De bono, malo et pulchro dissertationes tres Andreae Spagnii florentini e Societate Jesu

발행: 1766년

분량: 387페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

Dι caussa e eiente finali mali naturalis.

8a. Eus est caussa physica omnis mali naturalis non s directe, sed consequenser et quod quando malum est pure naturale, sive sit malum pure privativum , sive etiam sensibile q. . , intendit non quidem ut finem, sed

ut medium ad aliquod bonum: quando vero non est malum pure naturale , sed habet rationem poenae intendere potest , ut finem aliquem, & intendit re ipsa respeetu damnatorum :S etsi intendere possit mala poenae etiam respectu hominum in hac vita , ut finem , non tamen intendit nisi ut medium ad alia bona . Probatur prima pars , cui S. Augustinus resert se opposuisse Coluthum quemdam cum suis, i qui non videbatDeum creare mala, poenas jusis mas irrogando. Ea sic I. probatur . Malum naturale , vel est a Deo solo , vel est a caussa aliqua etiam creata: Sed si est a Deo solo, iam ipse etiam solus est caussa illius physica et Sin autem sit etiam a Caussa aliqua Creata , ipse pariter propter suum concursum physicum & immediatum ad omnes & singulas actiones Creaturarum , & PrinPter activitatem ipsis creaturis ab eo attributam , & Conti nuo conservatam est caussa illius physica et ergo . Hujus argumenti majorem negat Comes Ludovicus Barbieri . Et primam quidem disiunctivae partem negat , quia Deum posse esse Caussam effiCientem mali naturalis , hoc est ut ipse inter-Pretatur , doloris , falsum & absonum statuit, quamvis fateatur esse sententiam communem . Potior ipsius ratio sic habete Deus non est caussa efficiens mali morali se atqui malum naturale identificatur cum malo morali: ergo Deus ne

que est Caussa mali naturalis . Ipsius verba haec sunt ca) Dio

262쪽

ρuesti s ident ea eon ta eolpa Iote O stricte con Uerata, e nouit distingue da ess e , se non per mentem . Et alibi ci La d sinctione tra Ia colpa e H dolore e beusὸ una disinaione permenIem . ma non gia una disinaione reale , e quesi due mali sono in realid un mal solo . Idem aliis in locis tum hujus li-hri a) , tum dissertationis de delectatione o dolore , tum

dialogorum , quos inscripsit Ueritates fandamentales, quae ab eodem hic citantur jam pridem edita , inculcat . Retuli ipsius repetita verba , quia incredibile videri poterat , ut quis haec serio proferret, quae idem valent, ac siquit affirmaret homines, qui voluptatibus indulgent, in doloribus versari e illos vero in peccatis aut culpa mori , qui animam i nmediis cruciatibus etiam pro Christo toleratis expirant . Concludi igitur debet male ab hoc auctore negari primam i, lius disjunctivae partem . Videamus jam, Cur neget seCundam, possie scilicet unam creaturam inferre malum aliquod naturale alteri . Ratio illius est , quia cIJ Creaturae, inquit, fiant essentialiter incapaces ullius e cientiae in alias creaturas . Quod supponit Certum ex iis argumentis , quibus oc-Cationalismus , quem ipse ample stitur, innititur . At Cum hae C argumenta nulla esse alibi css planum fecerim, ostendens Occasonalismum omni rationi repugnare , perperam secunda etiam nostrae dis unctivae pars negatur. Quandoquidem autem idem Auctor dicit , s) esse praejudicium commune nullis innixum expressis auctoritatibus Theologicis , quod Deus p ς esse . ct si reipsa author mali naturalis , II. Probatur ex illis Scripturae, 6) Bona ct mala a Deo funi. Nullum ect malum in rivitate , quod non fecerit Dominus . Ego 8b Dominus formans lucem , ct creans tenebrsi , faciens paeem , ct ereans malum: Quae & alia similia quam plurima dicuntur de malo naturali praesertim poenae . ut docent Interpretes ; & posset exemplo Alphon si de Sara-

263쪽

sa i per historias omnis generis & temporis usque ad eviridentiam Confirmari: ergo.

