Botanicon, continens herbarum, aliorumque simplicium, quorum usus in medicinis est, descriptiones et iconas ad vivum effigiatas : ex praecipuis tam Grecis quam Latinis Authoribus jam recens concinnatum ; Additis etiam, quae Neotericorum obseruationes

발행: 1540년

분량: 624페이지

출처: archive.org

분류: 약학

271쪽

, 3IMPLICI B. MEDIC.

eis soliis adulata similitudinem, floribus candidis, siliquas oerens in quibus quadratum semen instar lentium continetur. PTEMPERAMENTUM. Foenum Grscum in fine primi gradus calidum est, siccum in

primo. Galenus inquit Poenum Grycum ex secundo ordine casi dum est,e primo siccum,idcirco seruidas inflammationes irritat minus autem calidas induratasq; magis discutiendo persanat. Virtutem habet molliendi ac dissoluendi. v I RES AC IUVAMENTA. enum Grscum ad apos emata emoli enda utilissii num est, Accipe foeni graeci farinam,ais cum oui uitello permisce, & impone.Herba ipsa decocta,& ulceribus i mposita,ea maturat. Eadem herba per quindecim dies in uino& oleo macerata Scdeinde cocta & colata per linteum, modicaque cerae, Sc farina foeni graeci admista, paratur ad unguenti modum. Quod magnopere

conducit ad maturanda apostemata. Idem tumoribus illitum eos discutit. Foenum Graecum clixum cum oleo rosaceo, Sc corpori illitum 'colorem emendat, graveolentiam oris pellit, & foetorem corporis

L exputrido sudore prouenientem. Semeia foeni graeci decoctum

alarum graveolentiam emendat.

Farina faenigraeci inflammationibus cum oleo rosaceo imp .m, Jalde prodest. VMinuit lienem emplastri modo imposita, eadem cum nitro Maceto subacta. Muliebrium locorum purgationibusquecunq; inflammatione praeclusitoneue cessant foeni graeci decoctum insidentibus medetur. Capillum, furfures, Sc manantia capitis ulcera exterit ex decocto in aqua foeno graeco expresLus laccus. Cremorem eius ex adipe anserino in Iana subiecit Dioscorideamulieribus, ad molliendos earum locos:aut sit praeelusi sunt aram

Faeit quoq; sceni graeci decoctum ad crebras, & inanes everemds alui cupiditates, quas tenesmos dicunt,males olentia in intesti

norum torminibus excrementa.

Sumitur Sc sorbitio e sarina ad pectus exulceratum, longamque tussim.Diu coquitur donec amaritudo desinat,postea mel additura

Y iiij DE FRAGARIA.

272쪽

DE HERBIs, CAETERIS QVE

ANNOTATIO IN FRAGARIAM. R A G A RIA herba est, qus a Planio Fraga dicitur, ni meraturi, ab eo inter herbas sponte nascentes, quibus p ta gentium utuntur in cibis. Apud alios autoresue teres nihil de ea memoriae proditum est, Censenda est, ut Brunsfellius, S COIIinutius usunt,de genere pentaphylli, A La tinis Trifolium a tribus folijs que habet, nominatur. Ab alijs Fragaria ex fructu quem producit appellatur. Fructum uero fert esui gratissimum,rubescentem,praesertim dum maturuit, nucis aueII nae magnitudine: qui aestate habetur in deliti's, editurq; interdum cum cremore lactiS, aut uino, saccharo imbuto, uocanturq; hi seu ctus Fraga,suntq; omnibus nota.Hinc vergilius cecinit. Qui legitis flores,& humi nascentia Fraga. Servius Grammaticus fructus terarae, Sc mora terrestria appellat. DESCRIPTIO. Fragaria tenues & breues habet caules, SI Agrimonie similis est, sed latiora tantum, Sc maiora habet ha, Hores autem candidos' fructum rubescentem, radicem rubicundam, & crispana habet. Herba ipsa non durat ultra a tantam.

TE M P ER AMENT V M. Fraga refrigerant As humectant in tertio ordine. Itidem & iose herba. VvIREs AC IUVAMENTA.Vigonius inquit, Fragaria est frigidae complexionis &succus

eius cum uino granatorum,&modico aquae rosiaceae, apostematiabus calidis in principio,& augmento opitusatur. Fragaria si quis in balneo utatur,contra calculum utilissima est.

