Joannis Baptistae van Helmont, ... Opuscula medica inaudita. 1. De lithiasi. 2. De febribus. 3. De humoribus Galeni. 4. De peste Febrium doctrina inaudita. Authore Joanne Baptista van Helmont toparcha in Royenborch, ..

발행: 1644년

분량: 243페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

71쪽

mentum transire. Nec arguit quidquam, quod ejusmodi iuscula, carnem liquatam gerant, per modum Chyli , Nam actum est nihil, nisi prius susceperint fermentales proprietates primae digestionis, praeparatorias ad vitam, alibi extra si machum , non reperibiles. Quidquid enim indigestum Estomacho labitur, molestum est, dia Theas, tormina, itEmque ructus nidorosos movet, di Ascarides gignit. .ae autem in serne injiciuntur , quia nequidquam beneficii primae digestionis

habent, necessario cadaverantur. Quia calorem loci quidem experiuntur: sed orbantur vero fer- i mento vitalis digestionis. Miseror sane Medicastros, enemata in ejusmodi abusiis detorsisse, nec semel ad praefatas rationes respexisse: dc metuo, ne qui magnatibus tantopere assentantur, posthac aliquem epulari jubeant, eumque ad vomitum, post tres horas cogant, ut quod evomuit, per anum injiciant iis, qui multa macie & atrophia confecti sunt. Sane servum pecus adulator ignarus, medi- is cum agens, nec quidquam habens, praeter corporis, & virium diminutiones, discere recusans, quia male agendo consenuit, nec unquam aliquid laude dignum indagavit totus lucro intentus, simula que e Scholis dimissus, suis semper vestigiis insistens, neces hominum excusans, quia secundum artem curavit, antecedentium gregem insecutus. His inquit, Seneca, Multi ad sapientiam non per- , Venerunt: quia putabant se pervenisse. Opprobrio aestimant plenum, ipsum semel Doctorem, ab aliis adhuc discere debere, Anile ergo inventum, enema nutriens. Vidi namque in fortioribus, juscula cadaveris foetore horrentia reiecta: in tenerioribus vero, syncopes movisse. Vbi interim Clysteres malva , & furfuribus, minus incommodi fovebant. Cassa ergo juvamsea vulgaria, a Medenti

72쪽

bus ad febrium intentiones, sive indicationes instrum. Quia nequicquam de radice febrium demunt, subigunt, aut attingunt. Remeias usualia ponderantur.

I. censura auquarum stillatarunst. 2. Etuales sint aqua sta

tialas. 3. Censura decoctionis m. 4. Confortantia ex auro Ogemmu examinantur. s. Demo rario abusivum mecha

nica. 6. Gemma nil quidquam disylvuntur in nobis titulpulverata. 7. meria trita , se Mido spiritia dissoluta examinantur obiter. g. mropriam verecundiam testatur rhor. s. Peria qua in osseisis dissetvuntur non sunt perla. Io. Dissoluta perta aut coralia in acido aliquo, manent qMod pridem erant. II. Suinque notabilia inde jumpta. I 2. . ευ-xilium galli veteris , anile inventum. 13. Examinatur

thrmes. I . His confortantia, tibi hostis inrus , ve fortissimos ealcat.

Emedia interna a Medicis usurpata in febri-- bus si spectentur, reperientur eiusdem farinae,

cum reliquis illorum auxiliis. Nam praeterquam quod in unum calorem, tanquam scopum, &rei cardinem ferantur, in se adhuc nauci sunt, neque ullatenus resipondent materiae putridae. Imprimisy enim aquae distillatae tam quae refrigerantes dicuntur, ut de Cichoraeo , lactuca, portulaca, & plantagine , quam quae de classe alterantium maiorum, quales de gramine , cuscula, capillis Ueneris, Carduo benedicto, scorcionera&c. vel etiam de cordialibus sunt petitae, non sunt revera nisi herbarum sudores , non autem anguis illarum: atque utinam non ad lucri suasum adulteratae. Sunt nempe aquae pluviae viridium Sc recentium : non utem liquores herbarum essentiales, quae totam . rei crasim referant &saporem. Ergo imposturam tegunt suo nomine, atque interim, bene agendi

