De bono, malo et pulchro dissertationes tres Andreae Spagnii florentini e Societate Jesu

발행: 1766년

분량: 387페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

phani, quam sacri defixi haeserunt Cum incredibili voluptate, ut testantur acutissimae de haC re lucubrationes , quas nobis reliquerunt . Juvat aliqua ex utrisque teltimonia proferre . Ex profanis in mentem revoco Aristotelem , qui de partibus animalium copiose scribens , puerile appellat fastidium illorum , qui ad sordentium animalculorum naturam im quirendam deflectere ingenium recusant, quandoquidem, innuit, in his etiam admirando plane magilterio natura inest a Deus. Plinii sunt hae circa minima insecta admirationes: GIn his tam parvis , atque tam nullis , pux ratio , quanta vis ,

quam in exirieabilis perfectio i Ubi tot fusus collocavis in culice t Ubi in eo si iam praetendit Ubi gustum applica-iit Ubi odoratum inferuit Ubi vero x eulentam IIIum , O portione maximam vocem ingeneravit ua subtiaitate penuas annexuit , praelongavit pedum erura , divo it jej

nam caveam Ne Wlonus ex recentioribus Pacate quidem ssed nervose sic discurrit. a Habent animalia bino lasera , dextrum Isnistrum forma eo simili , ct in lateribus illis aposteriori quidem eorporis fui parte fleris binos, ab anterioriaatem parte binos armos vel pedes vel alas humeris a σι , terque humeros collum in spinam exearrens , cui a xum escaput , in eoque eapue binas aures, binos oeulos , nasum o ορο linguam , similiter po Ia omnia in omnibus fere animali Bari . Deinde panes tuae corporis tam exqui ta urte atque con Filio fabricatae, oculi aures eerebrum musculi glandes cor put mones diaphragma tarinae manus alae vesicae ad natandum smembranae pellucidae animaIliam quorumdam oeulis instar conspiculorum obductae . aliaque sensus, ct mocus organo zhorum sane omnium eonformatio prima nulli rei tribui ρο- test , nisi Intelligentiae , m Potentiae Entis potenIis semper

que viventis .

Venio ad aliquos ex Philosophis sacris . In his dignus est , qui legatur S. Baslius per tres integras homilias I admirans structuram animalium in variis reptilibus, volatilibus, aquaticis,'terrestribus. Aliis omissis unus audiatur Augusti

252쪽

nus: i Vermicali , inquit , Iaudem ne ullo mendacio copiose possum dicere , eonsiderans uisorem eoloris, nurum axeretem cor oris, prior a eum mediis , media cuis poserioria,us congruentia, vibit ex una starte formatum , quod nou eπaltera parili dimenso ne respondeat. mid jam de anima se

dicam, vetexante modulum eorporis sui , quomodo eum πώ m erose moveat , quomodo appetat convenientia , quomo ovincax aut caveat ob seeutia quantum potes , ct ad unum se tum incolumitatis referens omnia . uuitatem illam eonditricem naturarum omnium multo evidentius, quam eorpus in nuet : loquor de vermiculo qualicunque . Compendiose alibi dici Win membris cujusvis animalis inveniri mensuras nume ros & Ordinem ad unitatem concordiar pertinere , sub

nobis tardium facereui, sed Deum art scem ubique laudarent:& plane intelligerent, quam veredierim sit, IJ Fecit Deusissias terrae, ct omne reptile, vidit quod esset bonum , quia eodem monente non ex commodo vel incommodo no-pro, Adster se ipsam eon derata natura dat artiset suo gloriam . Igitur objectae creaturae non sunt mala absoluta . 6, Similia valent, quod pertinet ad ea, quae ex Uegeta bilibus & Fossibilibus obiiciuntur. Quod autem pertinet ad pauperes, non cadit in controversiam illos, prout homines sunt, esse bonum omnino aequa te primis Terrarum Regibus , quos s3 videri eoaereior esse ex puriori elemenIorum subsantia, credo, scripserit Udallus splendore Regis , Cui librum suum dicabat, exCaecatus. Pro ut autem sunt pauperes, non potest dici illos esse quid malum , seu malis omnium gravianinis occupatos . Certe enim felicitas hominis in hac vita non consistit in divitiis , α λ-lis bonis i pli extrinsecis, sed praecipue in intrinsecis, tam e Sparte Corporis , quam ex parte animi . Iam vero ex bonis in tun secis corporis quis neget potissimum e se bonam valetis dinem , dc hanc in infima plebe longe firmiorem plerunque e ita

