De bono, malo et pulchro dissertationes tres Andreae Spagnii florentini e Societate Jesu

발행: 1766년

분량: 387페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

homines ipsi cum laude sunt autho res poenae, quae culpas vindicet e tum quia expresse habemus in S. Scriptura, ct

Bona ct mala , vita di mors a Deo sunt, in quem locum dicit S. Augustinus apud Cornelium a Lapide . a quc duo non esse contraria profecto vides , quisquis ab operibus divisis Iudicia divina di ernit, quia aliud est ereando non insilui

rie mortalem, aliud judicando plectere peccatorem . m. Quod autem malum poenae intendat Deus reipsa ut finem saltem aliquem respeetu Damnatorum; nam finis ultimus omnium rerum est Gloria Dei, extra controversiam

esse puto. Fuit quidem Κ inglus apud molfium 3J , qui putavit poenam aeternam damnatorum intendi a Deo ad finem Confirmandi bonos in sua electione . At si loquatur de Bonis iam beatis, hi sunt jam ex statu suae Beati in iis tam confirmati in hono , ut Certi sint se nunquam ab illo polle descistere . Quare horum respectu nequit habere locum hujus modi finis . Sin autem loquatur, ut conjeCit Petrus Bdyle apud eumdem Wolfium, de aliis novis creaturis rationalibus

a Deo condendis post Universale Iudicium, quibus iden

iidem damnati apparituri sint. suamque miseriam manifestaturi , ut hoc modo illas confirment , & urgeant ad boni Prosequutionem , hae sunt hypotheses prorsus arbitrariae . 93. Obiicitur contra hanc partem sic . Deum intendere

quovis modo malum poenae aeternae non Componitur Cum ejus

infinita honitate : ergo non potest illud intendere . Resp. nego antecedens. Ex eo enim , quod Bonitas Dei sit in s nita, non insertur ipsam debere pugnare Cum Sapientia, Iustitia, ct aliis Divinis Perfectionibus pariter infinitis . Bonitas Dei enituit maxima in producendis ex nihil O Creaturis tantae perfectionis , quantae sunt intellectuales, quae possunt ex suo arbitrio Legi suae obtemperare, easdem ad hanc obedientiam alliciendo promissione praemii aeterni, S Certa poenae aeternae declaratione ab inobedientia deterrendo, & diuturna fortasse longanimitate dando i plis inciis tamentum di spatium ad poenitentiam . Eadem etiam enitet in

272쪽

SECTIO VI. a R

in sincero etsi inefficaci amore in ipsas sic aeternum damnatas, quatenus nollet eas unquam Commisisse culpas illas, pro quibus easdem punit, quem amorem exprimit Scriptura describens Deum lamentantem, dum poenam etiam Commina

tur , cs Heu vindieabor de inimieta meis , utpote facientem, ut alibi dicitur, ca) Nur alienum o peregrinum ab eo e quemadmodum terreni iudices damnant efficaCiter reum . quia Iustitia id exigit, etsi simul inefficaciter illum ament , quia vel humana indoles , vel amicitia id exposcunt . Rursus si Bonitati Dei non solum non repugnat indixi sie poenas aeternas peccantibus Contra sua praecepta , quin immo illam Commendat , quia ut saepe ait S.Io. Chrysostomus q), metu etiam gehennae ad regnum nos Cogit, Cur nam debet repugnare exequi in promeritos hujusmodi Comminatione mi Hoc igitur nullo modo Dei Bonitati repugnat, quod aliunde extingitur ab ejusdem Iustitia Immutabilitate & Ueracitate. 96. Aliqui ausi sunt tantam vim concedere huic objectioni , ut eidem tamquam cuidam demonstrationi innitentes negaverint aeternitatem poenarum pro illis Creaturis , quae in suis peccatis statum viae terminaverint, quod in Fide is Catholica nefas est , ut Io. Vincentius Patu Egi ostendit in suo opere , de futuro Impiorum satu, quod contra illos Ueronae edidit anno l7 8. Habent hi praeeuntem sibi origenem . ut Communius dicitur. & aliqui citati a Nolfio ex profesto contendunt , vel saltem haereticos ignotos, qui hunc errorem in aliquibus ipsius libris inseruerunt, ut multi reserente Suare Z 39 colligunt ex eo , quod Contrarium saepe in aliis locis aperte ab ipso doceri inveniatur . Et alii quidem negant resurrectionem reproborum . At haeC aperte revelata est in Scripturis 6 , & nisi dicant animas repro borum tandem in nihilum abituras , jam videntur in illis agnoscere aeternitatem potioris poenae , quae in carentia Uisonis Dei consistit .

