장음표시 사용
181쪽
siderarunt, vel male de aliquibus statuerunt, & dum cuperent vitare unius erroris Charybdim , in alterius Scyllam impegerunt . Quare ex illorum scriptis dissipari lassi eienter non possunt tenebrae illae , quas quae itioni de Malo , & ejus origine superinduxerunt densissimas illi, qui eam modo tam linplicato pertractarunt , ut non temere suspicatum fuerit illorum propos tum esse, quemadmodum advertunt Trevol-tiani si),retundere aciem intellectus humani .ut tandem principia ipsa Religionis amplius non discernat . Hos , quis non videat pertinere ad genus illud hominum . qui perversi Proprie appellantur , quia notiones omnes boni , & mali ita
per Vertunt, ut unum pro altero promiscue tandem accipiant, contra quos est ilIa plepa terroris comminatio , coFae qui dicitis malum bonum , O bonum malum . Ut igit ut tota quaritio dilucide persolvatur, de definitionibus α dis visionibus mali dicere aggredior . SECTIO I- ,
- ARTICU Lus I. De Malo in gemre. s. R Ir Alum significat id , quod Caret perfectione . LVI. Definitionem hanc bonam esse . suo loco Pa tebit . Quae hic posset subire cogitatio acl illam statim repudiandam . stilicet non dici esse mala quaelibet entia Creata , quemadmodum licenda essent posita hac definitione Nam quodlibet ens creatum caret aliqua persectione compesci illico potest ab illo , qui meminerit, dici revera sic posse, postquam Christus Dominus dixit , Nemo bonus, ni solus Deus . Sed ex sequentibus planum erit, quomodo possint etiam dici bona, quandoquidem scriptum etiam est , 3
182쪽
Vidit Deus euncta , quae fecerat ; ct erant salde bona. Malitia nomen abstrae tam a malo , quod est Concretum,sgnificat carentiam persectionis. Ea definitur per caremtiam , quia ut infra Conltabit , nulla est malitia , quae sit forma aliqua positiva. Quod siquis velit malitiae definitionem, quae praescindat ab eo. quod sit vel non sit carentia aliqua, definiri potest esse id, quod per modum Causse sor- malis reddit malum subjectum , quemadmodum bonitas , ah-stractum nomen a bono, nepe dicitur a S.Ihoma ca) id , quo bene assicitur subjectum . g. Definitiones mali ct malitiae datae sunt inhaerendo ipsis nominibus, quorum alterum est concretum, alterum abstractum . Caeterum non solum usus, sed ratio ipsa facit , ut malum pro malitia, & vicissim usurpentur. Q od ipsa malitia possit rite vocari malum, ratio eli, quia Carentia persectionis sa eo modo , inquit Sua reg. quo concipitur per
modum extis . eoncipitur etiam , ct denominatur malam quod dam, quamvis non coucipiatur ut ens in se instam , sed ut malum ejus, erius es privatis. Quod vero ipsum etiam malum vocetur malitia , habemus haec exempla ex Augultino ralterum, in quo malum quoddam morale. scilicet amorem no
cendi vocat malitiam, cr) quid es , inquit , mrlitia ni nocendi amor i quibus similia haber alibi ). Alterum ve
ro, ubi malum poenae , ct aliud etiam cruodcunque malum naturale vocat 3J malitiam , citans illud ex Uersione Septuaginta, 6 Propitiatur es Dominus de malitia, suam dixit facere populo, quod Uulgata legit, Placaturique es Dominus, ne faceret malum , quod io uulua fuera , 2 illud, Aesim ιa es malitia exios iusram, ubi Uulgata pra malitia habet
183쪽
De malo pluitιr ct fecundum vuId. q. R J Alum in genere dividitur in malum smplici-1V1 ter, si ve absolutum . & malum secundum quid is
Malum absolutum lignificat id , quod caret omni perfectione . Quare malitia absoluta est Carentia omnis perfectionis. Ex quo jam intelligitur malum absolutum et se ipsum mei totale , ut bta dicam, nihilum ἰ; quod di itincte infra ostendam . Malum secundum quid significat id, quod caret aliqua persectione , ct consequenter malitia secundum quid significat Carent iam alicujus perfectionis . Malum secundnm quid dividitur in malum in se , ct malum alteri, quod etiam dicitur malum respectivum , & signiscat id, quod alteri non convenit. Confirmat S. Augu-1tinus praedictam divisionem , ejusque declarationem dicens , ci Mala ideo dicuntur , quia miuora funς, quam esse
debuerunt , aut quia non his rebus accomodantur, quibus aeromodanda sunt. Pol manus utramque notionem mali in se,
di mali respectivi conjungens dixit, a) Malum es eu bi,αι-τerive disconveniens . Atque hoc modo dedit definitionem per terminos oppositos illis , quibus bonum malo oppos tum ne ex distis alibi definitur ) per Convenientiam . Quod iam olim fecit Durandus dicens. ψὰ formalem rationem mali esse privationem convenientiae rei ad rem: ct ante ipsum . b. Augustinus dixit, sis) Malum esse incoπνeπientiam , quae maxime relucet. in malo alteri, ut in veneno Scorpioniς. quod Corpori humano inconveniens est, dum illi Bellice . ita Conveniens est, utis ei penisui Gliquo pG o durabatur, penitus interiret.
