장음표시 사용
311쪽
Colorcm , aut nigrum esse in aliquo objecto colorem, in quo qui vident , dicant esse album: Tum quia etsi ratio non assequatur, cur Deus permittat haec mala , hoc tamen assequitur, nulla & inepta esse argumenta omnia, quae ad vituperandam vel alio modo notandam hanc Divinam permissione in afferuntur , singulorum vitia planissime ostendens .i39. II. Objicitur a Cotta apud Tullium O . Medicus
Certo sciens aegrotum periturum propter intemperantiam, si illi permittat potionem vini. non potest recte & ordinate, seu sine culpa illam permittere et ergo a pari Deus praesciens homines aliquos peccaturos permittendo illis malum usum rationis, non potest sine culpa hunc illis permittere . Resp. cum Ηooke ca), ConC. antecedens, & nego COnsequentiam ἔ Nam ratio conjunina cum libertate a necessitate est aliquid, sine quo vel nullo modo habetur homo , vel saltem juxta S. Augustinum csi. ia . J non habetur homo perfectiorentitative illo , qui nunc est : at vinum est aliquid , sine quo non moritur homo. aut in nihilum revertitur, S potest con Valescere. Quare non sine culpa vinum Medicus cum illa praenotione permittit; hoc enim idem est ac aegrotum OC cidere , qui alias viveret. At sine Culpa Deus dat rationem cum illa libertate conjunctam homini, qui illa etiam velit abuti; Hoc enim idem est ac creare hominem , seu speciem
Creaturarum nobilissimam, & ejus essentiam Conservare 1 .
Exemplum reformari in rem nostram sic potest. Medicus etiamsi seiat morbum augendum permittendo Cibum aegro i O , sine ulla tamen culpa permittit , quia sne Cibo non Vi Vit homo et ergo a pari Deus, etiamsi praesciat hominem aliquem peCCaturum dando illi rationem cum ec libertate Propter ipsius malum usum, sine ulla tamen reprehensione dat, quia sine ratione conjuncta cum ea libertate , quae in se est bonum aliquod , ea frustra data esset, si sine illa deberet esse, & non subsistit talis homo : vel propter alias ratione eerte Deo dignas, ct nobis inscrutabiles. I o. III. Oh-
312쪽
r o. III. Objicitur a Bayle, & quidem saepius. Mater
Certo sciens fore ut sita pudicitiam amittat , si sinat eam i teresse certorum hominum coetibus , hoc illi non permittit sine nota imprudentiae & crudelitatis , etsi dicat se permitte re, ne illi libertatem tollat : ergo neque Deus sne sint Ii nota permittit occasiones peccandi . R ipsa peccata, quae prae ivit, si dicatur permittere ex motivo relinquendi libertatem. Resp. concedo antecedens, ct distin. Consequens : non permittit sine aliqua nota Deus occasiones peccati , ct pec Cata hominum , si dicatur permittere ex motivo non tollendi ab hominibus libertatem tamquam moti vo in adaequat O , Dego Consequentiam e tamquam moti vo adaequato , Omitto,
vel potius nego suppositum . Qui enim dicit cum S. Augustino l. lay. rationem . qua Deus permittit peccata esse
supra suum captum , non determinat ullam rationem nequCadaequatam neque inadaequatam . Quod autem motivum Con
servandi libertatem possit esse aliqua in adaequata ratio hujus permissionis in Deo quidem laudabilis, nullo vero mOdo in matre illa , ratio est cum Hooke loco nuper Citato squod praesentia filiae illis coetibus non est necessaria ad illius vitam : at libertas , qua homo in statu viae possit bene vel male agere , pertinet ad hujus status constitutionem , πο fius cum multas sa objecto exemplo dederit disparitates , hanc tamen non vidit , quae praecipua certe est, ct sine qua Caeterae videntur minus sufficientes, vel subjacent novis instantiis . Qualis est haec , quod Mater illa ex Filiae perditio ne nequit nec illi, nec sibi, nec familiae, nec patriae utilitatem ullam eruere ; at Deus potest , qui plura sua attribuit hac occasione manifestat, justitiam si puniat, longanimitatem si toleret, misericordiam si parcat, gratiam si ad majorem etiam perfectionem comparandam perduCat Pec
i I, IU. objicitur. Et si peccatum permissum non semper sit peccatum permittentis, tamen ipsa permistio sem Per est peccatum permittentis, quando facile illud poterat non permittere: Sed facile Deus potest nulla peccata per-Ο o mit-
313쪽
mittere ζ ergo etsi peccata a Deo per milia non sint ipsius peCcata, tamen ipsa permisso non satis excusari potest a
Resp. dillin. mai., quando poterat di simul conveniens illi erat non permittere , ConC. mai. , quando poterat quidem , sed conveniens illi non erat impedire, teri non permittere , nego mai., S Concessa minori , nego Consequentiam . Vidimus supra dari vel imaginari posse q. lao. etiam inter homines Casus , in quibus licita illis lit permissio alicujus mali , quod possent impedire . Ceterum regulaliter loquendo respectu hominum semper est peccatum ipsa haec permissio, quia in ea violatur praeceptum Divinum, quo Deus uniCuique mandavit de proximo suo . At relate ad Deum ista permisso nunquam subjacet ulli iniquitatis ne umbrae quidem, quia ex una parte Deus nullius Contrarium praeceptum potest violare , & ex alia non poteli unquam non habere rationes permittendi sapientissimas , A se dignas , et ii nobis ignotas.