I I Alii

273쪽

Alii putant eos quidem resurrecturos , sed post aliquod

' tempus poenarum , vel Vi Divina in nihilum abituros , ve=vi poenarum fore omnino purgatos. Secundam hanc partem, quam jam olim S. Augustinus iterum iterumque impugnaverat , Auctor quidam Anglus reCentius amplexus eii , contendens omnem Poenam pro quibusvis peccatis futuram temporariam . Quare Insernum damnatorum Convertit in locum, ut ipse ait , purificationis , refugiens, Credo, vocabulum Purgatorii , utpote adhibitum a Catholicis . Hujus systema secunda vice editum anno IIII. impugnant Trevol-tiani a , ct fusiori opere Si martus, cujus synopsim iidem afferunt s3 . Brevi certe illud evertitur ex eo, quod aeter nitatis poenarum in damnatis habeatur aperta & frequens Re velatio Divina, nulli subjecta interpretationi post repetitas definitiones Sextae Synodi actione II., Concilii Laterane

Alii statuunt Infernum Improborum consistere in solata, exclusione a Visone Dei , remota omni alia perpessione . Si CIaque lotius apud Nolfium c6 & Tre voltianos ). At Scriptura graphice describit etiam poenas sensuum . Alii e redunt damnatos fore similes illis mentecaptis, . qui etiam in vinculis & carcere sibi plaudunt, ct laeti vegetant . Sic Κingius apud eumdem molfium 8J . At Scriptura

tellatur damnatos sensuros suam miseriam , ae de illa aeter Num dolituros acerbissime . Alii tandem accipiunt Scripturas de Inserno. & poenis eius loquentes in sensu tantum comminatorio , non vero a Gsertivo , atque hoc modo relinquunt locum arbitrio Dei illas pro suo libito terminandi . Sic olim illi , quos quam plurimos dixit esse S. Augustinus 9) eosdem Confutans, quemadmodum deinde fecit & S. Thomas in additionibus ad tertiam

par si S. Aug. de Fide & operibus cap. IS.

274쪽

partem cr) . Hos recentius sequuti sunt Stillingseetus apud eumdem molsum ca) , Henricus Morus, & Tillot sonus apud Pictetum 3 . & Joannes Clericus iterum iterumque . At licentia eit in hujusmodi interpretatione explosa a communi sensu Ecclesiae Catholicae , quae negat accipi posse Comditio nate , quae S. Scriptura satis aperte significat accipienda esse ut absolute pronunciata , praesertim cum adsint in hac ipsa aeternitate poenarum aliquae etiam a nobis intelligibiles

rationes.

97. Prima satis communis inter Theologos est, quod Pes Catum grave , quatenus offensa Dei infinitae Bonitatis, habeat malitiam quamdam infinitam , cui proinde Convenit poena extensi ve saltem infinita, quam rationem fuse declarat etiam ex Heterodoxis Pictetus csJ . Secunda est , quia homo peccans S moriens sine retractatione peccati praesesert deliberatam voluntatem nunquam desistendi a peccando : profecto in peCCato non retractato moriens, secum illud defert, & consequenter poenam illi sociam et & quia illud aeternum est , haec etiam justissime saeterna est . S. Augustinus rationem hanc probavit dicens, 6 Merna supplicia remetiuntur , ut quia aeternam voluit ha-isere peccasi perfruitionem , aeternam vindicta inveniat δε-

peritatem .

Tertia est, quia talis poena accidit illis de ea consciis, quam Deus ipsis praedixit. sc volens continere in officio suas

Creaturas , dum mortalem vitam ducant , promittens e contrario bene viventibus praemium aeternum. Tertia ha C rotio prima est apud Suar eg , qui non solum singulas jam allatas confirmat ex doctrina Patrum , sed etiam objectiones aliquas diluit , quae ex ipsis Patribus producuntur . 98. I. In statur . In idea Justitiae & Bonitatis Dei non , Continetur idea punitionis aeternae .e ergo vel Deus Non Pu I i a ni et

