Lexicon polemicum, in quo potiorum haereticorum vita perstringitur, omnes contrà fidem errores colliguntur, Dei verbo scripto, vel tradito ... inserta conciliaborum omnium, schismatum, & controversiarum ... addita demum pro operis complemento Bibliot

발행: 1734년

분량: 489페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

in casu autem de ejestione daemo num, Christus non instituit Sacra mentum, sed simpliciter contulit potestatem ejiciendi doemonia, virtute nominis ejus. Vide verbo Aeliani,

7. Per Baptisinum deleri selum

peccatum originale . R. verbo Fuia gentius .

S. In consessione mitembergens cap. de Eucharistia,dixit M istam non esse Sacriscium. R. verbo De Truis. V. Voluit Eucharistiam dandam esse laicis sub utraque specie. Repr. verbo Bohemi. io. De doctrina Religionis, dixit , unumquemque sibi polle arrogare judicium . R. Quia hoc posito unusquisque posset, juxta proprium genium sentire circa dogmata fidei,& sic una non esset certa fides, & lex servanda , sed tot essent leges , quot de doctrina Religionis fierent pro libito uniuscujusque judicia . Cum tamen seriptum sit: Unus Dominus, una fides. Ad Ephec . 3. Tum quia coni at de secto exortas lites circa doctrinam Religionis , in quo casu controversia deducta est ad Supremum Pontificem, qui Iudex certus est in materia fidei , & solus errare non potest , quippe cui dictum: 'gam pro te, ut non defiat Mes tua; ergo solus Pontifex habet auctoritatem iudicandi in doctrina Religionis, Ec nemo potest sibi de eadem arro are judicium. Tum quia materia legis debet oine certa, quod

falsum esset, si unusquisque posset de doctrina Religionis pro libito judicium proferre. II. Praeter Scripturas, nihil recipiendum fore. R. verbo Bibiasae. ra. Traditiones Patrum omnino rejiciendas . R. ex Scriptura, quae

Luc. Io. Vers I 6. de Sanctis Patribus ait e vos audit me audit . Et Matthaei io. vers sto. Non enim Pos

tria vcsri, qui loquitur in vobis; ex quo paret, per unanimem Sanctorum Patrum consensium , nobis Spiritum sanctum loqui, & cxplicare Scriptu-

ram sacram. Item ad Epli. . lase

dem Apostolos, clios autem Iasiores, ct AHores ad conf/maiunρδευ δε-rum , in opus mimperii , in aes c tionem tarporis Chrsi , ut jam non simus parvui amantes, ct circumferamur omni vento doctrinae. Quibus verbis asseritur, sanctorum Patrum explanationes filis se a Christo traditas,ut insistendo eorum scriptis, 6 doctrinis, constantes in fide cssemus. Demum standum esse doctrinaeSS. PP. asserit Conc. Tridentinum

se sis. q. Vide verbo Biblipae . II. Ecesesam non esse visibilem. R. ex ipsa definitione Ecclesae, quae nihil aliud est, quam societas hominum sub Christi capite , si legitimis Pastoribus Deo seresentium ; huiusmodi societas est visibilis ; de ipsa

enim, Scriptura ubique loquitur; tan- quana de congregatione vilibili Mati. 18. h ibentur ad rem haec verba: Dis

Ecclesiae, si Erusum non audieritcte. Quae verba de visibili caetu intelliguntur. quomodo enim quis peccata fratris , pd caetum invis bilem deserre posset y De caelii quoque vi-libili, necessario debent intelligi haec

urso gregi, in quo του ritus lfonuuit: is Psopos regere EcHesiam Dei; sed si per Ecesesiam , - cietas invisibilis intelligeretur, uti- lque regi non posiet ab Episcopis: nec

enim grex, qui no cognoscitur custo- idiri potest a pastore.Tandem te nrtur

quisque audire E esam, ad illam redire,si per schisina, aut hae resim sit extra illius sinum; neque enim aliquis extra Ecesesam postus,salutem consequi potest : at quomodo quis Ecclesiam audire, illi adhaerere , ad illam redire poterit, si Ecclesia non sit visibilisZ Vide verbo Invisibiles . Iq. Dixit corpus Christi esse ubique , ideoque non minus esse in pane Eucharist ico, quana in alia re . R. Quia s ex unione corporis Christicum Persona Verbi, corpus Christi esset ubique, ut asserit Brentius; sequeretur quod corpus Christi noti

182쪽

POLEMI CUM

minus esset adorandum in pane Eucharistico, quam in ligno, quam in qualibet alia re : item se literetur quod hoc Sacramentum non foret a Christo institutum, sed quod ex necessitate corpus Christi esset in patie, &in omni alio subjecto materiali. R. etiam a Conc. Eph. quod definivit

