De bono, malo et pulchro dissertationes tres Andreae Spagnii florentini e Societate Jesu

발행: 1766년

분량: 387페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

r38 DE BONO

Resip. conC- maj., ct nego minorem , quam affrmat quidem Palla vicinus consequenter ad stabilitum in delectistione finem , sive bonum quo , ct in reliquis omnibus bonum quod . Verum Cum etiam dolor, si ve animi cruciatus si effectus, necessario consequens possessionem mali , non vero ipsa possessio mali , sicuti simili modo probari potest, ac factum est de delectatione , seu gaudio , reformatur obiectio in confirmationem nostrae affertionis. NeC probatio ad dueta in argumento , quod illa, quae apprehenduntur , tamquammatam quod , non inserant infelicitatem , nisi eadem sequatur dolor, evincit propositum; siquidem quando accidat , ut dolor non sequatur illa mala , quae aetu assiciant illum , qui ab eis abhorrebat, idem etiam fatebitur falso se putata illa abhorrenda era e sed perseverante judicio , quod ea sibi essent mala , semel quod in se inciderent, necesse est sit infelix , dum in illis actu versatur. & ex hoc jam possessio malo tamquam cauta, nece se est dolorem tamquam illius effectum experiatur.

i o. Instat ca . Idem est dicere a natura rationali appetitur res illa, ac dicere natura rationalis gauderet de re illa: sed dicere, natura rationalis gauderet de re illa ,sgniscat naturam rat Ionalem ordinare rem illam ad gaudium t ergo etiam dicere a natura rationali appetitur res illa , fgnificat naturam rationalem ordinare rem illam ad gaudium: ergo quicquid appetitur a natura rationali appetitur in ordine ad gaudium et ergo gaudium est primarium bonum. seu finis omnium bonorum. Argumentum Confirmat, quia

inquit , 3 soriri ct frui, quorum alterum possessonem, al- rerum vero gaudis igniscat, norima sunt.' Resp. Conc. maj., ct nego min. Nam natura rationalis appetit etiam bonum intellectus: intellectus autem non habet tamquam actum sibi proprium gaudere , sed intelligere . Melius itaque , si generaliter loqui velimus, dicetur, quicquid appetitur a natura rationali, appetitur in ordine ad sui perfectionem, quae persectio, cum relate ad ipsum appetitum sit

162쪽

gaudium , appeti potest etiam gaudium , sed relate ad alias

potentias appeti debent, quae singulis conveniant. Quod pertinet ad Confirmationem , potiri di frui proprie synon ima non sunt; dicitur enim etiam potiri morte , in qua voluptas non habet locum ; synon ima tamen fieri posse, non est negin- dum nisi ab iis, qui tropos, & determinate metonymiam, quae hic intercedit , vellent ab oratione eliminare . Instat iterum . Gaudium pertinet ad naturae rationalis 'se licitatem , tamquam ipsius Pars essentialis; neque enim ipsius felicitas concipi potest sejuncta a gaudio et ergo gaudium saltem est bonum aequali loco habendum , ac aliud quodvis bonum. Resp. nego antecedens , Cuius probatio non est ad rem; uod enim felicitas non possit concipi sine gaudio, hoC non Provenit ex eo , quod gaudium Constituat essentiam felicitatis , sed ex eo , quod hoc pone semper sequatur felicitatem iam constitutam . Id suadent illi , qui Cum S. Thoma propugnant essentiam coelestis Beatitudinis consistere in. sola Uisione Dei, inter quos videri potest Sylvel ter Maurus ci) ,

apud quem invenio expeditam etiam solutionem eorum, quae ex eodem Palla vicino ulterius possent obiici. I I. Determinate Contra Epicureos sic arguit Plutarchus in Commentario illo , cujus titulus , a Ne fua viser uidem vivi posse feeundum Epicuri decreta . Si Voluptas est

summum hominis bonum, tunc quando nullo Dei timore animus perturbetur, jam Voluptas vel nequit esse summum hominis bonum , vel longe minus bonum erit homini, quam brutis; Nam homo. vel nullo modo potest se liberare a timore Divinae vindictae pro tempore tum praesenti tum futuro , vel certe non potest ita se ab eo liberare , ut bruta non sint semper magis libera, ac ipse est et ergo stulta est Epicureorum opinio.