275쪽

ni et in aeternum , vel ipse non est poenae aeternae aut hor. Resp. cum Tre voltianis i) nego antecedens, 'mul tiplex ipsius suppositum . Imprimis quod ulla sit c reatura , quae habeat ideam completam ullius perfectionis Divinae, ut possit decernere, quid cum illa componatur, aut ab illa ropugnet . Deinde quod idea Jultitiae Dei non possit componi

Cum damnatione ad aeternam poenam Creaturae, quae cum a

soluta libertate trangressa est Divinam Legem sibi indictam Cum aperta comminatione hujusmodi poenae contra inobe dientes . Tandem quod adsit sensus communis, qui excludat ab idea Dei aeternam de improbis punitionem. Certe de Deci Cogitans Apostolus exclamavit, O altitudo i ct quivis hominum, qui paulum sapiat, illum imitatur . Bayles apud eo Ddem Tre voltianos sa) retorquet argumentum siC . Si id ea Bonitatis Dei excludit aeternam suarum Creaturarum Puni tionem, exCludit etiam temporalem diuturnam e sed per Ad versarios excludit aeternam e ergo etiam temporalem diutur. Nam , quam tamen ipsi excludi nolunt. 99. II. Instatur. Homines etiam crudeles in alios sibi inimicos , remittunt tandem odium Contra illos, quos videntiam laceros & anhelantes: ergo a fortiori Deus infinite b inus in se, di hominum amantissimus remitteret aeternae &acerbissimae poenae rigorem, quae sequitur culpam , si ipse esset illius aut hor. Resp. Concedo antecedens, & nego consequentiam , C ius discrimen ab antecedenti , quod fuse exponit RogaC cius cpa , est primo, quia Deus non ex aliqua animi pertu hatione, aut Caeco vindictae impetu, nee inscius sequuturaequalitatis & quantitatis dolorum, sicuti accidit in hominibus , sed ex placido tranquilloque Iustitiae amore irrogat poenam , illam volens determinate, & sciens persectissime totam ejus qualitatem pro primo ipso instanti , ct tota su cessiva aeternitate . Brevius dicam , illud antecedens est verum , quia in homine intervenit passio , quae variabilis est,

276쪽

at illa consequentia est nulla , quia in Deo habet locum sola ratio , quae eadem semper est. Quare de Deo dicitur : ci Iustitia tua, justria tu incernum . Secundo, quia homo, qui punit, & ille, qui subit poenam, cum conveniant in ς demnaturae infimo genere , facile tandem in puniente excitatur ille, qui dicitur sensus humanitatis propter hanc ipsam in natura convenientiam, unde oritur, qui animum punientis immutat. At Deus puniens ,& homo peccator subdi tus poenae, sunt naturae inter se tam oppositae, quam opposita sunt Iustitia& Iniquitas. Quare sicuti intelligitur, quod homo p niens ut ita dicam viperam, quae sibi morsum intentavit, non flectatur unquam a quavis diuturna etiam demonstrati ne doloris hujus heltiae, quia longe distant in natura, ita similiter nemo admirari poteli, quod Deas puniens peccato rem unquam immutet suum rigorem. etiamsi intueatur gravissimos ipsius Cruciatus, quia vera datur oppositio inter Deum, & illum hominem, qui cum per Gratiam in honoreent , per culpam comparatur jumentis , quia similis factus est illis. icio. Quinta propositionis pars, Deum non intendere re spestu hominum in hac vita mala poenae , tamquam finem, sed tamquam medium ad alia bona , est doctrina non solum SS. Patrum , sed etiam Ethnicorum Philosophorum . Ex

Philosophis Platonis sunt haec verba e ca) quod miseri x, qui ροππσι ρeudunt, sique Deus qui fle origis, meἔam dicere non es permittendum . Se s diceret malos homines, utpote miseros Poenil egere , easque solventes a Deo juvari , permittendum . Ex Patribus S. Ambrosius in morte homi- Dis , Malo omnium maximo inter naturalia , tot invenit bona , ut librum conscripserit de Bono Mortis S. Auguit in i

Celebris est sententia, quod , c J Deus cumsitsumme bouus, nullo modo Merat aliquid mali esse tu operibus suis , v effec adeo Omn potens , o Bonas, ut bene eeres Giain de malo . Similia habet Damascenus , quae illultrat exemplis

