장음표시 사용
71쪽
pulcherrimis Analyticis libris accuratissime explicavit. Historiam praecipue animalium collegit: ad quod opus conficiendum ingentes ei sumtus Alexander Magnus suppeditavit, octingenta numirum talenta, ut Athenaeus auctor est δειπνοσο-
libro IX. Aliquot insuper hominum millia, in quibus erant Venatores, PiscatoreS, aucupeS, totam Graeciam atque Asiam peregrinari jussit,& si quid in quadrupedum, piscium, aut Vol crum genere noVi, aut rari invenissent, id comtinuo ad Aristotelem deferre ; ne scilicet vir m ximus ullum naturae opus ignoraret. Ab his percunctando Aristoteles quinquaginta volumina de animalium natura confecit ; ex quibus decem tam tum modo hoc nostro tempore supersunt. Tred
citra igitur annis philosophiam Athenis professus est Aristoteles, a nemine appetitus injuria. Vix
autem e vivis AleXander excesserat, cum Eurymedon quidam , sacrorum antistes , impietatis eum apud judices accusavit, tamquam de diis &religione philosophus minus recte sentiret : quae calumnia a stupidis & indoctis in sapientissimos quosque viros, quasi sica aliqua venenata, semper adhibita est. Athenis igitur relictis, Chalciadem se contulit, eoque in oppido , postquam Theophrastum in tradenda philosophia successorem sibi delegisset, vi morbi consumtus de Vita migraVit, cum annum aetatis ageret L XIII. qui
annuS κλπικτηρικὸς a medicis vocari consuevit,
difficilisque ac periculosus ha betur. De morte Aristotelis
72쪽
stotelis multa seruntur sabulosa; illud in primis,
quod Iustinus Martyr in Parienetico , Etymolo. gus Graecus verbo Eu- , & Coelius Rhodigunus Antiquarum Lectionum libro XIX. cap. VIII. memoriae prodidere; eum scilicet pudore exstimctum, quod propositam sibi a nonnullis de Euripo quaestionem solvere nescivisset: cujus Euripi ea natura est, ut XLIV. horarum spatio septies fluat ac refluat . Nec desunt qui scribant, cum ipse in litore sedens, aliquamdiu Euripum considerasset, neque rei caussam percipere ullo modo posset, taedio victum, in eum se dedisse praecipitem ; ut quoniam Aristoteles Euripum comprehendere
nequiret, Euripus contra Aristotelem caperet. Sed haec omnia ab ejus obtrectatoribus maligne
conficta videntur, ut antea monuimuS.
Hactenus de Aristotele ipso : nunc de ipsius laudatoribus, itemque de inimicis nonnulla ducenda sunt. Aristotelis ingenium vetus Graecia universa ita est admirata, ut eum δυμονω appellaverit . Stagiritae vero summi viri memoriam quotannis colebant, festo die instituto, & religi ne sacrorum, quae a Philosophi nomine Vocavere. Ammonius, qui de vita ejus praeci rum Commentarium scripsit, pronuntiare non dubitavit , omnes eum humani ingenii terminos suisse transgressum :-, inquit, μέτρα. M. Tullius Cicero, non solum eloquentiae princeps apud Romanos, Verum etiam philos
phiae studiis clarissimus, miris ubique Aristotelem B laudi-
73쪽
laudibus ornat; eique, secundum Platonem, quem prae ceteris omnibus admirabatur, doctrinae ac sapientiae palmam defert. Nemo autem in ta dando Aristotele tam longe proVectus est, quam Averrocs Arabs, qui tanti philosophi scripta copiosissimis explanationibus interpretatus est. Hujus enim verba sunt: Aristotelis doctrinam summam
esse meritatem ; quam contra ne hiscere quidem homini fano fas fuerit. gratias iccirco Deo Opt. Max. agendas , qui tanta in eum dona contulerit, ipsumque in fastiagio quodam colloca erit, ad quod nullus hominum antea perienerit, neque ullo deinceps tempore quisquam