Si quis

273쪽

SIMPLICI B. MEDICA Si quis p ingentes dolores coxendicum habuerit, Acciolat in aut iiij.M. Amariae, dc in aqua ebullire sinat, & ab inferiore Parteie inde foueat,deinde inungat se hoc sequenti unguento. Accioe unguenti dialtheae unciam unam, S admisce semiunciam mellis.cers drachma,& confice ex eo unguentum.Hoc coxendicibus succurrit,& materiam in eis induratam emollit, urinami prouocat. Fraxinus erus hominibus est accomodus, 3c calorem innatur Iem tollit, & inprimis prodest hominibus complexione Cholerita cis,refrigerat enim Sc humectat eos. Accipe succi fragorum Sc aquae plantaginis singulorum viri. uncias, mellis roseti 1 . uncias,succi ex moris unciam unam,albior oeci Dalauitiae singulorum drachmam, haec in unum misce, bc ore inde colluto contra apostemata gutturis auxiliatur.

Herba hec cibo sumpta medetur lienosis: item succus ex melle notus. Idem cum pipere candido datur suspiriosis.Fraga sitim sedant, itomacho prosunt,sed praesertim bilioso.

Succus fragis exprimitur uetustate uires accipiens, Prassentaneo remedio ad faciei ulcera, oculorum suffusiones, neq; no epiphoras.

Radicis decoctum iocineris feruores mulcet, matutino&mercdie potumo DE AQNA FRAGORUM. B Optimum tempus distissandi Fraga est, quando matura sunt,

sed tamen non nimium mollia :qus in montosis siluis nascuntur meliora sunt 'A qua fragorum bibita Sc potus inde mixtus facit ad malum cata Iorem, v sedat sitim. Eadem mane dc uesperi singulis uicibus quatuor uncijs pota,medetur I rs, sanguinem enim purgat in uino bibita,aut alioqui cum Pane manducata, impuram qUoq; scabiem ex corpore remouet. Eodem modo pota iocineri medetur,&morbo regio,peetiisti xat, confortat cor, Purgat sanguinem, Sc OpituIatur contra calcu- Ium lumborum ,renum,& uesicae. Prodest aduersus a Icolamoris. 8c ulcera gutturis,anginas,& foetorem oris, si quis in ore uel Ruture gargarietet. A mulieribus in potu sumpta, eas purgat,&menstrua

prouocat.

Item medetur illi cui crus fractum est, mane iiii. unciis pota Belinteolis imposita. 'Omnia uitiosa crura sanat,si mane dc uesperi ea lauentur,uel Iim tela si imponatur. Sordida uulnera curat,si ex ea sola suerint,vel si quisquam in poetu ea usus fuerit. rTumorem faciei discutit,si inde lauetur. Cum

274쪽

ng HERBIS, CAETERIS Qv E

o Cum sale permista,& iterum distillata, oculis ualde accomoda est,refrigerat enim Sc clarificat eos. Oculorum coibrium est effucax aqua fiagorum, praesertim si nimio ex calore male habeant. DE AQUA DISTILLATA HERBAE Fragariae. Tempus conueniens dis illandi eam est in medio Mah. Haec aqua mane &uesperi singulis uicibus ad iiij. uncias pota,

medetur morbo regio.

Itidem bibitalaxat thoracem, purgat pulmonem, medetur tussidc pellit lepram. Eadem mane Sc uesperi iniecta oculis ex rubore calentibus,mitu

Eadem nimium sudorem cohibet. Ad calorem Sc obstructionem iocineris nihil est salubrius.

DE FRAXINO.

NOMEN CLATURAE.o Fraxinus. ANNOTATIO IN FRAXINUM: RAXINUM Meliam Sc Mileam Greci uocant,cognominantq; trioeton, hoc est trinodem, quod ramos habeat praegrandes, ordinatos,paresq; nUmero. Matutinas occidentes s umbras eius,quamuis sint longissimae, nulla serpens attingit. Expertum se Plinius dicit, si fronde ea gyro claudatur ignis Sc serpens, in ignem potius quam in Fraxinum suis gere serpentem.Fraxinus antequam serpentes prodeant floret: ilecante conditas,folia dimittit. DESCRIPTIO. Fraxinus arbor est: in ramis siliquas habens ad Ientium similitii dinem, quibus siccatis innascuntur uermiculi iuxta formam uermi culorum,qui in apibus nascuntur.DUorum ess generum. Altera est sagina Fraxinus, latera uero Saxofa Fraxinus, qus producit adnatum adhaerens ad linguae auis modum, unde Sc lingua auis uocaatur: lignum habet candidissimum. TEMPERAMENTUM. Haec arbor refriger at aloe desiccat in secundo strata.