Secundo Contra eosdem idem Plutarchus . Delectationem appetitus sentiti vi esse majus bonum homini , quam celei lationem appetitus rationalis falsum evincit intima h S a mi-

163쪽

minum consCientia , quae non raro m in i festa fit externa mim stitia aut exultatione , ct aliis modis . Nonne qui cum To-hia Caecitatem in Currant , per quam impeditur illis honesta dele statio acquirendi novas Cognitiones. quarum instrumentum praecipuum sunt oculi, dolent cum illo sublatum lihi esse gaudium quasi ex integro, si Luole gaudium mihi erit , qui in tenebris sedeo , ct lumen Caeli non video Z Nu

quid similis lamentatio audita unquam est ab iis, qui modico & vili cibo coguntur vivere Compertum eth referente Tacciueto ao cum multis, Pythagoram victimas Diis o tulis te ob inventum praeclarum illud Theorema de ratione mquam habet quadratum lateris majoris in triangulo re langulo ad quadrata reliquorum laterum , quo universa Mathe - 1is utitust frequentissime , non tamen novimus simile quia factum ab ullo, qui potitus fuerit quacunque voluptate . NO-vimus Eudoxum solitum dicere, dum sibi daretur Soli propius accedere ad illias figuram, speciem , ct magnitudinem

cognoscendam . quemadmodum de Phaetonte narrant fabulae non recusaturum parem cum illo deinde mortem ex fulmine .. At quis unquam certam mortem pactus fuit pro quo Gunque Convivio , aut alia voluptate t Memoriae proditum est Philippum, II. II ispaniarum Regem, accepto per intem peltam nodiem nunCio de Antuer pia a suis tandem expugna ta, tanta affectum laetitia. ut severitatis suae plusquam Philosophicae oblitus e cubili suo prosiluerit, & ad filiae Isabellae

cubiculum accurrens, ejusque ad ostium pulsans exClamave rit , Antuemiam xenemus ia Quae nam ad hujusmodi nuncium delectatio sensuum t Frequentiora stim exempla eorum , qui ad Theatra convolant, ubi Caeteroquin norunt jam ex repetita experientia, pati opus esse situm incommodum, sudorem eontinuum , ipsum etiam aliquando, luctum, violenter ex-

pressum a ficto aliquo Belli serio post triumphos emendicanteis 2 si milibus Tragoediarum personis. Nonne hi plane demonserant praeferre se mole itiae sensibili oblectationem , quam

superior pars animae experitur, vel eX Gognitione , quam acquirit, aut renovad tot tantarumque rerum , quae vividat

164쪽

ibi imitatione proponuntur , ut verius dicitur , vel ut Credidit Callelvetrius in sua Poetica ex animadversione probitatis nostrae , quam deprehendimus in hone itissima commiseratione erga eorum, quos in heroum numero habemus, Calamitates . Multo fortasse frequentius idem ottendunt illi, qui ex literis cujuscunque generis, etiam infimis , ut ex lectione historiarum , & etiam fabularum tantam hauriunt suavitatem, ut pigeat ab illis vacare ad reficiendas vires , & Hipsum cibum capiendum quandoque urgendi etiam sint . I a. Tertio. Illa delectatio est majus hominis bonum,.quae convenit potiori parti hominis : sed potior pars hominis est animus, non vero Corpus: ergo delectatio intellectualis , quae Convenit animo , est majus hominis bonum , quam delectatio sensilis, quae Convenit corpori. Hoc argummentum utpote petitum a parte, per quam homo, ut ait Aristoteles, si maxime homo es, luculentius, declarat stultitiam Epicureorum , qui tamen eo fortasse minus Commovebuntur , nisi prius e luto materiae , in quo fortasse sunt immersi , sinant se extrahi iis argumentis , quibus materiam non posse cognoscere alibi demonstratur.' Quarto . Uoluptas utpote ex dictis q. isi. medicina malorum , quibus Corpora animata naturaliter subjacent, non retinet neC continuo, nec Constanter rationem boni: retinet vero delectatio intellectualis, qualis praesertim Cum animi cultura , & scientiae a quisitione conjungitur e eaque non solum nec exilio, neC carcere , neC furum violentia, nec tyrannorum inhumanitate separari a nobis penitus p test , sed tunc maxime opportune accurrit ad minuendas ex ternas quasvis calamitates : ergo delectatio intellectualis potior elh voluptate. AE

Quinto . Si Uoluptas est potius bonum honesto , dicendum cst insanire tum illos , qui pericula, labores. dolorem etiam pro patria & pro suis suscipiant, ut non modo nullam Captent, sed etiam praetereant omnes voluptates , dolores denique quosvis suscipere malint , quam deserere ullam ONficii partem : tum illos, qui hos laudent; Sed hoc opponi

