De bono, malo et pulchro dissertationes tres Andreae Spagnii florentini e Societate Jesu

발행: 1766년

분량: 387페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

fragia descripta in te ita a singulis corruptae iam Athenarum ReipubIicae civibus. Certe narrante Plutarcho ιὶ ille, qui literarum rudis. & ne de facie quidem ipsum noscens, eidem tradidit testulam, in qua damnationem suam scriberet, respondit ab eodem rogatus, non alia de Caussa hominem damnare , nisi quia , molesum . inquit , mihi es Iussi cognο-

mentum . Sed exemplum admirationem omnium vincens ve-

neramur in Christo Domino omnis Sanctitatis fonte, qui propterea odium hominum,& Omnis generis ignominias pas sus fuit in terris , idemque eventurum praedixit iis , qui illum Conentur imitari , quia non es , inquit , dispulus supra magisrum . Quoties aute in mala hujusmodi superveniant virtuti , minor quidem est inde orta tristitia attamen adhuc ingens , & aliquando tanta , ut taedeat jam vivere , & mors loco beneficii a Deo exposcatur , sicuti all-bi ca) dico factum esse a Moyse, Elia, &Tobia: ergo felicitas in hac vita nequit esse cum odio & infamia , quin immo omnino requirit amorem Sc honorem .i8o. I. Objicitur. Christi Domini sunt haec verba , 3 Beati qui lugent . Beati qui persequutionem statiuntur: Mohaec verba declarant poste in hac vita haberi felicitatem etiam sine aliorum amore & honore, immo Cum odio, stinfamia apud alios et ergo ad felicitatem hujus vitae non pertinent amor S honor. Re . Conc. mai., ct distin. min. Ea verba sunt de sell- Citate supernaturalis ordinis, & quidem quatenus disponit ad feli Citatem aeternam, ConCedo minorem: ea verba sunt de felicitate ordinis naturalis , de qua hic loquimur , nego minorem dc Consequentiam . Dico igitur per illas Celebres

beatitudines , de quibus Christus loquitur, significari actus honos per gratiam supernaturalem fac os , ut ex professo ostendit Suarez ), in quibus Christus posuit beatitudinem, quia per illos Coelestis Beatitudo comparatur : proinde , csu- faliter γ divo live BeasDudines nominantur , ut idem Au

ctor advertit. I 8 I. II.

172쪽

i 8 t. II. Objicitur. Deus est beatissimus, etiamsi odio

habeatur a Damnatis , ct timeatur unice, non vero ametur ab improbis, a neutris vero Colatur: ergo amor & honor Creaturarum non sunt pars ulla felicitatis Divinae: ergo ne que felicitatis humanae. I esp. con C. antecedens, & dist. consequens: Amor &honor creaturarum non sunt pars ulla essernialis & intrinsecae felicitatis Divinae , Conc. Consequ. e non sunt pars ulla felicitatis Divinae accidentalis & extrariae , nego tum hanc , tum ulteriorem Consequentiam . Accedit Deo gloria extrinseca ex actibus amoris & honoris, qui a bonis hic, ct a Beatis in Coelo ipsi tribuuntur , de qua Deus sibi Complacet. Stilla tamen haec est respectu illius Oceani inestabilis Beatitudinis & infinitae , quae ipsi intrinseca est, ct multo minusquam Stilla, ea quae ipsi negatur a malis & damnatis. Quare etiamsi haec deficiat, adhuc remanet infinita illius felicitas . Adde , quod sicuti cum omnipotentia infinita , alii Gque Divinis attributis Componi non potest existentia Creaturarum omnium possibilium , ita neque componi potest, felicitatem Deo extrinsecam ex amore & honore Creaturarum provenientem esse tantam , quanta absolute possibilis est ; Hoc enim postularet, ut existerent omnes Creaturae possibiles , &smul ut Deus non haberet potentiam Creandi Creaturas liberas a necessitate illum amandi & colendi . Quod autem pertinet ad ulteriorem Consequentiam , illa etiam negatur , quia nulla est similitudo inter felicitatem Dei, & felicitatem hi manam propriam hujus vitae. Illa intelligitur ex ipsa infinita Dei perfectione esse infinita : haec Contra intolligitur non solum finita , sed etiam quodammodo nulla, nisi coalescat ex praedictis bonis tam intrinsecis,quam extrinsecis ipsi homini.

COROLLARIA.