contra Nestorium, volentem duas naturas , ita esse simul unitas, ut quidquid de una dicitur, etiam de alia post et astirmari . Demum ubiquitas corporis Christi pugnat cum scriptura dicente, Christum hominem rati ,- ne humanitatis alicubi non suisse; ite Matth ultimo legitur: Non es hic surrexit enim. Nec valet dicere corpus Christi, non esse quidem ubique localiter,bene tamen elis ubique Divino modo; quia implicat corpus finitum posse este Divino mcido, & habere attributa propria solius Divinitatis : tandem si corpus Christi est ubique, illa verba consecrationis, per quae fit transubstantiatio : Hoc es corpus meum, dicendum foret esse supersua, quod neque ipse Brentius absolute concedet. I S. Negat sipectare ad Pontificem praesidere Concilio generali, sed vult spectare ad Imperatorem : asserens in veteri testamento primarios Iudices, in causis etiam spiritualibus, suisse Principes, ut patet de Moyse, Iosue, Davide, Salomone, Erechia, Iosia . R. ex Conc. Apostolico Adt. t s. in quo Sanotum Petrum praesedisse S. Hieronymus affirmat . Item ex continua praxi. Tum quia illius est pra sidere, vel per se,vel per suos legatos , qui omnes in Ecclesia prscellit, talis est Rom. Pontifex . Exempla vero adducta nihil evincunt, quia in lege veteri Reges fuerunt, vel Sacerdotes, vel Prophetae, quibus aliquando Deus qusdam extraordinarie committebat, quae ad sacerdotes spectabant. Demum Malacia. 2. vers . legitur: Labia sacerdo is emfodientscientiam , ct legem regu

reUt ex ore ejus . Patet autem ei attinere praesidentiam , ad quem scien tiam Dei proterre, re legem pronun-i- δη stiare spectat . Vide infra ad I p. i5. Dixit decendere ad inseros

esse penitus interire. R. verbo Augustinus Marioratus , contra quem probavimus animam esse immori lem . Tum quia datur supplicium ignis aeterni in inferno pro peccat ribus , ut probatum est contra Albanenses; ergo destendere ad inferos, non est penitus interire. I p. Dixit Romanum Pontificem non esse summum judicem in causis Religionis . R. Deuteronom. II.

vers. 8. Si difficile, ct ambiguum apud te judicium esse perspexeris im lier Ianguinem ct sanguinem , cst sum re causis , Iepram ct non lepram . . . Surge , G- ascende ad k- scum , quem elegerit Dominus Deus linum, et excessue ad Sacerdotes Lepi

ei generis, ct ad judicem, qui fueris iEo tempore : quaererique ab eis, qui lindicabunt tibI Dieii peritatem. Et

facies quodcumque LXerint. . Qui au- ltem superbierit, nolens obed reficem dotis iNerio, morietur. Item ex lib.

2. Paralip. c. I9. V. II. Amarias autem

Sacerdos, c= Pontifex profer inquit Rex Josaphat in his, quae ad Deum

pratinent, stria MD. Pontificem esse supremum Judicem in causis Religionis nervose ostendunt plures SS. DP. inter quos erudite perstringit hoc argumentum S. Bernardus in libris de consideratione, & epist. iad Innocentium . Suffragatur etiam

ratio , quia in causi Religionis , ldebet esse Iudex communis in tota , lEcclesia,sed hic solus Romanus Poti- lti sex esse perhibctur. Contra erro- rem istum Brentii graviter stripsit Card. Hostus librum de legitimis it

dictis : alios etiam ejusisciti errores egregie rejecit. BRO CARDus Iacobus Venetus, i XV celeberrimus seculi 16. Fanaticus , a Catholica Religione desecit , ut Caeli inisinum ampleeteret ut . Inanibus praecipue visionibus studuit, δ' chimaericis Scriptura: Prophetiarum interpretationibus, quas in particularibus ejusdem seculi eventibu completas satile docebat. Quae liber

183쪽

XUII. XII.

tas interpretandi Scripturas, ab ipsis Caluinis lis reiecta fuit, atque damnata in nationali eorum Synodo, Mi-deburgi habita, anno IS8 l.

Inter Calvinianas scissones , connumerantur Brunistae, & Broctunistae , duae sectae, quae in Hollandia anno I 6l9. viguerunt , occasione dissensionis iactae inter Arminianos , RG ominaristas: an autem in toto, vel lum in parte sequerentur Arminium, vel Gominarum, incertum est; sicut, & unde sibi hoc nomen assumpserint Brunistarum , & Brochunisi rum, compertum non habeo. Ex Spond. Di BRuis. Petrus de Bruis Petrobrusianorum haeresis Coriseus, in Delphinati montibus ortus , duodecimo currente seculo, cum per via ginti circiter annos errores suos in

Provincia Arelatensi, & finitimis locis disseminasset, tandem captus , in urbe S. AEgidii Nemovicensis Diaece- sis, vivus igni traditus est, cuiuipse

in die Parasceves plures cruces comburens , hoc igne uteretur, ad conficiendas epulas, quas suis sectatoribus apponebat. Impugnatorem habuit Venerabilem Petrum Clunia censem 2 ejus praecipui errores sunt sequentes i. Negat parvulis ante usum

rationis prodesse Baptismum . Repr. 'erbo Anabaptisae, Buterus, Heutherosa pae. 2. Non esse necessariam Christianis templorum construe tionem, quia aeque Deus exaudit orantes in Eccle-sa, ac in taberna . R. Verbo Eu titu . Itidem ex his, quae leguntur in sacris paginis de dedicatione templi faeta a Salomone, ex cujus sacrae historiae serie, constat quam acceptast Deo oratio, quae fit in templo, tanquam in domo, Deo specialiter dicata, ubi decentius , & Deus c litur, di a nobis exoratur. Vid overbo Faustus Manichaeus, es su-

lici.

