Disputatio de valore, et fructu sacrificij Missae. In qua virtus eius immensa, & fructus vberrimus in fidelibus, pro quibus offertur, mira, & noua ratione exprimitur. Auctore ... Io. Dominico Montagnolo Senense, ..

발행: 1613년

분량: 175페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

c De malire, S fructu

essent finiti,non tamen sequitur quin valoest infinitus r sicut etiam Christi meritum quamuis finitum producat effectum in electis,tamen est infiniti valoris. M=t. Secundum , Effectus in genere pauci

sunt,nempe quatuo vel quinque, ergo valor finitus. Respo. Tum, negando consequentiam, quia sufficientia infinita manet cum efficacia finita. Tum quod effectus licet in genere, & in specie sint finiti formaliter, tamen materialiter, & secundum numerum sunt infiniti saltem negative. - Tertium, Infinitum intensiue non po- ' si test dari in creaturis, ergo &c.Resp.primo, argumentum probat de effectu, non de valore ; alioquin meritum Christi non esset infinitum intensive; unde antecedens intelligitur de creaturis puris , non de Christo, qui in hoc sacrificio seipsum offert. Dicitur secundo, quod sacrificium de se aptum est producere infinitum effectu, sed non producit ex parte subiecti, quod vel non est capax, vel non est dispositum

pusi ad finitum effcctum.

CAPUT

52쪽

An essectus mel es acla Misse,' seu Sacrifici semita, . Titi in ita.

VANTu M ad secundana

quaestionem de efficaeia . Vel effectu sacrificij in actu secundo sunt opiniones oppositae . Prima 4 quod est omnino finita. Secunda, quod de facto ex parte subiecti effectum recipientis , & propter eius dispositionem est finita, tamen quantum est ex parte sacrificij est infinita negative, idest indeterminata: Et haec secunda vera est. Pro cuius expositione proponitur affer- ConeIe tio,seu conci u sio. Efficacia, & effectus sa- fiocrificii de se non est finita, sed ex parte subiecti,ac dispositionis eius finitur.Quε decla .:ratur, probatur,& defenditur. PDeclaratur primo, Differentia est inter valorcm, seu sufficientiam, & effectu ,

53쪽

sve essicaciam; quod valor videtur sistere in agente, & licet sit in ordine ad effectum,& patiens, non tamen in actu exercito, sed signato ; vel non actualiter , sed in habitu; efficacia vero tendit ouinino ad effetium in aetii exercito; applicatur enim ad effectum in patiun telo quoniam applicatio exercita semper habet finitum effectum,

potius determinata dicitur, quam valor , qui in habitu consideratura in determin tus . Vnde valor dicitur simpliciter infinitus , non modo extensiue , sed etiam in tensiue, ac etiam positive, nedum Degati ue . Efficacia vero dicitur infinita negati-iae, ideis in determinata, non positive, quia non applicatur ad personas positive infinitas; nec adeste etiam positive infinitum; .vel aci effectus actu infinitos, saltem in hac

vita.

Item valor siue de se, siue in ordine ad Ubrii, subiectum dici rur absolute infinitus,sede L ficacia dicitur infinita de se, sed non abso-clute, quia finita est ex subiecto recipiente. a. Not. Declaratur secundo, Efficacia propor-- tionaliter dicitur in determinata intensiue, N extensiue, subjective . & obiective, idest

non ex se, sed ex dispositione patientis tan-

54쪽

tum gradum, vel tantam intensionem essi. 'cit;&.his,non aliis communicari& hos tau tum effectus , & non alios producit: est e go de se indifferens ad omnem gradum iaeffectibus suis ;& ad omnem effectum numero, &specie, & qua si genere ;& ad omnem hominem fidelem,&infidelem, viventem, & defunctum, quamquam haec aper- tius sufficientiam respiciunt , quam effica

Declaratur tertio, quod conclusio haec ι quamuis non sit tam euidens,quam de valore ; stante tamen declaratione praedicta facile, ac manifeste ottenditur, nam effe- ctus quidem de facto semper est finitus iagenere, specie, indiuiduo, in gradibus, &Personis; tamen determinatio ista est per accidens ex capacitate, vel dispositione pa tientis, non per se ex virtute, seu valore socrificij. Declaratur quarto, quod deuotio de. terminat effectum , seu quantitatem effectus sacrificij,& sic non ex determinatio ne Operis operati, sed operantis. Sane principale fundamentum, in quo opiniones ostpositae discrepant,est, quod Sacramenta, resacrificium habent ex se, vel ex opere OP

55쪽

rato effectum determinatum secunduntinos,indeterminatum vero secundum nosis Et quidem ambae opiniones concedunt opus operatis augere effectum operis operati:vnde in adultis baptizatis maior est ese sectus, di gratia, quam in pueris ; quia ita adultis est etiam opus operantis ; in pueris

vero est tantum opus operatum. At vero

alij arbitrantur, quod effectus operis operati sem per est idem , & determinatus, &variatur solum ratione Operis operantis. Nos autem sentimus , quod non modo pus operans variatur , laesi dispositio,ic deuotio est maior, & minor ; ac effectus eius, idest fructus illi respondens est maior, in minor; sed etiam effectus operis operati variatur secundum proportionem ad variationem operis operantis et Verbi gratia , alij ponunt effectum operis operati esse determinatum, puta ad unum gradunt; ut si deuotioni Petri respondent duo gradus, Petrus recipiet tres; duos quidem

propter deuotionem , tertium vero propter Opus Operatum , puta Sacramentum, vel Sacrificium; sed secundum nos, Petrus recipiet quatuor gradus, duos ex.deuotiOMe,N alios duos ex Opcre operaro, ps O PODIIOIM O

56쪽

tionato ad opus operantis.

