장음표시 사용
141쪽
Secundo . Bonitas delectationis aliquando est disconveniens naturae & rationi, quia aliquando est contra commodum naturae , saltem in eius destructionem tendit, & contra rationem: ergo distinguitur a bonitate honestatis tum
I 43. Probatur secunda pars cum SuareZ primo . Bonitas delectationis objective sumptae est Convenientia, qua in Objectum habet cum natura vel spirituali , si delectatio sit spiritualis, vel corporea , si sit sensibilis ; Delectatio enim o lectiva est ratio, propter quam objectum formaliter delectat , & est quasi causa illius suavitatis seu quietis , in qua consistit delectatio formalis et sed convenientia objecti cum natura est honestas naturalis q. - : ergo bonuas delectationis objective sumptae non distinguitur realiter ab honestate
Secundo . Actus amoris & desiderii directe ferri possunt
in aliquid,praecise quia illud Conveniens est naturae amantis 2 desiderantis , seclusa omni delectatione et ergo etiam delectatio formalis, quae est delectatio actualis . ferri directe notest in aliquid praecise propter rationem Convenientiae Cum sua natura: sed si delectatio actualis directe fertur in aliquid prae- Cise propter rationem convenientiae Cum sua naturae, tim irsus objectum,hoc est bonitas delectationis objective sumptae non distinguitur realiter ab honestate naturali: ergo illa objective sumpta non distinguitur realiter ab honestate naturali. Probatur prima consequentia . Tam delectatio formalis, seu aCtualis, quam aCtus amoris &desiderii tendunt in idem honum,& solum differunt in eo, quod delectatio illa tendit in illud ut iam praesens, & adeptum , non item amor i& desiderium ζ ergo si actus amoris 3c desiderii serri directe ponunt in aliquid ,praecise quia conveniens est, etiam delectatio sor- malis sic directe ferri potest . . t q. Objicitur . S. Thomas dicit , a Dicuntur illa pro- , prie delectabilia , quae nullam alia is habent rationem appe- cibilitatiι , nisi delectationis, eum aliquando sint noxia ct
142쪽
inhonesar ergo potest aliquod objectum non habere rationem ullius honestatis ne naturalis quidem, propter quam ex
Resp. Conc. antecedens, ct dis . consequens. Potest o jectum non habere rationem honestatis, propter quam actu expetatur, Cone. Consequentiam et propter quam absolute stsimpliciter possit expeti, nego Conseq. Distinctio est juxta Interpretationem, quam SuareZ adhibet objectae aut horitati. Ibi, inquit, S. Doctor i) non intendit exeludere ab hujusmodi re omnem rationem convenientiae delectatione priorem , is qua delectatis fundetur, sed indicare voluit, interdum contingere hanc convenientiam talem esse, ut fetus delectatione non faciaς rem Ismpliciser a exibilem , quia es noxia vel inhonesta. i 3. Probatur tertia pars I. Expresso delectationis tam quam rationis motivae ad sui appetitionem habetur clarissime in objecto apprehenso ut delectabili, non vero in eo apprehenso ut honesto : ergo bonitas delectabilitatis distinguitur per modum Cogitandi nostrum a bonitate honestatis . II. Intima experientia docet ardentius appeti bonum , quod apprehendatur non solum ut honestum, sed etiam ut delectabile . Hinc nemo non approbat illud Aristotelis, a Uoluptatem esse per se expetibilem , fiacereque quodvis bovum magis expetibile, F illi addatur: ergo rationes honestatis, ct delectabilitatis habent propriam sibi. vim movendi, & pose
sunt per modum cogitandi nostrum dividi inter se. 146. Objicitur . Qui delectatur de recuperata valetudine, non aliam rationem habet suae delectationis , nisi Convenie tiam, quam habet valetudo Cum sua natura e ergo valetudo, ut est obiectum delectationis, non habet aliam bonitatem, nisi quaesita est in naturali convenientia illius Cum natura , quae est bonitas honestatis naturalis. Similiter Beatus, qui delectatur de Visione Dei intuitiva, ex eo delectatur, quod ba: CVisio sit maxime proportionata & conveniens riaturae suae: ergo universim bonitas delectationis objectivae, quae praesup
143쪽
ponitur ad delectationem formalem, non distinguitur ne per rationem quidem a bonitate honeliatis naturalis . Resp. nego anteCedens ; Nam unusquisque illorum ulterius transit ad apprehensionem illius convenientiae, quam habet Valetudo, & Beatitudo , tamquam quies quaedamnaturae suae in illius possessione . PRO Post Tro II.