83. Probatur secunda pars. Illud est a causa phy sica per se & directe , quod est terminus politi vus actionis , illud vero est a caussa phylica per accidens & de Consequenti, quod est privatio persectionis in termino post ivo, qui semel quod

sit postivum jam ex dictis q. as. est aliquod bonum : Sed

malum naturale non est terminus post ivus actionis caussae u

lius physicae, sed est privatio perfectionis in termino positivo : ergo Deus est Caussa physioa mali naturalis non per se &directe, sed per accidens & de consequenti . Major est desinitio nominis, adeoque non subjecta falsitati . Eadem est etiam secundum modum loquendi ab aliis ulitatum : sic S. Thomas dicit, ca) Deus in rebus ea ando bonum ordinis univers, ex eonsequenti. quasi per accidens ea disset eorruptiones rerum. Minor vero supra jam q. as. demoni trata est.

Sq. Probatur tertia pars . Malum pure naturale est pri-Vatio ali Cujus persectionis . hoc est alicujus boni : Sed de ratione finis est esse aliquod bonum : ergo malum pure naturale nequit habere rationem finis: ergo Deus nequit illud intendere tamquam finem : sed si nequit intendere tamquam finem, non repugnat illud intendere tamquam medium ad aliquod bonum ; Nam Deum intendere malum pure naturale tamquam medium ad aliquod bonum , nihil aliud importat , quam Deum dare existentiam quibusdam Creaturis mutabi lem S defectibilem , ut etiam alia bona producat: in quo ex parte rerum existentium jam relucet Bonitas Dei, quae ea, quae nihil erant facit esse : ex parte vero desectibilitatis relucet libertas Divina . quae donat eme rebus extra se pro suo libito et ex parte vero aliorum bonorum , quae ex defectu Primorum tamquam a principio quodam , quod Aristoteles 'OCavit privationem , redundant, reluCet iterum Bonitas Dei conjuncta cum Sapientia ct Bonitate se digna, quae ex hujusmodi malus novit bona deducere: ergo Deus intendit ma lum

264쪽

lum pure naturale tamquam medium ad honum. Confirmantur singulae partes verbis S.Thomae, i. Deur, inquit. malum naturalis defectus , vel malum poenae vult .volendo aliouod bonum , eui eonjungitur tale malum : sicuroolendo justitiam, vult poenam , ct volando ordinem uaIura fervari, vult quaedam naturaliter eorrumpi .g3. Hoc modo mala illa pure naturalia , quae creaturavinanimatas afficiunt, ut sunt alterationes , ct destructiones ipsarum , intendit Deus ad generationem , & productionem aliorum bonorum , quae Continua varietate intelligentes Creaturas oblectant, vel Conservant, ct divitias Potentiae Dei ostendunt . Quare haec, ait Augustinus, a damnabilia putare,ridiculum es,cum isae creaturae cedendo ac Decedendo peragant ismam pulehritudinem ... guae rerum est ordo tramineuntium . Idem alibi, 3 Fit, inquit, dee edentibus , Dccedentibus rebus temporalis quaedam insuo genere pulchris do et seu ermo bene eo ositus utique pulcher es, quamvis in eo omnes ollabae, atque omnes foui camquam nascendo , ct moriendo transcurrunt , quod est exemplum ab ipso frequenter in hac re adhibitum . Hinc talem Deus Creavit materiam, & Cum talibus legibus movit, ut voluerit per contrarios motus ipsius partes inter se pugnare; Contrarie tale enim motuum sublata inutilis ea esset ad varietatem productionum e pugna vero illa jam posita, nisi certis etiam legi-hus fuisset directa, ad destruendum tantummodo , non ad quicquam producendum seu aedificandum inservisset. 86. Ii Omnes, inter quos Io. Christophorus Wolsus cs . qui Bayle oppugnanti ex malis pure naturalibus Bonitatem Didnam , solent respondere illa nequaquam officere Bonitati Divinae, quia sunt necessariae consequentiae materiae a Deo Creatae , & motae in contrarias partes , confirmant hanc

