Disputatio de valore, et fructu sacrificij Missae. In qua virtus eius immensa, & fructus vberrimus in fidelibus, pro quibus offertur, mira, & noua ratione exprimitur. Auctore ... Io. Dominico Montagnolo Senense, ..

발행: 1613년

분량: 175페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

Probatur Conclusio i

IS praemissis , probatur conclusio, vel assertio posita . Sacrifici j effectus non est de se fini tus,sed ex

alio,tum auctoritate, tum ratione. Auctoritate Ca-Probat. iet. Sylvest. Cano.Cordub. Pet. Sol. In hoc οβο etiam dicitur Universitas Parisiensis, quae Sorbona vocatur,cosensisse, cuius quidem auctoritas magna est in Ecclesia , cum sit Vniuersitatum Omnium prima. Probatur etiam ratione . Primo, De-Probat, terminatio ista si est ex parte sacrificij, Aut x- φὴς, ex valore, sed hic est infinitus, ut etiam γε, ' aduersarij concedunt; Aut ex natura se crifici j; sed hoc est dignissimum,& de se e Lficacissimum , cum sit idem substantialiter cum sacrificio Crucis, ut habet Concit. &omnes Patres; & declarant collectae complures in Missa, praesertim secretae, ac pr cipue de vivis, & defunctis; Aut ex institutione Christi,sed ipse pro salute omnium

instituit; Aut ex institutione Ecclesiiq; sed . . . ipia

62쪽

ipsa vel non proprie instituit sacrificium, sed solus Christus; vel non potuit modo opposito institutioni Christi aliter initia

tuere. Immo declarat in ipso Canone,&Nisis celebratione infinitum effectum , &uniuersalem , ergo nullo modo est finitus

Secundo,Sacramentorum efficacia de se non est finita, quia non determinatur ad seceditot peccata, vel rot poenas,ergo multo minus efficacia sacrifici j, clim Sacramentum Ffit bonum quasi singulare; sacrificium vero sit bonum uniuersale. Tertio, Si de se finitus est effectus, ergo quomodocunque pluribus applicetur, ai- Tertia minuitur, siue ministrantibus, siue circun-santibus, siue alijs; nec est et assignandum discrimen inter assistentes, & non assisten- tes ; inter nominatos ab Ecclesia a Sacerdote particulariter, & huiusmodi; sicut faciunt opinantes; quod tamen apparet falsum. tum quia omnibus fidelibus prodest sine diminutione, tam vitiis, quam defunctis; tum quia omnibus speciat i ter offerentibus, puta circunstantibus, prodest sine

diminutione, ut etia concedunt Opinantes.

Quarto. , Efficacia uniuersalis agentis

63쪽

Quarta determinatur non ex se,sed ex dispositione patientis, sed sacrificium est causa uniuersalis, & commune bonum Ecclesiae; ergo pro dispositione illorum, quibus prodest ,

determinatur effectus. Quinta Quinto, Instrumentum sequitur viri

tem principalis , sed Christus principalis

offerens non habet efficaciam de sedeterminatam; ergo & Sacerdos offerens, & sacrificium est indeterminatum. Sexta. Sexto, Sacrificium cruentum habet efficaciam in nobis, quae fit vel per fidem, eccharitatem , vel per Sacramenta , vel perri sacrificium ; sed efficacia primo, & secundo modo determinatur ex dispositione patientis, ergo, di in tertio. sis liti, Sςptimo, omnes concedunt magis,vel minus disposito, magis, vel minus prodesse sacrificium, sed hoc non esset si effectus esset determinatus gradualiter de se. Odiau, Octauo, in sacrisacijs, oblationibus

ex omnium consensu attenditur deuotio offerentis, magis quam res oblata; ergo

deuotio determinat effectum sacrificij. Noha Nono,Efficacia sacrificij cruenti non est determinata de se, sed incruentum est idcessentialiter icet ratione differat,erm,&c. Decimo,

64쪽

Decimo, Determinatio-ex opere operato nunc accipitur, at opus operatum no mu

potest esse ita immediate sicut in Sacra mentis, ut infra probabitur, sed ex virtute quasi impetrativa,quae de se nonis determinata,etiam per Opinantes, ergo &c.