- . Ο Οnum delectabile sve formale sive objectivum I constituit speciem boni particularis , & jure 'utrumque bonum Conjunctim Venire potest sub nomine. boni delectabilis. Prima propositionis pars probatur primo. Bonum deleetabile, si ve formale sive objiativum est species particularis honi, si illud nequeat Confundi nec cum bono honesto , nec cum bono utili: atqui ita est: ergo. Minor probatur , ac primo, quod non possit confundi Cum bono honelto: quia accidit, ut detur bonum honelium . quin illud sit bonum deleetabile, nec formale nec objectivum. Ita Coercere pravos animi motus, temperare impetus irae & si milia , utique honesia sunt & etiam utilia , at sensibiliter saltem delectabilia non sunt , sed potius formaliter molesta . Rursus pro bono delectabili formali habetur notio prorsus di versa ab illa boni honesti: & etsi bonum delectabile objectivum includat noti nem boni aliquo modo honesti, scilicet naturaliter q. t 3.), attamen notio boni naturaliter honesti non inCludit vi Ceverinia illam boni delectabilis. 48. Pro secunda vero parte, quod bonum delectabile non possit confundi cum bono utili, sed sit species ab illo diit in .eta , sic arguitur. In tantum bonum delectabile objectivum non distingueretur a bono utili. in quantum ratio boni in o lecto dele stabili esset quidem aliquid reale , sed derivatum in ipsum a deleotatione formali, vel potius esset mera denominatio desumpta a delectatione formali, quemadmodum honum utile dicitur bonum per appellationem ipsi participa tam a bonitate finis, qui intenditur: Atqui dici non potest priri
144쪽
primum , quia delectatio formalis est quidam actus animae , actus autem animae non afficiunt intrinsece objectit in suum , nec illud ullo modo Conitituunt, alit immutant, sed praesupponunt in suo esse , quodcunque sit, in eoque relinquunt:
neque secundum dici potest, quia ut ait Suareκ, ci) objectum Mectationis non es isonum oe convenient , quia es delectationis objectum : sed quia bonum es ct conveniens, ideo deI Rationis objectum esse potes: ergo bonum delectabile obje.ctivum distinguitur a bono utili. 1 9. Objicitur . Bonitas delectationis objectivae , sive honum delectabile diCitur de re, quae est apta ad delectationem formalem producendam in subjecto a re ipsi distinctorse cibus sic potus dicuntur delectabilia; atqui aptitudo ad
delectationem formalem producendam . ratione Cujus aliis
quid est appetibile , reducitur in bonitatem utilitatis: ergo bonum delectabile objectivum reducitur in bonum utile . Resp. diit .ma j. Bonum delectabile ita dicitur de re, quae
est apta ad delectationem formalem producendam , ut instin ipsa re antecedenter ad intelligentiam delectationis formalis , vel praeci sive ab ipsa , ratio quaedam boni per se appetibilis, conc. maiorem : ita ut haec ratio boni non insit in re antecedenter ad intelligentiam delectationis formalis, nego majorem , & minorem . Falsum igitur est , ut argumentum ad hanc.objectionem excludendam directe propolitvm olfendit, reduci in bonum utile aptitudinem ad delectationem formalem producendam , quae inest rei etiam pra
scindendo ab ipsa delectatione formali: & falsum rursus est, quod talis aptitudo sit appetibilis dumtaxat ratione delectationis formalis , Cum sit ipsa et iam per se appetibilis , sive sit per se bonum quoddam reale , quod a delectatione solum nomen ex usu communi recipit , quo illud distinguitur ab alia specie boni quacunque. Atque hinc patet latum discrimen a re utili , quae a bono, ad quod tamquam ad finem dirigitur& ordinatur, ita recipit nomen boni, ut in solo nomine sistat bonitas, quae de ipsa dicitur. 3o. Secunda propositionis pars sic probatur . Bonum
ci sua. Metaph. dist. I . sec. a. min. I s. pag. ala.