cultum asseruit, ideoque cruces con-l l

fringi praecepit , quia ut ipse blate- irabat) suit in cruco Christus dire tor- ltus, ideo ad ultionem crucis , debet icrux succendi. R. Verbo Clodissio:

q. Negat in Missa offerri corpus lChristi, & Missae saetificiuna nillil es i

mortuis prodesse. R. verbo secrιώ-lni Novi. Buz Rus Martinus natione ν Germanus , patria Argenti neniis ,

apostatavit a Religione , quanti, lprofessus erat. Negat tamen Piei- lnardus professionem emisisse, sed ad - huc novitium, sponte habitum dimi- sisse, agerii in libro de approbatione

doctrinae S. Tlioniae . Circa annum isso. suos caepit evomere errores,

iumctus incestuosio, & sacrilego con nubio cum Moniali, quae fuit tred cies puerpera. Lisguarum peritia ce- ebris , primo inter Sacramentarios, A Luthermos pacem , & concor

diam stabilire plurimum est aggresisus : Hermanno Coloniensi Archi piscopo in suana haeresin inducto. Cum Luthero Heildeburgi aliquos habuit congressus, sed Zuinglianam lLutheranae doctrinae praeserens, Aus- iburgim legatus ab haereticis, ut conventionem lateriis dictam subscriberct, non approbavit. Vix est inter lProtestante, invenire, qui copiosus,

Bucero scripserit, & magis pro na- lbilienda haeresi insudaverit: deinde iAngliam proficistens, Apostaticae re- lsormationis diciplina in Anglia condita, traxit in suam sententiam de lEucharistia ipsi in Lutherum. Obiit lCantabrigiae , & a diabolo strangu- statum fuisse traditur, aetatis anno- irum 6 i. Cuius ossis ex humata, juisu lMariae Reginae Catholicae, igne con- lsumpta suerunt: anno II6O. quinto ab ejus decessia. . Docuit corpus Christi esse substantialiter praesens in Eucharistia in lo usu; proinde extra usum Sal cramenti nullatenus inveniri in Eu

184쪽

charistia. R. ex verbis i pilus Christi,

qui cum dixit: Hoc es corpus meum , habebat panem prae manibus, A nnnm dum dcderat Apostolis consequenter extra usilua, Christus asseruit corpus suum esse in pane consecrato : dixiti siquidem : Accipite , di manducate ,hse est Vus meum.Tum quia s corpus Cluilli esset tantum in usu sub speciebus , sequeretur, quod ustisi haberet efficaciam transubstantiandi

panem, & vinum in corpus, & san guinena, non vero talis transubstantiatio dependeret a prolatione verborum institutionis, iacta per legitimum Ministrunt. Tum quia supponamus Sacerdotem distribuere calicem vino plenum pluribus , sequeretur toties sub talibus speciebus inveniri , & non inveniri corpus Christi, quotquot essent, qui ad potum calicis accederent; nam dum primus bibit est usius calicis, & per Bucerum ibi erit sanguis : dum secundus bibit de eodem calice, iterum est usus, &iterum erit sanguis, & sie successive discurrendo , qui modus loquendi patet quam si ineptus . Tum quia Eueharistia fit, ut mini possi, ergo non potest consistere in ussi. Tum quia si consisteret in ussi,minister hujus Sacramenti non esset Sacerdos, sed qui sumeret Eucharistiam , & sic omnes laici, imo etiam mulieres cs. sient ministrae huius Sacramenti; Nec valet inferre ex illis verbis Mati.

cap. 26. vers. 26. Carnantibus autem

eis, occepit Iesus panem, O bened xit , cc fregit , dei que Disipulis fuit, ct ait: Acri te, di eomedite,

hoe es corpus meum . Sacramentum

Eucharistiae consistere in um, quia se ilicet videatur ex illis verbis dedit ei prius Christuna dedisse panem manducandum , deinde consecrasse, quia prius dixit : Comedite, deinde dixit: me es corpus meum ; non Ualet , inquam, hic discurrendi modus haereticorum, quia illa verba Christi:

Accipite, comedite ab eodem praemissa , antequam diceret : me es corpus meren , sunt verba invitantis discumbentes ad manducandum .

l Tum quia id quod Christus seeit

prius, vel posterius in hac coena, noni est colligendum ex ordino verbo-l rum, sed ex eorum sensu : R certe sicut cibus est in mensa,ante ii tam sumatur ἱ ita prius corpus Christi debet esse sub speciebus antequam matur. Hanc haeresim damnavit Concilium Trid. sess. I Nec item valet instare , quod alia Sacramenta consistant in usu, ergo etiam istud. Disparitas enim est, quod Sacramentum

hoc institutum est a Christo tanquam convivium animae , ideoque debet esse permanens, ut ad illud possint accedere fideles . Tum quia hoc Sa- jcramentum non modo cum caeteris causat gratiam, cuni applicatur, sed etiam cum non applicatur continet

substantialiter Christum , a quo est omnis gratia, unde debet esse nem lmanens , non vero in solo usu . De-muin esto, quod Eucharissia si instituta ut fideles illa utantur , idest

ut manducent, non tamen fuit instituta per manducationem; caeterum dicendum seret, quod manducatio esset actio consecratoria , qua posita ineptia , quam tamen fugere ne queunt adversarii, in eorum sententia, multa, ut leviter speculanti patet , sequuntur absurda. a. Negat Christum post mortem ad inferos deseondisse. R. verbo Au- leusinus MarcirataI.