' Dccasio elabitur, Poris dicosta stirpium, cum con tineant

73쪽

tineant gummata, & mucilagines simplicium, negotium febrili stomacho, nauseas, eversiones, alias. que molestias parant: idcirco etiam cum emcremensis se iungunt, &sequestrantur postquam exhibuerint omnes anxietates. Nec saltem quidquam eorum. ad loca assecta, vitalesque agros, intro de fertur. So 'ent quoque Medici ostentare siua exhi- larantia, cordialia dc restaurantia ex auro & gemmis parata, pari sane cum caeteris stupiditate . Nam etsi sint in tenuem pollinem comminuta, nequidquam ab igne tolerant, multoque minus , a Virtute digestiva. Levigantur enim primum in mortario aeneo, partemque aeris secum gemmae abradunt, quia lima quavis duriores. Idque officinis , quandoque demonstravi , dum pulverem istum gemmarum in aqua forti macerarem Etenim se statim color viridis prodidit, fassu que est Pharmacopola, quod sua fortificantia, potissimum agmrent, communicando aegris viride aeris, sive aeruginem. Deinde si gemmae, postmodum curiosius tris turentur in cote,sive marmore, se longe teneriore, accrescunt in pondere, & evadunt confortantia marmora &-a, praeter originales gemmas. Nam 6 tande non plus proficiunt levigatae gemmae, quam si silices aut vitrum pulverata assumantur. Idque mecum subscribent, quotquot unquam examinandae corporii, analysi vacaverint, mecumque miserabuntur inanes Medentum stoliditates. Ec infaustas aegrorum clientelas. Ob pertas vel coralla ex- γhibent triturata, vel aceto stillatilio , succove li- monum soluta, iterumque exsiccata, & solubialia in quovis potabili. Atqui perlae non sunt eius dem duritiei cum gemmis crystallinis, sed de regno animali, continentque dotes pretiosissimas, non poterunt non egregiam largiri opem .Etenim Ma

garitae sponte in columbino stomacho resolvuntur

74쪽

νε DE FEBRIBUS.

quidem, at in nostro, nequidquam tolerant, sive committutae pulvere tenus, sive itutae ut ante bi-1 bantur. Imprimis namque notandum me ante resipiscentiam didicisse , per aliquot periarum sic

praeparatarum libras, Vanam tantum esse iactantiam, quidquid spondeant de illis Medentes. Dei de veram Margaritam, non habere intus farin ceum , atque dissimilarem a suo cortice pulverem: sed totum perlae corpus , ad centrum usque, esse meras pelliculas invicem incumbentes, tanquam' substratos caeparum cortices. Quod mecum sciunt, quotquot perlas ovalis figurae, norunt ad orbicularem perlam, redigere. Atqui praefati perlarum

cortices nullatenus resolvuntur per acida antediso ela: ergo tantum falserum perlarum farinam diiailvent. Imo etsi praefati cortices dissolverentur, quod non adhuc essent idem perlae pulvis qui ante. Cui scilicet jam acidi dissolventis, sal combinatus sit, ade uecontingat, illo sale dissolventis luto, una quoque cum eo, solvi perlarum, aut corallorum pulverem, quem sal iste combibit. O Qui pulvis utut oculorum iudicio censeatur lutus,mutataque Margaritae substantia: attamen non nisi mera fraus est,& oculorum fastinus. Nam per-Iae aut coralla non secus in pristina sui natura adhuc perstant, quam alioqui argentum in Chrysul ea dis lutum sospes perstat, cunctis suis pristinis qualitatibus plane immutatum. Nam alias idem argentum, inde iterum non posset repeti, cum a privatione ad habitum non detur regressus. Qui ergo pertas sic Qtutas bibunt, tantum abest quod perlarum substantia lactea fruantur, non bibunt sibi nisi calem aceti lutum. Quod Mechanice sic probo. Si di lutis pertis, aut corallis , aliquot guttas salis tartari infuderis , statim occultus per

iarum pulvis ad fundum decidit. d facti est.