145쪽
delectabile alterutro modo vel objective vel sor maliter sum pium constituit ex dictis speciem boni particularis , quod in se tale eli, & non per extrinsecam denominationem , quae nascitur ex eo, quod nos unum appetamus propter aliud: ergo bonum delectabile utroque etiam modo conjunctim sumptum eli species boni particularis : ergo iure utrumque bonum Conjunctim venire potest boni delectabilis nomine: Quemadmodum observante SuareΣ , IJ Beatitudo interdum fumitur pro objectiva , interdum pro formali. interdum pro rota Beatitudine , quπ per modum untur utramque comin situr. PROPOsITro III. si . TAtura capax solius delectationis intellectualis
1 l felicior eii ea , quae capax est etiam sensilis delectationis . Propositio est cum Platone & Aristotele infra citandis,& caeteris Philosophis, qui hos sequuntur . Ea sic probatur. Illa natura, in quam Cadit dumtaxat ea delectat io, quae nun quam pote lt evadere turpis, nec eit remedium alicujus suae molestiae, felicior est illa, inquam cadit etiam delectatio,quae vel tenuissima est, vel nulla, si concipiatur sejuncta a dele elatione intellectua Ii , vel si quid alicujus momenti est etiam eo modo sejuncta. potest else turpis , ct semper est remedium alicujus molestiae r Sed natura capax solius delectationis i tellectualis est natura , in quam cadit dumtaxat delectatio , quae nunquam potest evadere turpis , neC est remedium alicujus suae molestiae: natura vero capax delectationis etia insens lis, est natura, in quam cadit delectatio , quae vel tenuis sma est, vel nulla, si sejuncta concipiatur a delectatione intellectuali , vel si etiam eo modo sejuncta aliquid sit alicujus momenti , potest esse turpis , & semper est remedium alicujus suae molestiae et ergo felicior est prima natura, quam se Cunda . Major probatur, quia natura capax delectationis ἀquae evadere potest turpis est natura capax quidem alicujus bonis
146쪽
boni , sed quod illam potest privare bono ordinis stiperioris scilicet bono honesto , dc honesta delectatione inde proveniente , in eamque propterea inducere oppositu in t ristitiae malum. Rursus natura, quae Capax est delectationis, quae
in se sit alicujus momenti, sed talis ut sit levamen molestiae alicujus sive ex dolore, quo assi igitur, sive ex indigentia alicujus rei ad persectionem sibi Convenientem necessariae, est natura , quae subjecta est dolori: Sed felicior est natura capax talis boni, quod illam non potest privare potiore bono , neC praesupponit in ipsa dolorem, aut indigentiam rei necessariae ad perfectionem sibi debitam e ergo. Isa. Minor autem factae argumentationis probatur sic . Delectatio intellectualis, quae sequitur operationem naturae habentis perfectionem aliquam sibi con Venientem , qualis est in cognitione veritatis , ct in Conscientia bonarum operationum, quo est major , ct intensor, eo est melior atque perfectior: ergo delectatio hujusmodi incapax est excessiis, Per quem evadat turpis r at delectatio sensilis , si loquamur de illa. quae est propria odoratus tenuissima est, ut S. Augustinus dixerit odores eum ab ut non requiro , parat Ietiam eis semper earere e sn de illa , quae est propria auditus Suisus, haec pariter vel tenuissima est, vel fortasse nulla ,
nisi adsit vis intelligendi, ut Bruta ex dictis supra β.as. docent, & confirmant Ethici, qui cum Aristotele a negant circa voluptates olfactus, visus, ct auditus versari virtutem temperantiae: sin tandem de illa , quae est propria gustus & tactus, incidit in turpitudinem majorem vel minorem, statim ac sit in ea excessus aliquis, qui potest esse major vel minor, ut Cum quis nimis indulget Cibo vel potui: ergo delectatio sensilis potest evadere turpis. Rursus delectatio gustus & ta tus semper est effugium doloris, ut ait Plato i , vel medela indigentis, ut loquitur Aristoteles & s loquamur de delectationibus sordidioribus eae praeterea sunt , ut