382. DRimum esto. Nulla intelligens creatura potest natura- liter pervenire ad naturalem felicitatem, nisi post lo rum temporis intervallum.& sustinendo interea mala plius Cabene multa laboris & tristitiae. In hoc comprobando versatur

173쪽

su aedam Sulgeri Dissertatio , De felicitate entium intelligemitum , inserta in Nistoria Academiae Scientiarum Bero linem sis ad annum I 34 si . Brevi illius veritas deducitur ex eo. quod Scientia Maturaliter acquisita, tanta felicitatis naturalis pars, consistit in bene disposita seri e cognitionum, quae Comparari nequit sine applicatione mentis Non mediocri , Conjuncta cum ardenti illius consequendae appetitu, molesta an xietate eventus , ct frustraneo per longum aliquando tempus Conatu. Rursus cnm bene moraliter saltem Cum constantia non operetur , qui eorum , quae sibi ad hunc finem necessaria sunt, scientiam negligit, etiam hujusmodi bene operandi ha bitus , aliud felicit nis elementum, est fruduis successive ad Convenientem maturitatem per veniens , & exΤgens praeter labores proprios acquisitionis scientiae , alios etiam sibi particulares . Sine scientia tandem, S habitu honestatis moralis cum nulli liceat sperare sincerum aliorum amorem, oc laudem , qui utriusque acquirendi incommodum non sustinuit, his etiam, sine quibus non est hujusmodi felicitas, Careat necesse est. Secundum . Neque pueritia, neque adolescentia Capaces sunt felicitatis humanae . Hoc independenter Etiam a primo , ex quo sponte sua quodammodo fluit , suade ur . quia

in pueritia quidem potest haberi bona valetudo, di amor Shonor etiam aliquis: sed de scientibus caeteris , & horum etiam Cognitione , ea parum dissimilia sunt ab illis , quae Pose sunt convenire, aut dici de Brutis, Statui g, ct Imaginibus. In Adolescentia autem exceptis quibusdam quasi miraculis Naturae , impetus plerunque est aci adquirendam se prentiam, S praeclara facinora, Nondum tamen est aliquis utriusque honi apparatus suffciens ad rationem felicitatis ex sua parte ἡhonores proinde adhuC ab ea absunt, & aellus vehemens affectuum necessario impedit animi tranquillitatem . 8 . Tertium . Iuventus, Virilitas, & Senectus sunt f lae hominis aetates capaCes felicitatis. Inquirendo autem quae

Nam ex his diversita felicitatibus pro diversitate hujusmodi aetatum praestantior sit, assentiar Pallavicino a , qui it

i tuit

174쪽

titit omnibus poli panendam esse illam propriam senectutis,. contradicens Tullio, qui in eloquenti suo Commentario de Senectute sub persona Catonig, pro ea visiis est stare , sed iis argumentis, quae suadent componi cum senectute polle feli-

Citatem, non vero quae evi ant illam Caeteris esse anteponendam ; Nam sit in sene magna jam abi dantia sapientiae, sed vis intelligendi est minor; dirigat ad normam virtutis

dicta factaque omnia, at non carebit in maliis haesitantia quadam, & cunctatione propter debilitatam ingenii aciem, &aliqua ex sui s. ope rationibus erunt potius Consequentiae neCessariae ex defectu materiae , quam adiu& virtutis, aut victoriae de malis in oppositum propensionibus et fruatur tandem valetudine quantumvis. bona, at haec nunquam praescindet ab adiuncto senectutis . Conferendo autem felicitatem iuventutis Cum ea virilitatis, equidem maiorem di Cam secundam,quam primam. Sicuti enim meliores sunt fructus , qui suam jam maturitatem obtinent, quam illi, qui eam nondum penitus attigerunt, ita potior videtur felicitas, quae accidit virilitati , in qua vigor animi & corporis , & Caeterae bona videntur esse in staetu quodam summo ἀI83, Quartum. Major felicitatis humanae copia cadit in

viros, quam in mulieres . Hi enim sunt tum corpore tum mente valentiores , illae ex utraque parte imbecilliores . Hi

a consuetudine ipsa fundata in naturae constitutione instituim-tur ad literas, illae vix ad eas delibandas admittuntur . Hi ad primos honores per ipsas literas, vel per arma, quae sunt eraeCipuae artes illorum conciliatrices,actuum habent amplissimum, illae ab utrisque exclusae, ab illis etiam excluduntur . Ill sicuti literis vel armisi honores sibi conci luant, ita etiam aliorum Cognitionem & amorem & opportunitatem ad Om-uia haec stabilienda di amplificanda , illae intra domesticos

parietes , si sapiunt , latentes horum omnium sunt inca-

I 86. Quintum. Epicurei, sive ii , qui voluptatibus dediti sunt, longe absunt a felicitate . Ex iis enim. quae neCes saria ostendimus ad illam, nescio an ulla in iisdem habeat lo- . m. Imprimis enim quis quaerat in his intelligentiam, poll-