Iob h

277쪽

Jobi amicti , ut ejus virtus eluceret: caeci a nativitate, ut opera Dei in illo apparerent : Martyrum, ut illorum Cruciatus ipsis gloriae , & Ecclesiae essent semen Christianorum: Crucis demum Christi, ut salus Mundo afferretur. Illuit re ejusdem propositi argumentum & instar demonstrationis hahemus in stimulis conscientiae hominem de pravis quibusque actis redarguentis. Hi mala sunt atrocissima, quae totum hominem percellunt iuxta illud, i Tribulatio σ anguina in

omnem animam operantem malum , quod integro tractatu

pro dignitate exponit Alphonis de Sarasa cab . Sed quid

clarius , quod haec velit Deus in hac vita non tam per modum poenae peccati, quam per modum medicamenti, quod nos disponat ad illud ocius expellendum, & ab ulteriori in posterum lapsu removeat , semel quod advertamus hujusmodi stimulos acriores esse circa Carnis vitia, quam cirCa alia in se graviora Ceteroquin scelera . ut gravis detractionis, vindictae, blasphemiae; quia scilicet in his minor est inclinatio ct impetus appetitus, ct minus proinde prolapsionis periculum , quam in illis . . PlaCet rem ulterius aliis etiam propositis sensibilibus malis declarare . Mala quidem sibi propria habent singulae aetates hominum , infantia praesertim & senectus : sed eadem possunt a Deo intendi propter illa bona, quae propria

pariter sunt singulis; Nam habet, inquit Augustinus, decorem suum in singulis quibusve hominibus I gula quaeque Hai ab infantia urique ad senectutem ... Absurdus es, qui juvenilem tantum aetatem vellet esse in homine temporibus subdito ; invideret enim e aeteris pulchritudinibus , quae coe-riI Hatibus vices atque ordinem gerunt. Mala sunt morbi,& mors parvulorum, sed ut observant Interpretes in illud, Ego sum Dominus vi Dans iniqui asem patrum in s Itos ii , tentam uartam generationem, ex his proveniunt haec bona , quae Deus intendit, ut reducatur iniquitas ad aliquam aquitatem , ut exemplum habeant alii, quo vel corrigan

tur s

278쪽

tiir , vel Coerceantur ὁ & generalius Augustiniis dicit haevia , si) Duritiam majorum coutundi . aut exereret Fidem, aut Misericordiam probari: quatenus hoC modo Deus vel impedit illorum aeternum cruciatum, vel iis largitur Coelestem beatitudinem , quam , si viverent , ptae visi fuerunt non consequuturi, quod valet de parvulis decedentibus post haptismum . Malum intellectus maximum est error : at quam saepe ille sit non solum utilis , sed etiam necessarius ad vitam hominis , variis post eumdem S. Doctorem ab illustraripolset exemplis . Quid dicam de fame siti & doloribus ξ Mala haec sunt . Drout referuntur ad hominem , quem laedunt: bona autem sunt , prout referuntur vel ad animam hominis. quam monent, ut Caveat a dii solutione corporis, cui Coniungitur , vel ad totam hominum societatem , Cujus Conservatio & vigor dependet ab artibus & studiis, quibus singuli opportune se dedunt, ut a .se famem & sitim depellant , &vitam tueantur . Quod etsi nemo faciat s ne labore, est tamen Cum ipso labore conjuncta multiplex utilitas ct jucunditas, tum in ipso exercitio , quod est conforme naturae nostrata stivae . quae abhorret ab otio, utpote quod vires animi αCorporis Corrumpit, tum in aliis laboris fructibus . Lactantius , ct deinde Der hamus illud etiam observant bonum ex malis, quibus expoliti sumus provenire, exercitium scilicet rationis humanae , quae adessentiam hominis pertinet , quod non exiguum est, ubi proposita aeque sunt

in medio tum bona tum mala: PropoψDis , inquit Lactantius, bonis mali que tum demum opus suum peragit sapientia . . . Itaque propter exiguum compendium sublatorum malorum maximo bono careremus . Non placuit Petro Bayle

apud Wolfium s3 haec opinio, ii ve sententia , quia illam

Conlideravit tamquam unicam 8c praecipuam rationem, quae asteratur in quaestione , quare Deus voluerit mala hominis naturalia , quod non est verum , Cum sit illa potior , quod ea velit in ipsius punitionem . Quando alia bona delint re