propolitionis partem ; & ex prolata probatione , quod scim. H h licet

265쪽

licet hae e a Deo non intendantur propter se, seu ut finis, sed ut medium ad alia bona, intelligitur clarius, Cur ea mala non officiant Bonitati Divinae, quod nimisbeiune videtur dictum ab illis, qui solum dicunt eas esse Consequentias necessatarias materiae creatae. At non ita Maximus Tyrius, qui in suo de origine Mali sermone, clarissime dixit. i quae apud κos opinionem malorum eorruptioni ue habent, ea profecto se Artifex ad statem vult esse Universe ct postquam meis minit de terrae motibus, inundationibus , & incendiis subjum3it : Particulae hae eorporum suus, affectionem igitur materiaerntueris , quam tu ideo corruptionem Usellas , guod eam ex abeuntium rerum eos deras motu e M ego salutem appel- Io , propterea quod futurarum rerum successionem ob eam esse conjector . Insiciari enim non potes , hujusmodi viis vitam Bi 's Deeedere, atque inde σ mutationem corporum , et

ianiversi novationem creari. 37. I. objicitur contra hanc tertiam partem. Corpora monstrosa sunt mala quaedam naturalia , ita ut vulgo diCanintur peccata naturae r ergo nequeunt eise a Deo . Probatur Consequentia . Hae mala nihil conserunt ad Bonum Universi ζ ergo intendi nequeunt a Deo , non jam ut finis, sed ne ut medium quidem ad aliquod bonum.

Resp. Conc. antecedens, & nego consequentiam. Ad proinhationem autem nego anteCedens . Conducentia monstro

rum ad bonum Universi multiplex esse Potest , etsi minus no . his appareat. Etenim ipsa in se considerata sunt adhue opus insignis sapientiae, & reluCet in illis quaedam rerum varietas , quae ad Universi pulchritudinem pertinet , nec aliter monstra appellantur, nisi Per Comparationem ad alia , quae novimus perfectiora , quorum Proitum Pluris jam facimus ex hac ipsa comparatione V Considerata autem prout reseruntur ad eiustas secundas s dici universm potest illa se habere tamquam tonos illo qui in Musica considerati secundum se dumtaxat, dissonantiae sunt, intermixti vero in serie eorum , qui consonantiae sunt , ad augmentum pertinent harmoniae .

In particulari autom illud dici debet, quod si illorum mon

266쪽

strorum caussae secundae sint non liberae, opus esset comprehendere omnium seriem di dependentiam , ut possemus C -gnoscere , quam bene & opportune monstra haec congruant toti, tamquam ipsius quaedam partes . Accidit enim , inquit

S. Augustinus si ut qui totum inspicere non potes tamquam

deformitaIe partis ossendatur. quoniam eui eongruat, δ' quo referatur, ignorat. Si autem sint Caulsae liberat , & ab hac ipsarum libertate monstrositas illa dependeat, relucet in illis hoc ipsum exercitium libertatis creatae . quae est donum Creatoris, quem nunquam poenitet doni in nos collati. 88. Malebranchius confutatus ab Antonio Arnaldo a

ausus est dicere Deum, qui juxta ipsum alibi 39 impugnatum solus omnia facit, facere haeC monstra per speCiem , quamdam necessitatis, utpote quae sequuntur necessario leges universales, quas sibi stabilivit in rerum administratione - servandas . Sed apage isthaec doctrina , quae tollit a Deo Libertatem & Sapientiam. Contra vero alius Arnaldus Cognomento Sorbinus, colligens non sine nimia credulitate aliqua monstra humana, de quibus meminerunt Auctores. legit sq. in singulis significationes . admonitiones , & Comminationes Divinas eventuum futurorum , quae laudanda quidem pie tate , sed nescio quanta cum veritate satis tetrice persequitur .

89. De Monstrosis rebus latius disputant Theologi cs ,& videri potest S. Augustinus tum loco nuper citat O , tum aliis hi c6 . Nec reticendus est Thomas Barthosinus, qui ridicule satis a Cometarum influxu monstrorum originem derivavit . Recentius super monstris litigatum est vehementer, utrum ea sint species quaedam Creaturarum , quas in prima Creatione rerum Deus stabili verit , seu ut ajunt, an monstra talia sint per originem , an quod congruentius dicitur , talia sint per accidens, hoc est ex fortuita in ordine ad nos Circumstantiarum combinatione , quae impediat Perfectionem.