165쪽

tur iudicio non solum caeterorum hominum omnium temporum, sed ipsorum met Epicureorum, qui sibi maxime noeerent , si Contrarium dicerent: ergo Voluptas non eli po- tius honum honesto . I 3. Probatur tandem tertia proposition Is pars. Illud dicitur bonum dumtaxat per analogiam, quod dicitur honum dumtaxat per denominationem a s bi extrinseca bonitate derivatam: sed bonum utile dicitur bonum dumtaxat per denominationem ab extrinseca sibi bonitate derivatam; Nam dicitur honum a fine , scilicet bono vel honelio vel delectabili, ad quem tamquam medium ordinatur . SiC Viator negat bonum sibi esse Currum , qui aliqua sui parte nece sesaria ad usum expers sit , & Bellator projicit a se hombardam tamquam incommodum pondus , quantumvis a C curate Perfectum, quoties materia tormentaria exhaulta iam est , nec alia amplius speratur: ergo.

HinC Cum homo utpote naturae non sensibilis solum, sed etiam rationalis licite non possit habere pro fine ultimo delectationem sensibilem, vel aliud quid, quod non referat ad summum honum , negat S. Augustinus bona terrena esse bona

illi, qui malus sit in ipso usu talium bonorum , rum , inquit, argentum bonum esse sed J bene usui fueris ; b

ne sutem non uteris, si malus fueris . Ac per hoc aurum σargentum malis malum es, bonis bonum es, non puta eorbonos facit, sed quia bonos invenit , in bonum usum tonuerti-rur . Idem ante ipsum fassiis est Plutarchus , & praeclare in

hunc modum declaravit a , Prudentia es id , quod potes recte uti his, auro , argento . gloria , valetudine, divitiis, robore , pulchritudine : aes gula horum Jueunda facit, laudabilia , utilia , eum ne hae inutilia , seritis , damno que ἔ, O molesiam ae dedecus possidenti ea ostfrsim.

Plui. de Fortuna. pag. 64

166쪽

sECTIO XII. De naturali Felieitate hominum dum vivist

i 74. R D naturalem felicitatem hominis singularis

dum vivit, omnino requiruntur ex bonis ipsi intrinsecis haec quatuor , intelligere bene valere, tranquillum esse, & hone ite agere οῦ ex bonis autem extrinsecis , haec duo amari & honorari.

Propositionis sensus ex iis , quae sun ra in notione hujus felicitatis c q. 3 . dicta sunt , apertus eit . Illa suadetur primo quod pertinet ad intelligentiam , quo nomine utor insensu omnium amplissimo , qui non est determinatus ad illam , quae eli de facultatibus , de quibus agitur in Academiis: sed Complectitur quamcunque Cognitionem , quae hommini conveniat pro diversa status sui conditione , quae illi contigerit ; Impetus enim ille in felicitatem , de qua hic agimus, reperitur in quibusvis hominibus sive nobili , sive humili loco natis, adeoque sive ii polsnt in sublimioribus disciplinis excoli , sive debeant in vilioribus artibus versari. Sic itaque arguitur . Exclusia intelligentia illa, quae est; ut ajunt, in actu primo Sc quidem proximo , ne habetur quidem subjectum capax felicitatis illius, quam inquirimus, quae scilicet potuerit ab eo , qui eam possideat, cognosci αintendi, sed habetur vel stupidus, vel insanus , vel brutum , vel lapis: Exclusa autem illa , quae eit in actu secundo non habetur in homine , nisi frustratio naturalis appetitus sciendi ipsi ingenitus, quam necesse est sequatur aegritudo animi,

quae non Componitur cum felicitate . Res tota luculentius fortasse declaratur ex errore, quieti malum intelligentiae oppositum . Error certe naturam ra

tionalem hominis ita deturpat, ut quodammodo e sede ac dignitate sua illam deturbet. Quare ii ipsa errorem suum agno

scat, jam pudet, eoque amisitur et ergo felix non est: Sin

167쪽

vero non agnoscat, sed possit olim agnoscere, iam poterit etiam amigi: ergo non possidet felicitatem , quae est status In possessione suorum bonorum permanens Si diuturnus e Sia tandem non Cognostat , nec propter stoliditatem suam unquam potis sit cognoscere, non est haec subjectum felicitatis de qua quaerimus; neque enim hic de alia agimus. nisi de ea, quae Conveniat homini, qui talis sit non in actu dumtaxat primo , sed in adhu secundo e ergo intelligentia pertinet ad singularis hominis in hac vita felicitatem .i s. Qui obiiciant, viros doctissimos in continuis quer Iis & gemitibus viventes palam sacere abundantem doctrinae