3. Corpus Christi in Eucharistia, quod in selo usu esse asseruit , dixit ire non percipi, sed sile, & consequenter qui fidem non habent,sbluna panena, & vinum, non Christi corpus,& sanguinem sumere . R. Et quidem corpus Christi in Lucharistia non , Imanducari per sdem , sed verc , Ferealiter sumi, constat ex illis Omnibus textibus Euangelii, ex quibus evincitur in Eucharisia esse vere, &realiter corpus Christi; qua de re svidenda, quae infra dicentur contra Calvinum, & Sacramentarios. Item corpus Christi non manducari per fidem, constat ex verbis D. Pauli, exprima ad Corinth. desumptis , ubi lmonet, quod probet seipsum homo, l

185쪽

antequam de pane edat, quia qui indigne manducat, judicium sibi man-d ueat: superflua autem foret haec D. Pauli admonitio , si corpus Christimanducaretur sol una pcr fidem, cum enim per ipsos haereticos, sola fides justificet; nemo posset indigne sum r- re corpus Christi ; nam qui haberet fidem digne sumeret,qui fidem non haberet, nullatenus sumeret corpus Christi . Tum quia si Sacramentum Eucharistiae perciperetur sola fide , minister hujus Sacramenti est et, quisquis cum fide panem susciperet, imo non m octo panis Eucharisticus , sed uicumque alius panis usualis , cum de susceptus, haberet rationem Sacramenti. Tum quia si existentia corporis Christi in Eucharistia dependeret a s de suscipientis, non es.set miraculosi talis existentia, quam tamen miraculosam esse, non est qui neget. Tum qui a s sola fide perciperetur corpus Christi, non dixissent

Hs carne uum dare ad manducam dum ex quibus verbis evidenter colligitur, Chrillum naturali verborum sensu, locutum fuisse de reali corpore suo , quod volebat dare ad manducandum; quandoquidem talis propo-stio admirationem concitavit in Capharnaitis; quod ili Christus expressisset, sola fide corpus suum suscipi pulse, non fuisset quod illi mirarentur . Nec valet dicere Christum desecto correxisse errorem Capharnaitarum, & eorum admirationem , dicendo : Spiritus es qui vivificat, ea-ro n. cuprodest quidquam, quibus verbis dicunt haeretici, Christum instruxi se Capharnaitas, quod sua sile , percipi cndum erat corpus Cristi; sed

non est ad rem haec haereticorum interpretatio; nam cum Christis ali queretur Capharnaitas de hoe mysterio, ipsi credebant corpus Christi

eodem modo manducandum , ac manducamur carnes caeterorum ani

malium , scilicet seb propria specie

carnis mortuae; ideo Christus ut Captiarnaitarii errorciai corrigeret, di

quod no sub apparenti specie carnis, s sed sub speciebus panis , sub quibus linveniretur totum , & realiter spiri- ltuali modo, praebuisset suum corpus ad manducandum , ideo dixit Spiri- ltus es qui sisseat, caro non Irodis quidquam; id est caro carnaliter ac- lcepta, sub apparenti forma carnis, eo lpaelo, quo caro animalium sumitur, lnon prodest quidquam; & quidem non profuisset ad salutem caro Chri-lsti, si quis Christo mortuo illius corpus dentibus dilani allat, hoc enitria liuillet cevire in corpus Christi , non

Sacramentum sui nere. Tum quic Christus voluit corpus suum esse cibum, sed Sacramentalem e corpus autem Christi, prout est in caelo, non est Sacramentum, sed solii ni est Sacramentum , prout tegitur sub speciebus panis Eucharisti ei, & ibi est modo intens, o, R impassibili. De mum non valet instare , impossibile esse, quod idem corpus pollit simul, A semel esse in pluribus locis,& hinc

bene evinci Christum non esse realiter sub speciebus panis;nam licet repugnet idem numero corpus esse in

pluribus locis circumscriptives quod Seholasticis disputandum relinquimus ) nullatenus tamen implicat , quod idem corpus sit in uno loco cir- lcumscriptive, & in pluribus aliis S cramentaliter, hoc enim dicit sitimi multiplicationem praesentiae realis ; non voto multiplIcationem corporis . lEt quidquid dixerint hactensis haere- Itiel, nullam invenire potuerunt rationem contrariam convincente, stitieet esse impostibile id e corpus pra- lsentialiter multiplicari. Debent hqretici probare hoc miraculii multiplicationis praesentialis ejusidem corporis, esse supra virtutem Divinae omnipotentiae , quod hactem is non privssit runt; quia cum hoc miraculum nullam dicat implicantiam ex intrinse-cis principiis, ut constat exsoluti nibus, quas adducunt Catholici contra cibjectiones haereticorum : hinc manifeste evincitur posse a Deo fieri. Vide verbo B DAMNI. . Dixit parvulis Bapti sinum non

esse

186쪽

l este necessarium ad se lutent, & posse salvari etiam non baptigatos. R. Et quidem Baptisinuin esse neces Iarium necestitate medii, non modo parvulis, sed omnibus,& singulis juxta plu-l 1 tum Conciliorum definitiones, quodi postremo Concilium Tridentinum l praestitit sess. 7. de Baptism. cap. S. citis evincunt illa verba Io. s. versF. Nisi quis renutus furru ex aqua, ct Spiritu m, non flores introire in regnum Dei ὁ & Christus praecepit Apostolis, ut baptizarent omnes.Nec valet dicere illa verba Ioann.6.