267쪽

Individui alicujus in ea specie , ad quam accedit monstrum . Pro monstris ex origine steterunt Win si O ius, Uerneyus , ct Halle rusa Pro monstris vero ex accidenti Lemery us , αGe offenus locis ab Alphonso Nicolai cs Citatis , & olim S. Thomas, qui ea repetit ex aliqua corruptione, seu inorindinatione in aliquo principiorum, concludens, ab Ise in actionibus rerum naturalium ρecestum invenitur . Fortasse poterit admitti alia sententia inter utramque jam dictam media . esse aliqua monitra per originem, ex defectu virtutis proximi agentis , alia per accidens , ex eoncursu contrariorum agentium feri impedientium , quod videtur sentire Suareet 3 , cujus sunt praedicta verba .so. II. Obiicitur. InCendia, Terraemotus, Fulmina , , di aliae si miles rerum conversiones sunt mala pure naturalia, quae sunt merce destructiones : ergo non conferunt ad bonum Uni ver sie ergo nullo modo possunt esse a Deo. Resp. Omitto antecedens , ct nego utramque Consequentiam . Omitto anteCedens, quia quis tuto assirmare potest Ista mala, quae respectu rerum materialium, quae in Cenduntur , ct evertuntur sunt mere naturalia, non inservire ad

aliorum bonorum sormationem Z Nonne videmus ab Agricolis spargi cineres per Campos ad feliciorem progressum satorum Nonne solo aequantur aedificia amplissima , semel quod refugium latronum evadant i Conserre igitur similiter possunt mala objecta ad plura bona, ct ad illa ab ipsorum Authore intendi , quemadmodum re ipsa Maximus Tyrius ex dictis sq. 86. alseruit . Certe quidem prima Consequentia est falsa; Quod enim Deus facit, conducere ad bonum Universi prout ex materialibus & spiritualibus Creaturis constat , nemo sanus dubitabit, etsi determinare non possit singulorum

vitilitatem . Illa tamen semper erit, quae nos moneat Potentia: S Justitiae Dei, praesertim quando ea non solum habeant rationem mali ratione sui, sed etiam respectivi ad nos, quibus ex improviso miseriam , vel aliud quodvis inserant detrimentum. 9r. III.

268쪽

yr. III. Obiicitur . Maia , quibus afficiuntur Bruta aeque gravia sunt , immo graviora etiam illis , quibus subjacet homo; Uita enim Brutorum est perquam misera, ct mors intempestiva non solum pro necessitate humanae vitae , sed etiam pro libito & voluptate hominum . Verum qui velit graphi cam descriptionem infelicitatis aliquorum Brutorum plenam commiserationis , dabit Bayles , Cui reserentibus Trevolt ianis si placuit tomo secundo Responsionum ad quaestiones

hominis ex Provincia , argumentum hoc pro causa Manichaeorum vehementer urgere . Certe Bougeantius a ex malorum brutalium consideratione intulit Brutorum animam esse unum aliquem malum Daemonem, qui in illis suae in . Deum perfidiae modo poenas subit: & Cartesiani ex eadem inspectione confirmantur in sua illa opinione, quae Bruta Constituit esse mera automata : ergo Omnia saltem Bruto inrum mala non possunt ne in directe quidem esse a Deo . Proinhatur consequentia . quia in Bruta non Cadit neque ratio poenae, per quam intelligatur aliqua Dei vindicta de quibusdam ipsorum peccatis , cum non habeant Bruta potentiam pec- Candi et neque cadit ratio meriti, per quam intelligitur homo etiam innocens posis illis subjacere cum sua utilitate, &sine ulla nota crudelitatis in ipsorum conditorem; Nam non

solum demeriti, sed etiam meriti incapax est animal irrationale . Quare jam olim apud Augultinum invenitur haec quaest io , 3 Luid pecora meruerunt mali, us tanta paci an tur ineommoda ρ Resp. nego antecedens; Nam ut jure observat Iaquei lius , vis cognoscendi Brutorum est infimi gradus, &explicatur per hoc , quod in illis deficiat cognitio finis, propter quem Condita sunt , & sollicitudo suturi, & generatim facultas reflectendi. Ex quo fit, ut illorum mala non sint tanta . quanta nos resectendi vi praediti apprehendimus, s Bruto , inquit, Ringius, dum vivunt, fine anxiecate