apparatum nihil conferre ad seli Citat cm, videant, und nam hujusmodi lamentationes oriantur . Si ab eo, quod imparati sint a divitiis aut dignitatibus , quas oplarent, Credentes in iis Contineri bonum majus , quam reipsa est, vel ex eo , quod sibi persuasum sit, plura se scire aut promereri, quam revera noverint . aut promereantur , jam Cum multiplici scientia conjunctas habent hujusmodi falsas existimationes; ex quibus proinde, non vero ex sua doctrina hauriunt volentes suam miseriam . Sin autem Causa horum gemitus sit nimia tenuitas eorum bonorum , quae ad vitam necessaria

sunt , aut aliae calamitates in consanguineis, vel aliis sibi si ve prudenter sive imprudenter caris hoc jam viam aperit ad alia duo, quae ad constituendam felicitatem diximus requiri . Comprehensa sub nomine bonae valetudinis , ct tranquillitatis, ct quae per opposita sibi mala , dolorem & tri iti tiam jam de Claro 376. Igitur cum dolor corporis pars sit infelicitatis, necesse est bona valetudo , quae diuturnitatem vitae, & aliorum honorum nobis pollicetur, & a doloribus nos eximit , pars si felicitatis . Eademque est consequentia cire a tranquilli tatem animi ex ejus opposita aegritudine , per quam solam aliquando etiam summam calamitatem designamus. NeC audiendi sunt Stoici , qui ponentes totam hominis felicitatem stam esse in sola virtute si ve voluntatis si ve intellectus, quae sapientia proprie dicitur, neque enim illi satis unam ab altera distinguebant , consequenter asserebant sapientem lare

168쪽

beatum etiam in equuleo. Effatum hoc gloriosissimum ne dicam , an ineptissimum , nunquam certe habuit apud illos . ne unum quidem exemplum , quo illius veritas Comprobaretur, nili forte aliquod adducant ex iis , qui in gravissimis etiam calamitatibus invictam animi Constantiam praese- ferebant. At haec aliquando visa est etiam in tortura sceleratorum, quos tamen ipsi iidem negantes esse beatos , agnoscere debent male ab ipsis Confundi constantiam , seu pervi. caciam , seu insaniam Cum beatitate , quae semper conjuncta est cum sincera ct invidenda laetitia, qualis nunquam se pro tulit in cruciatibus beatorum iuxta veteris cujusvis Philosophiae placita . Sola Christiana Religio exhibere potest exempla eorum, qui in exilio, carceribus, summa rerum omnium inopia . suppliciis ipsis immanissimis hilaritatem prinsetuler uot admirabilem. Sed Divina haec, non naturali virtute aCCiderunt.

77. Sequitur, ut honestatem in operando ostendam erapartem eius felicitatis, quae humanitus obtineri potest, Quod sic Conficio . Honestas in operando sumi potest, vel pro qualitate ipsius actus humani, vel pro habitu, qui ex pluri hus repetitis actibus coalescit, ct aliter dicitur virtus moralis . Iam vero si sumatur pro qualitate actus , Certe exCl se honestate ab actu humano infertur, illum opposita infici qualitate, perquam actus ille jam est vera culpa : Sed haec per se ipsa ita dedecet naturam rationalem , ut in illam non inCidat , nisi per errorem omnium maximum , juxta illud , Omniι peccaus es ignorant , quem quidem brevi omnino advertet , Cum deserbuerit tumultus malarum perturbatio Num , quibus mens quodammodo obcaecata in malum illud sub specie boni imprudens se conjecit: Iamque actum est de omni ejus tranquillitate . Sin autem honestas in operando sumatur pro virtute, hujus necessitas ad humanam felicitatem ostenditur, tum quia sne illa triumphant in homine mali ap- Petitus , quibus ceu navis a procelloso mari misere in omnem partem ilictatur, & fortasse etiam discerpitur , quo inflatu ne umbra quidem felicitatis habetur, sed cumulus Calamitatum: tum quia ita comparati sumus, ut si a nobis absit

