De bono, malo et pulchro dissertationes tres Andreae Spagnii florentini e Societate Jesu

발행: 1766년

분량: 387페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

1. . De Mati Morali objectiso . 14. ar Alum morale,uniformiter ad bonum morale lin

1V1 si oppostum,dividitur in obiectivum & adtila

le . Maluim morale obiectivum fgnificat actum , quem natu ra rationalis operari potest, qui expers est persectionis sibi debita: . Quomodo actui malo, non quidem qui exercetur , sed qui possit exerceri conveniat esse malum objectivum, , eadem eli ratio ac i ita , quae data est explicando bonum morale objectivum si . Nec curandi sunt Stoici , qui sicuti boni nomen uni hono morali actuali proprium fecerunt, ita malum noluerunt appellare, nisi actum turpem : horum autem obiecta, ct alia, quae mala vii Igo audiunt, dixerunt 'νιαcνα, hoc est postposita, & reiicienda . Bono morali Objectivo respondens multi a significat privationem persectionis in actu , quem natura rationalis operari potest . IS. Malum morale objectivum dividitur cum S. Thoma ca in. malum morale per se, quod scilicet tale est antecedenter ad omnem nostpam Cogitationem: & malam morain Ie per accidens, quod potest esse tale, vel propter legem positivam, vel propter ordinationem agentis, vel propter ejusdem errorem. Notiones malitiae pro singulis membris hujus divitionis insistendo terminis , quibus opposta singulis bonitas alibi definita est , sunt hujusinodi . Malitia moralis cibiecti va per se significat ston venientiam,quam actus, quem natura rationalis operari potest, habet cum illa independenter ab omni cujusvis cogitatione. Talis malitia est in omnibus per Decalogum prohibitis. Malitia moralis objectiva per accidens in genere, significat disconvenientia quam actus, quem natura rationalis operari potest , habet cum illa non independenter ab omni cujusvis cogitatione . Simili modo Suarez dicit , quod Sicuti bonitas obiectius

192쪽

ctiva fundarar in re eonvenienti naturae rationali ut se , Damalitia eonsi sit in disconvenientia . 6. Malitia illa, quae est per accidens ex Lege positiva,sgnificat disconvenientiam , quam adtus , quem natura rati Dalis operari potest , ct qui praescindendo a Lege est objecti ve indifferens, habet Cum ipsa natura, consequenter ad positionem Iegis illum actum vetantis . Talis malitia est in omnibus per Ecclesiam prohibitis.

Malitia illa, quae est per accidens ex ordinatione agemiis fgnificat disconvenientiam , quam aedis objective non malus, quem natura rationalis operari potest, habet cum linia natura , dum sat ex motivo per se moraliter malo. Talis malitia est in bonis hypocritarum operationibus Malitia illa, quae est per accidens ex errore agentis a significat disconvenientiam , quam adtus objective per se moraliter honus , quem natura rationalis operari potest, habet Cum ipsa, oonsequenter ad Creditam per errorem ejus malitiam . Talis malitia est in eo qui verum dicat, ubi putat per errorem in vincibilem teneri se ex Charitate ad mentiendam. ARTICU Los UI ILDe Mala MoraIi actuali. r . ' Ir Alum morale actuale fignificat actum a natura 1V1 rationali peractum, qui ipsi Non Convenit, utpote carens perfectione fibi debita . Quare respondens malitia significat disconvenientiam , quam aetus a natura ratio nati peractus habet cum ipsa, utpote carens perfectione sibi debita. Porro nomine actus naturae rationalis venit non solum actus positivus, sed etiam negari vus, qui vulgo dicitur omissio, idque non solum ex consensu Theologorum , ut vi de re est apud Antoinem si , sed etiam secundum Communem existimationem ὁ Laudatur enim communiter, vel v tuperatur homo non solum propter illa, quae faciat, sed etiam

quae omittat faCere .