CAPUT XI.

Soluuntur ardumenta. L TIM O, defenditur as

sertio praemissa. ' . c. Argumentum primum.

In Sacramentis effectus tym est finitus, ergo & in saeta ' Pficio . Respond. Ex parte subiecti conceditur, non ex parte sui. Potest autem negari consequentia, quia Sacramentum est bonum particul re, Sacrificium vero uniuersale. Secundiim : Si nulla esset deuotio tam in offerentibus, quam pro quibus offertur; adhuc aliquis citet fructus, & in Ec-clesiae thesauro reponeretur; ergo finitus taest. Respon. Casus est impos bilisnam iuviuentibus, quam in defuit is i dato ege: D meri

65쪽

Quint fi

men casu, esset effectus infinitus respe ctu Dei, idest honor, & gratiarum actio,& huiusmodi; quo se Christus offert Patri suo.

Sed & negatur consequentia, nam etiam infinitus effectus reponeretur in Thesauro, vel potius non acciperetur ex Thesauro et tunc enim nullus esset effectus respectu hominum, & sic proprie non reponeretur in Thesauro.

Tertium, Efficacia respicit effectum reipsa dandum ; sed hic est finitus; ergo &c. Respon. Efficacia respicit effectum in patiente dis posito, & ideo ex subiecto dete

ibinatur. Quartum. Effectus mensuratur non ex infinitate sacrificij, sed ex institutione, &promissione Chriihi, qui taxare debet effectum, eo quod instrumentum semper ad determinatum effectum assumitur, ut patet in Sacramentis. Respond. Christus instituit, & promisit secundum dispositi nem subiecti effectum suum determinare, sue per Sacramentum, siue per Sacrificium ; nec aliter institui debuit. Quintum . Etsi determinatio ista non

sit indivisibilis ; sed sorte maior in melius ἀisposico, taurin simpliciter habet maximum

66쪽

mum in perfectissime disposito. Respon.

Non concluditur contra nos; & certe namior est effectus in melius dispositis;& sic sequitur contra opinantem effectum non esse de se determinatum: tamen sicut noudatur terminus charitatis in via ex se, licet de facto semper sit finita; ita non datur terminus in effectu Sacrificio, vel Sacramenti ex se, licet semper de facto sit finitus. Sextum. Ut offertur in persona Eccle- serizsiae, habet valorem, & effectum finitum ad impetrandum, sed semper offertur in persona Ecclesiae. Respon. Quod semper offertur in persona Christi, ex quo habet infinitum valorem; efficacia vero non est finita de se, nec ex parte Christi, nec ex parte Eccle siae, scilicet negative; sed semper ex dispositione subiecti determinatur. Septimum . Potetas data est a Christo Septimε Sacerdoti applicandi effectum determinatum, puta decem gradus satisfactionis non ut pluribus totum, sed ut uni totum, vel pluribus partialiter applicet, ergo &c. Respon. Negatur antecedens, supponit enim Sacrificium valere tantum ad satisfaciendum, cum tamen ad alia valeat. Supponit

etiam gradum determinatum satisfaetio-

67쪽

nis eae parte sacrificii; quod est falsum. S l

curdos ergo applicat sacrificium, idest intendit offerre,& generaliter pro omnibus, di specialiter pro quibusdam indetermi nate,seruando videlicet ritum, & intentionem Ecclesiae,quae in canone,& tota Missa exprimitur; non potest autem taxare tantum effectum; sed ex deuotione recipientis taxatur: sicut etiam in Sacramentis minister per intentionem applicat Sacramentum,& eius effectum, sed non determiuae Aradum.

