus, neque minuitur,si pluribus conferatur. veruntamen puo ad hoc, fructus multipliciter co-cipitur primarius, & secundarius . Primo, quo ad finem,& effectum, puta primarius erga Deum,secundarius erga fideles, idest ad honorem Dei, & ad utilitatem fideliui. Vel primarius eli propitiatio, secundarius impetratio. Vel primarius est spiritualis,

secundarius est temporalis: Secundo, Orb- ginaliter; dc sic ex opere operato,idest Sa-

138쪽

Sacrific

Qrificii virtute, est primarius ; sed ex opere perantis est secundarius. Tertio , ex intentione primaria,& secundaria; quae etiadicitur specialis,& generalis; & quident Omnibus tribus modis verificari potet .

di secundo modo videtur esse essentialis, Maccidentalis: nihilominus nunc tertio modo sumitur, idest ex intentione speciali, &generali, sicut loquitur Sotus, conueniens in hoc cum Scoto. Caeterum fructus specialis,idest primarius,no intelligitur,quod sit uni tantum applicatus totaliter, fi pluribus applicetur,dividatur, vel minuatur; sed vere pluribus sine diminutione communicatur, puta specialiter ad Sacrificium concurrentibus, nempe celebram ti,ministrantibus, circunstantibus , petentibus Missam, vel stipendium dantibus, vel pro quibus specialiter offertur: geri ralis vero, id est secundarius.,laccipitur ratione personarum, idest in omnibus fidelibus, quae incommuni commemoratur, in pro quibus generaliter offertur. Igitur in tetio primaria dicitur specialis.pro concurrentibusupecialiter; & secundaria dicitur generalis Pro omnibus si delibus.

139쪽

ει De malore , m fructu

delibus . Attamen errat solus, putans. quod specialis diminuatur,non generalisῖ siquidem neuter diminuitur, ut insta d

lavabitur.' . . . .

'Nox. Obserua quint quod Franciscus Su RHjςix ret duplicem ponit fructum; Alter est uni R iμ uersalis indifferens, qui applicatur secundum voluntatem sacerdotis, uni, vel pluribus, sed uni totaliter, pluribus vero Partialitern diuisus, est enim finitus.Alter vero est priuatus,qui confertur omnibus specialiter concurrentibus ad Sacrificium; de singulis totaliter sine diminutione . V runtamen fructus potest dici publicus, de priuatus tripliciter . Primo, subiective, Hest publicus pluribus datur ; vel etiam omnibus. Privatus vero datur uni; ac etiapublic datur omnibus duipliciter,uel singulis distributive, vel simul collective,p

ta communitati ;& hoc modo non sumitur in praesenti . Secundo, effective: & lac priuatus, est unus effectus: publicus vero sunt plures,aut Omnes effectus . nec etiam sic accipitur. Tertio loriginaliter ex cau- fa, idest priuatus procedit ex deuotione priuata specialiter concurrentium: publicus vero ex Sacrificio ipso per ministrum

140쪽

publicum oblatos di sic modo sumiturased

haec distinctio nulla est in propo filo , viis Pote neque necessaria,neque utilis, neque recte fundata. Non est necessaria,puta veprosit Sacerdoti, & alijs: concurrentibus specialiter,& non specialiter: in uniuersali. N in singulis: quoniam ad omnes istas, &similes differentias lassicit unus,& simpleκ valor Sacrificii, secundum deuotionem eorum pro quibus offertur, siue generaliter, siue specialiter determinatus. Non est etiam utilis, ut plus valeat ei pro quo offertur specialiter, quam alijs : quia simplex fructus a nobis assignatus ad hoc sufficit,

ex maiori deuotione specialiter concurretium, vel etiam ex pluribus deuotionibus simul concurrentibus ad utilitatem vulus, pro quo offertur . Immo simpliciter noxia est distinctio ista ; nempe impediens multorum deuotionem erga Sacrificium No denique habet ullum fundamentum; nec in sacrificij natura, quod unicum est

pro omnibus . nec in institutione , quia unum pro.omnibus est institutum: nec in voluntate instituentis, quia Christus pro omnibus illud linstituit . nec in causis ad Sacrificium concurrentibus, quia omnes sunt

SEARCH

MENU NAVIGATION