Primo

75쪽

C Α v v Y VIIL τ' Primo ergo, perlae ossicinarum, non fiant verae: sed i , earum abortus quidam, per mediam conchae substantiam intus seminatus. Secundo , pulvis perlaxum aut eorallorum dissolutus quamquam illudat oculos: non tamen Vere est solutus, manens putivis qui ante. Tertio, pro confortativis non substituunt nisi acidum salem dissolventium. Quarto. pulvis ille sic solutus, non potest fieri cruor, ide6que neque subire in venas. Quinto, quid si introis set ad hepar, venam cavam, adeoque digestionis vi, sal acetosiis illi adhaerens, tandem in transmutationem absumptus esset. Quid aliud praestarent huiusmodi confortativa, quam quod venas intus exotico pulvere oblinirent Θ & peregrino tandem hospite indelebile malum sarcinarent 3 Haec mesi sis de gemmis expectanda. AEque anile ostentum Iaest, quod de galli veteris iure herbis sectato pollicentur. Nam imprimis plus vitae, viriumque est in iunioribus avibus, quam in decrepitis. Iudicium deseratur ad Gallinas. Suntque juscula medicata, nomacho ingrata, ac molesta, adeoque facile dimittuntur ad excrementa. Itaque hoc modo, sub mutata larva, iterum sua a poZemata mentiuntur,stb jure galli veteris. Postremo est antidotus Al- ikermes, quae licet, quatenus constat strupo e cocco baphico utinam non per rosas adulterato sit Iaudabilis: nihilominus in quantum tosta, assataque, crudiore bysso, donec pulverari queat, impraegnatur , tota grani tinctorii potestas vitiatur. Quod seri cum sic tostum, nil aliud sit, quam lana

bombicina vermium, caumate depravata. Tulit enim id avari cuiusdam senis Inventum, putantis. naturam exhilarari rebus, suos oculos oblectantibus. Absit, nam intus, naturam nec aurum, gem mae, nec pretiosa, ut talia, spiritus vitales reficient

multoque minus , assata crude byssus, de si esset

76쪽

purpureo colore tincta: nisi vitales spiritus sibi per

additamenta virium, restaurationes persenserint. Caeteriim , frustranea sunt confortantia, & co dialia, quae perstite febrium fomite, diminutoque I 4 cruore & viribus , expectantur. Nam si febris, robustum, ac bene valentem consternat, quomodo fortificari permittet iam consternatum ρ praecia pue per res toto genere exoticas, nec unione symboli , cum spiritibus convenientes 3 Quomodo eivis se fortificabit, qui hostem domesticum , se potiorem, penes recepit 3 Lurida ergo, atque vana, Medentum, de fortificantibus, ac roborantibus promissa, fraude plena. Etenim qui vires cum sanguine exhaurit, subtrahitque per eVacuantia, vinum vero atque immediata virium restaurantia vetat: refrigerantia quoque, ut calori vitali inimica, continuo prosequitur, quomodo robur per electuaria ejusmodi conciliabit. Vera eausa rigoris. C A v v T IX.

I. Tigor is tremor ab impetum faciente stiritu, non autem

e cienter a causa morbifica. a. aerare intendat rigores. 3. Cur frigus is ealorem excitet. 4. Cur incipiat cum stiagore. s. Muthor non recurrit ad leges inicraeo l. 6. Intermetitentia sunt in omnibus agentibus fere. 7. Mο ε μα- di figoris. 8. Modus causa rigoris. s. Nota ignorantia in Galeno, de membri ectigatione. Io. Causa ardens febrialis. II. Omnem moliam tam sanum quam aegrum esseienter feri ab Osreheo. I a. momodo Muthor id diricerit. I 3. Turbulentia Orchei tiarbar tarinam. I . Ordinarium festuo tum turbatur , O facit amarum corum. I s. etiam vomitu. amari illius nihil de febri minuit. 16. vnde aestus O siudor in febri. I . Gid sudor indicet. 18. cor auget friguη quod probat er sipelvi. I s. gangrena ut si