253쪽

este , & longe minoribus subjacere aggressionibus morborum atque dolorum, quam in Principibus , ct Patribus Conscriptis r Ignotum sortasse apud rusticos est , quid rei sint dolor capitis , podagra, Colica affectio , quae sunt aegrotationes acerbissime , nec infrequentes in Vitelliis , & Luculi is . Cum autem de gravioribus Corporis doloribus verum sit illos irruere potius in divites , quam in pauperes , idem multo evidentius est de animi aegritudinibus . Hae turmatim ardes principum circumvolitant, easque violenter invadunt e at vix aliqua aliquando accedit ad pauperum Casas , ct rustico rum mapalia. In his proinde tranquillitas illa animi, tanta felicitatis humanae pars, frequentior & abundantior est,quam in illis , a quibus plerunque exulat , ut luculenter declarat , ct suadet Cardinalis Palla vicinus ci . Atque quam di Canta liqui ex pauperibus seu vulgaribus hominibus, qui vitam Continuo labore debent sustinere, pati se propter hoc ipsum infelicitatem , eam invenimus ejusdem generis esse , ac est in quibusvis etiam ditissimis , qui sorte sua nolunt esse Contenti . Euripo hos assimilat Maximus Tyrius, qui nunquam Consistere, quietemue agere norunt, & a) quum , inquit,

equorum mille armeuto curando equiso unm , innumeris ovibus pusior unus , permultis bubus bubulcus unus fatis sit , unius Iamen corporis obsequio multis opus es manibus 9 artibus ', atque utinam tot rsa sufficiant. Quis autem non videat hujusmodi malo finem ab illis imponi polse , quoties in animum inducant illud Hora iii 3 . . . suod petis hie est i ubisis , animia i te non doleis aequu1: Cui s milia multa Seneca ac Me & graviter Congessit in suis Epistolis ὁ & multo magis quoties credant Apostolo testanii , quod ue) un quirique proprium riuum babra ex Deo ,

alius quidem fle , alius vero sic , adeoque monen iis , ut 6 Mn quirique, in qua vocatione vocatus es, tu ea permaneat . Quem locum in horum gratiam pluribus tractatibus luculen-

254쪽

ter illustrat Alphonsus de Sarasa si)- utpote continentem unum ex praxipuis prieceptis, in quibus suum opus , Ara gaudendi, versatur.

7. Secundo quae objiciuntur , Considerari possunt respective ad totum Mundum, cujus sunt partes , ct ne hoc quidem modo inveniuntur mala, sed diversi generis bona Nam si loquamur de noxiis brutis Sc plantis, ea sunt tot, dem diversis creaturarum species tingularis artificii , quibus ut ait S. Augustinus, a) completur hujus universiatis riste-. gritas , quae inuico major es, quam domui nostra , ct multo/ melior. In quo animadverti debet Dei Providentia m.mifeste relucens in eo , quod animalibus utilibus. Omnia imple - verit maria terras & aera, illis vero , quae noxia magis no

his sunt, quam utilia, pauca dumtaxat produxerit , & ita paucis locis , ita ut ex libris solum aliqua illorum nobis no inta sint, cujusmodi eli avis illa Peruana Cuntur dicta , quae

ex praeda ovium , puerorum, & etiam majorum animalium vivit , utpote tantae extensionis , ut alis expansis inventa

sit reserente De rhamo habere latitudinem pedum sexde- Cim : eademque parum voluit multipli Cari data ipsis tenui ct rara foecunditate , quasi unice illa Creaverit , & Conservet ad rerum varietatem , ct Mundi hujus adspectabilis pulchritudinem . Sin autem loquamur de illis, qui labore manuum s rarum Coguntur vivere, planum est sine his non haberi nec Urbes, nec Respublicas , nec Regna , neC Artes , nec Scientias ; Ham enim omnia non subsistunt sine hujusmodi inaequalitate conditionum inter homines. Igitur Objectae Creaturae ne sunt quidem mala respectiva toti Mundo . S. Tertio Considerari possunt resipemue ad aliquas Creaturas extra se , atque hoc modo inveniuntur esse Causi as qua Ddam mali in nobis , quos afficiunt vel dolore . vel miseriis et Sed haec ratio mali imprimis non convenit illis adaequa te ;Etsi enim de usu potissimo, & ut ita dicam directo illarum Creaturarum debeamus dicere cum Augultino , Fateor menesci-