184쪽
De Malo metaplasico. s. IT AIum in se seeundum quid, dividitur in malum J VI improprie tale , ct proprie tale . Malum im-
Proprie tale . quod aliter dicitur metaphysicum, significat Carentiam perfectionis illius, quis non est debita naturae en
eodemque teste ab malum illud non conliderarunt Patres di Philosophi usque ad ipsius tempora . quia observarunt in Communi usu loquendi non appellari malam rem aliquam per hoc dumtaxat , quod Careat perfectione aliqua ; Haec enim est conditio naturae cujuscunque Creatae: sed per hoc quod Careat perfectione sibi debita . Quis , inquit S. Thomas dicat 3 rem aliquam esse malam , quia non habet bonum alte rius rei , ut hominem esse malum , quia non habet fortis diuem Leonis
Haec veterum Circa malum me a physi eum sententia
Ignota fuit Mos hemio , aliter non dixisset, Mais imperfectionis recte o prudenter, qui recentius de his philosophati sunt, mala ea mo te voeari posse negarunt. Interea tamen Re Centiores sunt illi, qui inquirentes in originem mali pasi sim mentionem faciunt de malo i lio improprie tali : & aliis qui , ut Io. Christophorus Wolfius I suse Contendunt , ex illo nihil posse inferri contra Bonitatem Dei. I.ei itius h iusmodi malum vocavit malum metaphysicum s69 , quem sequii sunt Antonius Genuensis , & Wolfius. Κingius ve-I S. prarier Citatum Mos hemium, illud vocavit malum, X im-
185쪽
im persectionis, Hooke i malum defectus , & alii tandem
impersectionem negativam. ARTICUL Us IV.
De Malo naturali, di Morali. 6. Alum proprie tale sgnificat ens carens perse-1V1 ctione sibi debita , quam notionem iisdem fere
verbis dat etiam SuareΣ a) . Idem formaliter sumptum, hoc est malitia significat carentiam perfectionis enti debitae . Carentia autem perfectionis enti debitae uno verbo coinmunissime dicitur privatio. S. Augustinus illam vocat etiam corruptionem , & S. Ambrosius ab eodem citatus, Boni indigentiam, & alii imperfectionem privativam . Secundum quem modum cum Polmano dicam , 3 Malum es ens privatum perfectione : malitia es privatio perfectionis in esse. . Malum proprie tale dividitur in physicum seu naturale , ct morale seu culpae . Malum autem naturale dividitur cum Suareet 6, in malum pure naturale , & non pure naturale. Quam distinctionem exhibet etiam S. Augustinus , qui rerum terrenarum corruptibilitatem vocat ) visis r rum non voluntaria , neque parnalia , adeoque pure natum ratia . Rursus malum pure naturale dividitur in malum naturae solum Corporeae , quod dici potest malum purae privatio nis , ct malum naturae animatae , quod dici potest malum sensii bile, non supponens Culpam . Tandem malum morale dividitur in Objeetivum S A-ctuale . Notiones mali naturalis 2 moralis sunt, ut sequitur . Malum naturale sumptum formaliter , sive pro malitia naturali , significat privationem perfectionis enti debitae in
186쪽
in genere naturae. Malum vero morale, privationem perfectionis enti debitae in genere moris . Et quandoquidem no ne moris Communiter intelligitur actus exercitus a natura rationali, malum morale aliter definiri potest, privatio persectionis debitae actui exercito a natura rationali . ARTICUL Us U. De Malo pure naturati.