flatur indubie. ao. Cur initium continua febru ab horrore. II. Paraceissus notatur. 22. Galeni errores, praesertimis

putredine

77쪽

C A v v T IX. 7s putredine eruoris, o stiritu/. 23. vera sedes aetaria , se Aectiea. et . Fabuisse Galeni similitudo, pro asu hectiea

febris. 2s. Buare calx per aquam accendatur. 26. Probatio mereantea. 27. Stolida eausa Gitationis. 28. vera causa se organum ejusdem. 29. Somnuε, βρον , vertigo, apoplexiac e. aborestomachi. 3o. Ossitatio non es in musculis genarum , aut mandibula.

XIIppocrates spiritui vitae , primus nomen in-- - didit , in scilicet sit impetum faciens , du-Etόrque omnium quae in nobis contingunt. Quam certe praerogativam demum nemo vocavit in controversiam. Interim posterae Scholae, velut rotationis vitio vertiginosiae , causas tremoris in anilia figmenta detorserunt. Spiritus ergo coLmocrator in nobis , initium motivum in nobis solus obtinuit , tam locale , quam alterativum: Rigoris videlicet causam , tam quoad motum localem quam frigoris , atque subsequentis e

loris alterationes continens. Intendit namque Archeus , per tremulos rigores excutere adhaerens parti similari excrementum. Perinde quasi atque aranea suos quatit casses, atque rigore succutit, ut excutiat peregrinum , quod in illos incidit. Sed Archeus advertens se per rigores parum proficere, Blas alterativum excitat. Quod totum alibi docui naturaliter consistere in hyeme& aestate , frigore , inquam , & calore: Quorum nempe alterna vicissitudine , tandem ciuncta sublunaria , dierum currente numero fatiscunt.

initium procedit, per ver, & aestatem , in autumnum , in quo fructus tandem maturantur. Muaecumque enim ex natura fiunt, hoc principium, incrementum, statum, & declinationem subeunt. Sie ipse Archeus , quatenus semina atque vitalia universa, generalium naturam imitantur ) cit rigores febriles, frigora & calores. Non

78쪽

so DE FEBRIBU s

Non autem materia febrilis peccans: prout iam saesuperque probatum est initio. Sic namque & in ossium exarthiosi, statim dentes quatiunt, di rigores subnascuntur , itemque dum praegnans , abo , tum non vitalem praecociter expeti, Neque enim haec dico, quasi confugiens ad commentum Microcosmi Paracelsi, etsi naturam universi, modum in singulis univocum observare animadvertam.

Natura siquidem, sibi utrobique compar, ac simis laris est, quod sensus febrientium conqueritur. in 6 hyeme sibi, atque aestate obvenientibus. Etenim

qui in lucta suspiriosiis succubuit, aliquantisperquiescit. &anhesitum recuperat, perque moram vires resarcit, quibus incumbentem Victorem excutiat. Sic naturali ductu univoco, Archeus in febribus sibi quietes per intervalla imperat, ac dein resumptis viribus & vicibus, hostem febrim nitiar tur excutere. In quo sane pars, cui insidet materia febrilis, primum se contrahit in rugas. Quod se titur facit in praecordiis. Parti vero obsessae, totum genus venosum, quodam consensu collaborat, strictitaque se arctat contractis fibris obliquis. Inde namque rarus, durus, atque minutus pulsus, frigoris index ac opifex. Hanc enim corrugantem stricturam venarum,quisque febriens, si in se animadvertat, facile dignoscet, ac penitus naturalem etiam benevalenti. Nam etsi scrotum laxum propendeat , statim tamen atque scoria humana ad sphinctera delabitur, corrugatur scrotum silapte sponte. Naturale est itaque venis, & partibus primario affectis, sese in rugas contraxisse. Clim igitur venis passim a cientur plerumque arteriae, necesse est has, pariter obliqua cum Venis convulsione contrahi. Piod sane facile percipient febricitantes, si horum memores, serio attendant ad ea,