269쪽

fruuntur , saltem gaudent str entibus . nec praeterisorum memoria , aut futuri metu cruciata . Opportuno idipsum exemplo Leibnitius ιθ declarat , nimirum . quod sicuti ad veram felicitatem requiritur Conscientia . ac reflexio ad bota

num , quod possidetur, di non sufficit sola perceptio boni, quare laudatur illud , O Fortunati nimium sua IF bona norint Agricolae , ita pariter ad veram infelicitatem , atque miseriam re i-ritur conscientia mali, quod a fur premit, nec sufficit sola Ipsius sensatio . Hoc posito mala Brutorum accedunt ad ma. la purae privationis q, 8, , Certe longe abesse ab illa rati ne mali sensibilis , quae invenitur in hominibus . qui sua uti

possunt ratione , fatale Concipimus Obiiciendo nobis anis . oculos statum amentium Vel insantium, quos quia scimus rationis usu expertes, Certi sumus longe minus pati iis malissensibilibus, quibus illos subuctos videamus, ac nos patiamur. ς a. Atque haec ipsa brutorum mala intelliguntur eis , Consequentiae necessariae constitutionis & conditionis ipsorum naturae, quae Condita eit morti & Corruptioni obnoxia, ct servituti nostrae ad diasta . Igitur patet Brutorum mala intendi posse cum laude Creatoris , quia non intenduntur hoc fine, ut sint in singulis eae perpessiones, quibus assciuntur,

sed ex aliis Deo optimo dignis , quales sunt illi, de quibus meminit S. Augustinus objectae quaestioni respondens, quid

peeora meruerunt mali t Ac primo ut in brutis sic constitutis habeatur genus quoddam particulare Creaturarum , supe rans multa alia earumdem genera imperfectiora , & deficiens

ab aliis perfectioribus. Mi calumniosi, sic ille, talium euotionum non stadiori visi examinatores , sed loquacissimi

ventilatores hce dicunt vel femiunt , quia iniqui me de r bur resimant, qui cum summuis bonum , guod quantum sic aspicere nequeant, talia volunt esse omnia, uale putant summum bonum ; ideoque inordinati me flagitant , ut nec mortem nec ullam eorruptionem patiantur corpora bestiarum, quos non ut mortalia , eum snt infima , aut ideo molas I, quia inunt eσIesia metiora . Secundo , ut per ipsos dolores ,

270쪽

quibus subiacent sit illorum conservationi bene provisum. Dolor, sic S. Doctor prosequitur , quem bestiae femiunI , an, marum etiam besialium vim guamdam in suo genere mira item laudabilemque eommendat. Hoe 9s eniminatis aps rei in regendis animandi ve sis eorporibus , quam ς ορ- petenter unitatis . Luid es enim aliud dolor , nis quidam sensus divissonis set corruptionis impatiens Tertio ut nos

talium dolorum in brutis contemplatores magis proficere mus in tam proficua nobis cognitione Creatoris . Non a parerer , sic idem , quantus inferioribus ereaturis animal

bur esset ametitus unitatis , uin dolore bestiarum. Iuod F

non appareret, minus quam opus esset admoneremur ab illsine bili unitate Creatoris esse omnia is a constituta . Quartum addo, ut nos tanto brutis perfectiores, ipsorumquc dominio donati multi generis commodis per ipsa sueremur. Sic quae animalia insidiantur aliis. ut canis lepori, accipi ter avibus, praebent homini. qui omnibus dominatur, multi generis voluptates . Sic mors insectorum , quae ab avibus Praesertim vorantur , reddunt 'has magis iucundas noliris mensis. Sic per equos sub curru, & per boves sub aratro sudantes succurrimus nobis in omnibus, quae ad vitam ipsam,

ipsiusque lolatium spectant. Quibus positis manifestum est exhOC Capite opus non esse in illa Cartesii, & Bougeant ii opposita inter se commenta abire, quae aliunde nullo pacto su stineri possitnt . 9ῖ- Quarta pars propositionis , scilicet malum poenae poteli Deus intendere etiam ut finem sic probatur Cum Sua rea . Malum poenae respectu caussae illud inferentis ei tbonum , ct quidem honestum , iusta scilicet culpae vindicta. Atqui bonum honestum potest intendi ut finis : ergo malum

poenae potest Deus intendere ut finem . Majorem aperte ab

serit S. Augustinus dicens, sa) Cum in poenis es nNurs PAlios , etiam hoc ibi bonum es , quod impunita non es, boceσim es justum . O omne jusum proeul dubio bonum , quibus similia alibi etiam habet ; eademque suadetur tum quia

SEARCH

MENU NAVIGATION