8. Alum pure naturale 'signifiCat privationem per-l 1 sectionis non inflictam propter Culpam . Atque Illud , quo u est naturae solum spiritualis , significat privationem illius perfectionis propriae spiritus, quae solet explicari
Per quietem, aut per gaudium: qua deficiente perfectione intelligitur natura spiritualis affecta imperfectione contraria inquietudinis, aut amictionis . Ita quoties advertimus ad ignorantiam eorum, quae experientia Cogno imus nos alla. qui non posse , dum alios novimus probe assequutos , aut ad oblivionem eorum, quae olim noscebamus, toties mole stiam sentimus . Malum autem pure naturale, quod est malum naturae solum corporeae significat privationem persectionis alicujus,
quae Convenit naturae dumtaxat Corporeae, adeoque non Conjungitur cum ulla illius sensibilitate . Convenire autem dicitur illi naturae ea perfectio , vel quia illam Cum antea haberet , jam amplius non habet, vel quia alia in eadem specie sentia novimus illam habere. Tale malum est satis proximum malo metaphylico q. 1. ; sicuti enim in communi uis loquendi non dicitur res mala , quae non habet perfectionemsbi non debitam , ita pariter non solet dici, inferri malum , niti dum loquimur de malo sensibili , quod cadere proinde non potest in res inanimes. Puer ille, qui ab Areopago Ca- Piris damnatus perhibetur , eo quod in eruendis avium OCuhis deprehensus mirifice se delectari , creditus fuit immanis ii dolis, quae aliquando in Rui publicae perniciem redundaret neque enim Senatus ille ex sapientissimis Graecorum compoli X a tus a
187쪽
tus, suspicatus fuerat posse controverti, an bruta sint animata) nullius reprehensionem incurrisset, si in lauris aut ju. niperis exurendis sese occupasset , ut aures Crepitu , vel nares odore titillaret. 9. Malum tandem pure naturale rei animatae significat privationem persectionis propriae corporis animati , quae potest explicari per quietem animae . & indivisionem corporis conjunctim, sine ulla ejus culpa: qua deficiente persectione intelligitur Corpus animatum affectum molesta sensatione. Quemadmodum autem inter bona naturalia propria hominis , alia sunt ipsi intrinseca . alia extrinseca , si mi liter de oppositis malis dicendum. Ad mala intrinseca,quae talia abso lute sint,& Mon relati ve , Palla viciniis ci pertinere vult haec duo dumtaxat , errorem &displicentiam . Quare juxta ipsum debilitas virium, deformitas Corporis , ingenii tarditas, aliaque non sunt intrinseca hominis mala , nisi quatenus illum aD figant . Fortasse vulgus ipsum idem sentit,quod homines simplices , ignorantes,&ad res gerendas inhabiles non solum non vocat malos , sed potius bonos appellat , quod Vetercs ctiam Latini faciebant : Sic Tullius dixit , a Consules duos bonos uidem . sed tantum lonos amismus . Inter mala autem homini extrinseca in simili sensu absolute mala idem statuit. h: duo tantummodo , odium & infamiam . Et revera Ethnici ipsi Philosophi , qui vitam pauperem adamarunt Praeopulenta , piaclum faciunt multa , quae vulgo tamquam mala extrinseca habentur , non esse in se mala, sed solum quatenus aliquod ex praedictis malis si ve intrinsecis , sve extrinsccis
duodammodo pariunt. Sed de hujusmodi opinione alii vierint .
ARTICUL Us UI. De Malo non pure naturali .
O. Alum non pure naturale, quod vulgo appella-1V1 iur malum poenae, significat privationem Per sectionis inficiam propter culpam. Hoc utpote supponens sub jectum
188쪽
iectum intellectivum , bene quidem Leibnitius ti di κlt consiliere in perpessone, ct melius alibi ca) in displicentia, quod
Congruit S. Anselmo , qui tale malum non semel vocavit c3 molam incommoditatir , & distinxit in illud, quod nihil eli, ut caecitas, & ouod est aliquid, ut dolor. Ex quo intelligitur minus bene illuci ab Antonio Genuensi explicari per dolorem e cuius ulterior ratio est, quod hoc nomen dolor absol te prolatum non excitat in Communi acceptione ideam displicentiae in genere , sed illam determinate, quae nascitur ex laesione Corporis, Cui anima Conjuncta eli. Dolor, inquit Palla-
vicinus 3 presse vocatur tri ilis illa affectio , quae opponitur sensili voluptati. Quare non comprehendit spi ritus aegrit dinem , quae appellari quidem potest etiam dolor, sed animi , cui subjici poteli tum purus spiritus, tum ille qui unitur m
pori, vel quia moleste habet,Corpus cui unitur, Carere sua integritate , et s sine ullo dolore , ut acCidit in caecitate: vel quia sano , ct integro ceteroquin eorpore alia de causa ami-gitur
ii Illud quidem verum est dolores corporis in hac vita