Saluuntur specialiter argumenta

idest Franciscus SuareZp-3.tOm. disput. 79. fol. 986, nititur probare multipliciter asi umptum, μ' antecedens, sed inutiliter. Primum , Ecclesia sic utitur ; Sace

do applicando valinon applic et alij .

68쪽

Respon. primo, Falsissimum est; immo .pplicat omnibus, ut illi ab Ecclesia oradinatur , sine diminutione singulorum a quin etiam specialiter applicat multis, puta circunstantibus,& ministrantibus, qui non sunt determinati, istique sine detrimento , immo etiam nominatis in commomoratione, qui sunt plures indifferenter, sine detrimento; Cur ergo non potest pluribus applicare eleemosynam praebenti hiis,qui specialiter dicuntur offerre, etiam secundum opinantem, sine detrimento Dicitur secundo, quod errat Sacerdos.' si uni soli applicans, intendat alios excludere ; quamuis enim non teneatur inci dere specialiter, tenetur tamen non excludere , immo includere generaliter; alioquin & errat, & peccat contra naturam

di institutionem sacrificij, immo, & intentionem Ecclesiae agens, nisi forte ignoran.

tia excusetur.

Secundum . Ergo liceret pro unico sacrificio plura stipendia integra accipere;&pro pluribus satisfieret; quod est contra

usum Ecclesiae. Resp. primo . Negatur consequentia

quia potest aliunde non licere. D 3 Secundio

69쪽

- Secundo, conceditur consequentia, vainferius declarabitur; nec est contra Ecclesiae usum per se, & uniuersaliter; immo contraria consuetudo fuit ab Ecclesiae inutio, & semper perseuerauit, & perseuerat, praesertim in illustrissimis, vel insignioribus totius orbis Ecclesiae, tam intra,quam extra Vrbem; neque opinio contraria pO tuit adhuc uniuersaliter praeualere. s. arg. Tertium . Plura sacrificia prosunt uni, plusquam unum , ergo plura sacrificia plus proderunt pluribus, puta duabus personis,

quam unum pro utraque :γ Respon. Verum est antecedens, quia ex pluribus sacrifici js idem homo consequitur pluries fructum , iuxta deuotionem suam; tamen plures personae ex eodem sacrificio recipiunt singulae fructum secun dum suam deuotionem; nec unius fructus ex alterius fructu decrescit; quae plures personae si plura sacrificia petant, singulae Pl ries fructum recipiunt. bie- Contra . Moraliter non plus est remi eo ς' tere eidem bis quouor, quam duabus sin gulis etiam quatuor ; utrobique enim sunt octo dimissa.

Respon. Supponitur falsum, tum quod sola

Sol uic

70쪽

sola sere poenae remissio sequatur ex opero operato. Tum quod determinatus gradus remissionis emciatur . Tum quod communicatio unius diminuat communica otionem alterius . Veritas ergo est . Tum quod sacrificium ad alia multa valet.Tum, dato quod ad pqnet remissionem specialiter valeat; non tamen producit de se determinatum gradum . Tum, dato , & non com cesso, quod determinatum gradum habe- ret , Plures tamen iuxta deuotionem suam eundem recipiunt ; sicut plures possunt unica actione baptizari, ut accidit Diuo Petro in Actibus Apostol. quorum tamen Afri . unusquilque effectum Sacramenti susce-Ad argumentum ergo dicitur, quod absolute bis quatuor elaciunt octo, siuexni bis quatuor dentur, siue duobus singula quatuor ; tamen comparando ad pe lanas recipientes, eadem persona duabus vicibus secundum suam deuotionem recipit bis quatuor; & tamen duae personet una vice singulae recipiunt semel quatuor ex deuotione sua , cui respondet quartus gra' dusς. hi marivss. Extrinsecum valde ,& acci-

SEARCH

MENU NAVIGATION