193쪽

Malum morale actualc d; viditur licui oppostum bonum in materiale & formale - Quod materiale est, significat auctum a natura rationabi peractum, qui ipli non convenit o jective tantummodo Conlideratum . hoc est non habita rarioiane ad finem , propter quem fiat, qui pol est elle obiective bonus , nec ad modum , quo fiat, qui potest ella line libertatea necessitate . Exempla hujusmodi mali materialis innumerabilia sunt in humana Republica; sunt enim qui adeunt, & re

tinent haereditatem eorum, quos Credunt suos genitores,

cum non sint, cum damno eorum, qui legitimi haeredes sunt: S qui ineunt contractus etiam matrimoniales in gradibus jure positivo. & forte etiam naturali prohibitis, sed in vinci hi liter ignoratis : & qui militarem vitam ducentes ex pari ignorantia de injustitia belli , occidunt , vastant, & dominia a veris dominis ad alienos transferunt: S lic de aliis sexcentis casibus. Malum morale actuale sor maliter tale significat actum a natura rationali peractum , qui ipsi non convenit subjective consideratus, hoc est habita ratione tum ad finem propter

quem fiat, qui non est objecti ve bonus, tum ad modum quo fiat . qui est cum libertate a necessitate, & praeceditur a judicio vel vero , vel in vincibiliter erroneo, quod actus ille st vel certo , vel saltem probabiliter objective malus moraliter

I 8. Notio actus moralis materialiter mali praescindit eum a fine , propter quem fiat , tum a modo quo fiat. Utrum que vero pollulat notio actus formaliter mali. Atque actus

quidem, qui re ipsa non habeat nisi malitiam objectivam, vel quia fit sine libertate a necessitate , cujusmodi sunt illi actus hominis, qui essent & dicerentur peccata formalia, si voluntarii essent, ut illi, de quibus queritur Apollo ius dicens ci) ,

quod nolo malum, hoc ago: vel quia fit ex fine objective bono , ut sententia prolata ex amore iustitiae Contra vitam innocentis, vel contra bona veri posse libris. ex vi testium aut instrumentorum, quorum fallit ax ab Iudice humanitus de- Prehendi non potuit, esset actus moralis , malus dumtaxat

194쪽

materialiter . Actus vero, qui re ipsa habeat non solum objcetivam malitiam , vel realem vel aliquo modo creditam, sed etiam subjectivam , quae ex dictis dependet tum ex fine objecti ve malo, tum ex modo agendi illum libero a necessitate , cuiusmodi est quod vis peccatum formale, hic erit actus moralis tum materialiter, tum formaliter malus. 19. Malitia igitur moralis materialiter talis significat disconvenientiam, quam Cum ipsa habet actus a natura ratio nati peractus obiective tantummodo consideratus. Anto ines

definitio sic habete si Moralis malitia materialis consessis in disconvenientia actus eum natura rationali , γ Lege Divi na , quem modum loquendi passim adhibet in suo tractat ude Peccatis. Quod ille exprimat in sua definitione etiam diseConvenientiam cum Lege, ex eo , ut opinor , est . quia vult longius quam potest , distare ab illa opinione damnata ab Alexandro VIlI., quae admittebat dari peccatum Philoso phicum, quod in proscripta ab illo propositione definitur,

actus humanus di onveniens naturae rationali , rectaσ ra tioni . At semel quod Pontifex praeter alias censuras opinio nem illam declaret esse erroneam , hoc est oppositam eo clusoni Theologicae erutae ex praemissis omnino certis, ut la

tius exponit Viva a , qui etiam proponit argumenta, qui bus praescindendo a censura Pontificia suadetur, metaphysice impossibile esse actum cognosci, ut dissionum Naturae ramtionali, quin Cognoscatur ut repugnans Divinae Legi, quia hoc secundum includitur in illo primo , jam satis est ad n tionem talis malitiae dicere illam consistere in disconveniem

tia cum natura rationali.