175쪽

as a DE BONO

quam assimilati sent non solum a bcriptura , i equis ct mu- is , quibus non es intellectus, & a) caui reverso ad Dum vomitum, di sui lotae in volutabro luti: sed etiam ab iplis Philosophis & Poetis , qui in celebri fabula de Ulissis sociis in

mos commutatis post haustam veneficam potionem a Circe ipsis propinatam, agnoscuut homines in stoliditatem bru- orum abeuntes, semel quod voluptati se dedant. Qnis assi r-met illos frui honat valetudinis constanti dispositione , cum evidens si effatum illud Architae Tarentini laudatum a Tullio: c3 Nullam eapitaliorem pes em , quam voluptatem cor poris, hominibus draam. Quis non videt animi perturbationes Continuas, quibus Epicureorum vita subjecta est Dolent ipsi

traditos se, ut ait Apostolus in immunditiam, inpin

ones ignominiae: exeCrantur, velint nolint, depressionem naturae suae rationalis ad conditionem irrationalium , sibique o

unquam non timent ab Iustitia saltem Divina vindictam suorum scelerum. Nulla igitur est in illis tranquillitas. De am re tandem & honore ultimis selicitatis partibus ne memini Dse quidem possiimus horum respectu, quos vidimus jam Deo, Fc sibi ipsis invisos , ἐκ odio cujusvis hominis expolitos, Cum nemo sit, qui quicquam ossicii sperare ab his possit, nisi quod In eorum Commodum redundet. & timere semper debeat omnia illos contra se facturos , quae conferant ad hanC ipso . rum perversitatem , semel quod praepotentes sint, vel occulte credant posse a se feri . 87. Sextum. Macchia vellius , qui ad felicitatem Pri Cipis pertinere dixit timeri potius , quam amari, ca) nihilo melior fuit Philosophus . quam Christianus , ut de illo in haC re dixit jam Palla vicinus . Instituens enim ille Reipublicae moderatores ad quaerendum primo loco timorem , jam ab illis removet tantam felicitatis partem, aliorum quibus Cum vivunt amorem . Timori, qui utilis sit, neC ossiciat ullius felicitati, suus locus est in sanciendis & exequendis legibus , quibus justitia conservetur, & quae commercium pertur-u bant,

176쪽

bant , scelestorum facinora impediantur : Ulterior autem timor directus ad dominandum in animos, actusque multitudinis pro libito, & necessitate temporum opportune rege dos, idem est ac aqua adhibita ad excitandum ignem, aut Commpedes impositi ad expediendum cursum. Certe quidem ad hujusmodi sines obtinendos longe potentiorem esse amorem, qui historias Regnorum consulat, planisti me intelliget. 38 8. Septimum. Illi melius Comparati sunt ad humanam felicitatem possidendam , qui Claritatem generis Cum aurea saltem mediocritate sortunarum sortiuntur, quam ii, qui infra hanc conditionem nascuntur ; Nam quid dicendum sit de illis, qui supra hanc sunt , alii viderint . Ea certe, quam diximus qualitas generis, plerunque Cum ingenii alacritate coniungitur , venerationem quamdam Conciliat, Commodum ad honestam institutionem largitur , instrumenta ad sapientiam

suppeditat, stimulos ad virtutem subjicit , & viam ad honores & amorem parat, quae sunt felicitatis jam stabilitae totidem quali stamina, seu semina . Qui nobis objiciant plures Auctores, in contraria pauperum S rusti Corum conditione invenientes veram vel sabiem potiorem felicitatem, animadvertant hos esse vel Poetas, vel Sophistas , quorum fabulis, S Captiosis argumentis imperitum dumtaxat vulgus adduci potest in dubitationem de rebus aliunde certissimis . Huic soli imponere posIunt ii, qui cum Luciano inducant cl) Timonem aliquem; qui dum

secum haberet opulentiam, Fastum etiam , Intemperantiam, Assentationem, dium , Mala demum , ct Uitia omnia , tamquam ejus asse esas alere coactus fit.t: dum vero ea pro rerum numanarum vicissitudine, & sua imprudentia a se discesserit, di Paupertas supervenerit , confestim domum suam subir , observavit Fortitudinem , Sapientiam, multarumque Virtutum Chorum praestantissimum . Quae enim est haec argumentatio a singulari ad uni versale , aut ab aliquibus, aut ad multitudinem t Timoni illi in praediviti opulentia sceleroso opponuntur veteres Zc recentiores Mecaenates, Luculli. & Ma- caedones Alexandri, quorum ingentes opes copiosum praecla, V ris