per enire possit. Quae nimia profecto sunt atque immoderata, & praeterea illiberale ac pertinax harbarorum ingenium arguunt, neque sine gravissima in genus humanum contumelia jactantur. Omitto nunc prope infinitam Suolasticorum multitudinem, qui sibi hanc legem imposuere sanctis. si me observandam, ne vel transUersum unguem ab Aristotelis praeceptis discederent ε, in umbra semper atque otio philosophati, neque umquam ad contemplanda naturae opera in apertum proseunteS. qui tamen cum se puros putos Aristin teleos dici atque haberi vellent, magistri sententias foede corruperunt, nihilque minuS, quam ejus mentem sunt assecuti. Id vero duabus pra cipue de caussis, Graecae videlicet linguae ignor tione, nimiaque disputandi libidine effectum est. Non abs re futurum existimo, si unius tantum eX hoc acutissimorum hominum grege verba huc at
74쪽
tulero. Is est Didacus Masius, qui cum in Comamentario ad caput V. libri IV. Physicorum Aristotelis, insignem controversiam de Loci natura proposuisset , de qua scilicet Stoici, Academici, Clamdius Galenus, Joannes Philoponiis, & Iulius Ca, sar Scaliger ab Aristotele dissentiunt, ita scribit:
Ego mero, nisi me Aristotelis auctoritas eu D. Thomae compelleret , manibus pedibusque in sententiam de inter allo libenter abirem, quam esse intellectu faciliorem , paucioribusque diffcultatibus patere, si attente euargumenta superiora , fres quae de natura illius diximus ,
contemplemur , facile deprehendemus . Verum quia imgenii fasces submittendi sunt Aristoteli , eu D. Th mae , fatemur, locum superficiem esse stes non interia tum , quia hi gratissimi philosophi tradiderunt . Sed quemadmodum Aristotelis nomen plurimis venerabile atque augustum stat ε, sic eX altera parte , ut sunt hominum ingenia inter se diversa, non desuere qui egregium virum salsis criminibus in odium atque invidiam vocare, ipsique perpetuas infamiae notas inurere conarentur. Quae inbmicorum conspiratio multum ad Aristotelis gloriam conferre videtur 1, magnorum enim Virorum
id fatum est, ut amicitiis pariter ac inimicitiis ci reant: neque laus illa perfecta habenda, cui nuulas pusillorum & malevolorum hominum voces Obstrepere audiamus. Ε veteribus, maxime imsensi Aristoteli suere Aristoxenus, atque Epic TUS: quorum alter aegre serebat, Theophrastum sibi a praeceptore praelatum, ut antea dictum est: B α alter
75쪽
alter naturae vitio ad maledicendum serebatur. Obscurioris vero nominis, tamquam rabiosae albquae eX trivio caniculae, obtrectatores hi perhibemtur , apud Eusebiurn Praeparationis Evangelicae libro XV. capite II ; Alexinus, Eubulides, Dem charis , Cephisodorus, Lyco. Quorum aliquis Arbstoteli sordidum quaestum, aliquis crapulam, libidinem, atque impudicitiam, aliquis adversus deos
impietatem, vel in Platonem ingratum animum, aut venenum Alexandro datum, alius denique antiquorum scripta compilata, & postea igni d leta objecit. Quae omnia eo argumento falsa eo
se dignoscimus, quod in criminibus ipsi amn-gendis ne duo quidem consentiant, sed singuli singula comminiscantur. Quid vero stultius, aut
Veritate alienum magis, quam ab Aristotele veterum philosophorum monumenta incendio suisse consumta r cum longo ab ipsius aetate imtervallo , temporibus nempe Ciceronis, exst
rent, qui eorum testimonio saepissime utitur in libris quos de philosophia scripsit. Enimvero tam ii fluctus in immerentem concitati non essent, nisi & apud reges gratia floruisset, ac aequalitibus suis omnibus doctrinae magnitudine praece luisset. Incredibile videri posset, quod Laertius de ipso litteris mandavit, eum scilicet quadrimgenta volumina conscripsisse; nisi Franciscus P tricius in Dissertationibus Peripateticis, aliorum striptorum fidem secutus, ad septingenta quae draginta septem eorum summam produceret.