acerbiores esse illis animi, ut citatus Palla vicinus c6 e vim cit. Hi enim tam effficaciter lapsu temporis leniuntur, ut ma ter , qua mortuo filio primos in luctu dies, noctesque transiegit, tandem uti solebat exhilaretur , ct rideat. At illos Corporis tempus non solum non mitigat, sed magis etiam magisque exasperat , ut plane intolerabiles reddat, & animam ipsam cogat se separare ab eo Corpore , qui Cum tam amice sconjungebatur . Hinc Leges intortura, qua rei sollicitantur ad delicti con fessionem , certum definiunt tempus, quod niniunt transgredi , ne ea seli tribuatur Cruciamento , cujus vis fit diuturnitate vehementior, ct par etiam ad mortem ipsam inferendam . vel eligendam . Contrario autem modo , quan do anima & Corpus cujusvis hominis Divina virtute ad pristinam sui unionem in aeternum duraturam revocata fuerint
to Lela. Er. de Theod. p. g. r. nu. Is
189쪽
rint, dolor animi, quo Damnati cruciabuntur, longe vehementior erit dolore corporis ; siquidem poena damni. quae consistit in tristitia profer Carentiam visionis Dei,aCerbior erit poena sensus . Cujus discriminis ratio videtur esse , quod post resurrectionem non habent locum eae, quas in haC vita experimur vicissitudines vigiliae & somni , nec tot illae tam variae impressiones obieetorum sensibilium, ex quibus anima ad alias successive sensationes vel reflexiones determinatur: quae duo necesse est dolorem animi mitigent , aut interrumpant, remotis ab illius apprehensione objectis illis, horum dolorum quasi caussis. Quare cum in vita immortali praesens animae perpetuo, & Constanti modo futurum sit objectum sui doloris , amissio scilicet visionis Dei, in quem toto illa impetu
sentiet se impelli , Opus erit Continuo crucietur dolore , qui tantum superabit dolores Corporis, seu poenam sensus , quan- Io anima potior est corpore. & quodvis subjectum vehementius assi igitur malo suo , quam malo alterius . a. Malum proprie tale respectu Creaturarum rationalium. in quarum numero nos homines sumus , aliter dividitur in malum culpae , & malum poenae , quam divisionem sub nomine mali injustitiae, & incommoditatis adhibuit citatis nuper locis S. Anselmus , eamdemque approbat S. Thomas dicens, Omne malum in reyus voluntariis es poena vel ea pa. Et ratio est, quia in his scimus ex Divina revelatione nullum esse malum pure naturale , ut infra distine ius dicam. N inc θ, . Augustinus loquens de malis, quae nos tangunt, di xit sa) duobus modis VReliare Iemur malum , uno , cuin
male quemque s ecisse dicimus , alio um mali aliquid esse ste
pessum . Idemque propter eamdem Caussam dixit. η eo Iare diligenter ratione discussa,matam non exortum,us ex li/θero votautatis arbitrio : quia scilicet Constat ex hoC unice et se malum culpae,quod secum quodammodo trahit malum poenae . 3. Divisio ista m malum culpae a poenae respondet partitioni boni, respectu habito pariter ad ens rationale, in bonum honestum S delectabile . Nam malum culpae est aliquid non honestum .
190쪽
nestum, quod solcidici turpe: malum autem poenae est aliquid non delectabile, utpote contristans. Alteri vulgari membro boni , quod est bonum utile,dici potest opponi malum , seu medium inutile , ct declarari per hoc, quod sit id, quod
Cum ex natura, vel institutione sua aptum esse debeat ad finem aliquem acquirendum , ex aliquo accidenti redditum est improportionatum, ut ait Suar eg ι . In hoc sensu dicunt Theologi Mystici divitias,& honores,& similia non esse Connumeranda in honis, sed potius in malis, quatenus scilicet pethorum facilem abusum redduntur inutilia ad coelestem beati tudinem acquirendam. HOC modo Genuensis etiam, eis Philosophum agat , cujus est non uti sermone , qui vulgares , streCeptas nominum , & rerum notiones perturbet, dixit a plurima quae bona habemus , ct dicimus , mula esse reperiuntur . Advertit tamen Citato loco Sua reg partitionem istam . mali trimembrem non esse usitatam, quia Cum de ratione mali proprie talis sit,esse privationem , non vero negationem , in malo inutili non invenitur nisi ratio negationis; Nam quod est inutile ad aliquem finem , vel ex natura sua caret . proprietate seu perfectione illa, quae necessaria est ad talem finem , jamque hujusmodi carentia non est privatio, sed tantummodo negatio . Sic currus sine rotis inutilis est ad cursum, & bombarda sine nitrario pulvere inutilis est ad bellum rvel ex accidenti tantum, non vero ex natura sua Caret perfectione illa , jamque ea carentia est quidem privatio respeetii rei, prout in se conlideratur , non tamen prout habet rationem medii, suh qua ratione respectiva ad finem est solum quaedam negatio . Sic debilitas in rotis Currus habet respectu illarum, rationem privationis illius firmitatis, quae debita est rotis, sed respectu finis , scilicet facilis cursus, habet rationem negationis; Nam currus rotis infirmis munitus ti satur esse medium ad cursum .