Malitia formaliter et alis significat di Iconvenientiam , quam vel per se vel per accidens cum ipsa habet actus a natura rationali perae iis cum libertate a necessitate . Per se enim illam disconvenientiam habet actus ille, si praevium iudicium de ejus objectiva malitia, quod pertinet ad notionem mali hujus moralis, non sit erroneum : Talis est in mendacio prolato cum Cognitione de illius objectiva malitia. Per ac-Y et Cidens

195쪽

cidens vero illam disson venient iam habet , si judicium illud praevium sit invinc ibi liter erroneum . Talis est in loquutione facta juxta mentem Cum praevio judicio in vincibiliter erro-Deo , quod in iis circumlian iis teneretur quis mentiri. Alit et malitia moralis formaliter talis definiri potest privatio persectionis debitae actui a natura rationali peracto cum libertate indifferentiae, quae includit praeviam cognitionem de illius malitia morali objectiva. Anto ine loco nuper Citato malitiam hanc formalem definit per hoc, quod sit, materialis malitiae ih utabilitas ad vituperium ct pinnam, quae quidem est definitio, per ipsius effectum quemdam nece starium decla Fans hanC malitiam , non vero per id , quod eli talis imputa-hilitatis quasi caussa, quae consistit in iis, quae proposita a

Mobis definitio exponit . Hanc autem non solum esse malitiae. hujus formalis definitionem nominalem , seo etiam realem

Irobant , gine alibi dicta sunt G ad suadendum realem essee finitionem oppostae bonitatis formalis in linea morum 2 eamdem esse communem, di veram propugnat Suarea ca AATI Cutius IX.

De Molo Morali originali iaso. Alum morale originale, seu ut v v go ilicitudPeccatum originale est privatio charitatis Rgraetiae, quae hominem Convertunt ad Deum ut finem surr Haturalem, Orta in omnibus posteris Adami,statim ac natus a liter ab eo propagantur ex eo, quod in ipso peccaverunt . Peccatum originale esse in genere mali moralis non dubitatur , quod etsi νespectu nostri dicatur Originale, respectu tammen Primorum parentum sine coru roversia fuit actuale.

Ulterior mali moralis diviso habetur apud Theologos Norales, ut Antoinem sy . Sed quae hae usque perducta est, sufficiens est ad intelligendum dari in re malum morale e modo, quo dari in re possunt privationes , cujusmodi est hoc

196쪽

ma Ium: di hinc obsistendum illis, qui licuit omne bonum morale , ita & huic oppositum malum perperam dicunt, vel non polle intelligi sine Lege, vel consistere in arbitraria hominum opinione, contra quos alibi cs jam dixi.

SECTIO II. Da Natura Maii proprie talis.

ar. Efinitio mali proprie talis, quod sit privatio I perfectionis, est recepta definitio nominis, Si

legitima ue finitio rei. Secunda propositionis pars habet Adversarios, I. Manichaeos, de quibus infra fusius dicam. Horum celebris ethsententia de duabus rerum primis caussis efficientibus , quae a se existant , altera summe bona, quam Deum dicunt , alte-Ta vero summe mala, quam sexCentis nominibus forunque metapho ricis nuncupant . II. Florianos a Florino quodam sic dictos, qiii non quidem dieebant dari naturas malas a se. O ab aeterno existentes, sed referente S. Augustino, ca) d cebant Deum erese malas naturoes , atque sub sanitas , in quoπέum sunt naturic atquesubstantiae. III. Lut herum, Mat- hiam Flaetum Illyricum, aliosque, qui apud Bellarminum 3 docuerunt peccatum originale esse malam quamdam se, stantiam. IV. Petrum L Ombardum , aliosque paveos imp gnatos ab eodem Bellarmino ψ . qui determinate peCCatum Briginale docuerunt e sse qualitatem in sensu Peripatetico, hQC cit entitatem quamdam ani mae inhaerentem, qJam morbidam vocant, prava desideria perpetuo excitantem - U. CDietanum & paucos illius asseclas, qui locis a Mareκ 3M citatis malum dumtaxat naturale q. . docuit consistere in , Privatione , non vero malum morale, quod voluit esse en ti-