275쪽

s IMPLICI B. ME DIU, A vi RES AC IUVAMENTA.Radix Fraxini recentibus uulneribus accomoda est in ea aqua in qua decocta fuerit uulnera lauentur. Cortex huius arboris recens uulneribus nouis imposita, ea ita adstringit,ut non necesse sit ea consuere. Vinum in quo cortices bullierunt, potum, malum Phlegma in homine consumit, tollit quos morbum unde cutis solet inflari. Idem potum emollit lienem induratUm. Item cortices in aceto elixi, & cum spongia stomacho impositi, facit ad uomitum per superiora. Fraxinus contra serpentes pollet: folia medentur iocineris N Ia teris doloribus in uino, Aquam qus sub at cutem extrahunt, Cor Pus obesum leuant onere ,sensim ad maciem reducentes, sdemma Ins cum Uino tritis ad uirium portionem, ita ut pueris folia quinq;

tribus cyathis dentur rubustioribus septe, quini cyathis uini. Via Perarum ictus restinguunt, Sc potu Sc appositu. Corticis crematicinis lepras illinit. DE AQUA FOLIORUM FRAXINLThnpus conueniens distillandi folia Fraxini esst in medio ueris, tum enim contusa& quinq; aut sex dies in aceto macerata, in Balah neo Mariae distillari debent.

Aqua foliorum Fraxini pustulas,ais impuras maculas faciei pelsit,si tribus hebdomadibus mane S uesperi facies inde lauetur,uei linteolis in ea madefaetis imponatur. Pustulas curat,si mane Sc uesperi siepius illinantur uel lauentur Cum linteis imposita,pustulas sanat quae eruperunt.

DE FUMO TERRAE,

NOMEN CLATURAE,

276쪽

DE HERBIS, CAETERISQUE

ANNOTATIO IN FUMUM TERRAE. Vs terrae a Graecis Capnos seu Capnion appella r. A Latinis quod Fumaria herba dicitur, propterea

od uis illi contra hominis oculos Iachrymosa sit,qua in fumo est, Sc quod non aliter quam Fumus oculos mordicat, at lachrymas ciet, si succus oculis instilletur. Preciosa Sc efficax herba est ad atram bilem repellendam, & ad unamquan que scabiem curandam. Hinc Sc Mesue inquit:Fumus terrae est ex medicinis benedictis, uerum exuberantia eius & nimia copia ex

init eam e numero medicinarum preciosarum.

DESCRIPTIO. Fumus terrae est herba fruticosa, nascens in hortis re segetibus Eordeaceis, florem habet paruum& purpureum, estq; ipsa herba PraepinguiS. Est Sc alia Capnos Plinio,quam pedem gallinaceum uocant,na scens in parietibus & sepibus, ramis tenuissimis sparsis grum flore pura

pureo, uiridis succo caliginem discutit, itaq; in medicamenta ocuis Iorum additUr.

In medicina usurpari debet uiridis, nam quo uiridior herba ipsa fuerit,eo melior est, arida enim nullam magis habet uirtutem. TEMPER AMENT UM. Cesidae Sc siccae est compIexionis in secundo. Acutae simulae amarae qualitatis. nec prosus ab acrore abest. Subtiliat N penetrare facit, aperit occlusa,& resoluit. RECTIFICATIO.

Nihil equidem habet noxij, verumtamen exacuatione indiget, ut uehcmentius operetur.Censet igitur Mesue,in laxanda aluo, addciendam illi aquam casei,mirabolanos, uessenas. Item passulas ae

mel.

Succus eius equiparatur succo Absinthi j. Et si repleantur ex succo eius ultra angustis orifici js, superinfuso oleo oliuae, durat intc

gro anno,

Fumus terrae duabus unciis cum saccharo admixto in calido tuta sculo sumptus, tollit malam scabiem,semen sceniculi ciuoque addi potest. Accipe oleum nucum Sc parum aceti admisce, ais succo Fumi terrae addito, inde unguentum coniice, quo corpus tuum in balneo inunge,hoc malignam scabiem ex homine remouet,& praecipue le

pram

Huius herbae succus ter in hebdomade a ieiuno bibitus, prodest leproso,ut morbum suum diminuati Co ntr

277쪽

SIMPLICI B. MEDIC. in Contra hydivisim&leucophlegma hoc modo utere: Acta

lucci eiuldem drachmam,radicis Esiu in puluerem redactae re correctae ih. drachmas,8c in aqua calida bibendum exhibe, Velitat Syrupus ex succo fumi terrae,apii,forniculi decocti ouLuere elulae, addito saccharo.