manducaverius earnem ΝΠ hominis non interre necessitatem omnibus, mendi Eucharithiam: ergo a pari,n que ista Nisi quis renatus C c. non debere inferre necessitatem omnibus

sumendi Baptisinum.Disparitas enim eii, quod circa suinptionem Euchariustiae , Christus alloquebatur selum adultos , ideo dixit manduca ritis ; sed circa sumptionem Baptis.

nai, omnes absque exceptione allocutus est, quod latis expressit dicendo : G si quis renatus fuerit; sed&quare in hoc loco omnes intelligit; secus vero in illor ratio est, quia regenerari ad vitam omnium spiritualiter viventium est pnanducare autem est eorum, qui iam vivunt; ut patet

exemplo rerum humanarum.

S. Dixit, quod tu solis libris C nonicis est quidquid spectat ad salutem , quapropter reprobat traditioncs . R. verbo BUI M. 6. Alle ruit , quod nulla est in terris Ecclesia, quae non erret, tam in sile, quam in moribus. R. Nam

Ecclesia A postolica Romana, cui spe- ei aliter assistit Spiritus sanistus, qui,

ut legitur Joann I6. Eam docet omnem zerit Iem, contra quam dixit

Christus, quod neque portae inseri

praevalerent, nunquam erravit in doctrina fidei, vel morum, & Cademia

quae ab initio proposuit credenda,l adhuc nunc invariabiliter credit; exl quo satis evincitur Ecclesiam Roma-l nam esse indefectibilem,& veram e t se Ecclesiam, quandoquidem certum t est, omnes alias Eccletias, suisse Ee-

l elesias ina Iignantium , in quibus seel re pene quot capita, tot sententiae, uti videre est in Lutherana, & Calvi-l niana, quae ab ipsis Calvinis is , RLutheranis,ad invicem contraria sentientibus, dilaniantur.Quod si haeretici volunt Ecclesiam orthodoxam errare post C, imo errasse ; assignent ipsi tempus in quo Drraverit,& quando ab errore rev xerit : si res ita contigisset, ut de facto Ecclesia omrasset, & ab errore revixisset, dicendum Gret,medio illo intervallo ten poris, neminem potuiste salvunt fieri, quia nemo silvari potest in Ecclesia errante. Quis autem hoc asserat, dari tempus in quo nemo possit consequi sali item Z Adde, quod si vera Ecclesia posset errare, cum Christus sit caput verae Ecclesiae, etiam talis error tribu retur Christo , cujus influxus defecisset; sequitur ergo veram Ecclesiam debere es le inde sectibilem . lTum quia si nulla esset in terris Ec- lclelia, quae non errasset, cum homo lnecessario debeat esse de aliqua Ec- l

clesia,non possct non errare nec va

let dicere, quod in triduo mortis Christi, omnes Apostoli anu serunt fidem , hoc enim falsum est ; nam Christus post resurrcictionem , ex probravit quidem eos, quod fuissent tardi ad credendum, non vero quod anaiserint fidem , quam neque amisit Petrus, cum negavit Christum, quia non corde, sed ore Qto, & prae tim re negavit . Nec Ecclesia erravit, etiamsi probare possent haeretici, aliquos Pontifices errasse in rebus fidei; nam s qui sui stent l, uiusnodi, errasi sent tanquam homines particulares, non tanquam Ecclesiae caput ,loquens ex cathedra.Neque indepcili et in se ri,quod tota Ecclesia desecistet; nam errante aliquo Pontifice , Ecclesia , immobilis permaneret in vera fide. Adde , quod nemo potest extra veram Ecclesiam salvari, d semper ali. qui salvati sunt; ergo semper permansit vera Ecclesia, quae errare non potest; in Ecclesia enim quae errat, nemo salvatur. Tum demunt, quae de perpetua coniunctione Christi cum

187쪽

Iso LEX

Ecclesia a Prophetis, & Apostoli,

dic ta fiunt, evincunt veram Ecclesiam non polle errare ; quod neces larium est, ad hoc ut securi esse possimus de nostra fide; secus si Ecclesia post etorrare, nemo elset de sua fide seeuriis. Vide verbo Albuenses. 7. Dixit, quod iram Dei in nos provocet, quidquid boni operis sacere videamur; justificati autem, bona opera iacimus necessario. R. Nana Deus nos hortatur sepe in sacris paginis ad bona opera, sed certE non hortatur ad ea , quae possunt iram ejus provocare, ergo Ecc. Quod autem bona opera libere faciamus post justificationem, probatur: quia homo