76쪽
' Inde, igitur, ira, lacrimae, ut ait poeta. Quid ego nunc veteres Ecclesiae Catholicae Patres commemorem Θ quos Viros, boni superil quam gravest quam doctos i quam divinar sapientiae immine illustratost qui omnes, tamquam iacto agmine , Aristotelis philosophiam e Christianorum scholis excedere jubent, eamque cane peius &angue Vitari oportere contendunt; quod scilicet Divinorum Librorum auctoritati repugnans , mundi aeternitatem , humanaeque mentis simul cum corpore interitum doceat , aliaque impia& absurda dogmata in medium afferat, vique argumentorum confirmare ac stabilire conetur. Operae pretium est audire Clementem Alexandrinum , cujus haec sunt verba in Paraenesi ad
ρον τῆ θεῆ., θεον δοras τίω ' ὀ δὲ Ephri . cκων Θευς ρας . O A'υςοτελους γνώωμ ε . πῆ μω κὲ ν . πη δἰ aracsus τον θεὸν Ἀονοει. id est: Nee mero mo testum erit, ut arbitror , cum ad hune locum per μnerim , meminisse etiam Peripateticorum . Custus secta pater , rerum omnium patrem ignorans , eum qui δε- premus dicitur, animam esse unitersi existimat: adeo- Pe
77쪽
ριιe animam husius mundi pro Deo habens, ipse . a se confoditur. Etenim pro dentiam inrue ad Lunae orbem definiens , deinde mero mundum esse Deum exsumans, eo fertur, ut eum qui Dei expers est, Deum eFfe statuat. Ersus autem illi Theophrastus, Arsore iis familiaris , modo quidem caelum, modo mero spiriatum esse Deum Ormat. His consentanea, immo& acerbiora legore est apud Iustinum Mart rem in ejus Dialogo cum Tryphone; Irenaeum Lugdunensem Antistitem , libro II. adversus haereses, capite XIX. Tertullianum libro de prinscriptione haereticorum, capite VII. & in libris adversus Hermogenem; Lactantium Firmianum Divinarum Institutionum libro I. capite V. lubro III. capite VIII. & libro VII. capite I. Gregorium Natianzenum Oratione XXVI. & XXXIII. Epiphanium libro II. haeresi LXIX. & Iibro III. haeresi LXXVI. Ambrosium libro I. Ossiciorum ;& plures alios, quos accurate recenset Ioannes Launojus, Parisiensis Theologus, in libro De maria Aristotelis in Academia Parisiensi fortuna , eg Vero libenter praetermitto , ne auditores meos humanissimos molestia fortasse assiciam. Horum profecto sanctissimorum hominum testimonio Aristotelis cauta ita premitur, ut dissicillimum videatur idoneam aliquam invenire responsi nem. Verumtamen illud cogitandum est, si adversus Aristotelem hujusi nodi accusationes accupimus, non ipsum modo, sed & omnes Veteres philosophos, historicos, oratores, in primis
78쪽
vero poetas , abjiciendos nobis esse : in quorum libris plurima passim occurrunt quae ad salsorum numinum cultum pertineant, & Christianae pietati summopere adversentur. Et sane, quid cauuta est, quod Graecos Latinosque poclaS tanta cum animi voluptate legamus, nihilque in eo nos pe care arbitremur; nisi, quod ipsorum errores ita manifesti atque explorati sunt, ut nobis sucum s cere nullo modo possint Non est igitur ab Aristotelis lectione Omnino abstinendum , sed potuus adhibenda cautio, ne quid imprudentibus is lasse noceat: utilesque sententiae, quae apud hunc philosophum magno numero sunt, ab inutilibus& pestiferis diligenter secernendae. Quod & in