255쪽

ne Ire, murra ct ranae quare creatae sint, aut musae aut vermiculi et attamen non possumus sine mendacio affirmare nullam ab illis in nos utilitatem, & jucunditatem derivari, cum plura ex illis sine dubio bona eliciamus respectu tum Corinporis , tum animi . De bonis ad corpus spectantibus multa iam olim observarunt aliqui ex SS. Patribus & Philosophis , quae novis additamentis ita amplificant in dies recentiores observatores, ut magis semper ac magis approbetur Graecorum Consilium, qui ipsi medendi scientiae nomen a pharmacis . hoc est venenis fecerunt. Omissis illis, quae de hyena , colubro , aquila saccipitre , ipsis cimicibus . aliisque in hanc rem dicit S. Hieronymus s , sunt Viperae veneno praesentissimo noxium

animal, quae praebent Carnes aptas natas ad Comparanda Optima antidota , ad dissolvendam torpedinem , & alios usus La- Iutares praeitandos, ut notat De rhamus ca9. Sunt Scorpiones & Formicae , ex quibus spiritus per Chimicam elicitur, qui invenitur remedium μssica κ in quibusdam morbis. Sunt vermes habitantes in visceribus animalium . qui motu suo humorem Coagulationem, noxiam vitae ipΕrum conjicit Valliseerius c3 impedire . Sunt minima terrae ct aeris insecta , cibus majorum, & h aec avium , in quibus delicias nemo negat nobis Comparatas . Sunt tineae, quae naves & ligneas trahes terebrant, ct dissolvunt,& multa in sedes, quae ad alimentorum praeproperam corruptionem nata diCeres, Cum tamen haec observante Pluche vinculum quoddam sint, quod i veris gentes in mutua unione constringuntur; Moius enim& Nor vegus bitumen apud se abundans , quo naves illinantur: Suecus superfluas sibi quercus & abietes , quibus eaedem re Parentur, Commutant Cum aliis gentibus cum Sale & Aromatibus, quibus suos illi cibos sibi conservent. Est ex Vegetabilibus cicuta , quae homini venenum eli, sed coturnices opimat. Et ex Fossilibus est stibium , quod referentibus Di - stionario Tre voltiano s , & Transactionibus Philosophicis

256쪽

cis co , antiquior medicina ita abhorruit, ut qui ex Mediis cis eo uti ausus suit ante haec duo ultima saecula graves pC nas non effugerit: at Compertum iam est illud posse ita pertractari , ut inter remedia universalia locum obtineat. Nec dissimili modo in omnibus viventibus, ct vegetabilibus, ct fossilibus. quae vulgo minus utilia . ct etiam noxia habentur, c ab Siquis , dicam cum Chrysolio mo , velit sapienter eo oscere, inveniet magnam ex illis nobis utilitatem provenire, quam in multis deprehenderunt jam,& exposuerunt aC tissimi viri, ut praeter Citatum Pluchem &Derhamum 3 in aliis etiam locis . faciunt Lesserus μ) , & Graevius cs . Et illa, inquit Kingius , 69 de quorum usu non eonsat nobis, nullius habenda non sunt . Qui aliter faciat dicit Jacobus Riccati eit magis perversus S imprudens illo , qui volumen plenum doctrina saga Citate & nitore, Contemnit propter aliqua, quae forte ex sua potius tarditate , quam alia de Caussa in eo minus intelligit. His similia non semel dixit c8. S. Augustinus , jure stultos voeans illos , qui cum cso apud

artificem hominem non audeant vituperare , quae ignorant, sed cum ea viderint, credunt esse neCessaria , ct propter usus aliquos institutae in hoc autem Mundo, cujus Conditor &Administrator praedicatur Deus, audent multa reprehendo res quorum Caussias non vident. 9. Sed bona in animos ex hujusmodi obieetis rebus rodundantia potiora sunt , nec limitata ad aliquas creaturas rationales , & in aliquibus circumitantiis : ci ob Pro ut, sic olim S. Bernardus , visu eis non usu, utiliora eordibus intuen-xium, quam eorporibus acentium. Atque illud imprimis bonum Certum eth in nos derivari, quod eorum Contemplatione sensus noliri, & intellectus recreentur , ct in cognitionem diversarum Creatoris persectionum proficiamus . Nonne