Contra Podagram, Accipe ij. drachmas radicis Hermo dactysim puluerem contritae,& cum succo fumi terrae permisce, atq decoque,pedibusq; impone,absq; dubio podagrae medetur. Herba quos ipsa,ut Platearius scribit,in uino co sta,& cataplasimata super locum Podagricum,multum ualet.Herba haec decocta & manducata & in potu sumpta,multos aLlectus per urinam repellit. Cum aqua Scolopendriae atq; saccharo permista, sanat iocine ris atq; lienis obstructiones ex frigida causa creatas. Eadem comesta uel in potu sumpta, & ad eum modum parata parari debet:per inferiora educit Choleram, Ss omnes humores adustos,re mundificat sanguinem atq; Uen AS. Succus eius, ut Ustomus testatur,inspissatus succo lapathi acuti, re modico Oximellis, unam quanq; morpheam curat. Item decoctio Flami terrs,miluarum,uiolariam,& Iapathiacuti,

cum furfure hordei, & nepeta, unam quans scabiem potentissimi

B curat Sc mundat. Ad purgationem uesperi semper porrigitur cum aliqtio uento Sitatem reprimente Sc dissoluente: ut semine sceniculi 3c anisi uel mastiche: humores enim uentris disticit, & exinde tormina caussat. Huius succus claritatem facit oculis,delachrymationemq;,unde

Issitus cum gummi,euulsas palpebras renasci prohibet. Com manducata herba, biliosam urinam cit.

DE DO SI ET MINISTRATI ONE EIUS Potio succi ipsius est ab drahm. v. usq; ad ij. Et decoctionis eius

ab unc. X.usi xv. SIPUlueris eius ab drachm.im uicti ad CDE A UA FUMI TERRAE. Optimum tempus distillationis eius est, ut herba ipsa cum tota sua substantia inuicem concisa in fine ueris distilletur. Aqua Fumi terrae mane ac uesperi singulis uicibus iri. uel iiq. uno chs pota, medetur morbo regio, Sc facit ad impura scabiem faciei, quae leprae speciem refert, & assidue ea utentem a lepra preseruat Eodem modo bibita unaquan scabiem,morpheam,& pruriatum sanat. Intraturus balneum hanc aquam cum modico Theriacae sumat, tum prouocat sudorem ex quo sanguis emundatur, Sc occurrit

278쪽

DE HERBIs, CAETERISQUE

morbo qui ex malo sanguine creatur. Tempore pestis etiam usura Pari debet, nam ab ea praeseruat. Eadem cum Theriaca Sc Bolo armeno commista,&peste laboranti potui data, tum eum liberat 3c auxilium praestat. In potu sumpta aluum siauit, sanguinem concretum discutit,ae tumore tam foris quam intus repellit, sceminis menses promouet. stomachum confortat bibita,mouet urinam, uum laxat, edimeti crassos Sc adustos humores, pellit scabiem dc pruritum mundi, ficat sanguinem. Potio eiusdem aquae oris ulceribus & doloribus subuenit. sequuntur nomenclaturae Herbarum a Litera G. incipientes.

DE GALANGA

NOMEN CLATURAE. Galanga ANNOTATIO IN GALANGAM.AN G A in Pharmacopolirum aromatica radix est,& stomata D cho ualde accommodata. Huiushistoria apud Dioscoridem nusquam inuenitur, nec alius quispiam ex ueteribus Graecis de ea quicquam scripsit, sed inter medicinas quae ab Arabibus inuentae sunt,numeranda est, quarum complura nomina Euritius Cordus in suo Botanologico recenset. Ruellius putat eam esse speciem CD peri,in capitulo enim de Cypero sic de ea scribit:Est radix non longe dissimilis Cypero,qus uocatur ossicinis recen tioribusq; medicis Galanga:quae surculosa,geniculis scatens subrubra,& in quosdam nodos crassiores ex interuallis intorta, sapore acerrimo, linguam admodum uellicante,odore Cyperum quadam tenUS imitante:Unde multi Herbarum coniectores Cyperum Babylonicum cognominarunt. Antonius Musa scribit se i pius a Leoniceno audiuisse, Galangam officinarum esse ueri acori radicem,uerum Leoniceno reis pugnant multi praestantissimi autores, qui uerum Acorum esse censent radicem illam quam Calamum aromaticum ossicinae appeL

laniatuemadmodumuin Acoro ostendimus. Iangae

279쪽

SIMPLICI B. MEDIC. et 3

Galangae radix per quinque annos in efficacia durat, Probatur quae rubicunda est, Sc ponderosa, quei' fracta non est puluerulenta,& quae acris est,gustumq; erodit. Galanga secundum Serapionem est uena intra terram ad cassice ligneae modum: quod ex ea nascitur rubenti est colore, Sc uoca tur GaIanga TEMPERAMENTUM. Calefacit atq; siccat in tertio ordine,habet uirtutem confortandi

in contumendi.