Platone ipso, veterum Ecclesiae Patrum deliciis atque amoribus, locum habet: cujus illi opini nes amplexi, ab Aristotele abhorruere. neque enim Plato, vir alioqui divinus, naevis quibus. dam & maculis caret, quae & maximum illum Origenem, Platonicae philosophiae studiosissimum, in errorem induxere. ut illud compertum sit, qui CHRISTUM ignoraverit, veritatem penitus assecutum esse neminem. Primis autem Ecclesiae temporibus, cum Vera religio inter hostes ace hissimos versaretur, quorum alii serro, alii s
phismatis in ipsam pugnabant, severiores jure fuerunt in libros philosophorum viri illi sapientissimi qui providere debebant, ne quid Christiana
respublica detrimenti caperet: nunc viribus pi
Tum confirmatis, depulsis periculis, C H RIS T O
79쪽
longe lateque imperante, majore quadam libemtate utimur qui philosophiae studiis vacamus Quid P num sana omnia, incorrupta, aut Histimet in eorum hominum libris qui vetera quaeque delicatissimo fastidio aspernati, nova tantum & sua mirantur Nonne in quibusdam regionibus non ita pridem reperti sunt qui suis & ingeniis & sim diis ferocius confisi, sanctissimas etiam religiones,
atque instituta majorum, ad leges nescio quas in ptissime revocare ac perpendere voluerunt: supremoque illi rerum conditori ac parenti, quem n mo umquam, nisi insanissimus, esse pernegavit, bellum internecinum indixerunt ε, ut eum scilicet, si fieri posset, ex animis hominum omnino delerent' Horum opera scilicet, ac venenatiS sermonibus & lactum est antea, & quotidie fit, ut
Esse aliquos manes, fu subterranea regna Nec pueri credant, nisi qui nondum aere lamantur.
Sed jam de semita in viam redeamus. Cum igitur postremis hisce saeculis omnia tranquilla, pa- Cata omnia esse viderentur, & Stagiritae doctrina stholarum principatum obtineret, eXorti sunt repente, qui eum de veteri possessione dejicere ac deturbare niterentur: in quibus fama clarissimi exstitere Petrus Ramus, Franciscus Patricius,& Petrus Gassendus. Ac Ramus quidem tanto in Aristotelem odio exarsit videte hominis ineptias) ut eum libris in vulgus editis, assiduisque maledictis divexans, immanes tragoedias in Academia
80쪽
Parisiensi excitaverit, quibus doctissimos hombnes , Aristoteli faventes, ac studiosorum adolescentium multitudinem ad inimicitias vocavit rquorum tandem conspiratione in cubiculo occisus, & de senestra in subjectam aream praeceps datus, effusis visceribus, violati Aristotelis m,nibus poenas dedit. Franciscus autem Patricius, vir summo ingenio, & in antiquorum monim emtis perlegendis maxime eXercitatus , Aristotelis doctrinam & scriptis & voce funditus convellere adortus est; cumque in Romano Gymnasio phialosophiamΘpublice profiteretur, Gregorio XIV. Pontifici Maximo auctor fuit per epistolam, ut
Aristotelis voluminibus , tamquam impietatis magistris , procul amandatis , novam philos phiam, ex antiquis tamen puri'ur sontibus petitam, in scholas induceret. cui postea rogati ni, ut Videtur, tribunus aliquis intercessit. Petrus denique Gassendus , vir singulari eruditi ne, qui Democriti atque Epicuri decreta e dimturno situ atque oblivione in lucem protraxit,
toto libro primo Excrcitationum Anti- Peripatetica
rum, Aristotelem modis omnibus dilacerandum
suscipiens, nihil sani ab eo dictum esse clamitat:
universam ejus philosophiam, ineptam , garrulam , litigiosam , inertem, obscuram , fallacissimam appellat. Secundo autem libro Categorias Aristotelis irridet, Logicam ejus Analysin floci ci facit, quasi deliria tantum & nugas continem tem, definitiones ab eo allatas improbat, Pyrrho-C mos