M August. Cons. lib. aci. cap. 3 a. 3 Plat. In Philebo post medium. p. s pag. ιη'. Id. in Phaedro post duas tertias partes p. a63. Arist. Ethac. II. s. ea. Io. iuxta Ma t Arist. Ethi. II. τ. ea. i juxta Μ um
147쪽
stituit Medicat artis princeps Hi pocrates apud Gellium, i pars pardam morbi comitialis: omnes certe levamentum sunt molestae alicujus sensationis , cujus acrimoniam illae exisi inguunt vel mitigant . Ideo enim homo post diurnam vigiliam amat somnum , quia est defatigatus : ct accedit ad so-cos . vel ab illis angue peius & Cane recedit , quia gelu vel astu aduritur : &quaerit Cibum, S potum, quia mordetura fame S sit i : & qui magis hujusmodi molestis sensationibus sui jacent, ut pueri, juvenes, & qui atra bile abundant, majori hujusmodi voluptatum seu medicamentorum Copia ii digent . Atque hoc quidem modo verum est, quod Socrates apud Platonem admiratur , voluptatem & dolorem , etsi sint inter se opposita , nihilominus ca) quasi ex eodem vertice esse ambo connexa ; Qui enim prosequitur voluptatem, jam fatetur dolore aliquo se teneri . Rationem istam remedii doloris alicujus inesse in singulis sensilibus delectationibus gustus & tactus minus advertimus, partim quia assiievimus anativitate , partim quia hujusmodi dolorum prinei piis datum est facile obitare . Quod quando nobis casu aliquo non liceat , tunc enim vero illorum acerbitatem sentimus, ut nisi Esau ex gula illius rufi pulmenti, quod coxerat Iacob, ct ex contemptu suae primogeniturae, sed ex veritate potuis'
set dicere, s3ὶ En morior. quid mihi proderunt primogenita non adeo reprehensus su i stet, quod illa pro lentis edulio veta.didissiet. III. I. Objicitur . Voluptas gustus non est medela ullius
molestae sensationis ; Nam experimur saccarum delectare palatum , etiamsi nec amar late nec fame laboremus: ergo falsum est omnem delectationem sensilem esse remedium alicuius praeviae molestiae . t Resp. distin. ante dens. Voluptas gustus non est me. dela directa molestae sensationis , ConC. anteCedens , non est medela indirecta, nego antecedens. & eadem distinetione ex-
Cipio consequens. Sic autem distinctionem declaro, Gustus est
148쪽
est nomen, quod significat speciem tactus limitati ad solum os animalis, per quem tacitum anima Conjuneri corpori eκ- citatur ad id eam illam sibi efformandam, quam nomine si-poris explicamus . Hujusmodi sensiim hominibus concessim esse non jam propter voluptatem , qua immediate & directe ex eo assicimur, sed propter illam , quae medetur si macho languenti propter esuriem , suadetur . quia voluptas propria guttiis tum maxime quarritur , quando accedat fames Sc fit is. Has tolle, iamque quivis helluo pavonem rhombum,& quivis potator Setinum Falernumque fastidient. Hinc saturi coqui dapes, ct cellarii vina libant tantummodo, non ingerunt stomacho , di fortasse nec possunt, siquidem vel nuula in his circumstantiis voluptas est ne in gultu quidem , vel certe brevissima, quia eam illi eo stomachus abhorret is . II. Objicitur. Non desunt, qui famem Si sitim alia ue sensationes mole itas amant, Sc studiose procurant, ut iis ruantur voluptatibus, quae di Cuntur esse talium affectionum medicamenta : ergo optabilius est saltem per aliquos habere simul hujusmodi molestias , & oppositas illis voluptates , quam utrisque Carere : ergo salsium universaliter est naturam, quae non est capax dele rationis sensilis, feliciorem elle illa, quae hujusmodi delectationis capax est , etsi aliunde. capax sit delectationis intellectualis . . n Resp. cum Palla vicino ci) distinguo antecedens. Non desunt, qui famem aliasque similes molestias amant di procurant , vel ratione signi de bona sua valetudine, vel ratione alicuius gravioris animi CruCiatus, quem patiuntur , Con αantecedens: Non desunt, qui eas ament,& procurent ratione sui, nego antecedens, ct distin. Consequens. Optabilius est pati sensationes illas, ct simul frui Oppossitis voluptatibus, quam utrisque carere, & simul subjici graviori alicui animi dolori, concedo, aliter nego tum hanC, tum v Iteriorem Consequentiam . Si hene igitur inspiciamus rationem directam, quare molesias illas sensationes quis vel apputat, vel sibi. p.ratuletur, inveniemus in horum alterutro positam est e, vel quia intelligit, illas utpote necessarias ad vitam esse argumentum bo