UIRES AC IUU AMENT A. Galanga prodest omnibus morbis ex frigiditate prouenientia DUS.Calefacit Galangawoncoctionem stomachi iuuat, finit dolo es eiusdem quos frigida causia concitauerit,& spiritus digerit, cocta in uino Sc mane ac uesperi hibita. Si quis nullam appetentiam edendi uel bibendi habuerit, Accipiat Galangam,Piper,& semen

retroselini,pari mensura,& ea conterat in puluerem, mellei uirgineo admisto, inde eclegma conficiat, atq; mane ac uesperi eo utatur. SP proderit. rebrum confortat naribus indita.Exsucco plantaginis datur, quibus cor palpitans micat. In uino cocta & pota, prodest adorataveolentiam oris,& sanguinem foetidum mundificat. Halitu in oris commendat, Sc multos prauos humores e corpore ed Ucit, concictionem adiuuat ui caloris quo natura est praedit Coeliacis & co It doloribus noxio spiritu conceptis auxiliatur: acidis subuenit rutactibuS.

Cum succo Boraginis sumpta,imbecillitati cordis subuenit.

280쪽

DE HERBIS, CAETERISQUE

ANNOTATIO IN GALLAM.

re,altera omphacitis,id est immatura, que exigua Sc articulorum in digitis magnitudine est, solida nec perso rata:altera leuore, leuitate Sc foraminibus differt. Pror, ferenda omnibus immatura est, efficacior enim est. Est autem in multiplici differentia, ut Hermolaus testatur,ex Theophrasto deplantarum historia,quoniam alia solida est,perforata alia:haec ni

est quasi asininas a rusticis uocari Gallas eas scribit, quae fungosae, flauae ali magnae sint,minus est caces. Nascitur autem Galla sola de Geminis exeunte, erumpens noctu super uniuersa, crescit uno die candidior, dc si excepta est aestu,arescit protinus, neque ad utastum modum grandescit, hoc est,ut nucleo magnitudinem fabae impleat. Gallae decerpendae simi ex arboribus,quum nondum sunt maturae, dc praecipue que crassae Sc ponderose sunt,3c non foraminibus plenae:hae namq; optims sunt, Sc in medicina magis usurpantur. Gallae uirides sunt ualde acerbae, earum sapor adstringit. TEMPERAMENTUM. Gallae siccant& refrigerant in secundo ordine. Apineta inquit: Galla ponitur in tertio siccantium ordine,secundo refrigerantium. v I RES AC IUVAMENTA.Galla omphacitis, id est immatura, medicamentum est astatim adstringens beamq; ob causam siccat,fluxiones repellit contrahiti,

laxastringit,bc partes imbecillas firmat, fluidisq; omnibus assectio

nibus accommodata est.

Gallas at oui album commisce, Scinde emplastrum confice, hoc aluo impositum fluxiones eius sistit. Pulvis earum etiam cum aqua pluuiali potest sumi,ualde adstringit. Qui nimio uomitu uexatur,accipiat Gallas,& in aceto at* aqua pluuiali coquat inteumq: inde madefaciat,& stomacho foris applicet. Ad nimium fluxum menstruorum,accipiat mulier Gallas,& in aqua pluuiali ebullire aenat, succoq; plantaginis admisto, ex gompio pessum inde faciat,&inter naturalia subissciat,sistit & ualde auxiliatur. Ad nimium fluxum sanguinis narium, misce Gallas cum succo plantaginis, uel cum succohursae pastoris, Ac linteolum in eo intinctum, naribus indes.

Emplastrum ex Gallis, 3c albumine oui simul mixtis, confectum Sctemporibus applicaetum, ualde iuuat, & fluentem sanguinem p tenter sistit. Pulvis earum uulneribus inspersus, fluxum sanguinis tollit, eas adstringit,adeo ut non oportet ea consuere.

SEARCH

MENU NAVIGATION