justi ineatus, post ta est sui juris, quam

ante justificationem; ergo sicut ante illam libere operabatur, etiam idem asserendum post illam ; caeterum dicendum foret justificationem esse privilegium onerosum,si per illam amitteremus libertatem , R inde meritum: esto quod non possit homo aliquid boni agere absque Divino auxilio; hoc tamen non tollit, quin m itinnes nostrae dicantur liberae. Vide sverbo Bardi funes. 8. Dixit esse quosdam hominesse sectos a Deo ad conjugium , ut Deo repugnent, si non nubant . R. Nam licet post admitti in homine maior, vel minor propensio ad unum potius, quam ad alium statum, certum tamen est , hominem esse liberi arbitrii,oc Deum reliquisse hominem in manu consilii sui, qui si velit nubere bene faciet , s non velit , melius secit. Tum quia si daretur homo ita a Deo sactus ad coniugium, ut pecca-l ret, si non nuberet; cum dissicile sit discernere quis sit ita a Deo factus , omnibus enim datus est stimulus carnis, jam omnes tenerentur nubere,

ne cuiquam contingeret , se instio Dco repugnare, & sic superfluum seret consilium Euangelicum , de servanda castitate.

9. Conjugibus qui simul habitare nequeunt, dixit permittendum alterum coniugium . R. Verbo Arme- vj , ubi ostendimus matrimonium,

l quacumque de causa , csse indissoluia fi bile.

io. Dixit usiurani non est C pcc- lcatum . R. Verbo Albanenses. Praeter hos errores habuit alios cum Luthero, mox cum Calvino, communes sed in illis asserendis constans non fuit , quippe qui ex Judso

oriundus; tandem a Luthero,&Cal- lvino in morte decessisse , & Judai Gnaum amplexatum esse aliqui asserunt , cum moriendo dubitaverit an

Christus fuerit Messias. II. Dixit per Baptismum deleri QIum peccatum originale, quia asscirebat, Baptis ilio suscepto , adhuc

remanere carnis concupiscentiana , quam volebat esse peccatum . R.

, oad primum verbo: Fcistentim ,

quo ad secundum . R. Quia concupiscentiae motus , non esse peccatum,

constat ex D. Paulo, qui lieet ess)t Apostolus , confirmatus in gratia, tamen de se ipso dicebat datas es mAbi simius earnis ore. Uide verbo inlineresis, Arrenties . Quis autem dicat Apostolum suillis in peccato mortali , quia experiebatur motus

carnis utique peccatum est concupiscentiae non resistere , non autem est peccatum concupiscentiana colaphiziantem experiri. Tum quia concupiscentia rosdet in carne , non inanimi ; ergo non potest esse pecca- ltum . Tum quia quantum est de se, non opponitur formaliter legi , aut rationi, sed tantum causaliter . Tum quia media gratia,concupiscentis motus sunt vincibiles . Demum contra lconcupiscentiam, omnes Sancti, usi lque ad extremum spiritum semper decertarunt: ergo illam semper habuerunt, Sc tamen mortui sunt in gratia; ergo concupiseentia quantum est de se, non est peccatum , quia ipsam

contra voluntatem nostram experimur , & nullum est peccatum , nisi

voluntarium.

BuDDAs Saracenus, Scythiani sol mulus, una cum Domi no suo Manetem docuit; dictus est etiam Theret binius; Empedoclis haeresim secutus , t gloriabatur se ex Virgine natum , l

188쪽

XVI. l N in montibus educatum. Composiliti libros , quos aliqui sentiunt haereditate a Scytiano accepisse, inscriptos De M seriis, de Euangelio, de Thesauro , inultis refertos erroribus.l Manetis prscursbrsactus,aIirilsa pulsus , transiit in Perlidem, &ne co-l gnosteretur, immutato nomine, Bud-dς nomen assumpst : profugus apud viduam, dum doemones ex tecto domus invocat , divinitus percussus, prostratus est,sc extinctus.Ex Suida. Docuit duo esse contraria principia rerum omnium , unum honum , stilicet amicitiam; aliud malum,nempe distordiam . R. Verbo Maura . Buo NEi ra. Sectae Budneitarum parentem, quae in Lithuania vagabatur, constituit Lindanus : Adamum Dustoris . Videtur tamen probabilius a Misene Budneo originem habuisse anno Iss s. si quidem commune sere est omnibus seelis; vel ab eorum auctore, vel a speciali errore nuncupari; sed cum ex erroribus Budnei tarum, eorum sequaces hoc nomen sortiri non possint, a Bud neo auctore nomen habuisse credibile est. i. Dixit Christum non esse ab aeterno Deum , ad quam haeresim asstruendam, centum , & viginti loca Scripturae Budneus deprava erat . R. ex D. Ioanne: In principio erat Verbum, c, Cerbum erat Deus; lyIn principio ab omnibus Expositoribus intelligitur ab aeterno. Tum quia Christus Deus est, & Deus immutabilis; ergo Se aeternus. Tum quia si Deus est, necessario est : ergo aeternus. Tum quia incipere esse,dicit impersectionem ; sed Dei esse excludita se Omnem impersectionem,ergo est ab aeterno. Uide verbo Artemon. a. Spiritum sanctum Deum esse negavit: ad hoc probandum salsificavit undecim loca Scripturae. R. Verbo AtranI.