149쪽
nae corporis habitudinis , Vel quia vim interni alicujus doloris expertus eli per abundantem cibum & potum retundi, quatenus mentis vis per Crapulam & ebrietatem ita opprimitur, ut ad mali cujusvis Conscientiam impotens omnino reddatur. His rationibus deficientibus abhorret quisque tamquam a morbo , a furenti hydropicorum siti, & insaturabili
Erifctonis fame , de quo est Ovidii ci fabula .rss. III. Objicitur. Voluptates visus ct auditus sunt voluptates sensiles, eaeque vehementissimae . neC ullius mole litae medicamentum et ergo hae saltem Voluptates poli poni non possunt omni delectationi intellectuali , ex eo quod tenues sint , ct doloris medicamentum . Resp. distinguo primam antecedentis partem. Voluptates visus & auditus sunt voluptates sensiles, quatenus ex his sensibus natura animata, quae simul sit intelligens, haurit voluptatem , Concedo hanC partem; quatenus ex his sensibus Natura animata, quae sit solum cognoscens , non vero intelligens haurit voluptatem , nego suppositum , ct omissis reliquis partibus , nego Consequentiam. Dico igitur juxta supe-xius etiam sq. as.) dicta, voluptatem visus & auditus omnem esse intelligentis facultatis , ct in acquisitione novae alicuius cognitionis stam esse; Fac enim objecta horum sensuum nullam excitare in anima novam scientiam , aut illam non reno a re quodammodo , quae minus vivida propter diuturnitatem temporis evaserit, jam cessat omnis voluptas, quin immo accedet etiam gravissima molestia . Dulcis Certe eli mulicus
Concentus , di bis etiam repetitus placet, sed si saepius, jam ingratus etiam esse potest. Iucundissima est per haltratio pinacotheCae , non tamen illi, qui eam jam saepius observavit, tas in ea Claudatur, molesta etiam erit, non se s aC Carcer.
Quid plurat In cognitione,quae acquiritur per o Culos & auressitam esse voluptatem visus & auditus, luCulenter suadet Sanctus Augustinus rogans, et 2uid voluptatis habet 'idere mιaniato cadavere, guod exhorreas ,-tamen scubi jaceat, concurrunt .... ad noscendi scilicet libidinem . Quae pariter
150쪽
interrogatio cadere potest in simili concursu illuc, unde tristes veniant ululatus , & inconditi clamores. I 36. Omissum autem fuit, quod voluptates visus & auditus afferuntur esse vehementissimae, quia si voluptates sunt , sensiles non sunt,.cum ad intelligentiam pertineant,neC C m- parandae cum sensilibus , utpote diversi generis ad collige dam unius supra alteram vehementiam. Omissium etiam fuit, quod voluptates visus & auditus , quatenus dici aliquo modo potant sensiles . non sint molestae alicujus assectionis remedium , nam in homine. qui sem adultus, a potentia videndi& audiendi transit cum dolore ad caecitatem S surditatem , esset magnum hujus molestiae medicamentum posse fallenia per intervalla aliquid videre, aut audirer in iis vero , qui vel a nativitate vel a pueritia caeci sunt, deficit credo huiusmodi tristitia de privatione hujusmodi facultatis : Certe non raro observavi hujusmodi homines plenos constanti hilaritate , quod confirmat voluptatem visus propriam efferamentis, qua facile patitur Caecus a nativitate, se Carere, notaseCus aC homines vulgares non moleste habeat suam in omniliterarum genere perfectam ignorantiam .
337, nonitas utilitatis praesupponit quidem in re uti-
3 li bonitatem transcendentalem , vel honestatis naturalis : constituitur tamen in ratione bonitatis , quae dicitur utilitatis, a bonitate finis sibi extrinseca . Prima pars probatur. Bonitas utilitatis dicit convenien tiam, seu aptitudinem unius rei ad obtinendum aliquem finem sq. 28.): ergo bonitas utilitatis praesupponit rem habere in se ct intrinsece persectione in aliquam suae naturae Conve nientem, perquam habet illam aptitudinem ad obtinendum