Gg enim

257쪽

enim mirifice oblectamur, dum in floratiis inodoros etiam ct insalubres fores, ceu Tuli pas, & Anemones, ct omnis generis herbas ac plantas. praesertim si exoticae sint. Contem plamur, & dum curiose inspicimus in suis septis Leones, Tigrides, aliasque terribiles feras Atque hinc Certum deduci inraus argumentum magnificentiae Principum , qui haec studiose conquisita jubent sollicite tueri & educari: Quanto magis Dei, qui omnia hae C nutu voluntatis suae Creavit, atque conservat . Qui exaggerant non apparentem utilitatem re rum aliquarum vel illarum nocumentum , nisi Caute tractenetur , hi videntur nolle concedere Deo aliud attributum praeter Beneficentiam illam , quae referatur ad Commodum corporis, Cum Caeteroquin sint ipsi etiam ex anima compositi , di in Deo si Bonitas respiciens hanC ipsorum animam , &Sapientia & Potentia, aliaque attributa , pro quibus etiam Cognoscendis menti nostrae indita est non solum tanta vis , seci etiam quidam in scientiam impetus. Est etiam illud ad voluntatem pertinens bonum, quod eadem reddant nos Deo Obsequentes , nec Contra ipsum superbientes ; Nam inquit S. Augultinus . ci 9 ipsa utilitatis quarumdam rerum occultatio , aut humilitatis exercitatio es, aut elationis attri-ris , S alibi dicit, ca) propter superbiam nosram domandam creata illa , guae molesti sunt: populum Pharaonis superbum

poterat domare de Urps, musas ct ranas illis immisit, ut re-isas vilissimis superbia domaretur. De rhamus hanc ipsam rationem instrumenti Divinae vindictae innoxiis istis creaturis Considerans cῖ arbitratur, haec propter hoc ipsum frequentiora esse apud gentes , quae minus Deum , ejusque legem ve

Nerantur. Igitur eaedem objectae res non habent certe ad aequatam rationem mali respectivi extrinseci.

8 . Quarto ipsi haec eadem ratio mali respectivi ne Competit quidem illis semper; Accidit enim pigris , ut bonas fruges amittant, quia sinunt eas suffocari ab herbis sbi inutilibus : accid it stolidis, ut sata non metant, quia illa expe tunt a locis ineptis ad illorum productionem: accidit sor

didis

258쪽

didis, ut ipsorum Corpora corrodantur a pediculis , & ipsorum vestes a tineis : accidit incautis ut laedantur a furore heltiarum , aut veneno plantarum. Sed in aliquibus etiam ex his , quibus quis aliquando laedatur , paratum a Deo praesens remedium fuisse observavit De rhamus ca) . Ita ex Meadio refert in Axungia viperina haberi antidotum ad illius mor sum tam efficax , illa supra ipsum statim defricata , ut eo confisi nihil ab illo sibi timeant, qui illas venantur, & ex

suamet observatione, aper , inquit, vespas craθrones eo

trita eonfricata , ct supra vulnus ligata, semper inveni

esse illius certum remedium. Tandem ratio ista mali respectivi communis eli ipsis Cum iis etiam Creaturis , quae maxime nobis utilia , ct necessaria habentur .

Nil prodes, quod non laedere possit idem, statuit jam olim Ovidius ca) , ct pluribus exposuit . Simili ter post S. Augustinum cr) , di Theodoretum M.) , inquit

Κingius , cs Nihil in tua terra es, quod non laedat hominem , nisi caute tractatum , cibus . potus , aqua , QuiI . Au ideo faetenda non erant . quia hominem ἰωdant i nec min urea veri a venenaris ct feris potes, quam ab iis θ' vix millesimi per tenena necautur , aut feris lacerantur, qui per ferrum pereunt , nullam tamen eulpam hine Divinae Bonu

ti impingimus. Et generaliter loquendo, de omni omnino bono in se vidimus alibi c69, dici cum veritate posse, quod si etiam malum alteri saltem indeterminate sumpto; & pr pter hoc ipsum, quod sola virtus sit bonum, quod malum nunquam potest ege suo possessori, alibi pariter observatum eit , fuisse jam olim Philosophos , qui recusarunt