Ponuntur ali undamenta.

D Huius vero sententi de clarationem nonnulla sunt obseruanda. Primo , in Missa sunt rucrificium, & oratio . In sacrificio sunt opus Opera tum, idest immolatio Christi, & opus operantis, idest fides, & deuotio offerentis, seu facientis offerre, vel eorum pro quibus offertur. Opus operatum concipitur , vel secundum se, vel applicatum huic,&illi . Primo modo est infinitum secundum sufficientiam, immo & eiticaciam de se , vedictum est , secundo modo effectus est finitus secundum quantitatem deuotionis. In applicatione vero factificii duo attenduntur, Applicatio ipsa, & Effectus eius Particularis ς applicationem respicit intentio applicantis , puta Dilatentis , vel facientis offerre:; effectum veto respicie deuotio, praesertim Participantis . intenti.

57쪽

Intentio est propria Sacerdoti, vel facienta offerre; deuotio vero ea communis ei, Malijs, pro quibus offertur Vtrunque insinuatur in Canone Missae. Intentio quidem in verbis , Quam tibi offerimus, vel qui

tibi offerunt. Devotio vero in verbis,Quorum tibi fides cognita est, & nota deuotio;& sic applicatio quoad effectum perficitur& intentione,& deuotione. oratio quoq; ex genere suo quoddam sacrificium est, di praesertim adhibita in sacrificio Missae,& in

eius oblatione,ut est in toto Canone;& avidit aliquid speciale, idest petitionem; unde

est impetratoria, impetrat autem S ex parte nostri principaliter ratione fidei, & ex parte Dei ratione diuinae pietatis, & largitatis . Clim ergo fides de uno postulato no minuat fidem de alio olitinendo,immo augeat; nec diuina liberalis ex unius largitione minuatur circa largitionem aliorum; sequitur quod quanto pluribus applicatur Oratio, tanto ex maiori fiducia diuinae la gitatis , & ampliori charitare procedit; similiter deuotio unius ad sacrificium non minuitur ex deuotione alterius, sed potius augetur . Cum ergo fructus sacrifici j ex deuotione determinetur,x habeatur, Pa

ticipatio,

58쪽

, Sacrificij si se ue

ticipatio,& receptio unius non minuit parricipationem,& receptionem aliorum.

Obserua secundo, quod duo necessaria sunt ut Missae sacrificium proficiat. Inten- Utio celebrantis, & Devotio praesertim participantis. De Intentione quidem probatur . Tum primo, sicut in Sacramentis necessaria est intentio ministri , ita in sacrificio. Thm secundo, sicut Christus in Cru- ce pro omnibus offerre intendit;sic in Misest per ministrum suum, pro omnibus intendit offerre; oc sic intentio ministri requiritur; vel specialis,vel generalis,ut conformetur intentioni Christi . Tum tertio, Ecclesia in Canone hoc ostendit, dicens . Pro quibus tibi offerimus . De deuotione quoque probatur.primo,'

quia in adultis semper dispositio requiri

tur .

Secundo, quia per fidem, & pium affectum opportet hominem Christo uniri; unde Infideles, Haeretici, di Excommunica ti Missae fructum minime participant. Tertio, quia in Sacramentis etiam necessaria est.

. Quarto , quia in Canone fit expressa mentio de fide, di douotione . Quorum

59쪽

tibi fides cognita est, di nota deuotio Obserua tertio, quod ex parte Saceta tis ad applicationem sacrificii requiritur intentio magis, quam deuotio.

Tum, quia deuotio efficit ut sibi prosit;

potius quam alijs. Tum secundo, quia si Sacerdos esset in peccato, vel sine deuotione offerret, nihil alijs prodesset; quod est contra sensum t tius Ecclesiae. Tum tertio ν quia si requiritur deuotio eius, sufficit ut personae publicae, quae in

sola intentione celebrandi continetur Iest enim intentio quaedam affectio pia, & deuotio , non ut personae priuatae . At certe

intentio non minuitur si pluribus applicetur ; immo Ecclesia realiter omnibus applicat, ut intentioni Christi primi Sa cerdotis conformetur, qui pro omnibus Q per se obtulit in Cruce, & per Sacerdotem se offert in Missa . Ex quo colligitur, eum qui pro se solo petit celebrari, non consentire intentioni Christi ,& Ecclesiae,

quatenus alios vult excludi; ac naturae sacrificij repugnare; immo & contra esurit tem agere; vult enim commune bonum sibi appropriare, & ceteris non comunicari.

Obserua

60쪽

obserua quarto, quod inter sacramencum , S sacrificium quoad participan-cium effectum Sacramenti diuerso modo se habet deuotio recipientis, & participau-tis ; quia in Sacramento est dispositio recipientis I Sacramentum vero ipsum totaliter est causa effectus; sed in Sacrificio deuotio participantis non tantum est dispositio,& conditio, sed etiam quodammodo causa effectus, seu potius determinati esse- eius; unde secundum occommodationem completa causa est virtus sacrificij quoad substantiam effectus,& deuotio participatis quoad determinationem, & quantitatem effectus; sacrificium enim est oblatio. quae virtutem habet, non solum ex re oblata,sed etiam ex offerente, puta deuotione participantis. Et haec deuotio ita telligitur tam in viventibus, quam in defunctis, iniuia praesentibus, quam in absentibus,tatam scientibus, quam ignorantibus; quamuis etiam deuotio offerentis, vel facientis offerre,

al , , pro quibus

tole

SEARCH

MENU NAVIGATION