I 3. Articulum Descendit de eae si nihil aliud significare, dixit, quam i conceptionem de Spiritu Sancto ;l Sancti seationem, & annunciationem

voluntatis Dei, per miraculorum exhibitionem . R. Ex omnibus Scriptu-

rae locis, ex quibus evincitur de facto l

Uerbum Divinum in utero Virginis lincarnatum , quae loca non patiuntur aliam expositionem, secundum Sanctos Patres, quam littera Iem: hujus

modi est illud Joannis: Verbum egro factum es,juxta quini legitur in S ymbolo, Et incarnatus es de Spiritu fandis , natus ex Maria Virgine , ct homo fumus es. Possibilitas incarnationis, quae nihil aliud est,quim unionaturae humanae cum Verbo in unitate suppositi, quamvis positivo argu mento probari non postit ; tamen fa- lcrarum Scripturarum auctoritate , l

tet, quod concorditer Prophetae omnes de hoc mysterio praedixerunt . Tum quia nulla ratione naturali demonstrari potest impossibilitas Incarnationis, ut latius probant Theologi. Tum quia sequeretur, toties actum mysterium Incarnationis,quoties v luntas Divina nobis est annunciata,& miracula secta sunt; sed nemo dixerit miraculum , quo Petrus ambulavit super aquas , esse Incarnationem , sic de reliquis miraculis di- . scurrendo; ergo salsa est Bubdiae itarum interpretatio . . l4. In libris novi Testimenti mutitos esse errores, ac sallitates asseruit. lR. Quia libri Canonici, qui Spiritu ancto revelante stripti sunt, de quibus ait Christus : Caelum, ct ter- fra transibunt , verba autem me is inσπ 'Heribunt, non post uni subesse salsitati ; caterum dicendum foret Spiritum sanctum salsa revelasse; sed Spiritus sanctus, ut ait Christus,qui

est veritas: Docet omnem veritatem

ergo &c. Tum quia tot Doctores, qui libros novi Testamenti interprctati sunt, nullam in ipsis deperire potuerunt sil statem , imo miram concordiam inesse, omnes testantur. BuGARi . Vide verbo Sodom tui . BuCAuxius de Monte Falcone oriundus, suit a Sancto Tarraconens Archiepiseopo publice,& solemniter condemnatus, in SInodo Tarraconscelebrata. Quo tempore Catalauniq

189쪽

Bugaurius siuos produxerit errores , incertum est . A Patre Josepho d Turre Tomoq. suarunt Institutionum ad verbi Dei intelligentiam, reponitur inter iis reticos seculi 6. Durandus dicit probabile eme, quod post

Lutherum dogmatietaverit; sed cum post Lutherum, in Synodis Tarraconensibus nulla sat mentio de condemnatione Bugauri, multo ante Lutheri tempora , eumdem vel per se,

vel per discipulos suos , promulgasse

erroneam doctrinam evincitur . Docuit nullum esse opus bonum, nisi sat ex puro,& sincero am re, quacumque ex causa sat, etiam spe mercedis aeternae , seu animo videndi Deum intuitive in gloria; unde improbabat eos, qui opera misericordiae , & charitatis exercebant , praecise pro ita aeterlia consequenda; asserens nulli quantumvis justo , licere in bonis actibus suis, respicere

Deum tanquam remuneratorem. R.

Quia in sacris paginis sepe hortamur

ad opera bona exequenda , ut a temnam gloriam mereamur; unde Propheta et Inclinavi eor meum sinquit ad faciendas justi scationes tuas It

de Iernum, propter retributionem. Et

hoc innuit Apostolus prima ad Co

prehendatis . Insuper & Dominus in Luangelio e Fatue vobis amicos de mammons Ini statis , ut eum δε- feceritis recipioi NI in arterna tabernacula . Tum quia bonum est bene operari , ut gehennam fugiamus . Vide Conc. Tridentinum de justificatione ergo bonum est operari ut gloriam e terna acquiramus. Tum quia actus attritionis , elicitus ex sui pernaturali timore gesens,est bonus; ergo etiam actus attritionis , elicitus ex timore animissionis gloriae, est bonus . Tum quia quando Deus promisit sternam mercedem pro bonis oporibus , non obligavit ad elicienda b

na opera ex solo motivo amoris; imo ut ad bona opera nos eliceret, Propinsuit gloriam: caeterum debuisset proponere sidum Divinam bonitatem, si Opera ex quocumq;alio motivo,quam

I amoris elicita,non fuissent bona. Tum quiaChristus docuit, ad acquirendam V itana, sufficere mandatorum Cbservantiam, juxta illud: SI 2Is ad vitam ingredi , serva mandata; Demuniis lConc. Trident sess. 6. Can. I i. habet: Si quis dixerit jus eatum peccore

dum intuitu aeternae mercedis opera

tur, anathema sit; & loca Scripturae desumpta a Bugaurio, ex illo Mattia. i V. & alibi, non evincunt Deum praecipere, ut ex siolo motivo amoris bene operemur , sed solsini, quod nihil contra Deum mali faciamus; vel dico ex illis textibus evinci, opera propter Qtum Dei amorem elicita, magis esse

Deo grata, quod conceditur non autem evincitur mala esse opera bona , quae sunt intuitu aeternae mercedis , respectu cujus ad bona oper: excitamur a Christo, sicut patet ex praelaudatis Scripturae textibus. BuLCARI alio nomine vocantur

etiam Mysi; habitant inter Illi uin,

Sc amnem , multis annis in vera , &sancta Fide perseverarunt; sed cum ob locorum confinia, cum Orientalibus communicassent, in ritus Graecorum impegerunt, in quibus hucusque permanent. Vide verbo Graeci. BuLiNcERius. Tiguri in Cathedra pestilentia: Zuinglii , sucee:st