quae sentiunt. Haec igitur est frigoris causa in febri-

79쪽

febribus. Tremoris autem cum sit in ipsis muscu- sIis, notandum est. musculos habere duos motus. Vnum quidem, quatenus sunt clientes voluntatis, ut edant voluntarium motum: Alterum vero, inquantum invita voluntate, proprio feruntur motu:

estque hic iterum duplex, prior scilicet, qui unico

tranu violento , contrahitur prout in Spasmo, Crampo &c. Alter vero, qui intervalla patitur, qualis est tremor febrilis, jectigatio, & tremor membri alicuius puta capitis, aut manuum dcc.) senio, ac potatoribus familiaris. Profectb non sine snota Galenus transeat, quin risu excipiatur. Docet enim ejusmodi senilem tremorem fieri, ex lucta ponderis cum facultate motiva arbitrati. QPodque haec nimirum conetur membrum attollere . sed ob idebilitatem , inchoatum motum sistat prae pon-- dere membri, impeditum. Quasi vero facultas motrix voluntaria, niteretur invita voIuntate attollere jacens atque quietum membrum ut continuo

subsiliret 3 Redeo ad terminos de febribus. Climitame nedum pellis s ut in scroto) vertim etiam membranae singulae motu proprio sibique naturali

crispentur , rugentur, contrahanturque, non est

absonum, & musculo suum dare motum. Etenim se & a morte in Teiano utrimque tenduntur musculi, dudum ab interitu omnis voluntatis. Sienempe purgantium venenosa qualitas , non raro partes musculosas convellit, & in febribus laethalibus, invitae sunt convulsiones, cum intercalari remissione. De quibus cum tractatu de Spasmodiffuse egerim, hoc loco monuisse sat fuerit, quod

duae istae facultates motrices, naturaliter competant musculo. Quarum una feriatur, quiescitque quamdiu musculi bene se habent: sed movetur velut auxiliaris in occursu rerum sibi molestarum. Τandem igitur cum Archeus per venarum F arteria-

80쪽

s1 DE FEBRIBVS.

arteriarum obliquam contracturam , perque mucculorum trepidationes, se nil proficere adverterit; indignatus , quidlibet motitat , ut peregrinum hostem a se excutiat. Quocirca repeto quod jam aliquoties dixi; Nimirum omnem motum , tam in sanis, quam in aegris, immediate proficisci, constitutive, & essicienter, ab Impetum faciente Αrcheo : Occasionaliter verba causis occasionalibus.1 Quod mechanice primum deprehendi per quaedam febrium remedia . Quippe si ipso die accessus, di hora opportuna pro inentur, sepe unica vice, multas febres tollant. Est ista nempe opportunitas, in spatio horulae, anteparoxysinum, quantum scilicet exigit actuatio medicaminis dc stomacho vacuo. Nam si detur diebus quietis Intermittentium , vel dudum ab incepto paroxyDmo, dum medicamen non praesentit naturam sibi auxiliatricem, tam ad actuandum sive animandum , quam ad expellendum materiam Occasionalem febris, in cassiim propinatur. Imb tum angit medicamen magis quam juvat, quatenus naturam, cum quiescere mallet, ad proscriptionem stimulat. In Peste verb, malignis, aliisque continuis, si porrigatur jejuno stomacho , nec per potum ejus actio interturbetur , plerumque unica vice totum sanationis adimplet ossicium. Alioqui sane dum stringuntur & anxiantur venae vel alias, natura ab incaepto avocatur opere; vel .intermedia quiete expergefit: Indignationes Archei irritantur magis. Nec sat fuithia nuditer dixisse, qubd Archeus, in febribus primo Blas frigoris, atque dein caloris suscitet, quatenus semina, mundi typum in se aemulentur Zc deferant. Siquidem nihil a seipso movetur naturaliter, excepto Archeo, qui primus motor animantis est.Unicuique enim semini datum vigorem scio,

ut semel hic excitatus, deinceps propria virtute seipsum

SEARCH

MENU NAVIGATION