279쪽

dundantia ex his malis, haec Certe non desunt, quod ea dem nos purgent a Contractis Culpae reatibus, retrahant a

novis sceleribus , fidelitatem nostram in Deu in probent , &extollant ad Coeleifes promissiones procurandas . Hoc ipsum sufficienter expressit Lactantius , qui propter hanC etiam , Caussam iniuste consulatur a Bayle , quasi nomine sapientiae intellexerit illam solum per quam a brutis & infantibus distinguimur, cum tamen ibidem addat e Sapientia etiam facit, ut etiam Deum eo noscamus, ct per eam cognitionem immorialitasem assequamur . Sed clarius S. Augultinus ci Hir , inquit, vel punimur, vel exercemur , vel terremur, ut non vitam isam munis perieulis σ laboribus subditam , sed aliam meliorem , ubi Aecuritas summa es , diligamus , desideremus , ct eo aremus . Quae hona sacri oratores in anniversariis Quadragesimae concionibus agentes de Tribulationibus eloquenter declarant, Quare mala haec Physii Ca, sicut etiam Metaphysica dixit Leibnitius a seri boni sub diata, tamquam media ad majora bona , pro iis scilicet , qui illis sic uti noverint. I I. Hinc etiam luculenta patet commendatio Bonitatis Divinae contra illos, qui ex malis. quibus in hac vita homines afficiuntur, vel de illa dubitant , vel cum Tacito apud Genuensem dicunt, 3 Non esse Deo curae felicitatem nostram , esse miseriam ι Genuensis quidem brevius credidit querulos illos & blasphemos se obrui se negando mala hominis naturalia esse mala : quae inquit, hominibus accidere videntur mala , haec mala non sunt, ni praesule sensatione infimata , sed bona, ct alibi loquens de malis pariter hominum ait, s) Phasses mala , F attevte expendantur . realia func bona. At fieri non pote it, ut hoc modo illi agnoscant se errasse , sed sibi actu amictis & gementibus illudi clamabunt , vel importune obtrudi ridenda illa Zenonis effata, qui Cum solam virtutem aut sapientiam statueret esse bonum , &Omne

280쪽

Omne aequivalenter bonum, dicebat apud Tullium si) D-

viter : I fervitutem fervisanx , reger . Itaque negari illis

nequit esse vera ipsorum mala, Calamitates morbos dolores& alia , quibuscum conflictantur: a) Utique , sic Augustinus, supplieia patientibus reala sunt: & alibi loquens de

morte , quae Cum primis hominibus contigerit propter peC-catum , contigit deinde Martyribus propter sanctitatem .

dicit hoc non ideo evenire, sti quia mors bonum aliquodue Lia es, quae antea molum fuit, sed tantam Deus Fidei prae sitis gratiam , ut mors . quam vitae consat esse contrariam , infrumentum seret . per quod tran/Petur in vitam . Cum igitur hoc illis negandum non sit , monendi simul sunt , illa mala, si saniant, esse media ad illorum futuram felicitatem . Et tametu , quatenus hujusmodi media sunt , dici possinthona , addendum tamen , esse illis bona in sensu morali , in eo genere boni, quod utile dicitur: non vero dici absolute possitnt bona , quae sentimus esse physica mala; HOC

enim esset confundere omnem sermonem, nec ubi opus elidistinguere honum in se a bono ad alterum . Utique quod non est in se bonum . potest esse utile . seu bonum ad alterum . Sic medicina amara, ct medica combustio Corporis sunt ut lia ad sanitatem , at non sunt bonum in se , Cum Certe non sint delectabilia , nec pertineant ad bonum honestum . Et simili modo mala nostra physica repugnat dici bona , quo nomine venit bonum in se, quod est vel honestum , vel delectabile, sed vere dicuntur utilia. io2. I. Objicit Bayles ) . Magis consor me esset infinitae Bonitati Creatoris, s hominibus suis creaturis a die Creationis felicitatem largiretur , ct in ea Conservaret iaperpetuum, quam quod prius illis immittat mala innumera in hac vita , etsi eo fine , ut sint media ad alia ipsorum bona , ut vitae innocentiam, S cumulatiorem in Coelis felicitatem ; Nam ex duobus Principibus ille majorem habet boni-Κ k tatem

G Tuli. pro Murena 33 Id. de Civitat. lib. 13. cap. 4. ει 1. a S. Aug. de lib. arbi. l. I. ea. I. nu. I. P g 318' Ilay. Dicta. arti Pauliciens.

SEARCH

MENU NAVIGATION