H nricus Bul ingerius Helvetius, ex Presbytero, A potata uxoratus, qui

longo tempore, fere solus, dogmata lZuinglianum de Eucharistia , libris lediiis, propugnare non erubuit. Per- spicaci dotatus ingenio,vix annos utindecim natus, Magisterium graduum Tholose obtinuit. Melanctonis scripta pervolvens, ab erronea doctrinal captus , dum in Helvetia humaniores litteras edoceret, cum Zuinglio amicitia inita,ejus sensui firmiter adhaesit: sibique valde complacuit, cum dirutas in Helvetia ab haereticis Ecclesas , & projectas Sanctorum Reliquias consi)exit; acres cum Brentio pe habuit disputationes: aetatis an

I. In praefatione suarum IInmiliarum in Apocalypsin, scripsit noto alium

190쪽

XVII.

l alium Alitichristum in mundum esset venturum,quain qui jam venit in Ro-l inanis Episcopis. R. verbo Blandristael a. S. Ioannem Euangelistam ,

t idololatriar ob honoratum Angelum,l accusavit. R. Iisidem rationibus,qui l bus ostenditur Sanctos esse honorani dos. Vide verbo Uigilantius. BuRREMsae T. Sic dicti siunt at quodam Adamo Burrcio Zelando , t qui lia braicam, latinam , & graecam linguam callebat. MemnonitaruiI placita plerumque se stantur, quamvis eorum Conventibus non adsint. Strictioris vitς genus fingentes,facultates sitas diffribuendis eleemosynis impendunt. Uni versas adversantur Ecclesias, Sacramentorum usium reiiciunt, preces publicas damnant , &exteriores, quibus Deum colimus semctiones, condemnant ; Ecclesias quotquot Apostolos, primosque eorum successores subsecutae sunt ) ab illibata eoru in doctrina de ciste contendunt ; quod in fallibile Dei verbum in veteri, novoque Testamento contentum, fallibilium Doctorum commentis explicari,& corrumpi permiserint; quod conseisiones,cathechisnos , liturgias, & homilias

hominum opera, tanquam Di Vina nobis obtrudunt . Solum Dei verbum , absque hominum explanatione legendum affirmant.

BuRRus Joseph Franciscus Nobilis Mediolanensis, currente seculo i7., acutum sortitus ingenium;emenso Romae Theologiae studio, chimicae arti applicuit, ut illa mediante , per portuniosas ins orum curationes, magni nominis famam,& gloriam acquireret:sensui illecebris deditus,ex quibus in alios declinavit excessus, timore carceris in Ecclesia asylum quaerens, ibique diu victitans, novus homo sanctimoniae deditus,sed revera hypocrita , apparere curavit. NO-vam sectam initi tuens , se novumi Christum praedicans, duodecim Apol stolos congregavit , & quasi spiritui prophetiae esset illustratus, venturae xi praedicere contendens, cum Angelisi saepe loqui blaterabat. Roma cum suis sequacibus aufugiens, Mediolanum se contulit, ubi quadriciani occultus haereticus suam secit manii nem; tal tandem detestus, apud Lu- ltheranos in Germania confligit, deinde AmsteIodamuin, ubi tanquam novus Apostolus habebatur, propter prodigiosas infirmorum curationes, quas occultis remediis essetebat; sed ibi patratis excellibus, Danimarcam, Moraviam, aliasque regioncs prosiu-gus peragravit: tandem iubente Imperatore conquisitus, re detentus Romam transnittitur , ubi tanquam haereticus damnatus , perpetuo ca ccri anno 167a. mancipatur, & in Castro S. Angeli poenitens decessit. Deitatem, tertiam in Trinitate clatitatem esse praedicans, mox Arianus, moi Nestorianus apparebat, suis suetatoribus amplas divitias, patrimonia, possessones, principatus, omi Cisique telicitates promittens, quibus . promissionibus plures allucinati , eumdem secuti, sed postmodum capti, tanquam haeretici, debitam per fidiae poenam luerunt. i. Sanctam Uirginem vcre Deam esse docebat. R. vcrbo ou ri tari. a. Eamdem, in Augustii limo Eucharistiae Sacramento, realiter ei lepraesentem asseverabat. R. Nam ex vi verborum institutionis hujus 5acramenti , patet nullatenus corpus

Virginis esse siub specichus Euchari-risticis: Christus enim, ubicumque de hoc Sacramcnto disseruit, nunquam de Virgine Matre mentionem fecit. 3. Mysteriorum intelligentiam lper illuminationis viam se communi- lcare posse iactabat. R. Nam Di Vino- lrum mysteriorum intelligentia eit j specialis Dei gratia, a Dco communi- lcata, quibus sibi placuerit; ergo per lilluminationis humanae, naturalis iviam, communicari nequit mysteri

rum supernaturalium intelligentia, lde quibus loquitur Psalinissa : Tree-lbrofae aquae in nubitar aeris, significans obsculam esse in hac vita mystcriorum Divinorum intelligentiam , ad quam inom is per Dei gratiωm potest tromo pertingere . Adde, qued IV ut

SEARCH

MENU NAVIGATION