Caeteris quibuscunque rebus nomen boni, & melius alii dixerunt esse hona vel media vel infima. Igitur proprio quodammodo objectae res eaussae nobis sunt mali in adaequatae , quam tenus cogunt nos, vel ab illis caveri diligentius , vel illis re-

. G g a stere

259쪽

sistere, quod habent ex dictis us 7. 9 solum post peccatum

originale . Si. Atque circa spinas ct tribulos fuit opinio S. Augustini non semel absolute prolata, terram non peperisse talia vegetabilia . nisi post peccatum , cio ad peccatorem in labore conterendum fecundum Dei judiciaria is voluntatem. Pro eadem citantur SS. etiam Balilius , Ambro lius , & Damascenus caὰ . Huic opinioni ansam dare visa sunt illa verba Ge

nestos quia comedisi de ligno, de quo praeceperam tibi

.e eowederes, maledicta terra is opere tuo . . . . Diuas tria

Bulos germinabit tibi. Uerum ne in illius favorem haec aC-cipiantur, facit primo ipse Augustinus, qui alibi monet ex eo, quod dictum sit, spinas ct tribulos germinabit tibi , ωon facile dicendum tune carpisse isti oriri ex terra . Facit secundo quod dicitur, cfὼ requievis die septimo ab univems opere, quod communiter interpretes assumunt, ut ex Cludens omnem novam rerum Creationem post diem sextum .

Tertio facit, quod cliam in illis habetur ratio boni in se, Juandoquidem ut ipse Augultinus dicit , G Habent O ta es beMur modum G speciem G ordiuem suum , quae qui uis

fibrie eonsideraverit , laudanda reperiet. Et rursus habent rationem honi etiam utilis. Ita, ut idem S. Doctor observat, sunt animalia , quae bis generibus ct melioribus aridioribus eommodesuaviterque vescuntur. Ita Sal perfectius S abundantius erui ex plantis spino lis dicunt Chymici. Ita optimus ad coni ructionem vitri Cinerem suppeditari a Carduis testatur De rhamus 89. Ita sit acCidat,inquit Graevius c9θ, ut vepres pungant dominum . nonne fures etiam arcent aut retardant i Et Uirgilius cio λχ ut illae pecori frondem, aut pasoribus umbram

Sufficiunt,spemque fasis, o pabula melli.

260쪽

Quarto facit , quod ex eo , quod nocere possint , non sequitur non extitura, si homo non peccasset; Nam ea etiam ex nuper diastis , quae optima & ne Cessaria habentur , ut ignis aqua vinum nocere possunt, squis male utatur e sed sequitur solum reddita esse actu noxia, ignorata eorum natura , &utilibus proprietatibus , S subtracta particulari Dei Providentia ab his malis proiectura . Quinto facit , quia non di- mim fuit dumtaxat, tribulos, ct spinas germinabit , sed cum addito tibi, tuo scilicet incommodo in poenam tui peccati , vel quia ut ait Augustinus, in agris etiam isa non nas rentur , cum possent alibi nasci, vel alio modo . Sexto facit ,

qnia congruentior intelligentia illius textus et , quod terra propter peccatum Productura amplius non esset tantam vim bonarum frugum , ut prius, ct Contra spinas ct tribulos, quae rara prius erant, abundanter in posterum esset germinat ra . Observat Nie entitius ca) hac revelatione maledictionis Divinae in Terram oportere Contenti simus , dum quaeritur , quare bonae ct utiles humano generi plantae & nerbae tam diis culter multiplicentur, & Conserventur , etsi appareant ex natura sua aptae ad incredibilem sui propagationem propter abundantiam seminum virgultorum ramorum que, quae omnia in totidem ejusdem speciei plantas novimus posse Converti: & quare etiam nulla industria humana possint continuo exigi ab eodem campo eaedem utiles fruges , sed opus sit illum otiosum aliquandiu relinquere , donec novas vires acquirat, quasi illae exhaustae iam fuerint in prima productione, dum interea spinae ct tribuli similem vim sui multiplicativam exerunt, Sc exerCent, quin propterea humus quicquam fertilitatis suae amittat non solum ad ipso rum Continuam renovationem, sed ne ad bonarum quidem

Productionem, squis illis extirpatis has severit.

SEARCH

MENU NAVIGATION