177쪽

ris ingeniis alimentum, amplissimum bonis artibus incrementum , duraturum Reipublicae universae ornamentum , ipsis autem gloriam pepererunt immortalem. Interea vero qui observat pauperum aut rusticorum vitam perpetuis obnoxiam laboribus, a Scientiae , Honorum, Amicitiae, aliisque humanae vitae Commodis remotam , ad Commiserationem erga illam, non ad invidiam experitur se excitari. At si tem , inquiunt virtus moralis, quae tanta est humanae felicitatis pars, cum pauperibus S rusticis plerumve habitat. Uerum ex hoc, quando permittatur, sequitur solum , sperare illos posse majorem felicitatis aeternae cumulum, non vero sequitur , illos potiri jam felicitate terrena , quemadmodum sanistissimos illos viros ue qui vitam in cruciatibus acerbissimis post diuturnum Carcerem , ct rerum omnium indigentiam pro Fide Catholica amiserunt, nemo dicit suilla humanitus felices. Permittitur autem, non vero Conceditur , eo

rum, qui obiiCiuntur, vitam conjunctam plerunque esse Cum virtute morali , habendo praesertim prae oculis ethnicos pauperes, & ipsorum laudatores. Virtus hujusmodi fructus est Christianae Religionis, quae non solum vera Ethices dogmata docet, sed per Gratiam Redemptoris alte in omnium mentibus imprimit, & facilitatem ad illorum observantiam impertitur . Hac deficiente expositi sunt pauperes qui eun que ad posthabendam veritatem, fidem, honeltatem Omnem cuivis vel tenui lucro, vel brutali voluptati.

t 89. A D felicitatem propriam integrae gentis neceps, seria sunt mentis vigor, Corporis robur, stbonarum artium, quae propriae pacis sunt, pretium. Propositio, quae dum ea assirmat requiri, praescindit ab eo, quod eadem suffciant necne ad felicitatem, si Collenditur. Imprimis animi vigor requiritur , quia sicuti per hunc homo dominatur Equis. Tauris, Elephantis , Brutis omnibus longe se robustioribus, nec timet sibi a quibusvis feris immanioribus, ita quae gens majori polleat mentis perspica

178쪽

sECTIO XII.

cia , felicitatem suam contra alienum impetum . & vices ut ita dicam Fortunae facilius tuetur, & latius amplificat. Τestes sunt inter veteres Graeci & Romani, qui cum alios populos superarent, non iam proceritate corporis , sed ingenii acumine per omnes disciplinas ct artes sedulo exercitato ,

imperium rerum obtinuerunt. Robur etiam corporis ad nationis felicitatem pertinere suadetur ex eo, quod integra gens secura esse nequit in possessione bonorum suorum ad modum hominis privati per robur aliquod sbi extrinsecum legum & Magistratuum , Gens Proinde imbellis subiacet periculo serviendi alteri robustiori . Hinc novimus debellatam Europam & Asiam diversis temporibus a populis Borealibus sub nive& gelu ad virium firmitatem robustissimam obduratis: nec ignoramus eversa imperia Assyrium, Persicum, Graecum, & Romanum, statim ac luxus hujusmodi po- Iulos enervavit. Tandem pars est felicitatis nationis, quodonae artes apud illam colantur & foveantur . non vero sola militia in pretio sit. Bonae enim artes habentur inter fruinctus pacis. ad quos proinde bellica tamquam medium ordinatur. Illae Certe praeter delectationem, qua mentes poti sis mam hominum partem imbuunt. permittunt caeteris etiam

vitae commodis abunde frui. & veram hominum Rempublicam conflant. At his sublatis,& sola militia relicta, videor mihi videre tempore quidem pacis multitudinem barbarorum seu ferarum otiantium , tempore autem belli exemplar publicae infelicitatis, siquidem quis neget militarem vitam per se esse asperam , rudem, improbo labore plenam , assiduis periculis obnoxiam , di felicitati prorsus contrariam.

180쪽

DE MALO

DISSERTATIO

PRAEFATIO.

Ari malum est plusquam notum ex propria cujusque experientia , continuis aliorum quereris S ipsi usim et Dei aut horitate , qui docuit nos orare in haec verba t LAisera nos a malo, quod si nullum esset, frustra iuberemur illud a nobis deprecari. Disputatur autem de Nati caussa tum efficienti, tum formali , tum finali. De quibus habetur quidem vera sententia apud antiquiores Philosophos ct Theologos, ut Suareκ IJ . inhaerentes doctrinae Sanctorum , maxime S. Augustini, & S. Thomae e sed non item apud quosdam ultimorum temporum S Criptores , qui etsi copiose , ct integris etiam libris de hac re egerint, ut Leibnitius in sua Theodieaea, Κ ingius in libro de Origine Mali, Io. Christ phorus Wolfius in Manichaeismo ante Mantehaeos, Iaque lotius in libro de Conformitate Fidei eam razione , Ludovicus Barbieri in suo Novo specimine Metaph seae , aliique, quos citat Israel Cangius ca): attamen omnes rei partes non con

SEARCH

MENU NAVIGATION