197쪽

taiem quamdam postivam de genere quali talis iuxta syst

nis Peripateti Cum, quae inhaerens actui facit ejus dissere tiam abaetii bono. Hujusmodi tamen enlitatem, ut advertit Uasque κ non dixit esse in se ipsa malam , quin immo i , esse in ipsa bonum quoddam ,-homini dumtaxat malam. 22. Prima jam pars probatur. Sancti Patres tum Graecitum Latini , ct Theologi aC Philosophi Communiter definiunt malum proprie tale per privationem persimonis zergo . Antecedens probatur a ca) Suar eg, quod pertinet ad

Patres. Graecos, Citando SS. Dionysium, Basilium, Gregorium Nyssenum , Damascenum , Athanasium , Nan ZianZenum ,

Epiphanium , ChrIsostomum , & Justinum , quorum testimonia copiosus retulit Vasque E 39 . Ex Patribus Latinis citat SS. Ambrosium , Hieronymum, Gregorium, Fulgentium, Anselmum, Bernardum , ct imprimis Augustinum in duodecim diversis locis, quibus addam alios quatuor : q)Omnino natura nulla es malum , nomenque hoc non es nisi

prisationis boni. Malum 3 non fecundum essentiam . sed δε- eundum privarionem veri me dieitur . Nulla 6) natura , vel si melius Da dieitur , nulla subsantia , si se sentia malumes . In quantum mali fumus , in tantum minus sumus. Nec omittendus est S. Leo I., cujus sunt haec. 3b Prorsus nulla effubsantia mala , nee is a mali es uua natura . Et alibi sp) Fides vera tonstetur , mali nullam esse naturam .

Quod spectat ad Theologos, horum principem S. Thomam sic doceniem in novem dili inctis loCis citat ibidcm SuarcΣ , quibus hunc addam non Citatum, io Nullum ens dicitur malum , in quantum es eas, sed in quantum carra quodam esse . S. Doctori consentire omnes Theologos idem bu arcet dicit , ct confirmat Vasique κ ii plures ex an ii quis citando; Nam Cajetanus, ct pauci cum illo sentientes , qui in entitate quadam

t Aug. de Doct. Chrisi lib. 1. cap. 32.

198쪽

dam reali dicunt conlittere malitiam moralem , recedunt solum ex hac parte , ct propter suam paucitatem non tollunt universalitatem moralem . Quod tandem pertinet ad Philosophos , hi pariter definiunt ex unanimi Consensu malum per privationem boni . Inferius erit locus nominandi multos ex his, qui post exortos Manichaeos ex professo illos impugnantes, huiusmodi definitionem statuunt. tum alios defendendi , qui injuria Manichaeismo dicti sunt praelusisse vel adhaesisse . Et quamvis pauci quidam auctores temporibus praesertim nobis proximioribus extiterint . qui argumenta Manichaeorum plus iusto extulerunt, attamen, quoniam ad vertunt, neminem propterea debere constituere malum inpolitivo , jam stabilitae mali definitioni etiam ipsi con

sentiunt.

Qui dicerent malum melius definiri dicendo esse id , quod aversationem sui in i icit , refellerentur simili modo ac illi, qui malunt definire bonum per appetibilitatem cx dictis alibi ci) .

SeCunda pars probatur I. cum Suareet sic ca) . Nulla entitas seu natura politiva est mala . propterea quod habeat essentiam suam . quae scilicet Consistit in aggregato attribu torum sibi consentientium ; Nam hoc esset Commutare rerum nomina , cum bonum di Catur & non malum , quod habet persectiones aliquas, quae eo ipso quod hae exiliunt, jam polIunt existere, sive nullam contradictionem in se involvunt invicem assocatae , ct bene inter se conveniunt et ergo in tantum natura aliqua positiva est mala , in quantum non habet aliquam perfectionem sibi debitam: ergo malum in reeit privatio perfectionis . Confirmatur argumentum verbis

S, Thomae, 3 Forma , per quam aliquid es actu . bonum quoddam es . Et similiter omne ena in potentia , in quancum es hujusmodi , bonum quoddam es , scilicet in potentis .