169쪽

virtire, iam vitium nos. Occupet , quod est per se summum

hominis malum& teterrima malorum o malum origo , ut

lueu leniet declarat Plutarchus in suo illo supra etiam sq. ios.' citato , elaganti & diserto opusculo et li impersecto , Au v lio tot ad infelicitaἔem sufficias Ex quibus. a vitio proflue

tibiis malis , quando caeterae in hac Vita deficiant ,. non deficit certe Continuus: ill Constientiae latratus mentem perpetuo obtundens. ,. ejusque attent ionem a quibuscunque deliciis avertensi, & in Divinae ultionis terrore, veὲ saltem suspicione licet rellactantem infigens; ι Etenim , ut inquit Plato , quc de Inseris dicuntur , quemadmodum eos , qui in-mse egerunt, starnas illic dare oporteat, movent animum , ne forte verssint, suspicaucem .is. Et ex ipse sinus tam in am stueri freguenter eXcicui, extimescit, pestas iuspe vivit - Seu .apertius Sacrae Literae affirmant, ca) Ηomini bona dedit Deus laetitiam , peccatori autem assi7ctionem,

di alibi, 3ὶ Non es pax impiis , dieit Dominus Impii

uas maxe fervens ,. quod quiescere non potes: Ergo hone-itas ini operando necetiaria eit ad humanam felicitatem i Sia Restant jam extrinsecae amor , & honor , quo-xtim ambo pertinere ad hanc felicit 1tem, sic conficio . Appetitus utriasque boni ingenitus est Cuique homini , nec quisquam esse potest, qui tandem non. fateatur verissime scriptum esse, 3 Melius esi nomen bonum , quam divitiae mul-- : super argentum aurum gratis bona . Ergo qui utrimque bonum amoris de honoris aliquo moto non possideat, felix nequit esse L Animedens, planum fieri potest ex eo , quod qui ite cujusvis conditionis Conscias est, non solum ab , injurii x inferendis , A vitiis se aditerreri a timore, ne aliorum in se odium &execrationem, quae sempet Conjuncta est eum animi molestissima tristitia 2 sed ad beneficia etiam impertienda , virtutemque se impelli a spe amoris, honori udi tibi conciliandi, quae voluptatem in intimas usque medul- ax infundunt Qui in privata & occulta fortuna vivunt , mahabeat fortasse , unde hos animi sui involuntaricis etiam im-Peto

170쪽

retius deprehendant , niti paucos illos vel domesticos vel socios, qui Bum necesse est vivant , sed qui paulo altius Iublati sunt, di ii multo magis , qui aliis dominantur, hoc luculentius inte4ligunt. Soluti magna ex parte, vel ex toto ab humanis Iegibus, hanc tamen sentiunt sibi impositam , ut aliorum iudicia , & publicam existimationem de iis, quae

agant vel dicant, revereantur- Norunt enim honis action

lius respondere amorem & approbationem , di malis contra maledicta & vituperium Commune. Hinc magnum a sagitiis Troem , & vehemens ad virtutem incitamentum , ct nece Lsaria compensatio ad plurima , quibus dominantium conditio subjicitur incommoda,propter perpetuam sollicitudinem in Consulendo iustitiae admi nistrationi, annonae commodis. munerum distributioni, commercii incremento , redituum

indemnitati, invasionum securitati, aliisque hujusmodi. 179. Hanc ipsam partem felicitatis iuvat ulterius deci Tare ex odio & infamia, malis amori , honori oppositis .

Haec Cum plerunque sequantur velut umbra vitium , a. improbitarem , iam planum est eκ dictis de malo Culpae , nu quam posse esse ne humanitus quidem felicem, qui propterea Odio habeatur, aut mota infamiae inuratur 4 Et quoniam , qui calliditate aliqua aliis hominibus sua vitia celans , haec mala , prout ab illis proveniunt , possit evitare , Wadem ne quit effugere, prout sunt a Deo, quem existere, omnia Penitus intelligere , & odio habere omnem iniquitatem, nemo hominum, ne ii quidem , qui atheos se profitcntur, ignorat , siquidem hi quoque velint nolint, eum revera esse saltem suspicantur: Proinde nece sse est , qu i sque fateatur cum vitio coniunctam semper esse etiam in hac vita infelicitatem , quemadmodum innumeri Auctores integris libris Contendunt , & sacri identidem Oratores pro CORCione ex

Aliquando ramen accidit pro hominum perversitare, aut furore , ut eadem mala comites sint insignis alicujus virtutis S probitatis- Ita Aristides ille , qui apud Athenienses Iusti agnomen habebat, propter hanc ipsam justitiam suam expulsus in exilium fuit per Ostracismum , hoc est per si DT a B

SEARCH

MENU NAVIGATION