II. Nullum ens politivum , quod .sit a se , potest in imtrinseca sua natura esse malum ; Nam ens a se est cliam ens infiin

199쪽

infinite perfectum, ut alibi ostenditur e neque ullamens positivum , quod sit ab alio, potest esse iri intrinseca sua natura malum propter argumentum nuper factum. Quamobrem iure scriptum est, sa) Opera Domini universa bona pa de : ergo malum non est ens in se positivum . Hoc ipsum argumentum late persequitur S. Augustinus in pluribus , quae scripsit contra Manichaeos, praesertim libro de Natura boni , & Auctor libri de Fide contra Manichaeos inter opera S. Augustini, & S. Thomas λ) .a . Probatur determinate malum naturale, si ve pure naturale sit, si ve non pure naturale q. 8 esse privationem quamdam . Corpus inanime, ut statuam, habere partem sui a toto aliquo modo di visam, est malum quoddam pure natura Ie , ct corpus animatum habere similiter vel vulnus aliquod . vel humores aliter dispostos ac convenit, est malum quod dam non pure naturale : Atqui utrumque malum non est quiC- quampo uti vi , sed privatio alicujus boni, ut collocationis aut modificationis cujusdam, convenientis toti machinae ἔNeque enim, Cum hujusmodi mala tollere volumus, s)rd Mi-σur , inquit Augullinus , ut recedant hino , ct alibi sint , sed uxique ut non sint: ergo malum quod vis naturale non Citnisi quaedam privatio 2I. Probatur determinate malum morale esse privationem . I. Si Malum morale consisteret in aliqua entitate seu qualit8te positiva , sequeretur , quod creatura posset eis C re entitatem aliquam positivam ; Nam Deus non facit ma tum morale οῦ atqui impossibile est, ut creatura essiciat ullamentitatem , ut alibi c6J declara vir ergo, II. Intellecta dumtaxat in actu creaturae privatione i lius rectitudinis . quam ipsa poterat & debuerat illi tribue re . iam intelligitur esse in illo actu malum morale e urgo sola hujusmodi privatio facit malum morale . III. Patres statuentes mκlum Consistere in privatione, praecipue loquuti sunt M MMO morali ἱ multorum concepta

200쪽

verba recitat Silare Z I . Sic inter alios S. Augustinus loquens de peccato ait , sa) est e primuin erecturae rationalis malum , Mesprimam privationem boni , ct alibi sa) ex prelle dicit peccatum esse nihil , & non esse a Deo , quod alibi repetens quodam modo confirmat ex illo Ioannis , 3J Sine pso factum es nihil: ergo sente trita Cajetani , aliorumque q. 2 o. statuentium malum morale in entitate positiva est

Contra SS. Patres.

26. Probatur determinate PeCcatum originale esse privationem sic cum SuareZ 6 & Bellar mino. Peccatum Originale non potest dici consistere in ulla entitate positiva, quia non potest dici a Deo productam illam esse , qui nullius.peccati Author esse potest e neque potest dici esse illam productam a Creatura, quia Creatura nullius entitatis caussa efficiens est: ergo dicendum etiam illud consistere in quadam privatione Confirmatur quia, ut cum Communi Theologorum pro hat Suare Z ) , peccatum originale est privatio Charitatis& gratiae , quae hominem Convertunt ad ultimum finem supernaturalem , scilicet Deum , quam privationem habent animae omnes posterorum Adami, statim κC naturaliter ab eo

propagentur . Qui dicunt hujusmodi peccatum consistere in privatione Iustitiae Originalis, quam expli Cant per Gratiamiaitiai s cuntem , quae non solum animam Deo subjiceret, id est illam in ipsum , ut ficiem supernaturalem converteret , sed etiam subderet rationem in seriorem superiori , appetitum sensit mim voluntati , ct Corpus animae, hi sumunt peccatum originale pro culpa , & aliqua ipsius poena Conjunctim , seu pro eo , quod pertinet ad formale hujus peccati , & sinuit ad eius effectus e Nam certum est ex ConcilioTridentino peccatum originale 8b totum tolli per Baptismum e sed per Baptismurn non tollitur r ebellio partis inferioris in superi Z rem:

SEARCH

MENU NAVIGATION