SECTIO VIII. Corollaria eirca Subectum , o Causam efficientem , , Anaum , o so malem mali .
i a. S Ubjectum cujusvis mali est aliquod bonum .
Nam subjectum privationis alicujus boni eli aliquod honum e sed quodvis malum est privatio alicujus boni q. a 3. : ergo subjectum cujusvis mali est aliquod bonum. Simile argumentum habet S. Thomas ci) , ubi di itincte idem statuit S propugnat . illius majorem S. Augustinus, qui frequens a est in eadem assertione, fuse probat in hunc modum cs : Si
314쪽
subiectum, quod aliqua persectione privatur , non esset bonum , esset malum: ergo elset nullum; Nam malum est in genere negationis: ergo donec subjectum privationis sit aliquid , est etiam aliquod bonum .
Dices et S. Dionysius negat O matum esse in his, qua
funt : ergo negit esse in bono . Resp. Cum S. Thoma articulo nuper Citato, dis ante edens ; Negat malum cise in his , quae sunt, per modum entis politi vi , Conc. anteCedens et per modum Privationis, nego ante Cedens , 8c Consequentiam ἀ
I. Fx eo. quod siubjectum cujusvis mali sit aliquod bonum , a patec , inquit Palla vicinus , sturam negatione tuta entis possib/lis quod non sit de genere modificationis θ noue e matum , quia non es in alis , cui disconveniat . Ex eodem prino ipio Colligit Augustinus cso hoc paradoxumis ,
quod , malum sit , quod bouuis es et nec malum sit , nisi quod
Bonum es . Uerum illud , sicuti par eis, cessat esse paradoxum , ii remotis terminis mali & boni , qui abi tracte sumpti, adeoque in significatione confusa & inde terminata , o Dficiunt recta intelligentiae, quandoquidem expli Cant mutuam inter se oppositionem , reponantur illorum apertae explica tiones, & dicatur, carens aliqua perfectione est aliquid, quod habet aliquam perfectionem , neC Carens aliqua perfectione est . nili id , quod habet aliquam perfectionem . COROLLARIUM II.
rq . Ausia directe , hoc est non de consequenti eff- . a Ciens malum , nulla est Nam malum quidem metaphysicum , seu improprie tale q. s. est mera negatio, seu merum nihil: malum vero proprie tale est etiam ipsum quaedam negatio , quae dicitur privatio , seu defectus q.6 ): Atqui merum nihil, eis nihil per hoc ipsum , quod nulla litcaussa directe illud essiciens : & si in iliter desectus est id, quodeli, ex Caussa non jam physice essiciente , sed deficiente in
315쪽
agendo: ergo. In majori magis magisque declaranda contracte ad malum morale fuse immoratur S. Augustinus perplura capita libri i a. de Civitate Dei ci) , ubi tandem concludit , sa) ergo Galae voluutatis e ciens naturalis , vel se diei potes, esentialis nulla es caussa , nec talem voluntatem facit nis defectio , qua deferitur Deus, cujus defectionis etiam causa utique deficit. I 43. Minorem vero eodem S. Doctore reserente c3 fuerunt , qui negarunt, innitentes in illo Ioannis , , Omnia
per ipsum facta sunt , ne ipso factum es nihil, quia ipsum nihil in sine sententiae possum est : ergo , inquiunx , factum es. ct ideo quia factum es, ipsum nihil aliquid es .
At illa, li opus sit, confirmatur respontione ejusdem S. Dosoris , quae est hujusmodi. Quemadmodum , quia do I repsera es aliquid , nihil interes, utrum dieatur Mello facta es domui, an sue illo domui est facta: ita quia nihil utique non es aliquid, quando vere O proprie dicitur . sive dicatur , ne illo factum es nihil, Foe sine illo nihil factum e
nihil interes. Respontio tamen opportunior est hae C alia ab eodem ibidem data; quis velit loqui cum his, qui sensum perdiderunt studio contradicendi i Qui sanum habent cerebrum , rem manifestissimam vident. i46. Hinc si causa sit non libera , ct aliquo naturali ma lo affecta malum provenit ab ipsa , ut non agente ex intrinseca tibi necessitate : sin caussa sit non libera , sed carens omni malo naturali s u. 7. malum provenit ab ipsa , ut non agente ex extrinseca sibi necessitate , propter scilicet impedimen tum aliquod sibi insupera byle ; 3 Agens enim υσι rati , inquit S. Thomas , producit essectum fluum ιalew, νώσω -υfum es, ni impediarur ab aliquo exiriu co . , in tandem Caussa sit libera , hoc est domina sui actus, malum provenit ab ipsa , ut non agente ex dominio, quod habet in suum aetii in absque ullo neque intrinseco neque extrinseco impedimento,
quorum neutrum Componeretur Cum praedicti libertate. Patet hoc ex nuper dictis a f. ia8. .
316쪽
turalis est vel solus Deus , vel Deus simul &Creaturae, quatenus vel aliquid in re essiciant, quod est incompossibile cum aliqua perfectione , quam res illa prius habebat , vel non dant effectui omnem perfectionem tibi debitam . Quod malum si inordinate sit a creatura, quae sola Capax est inordinatae operationis, Cum dicatur malum morale, sola illa est caussa essiciens mali moralis . Prima Corollarii pars confi r matur aut horitate S. Thomae, qui propterea quod agnovit dari caussam essicientem de consequenti malum , , ideo loquens de causa mali non dixit absolute illud non habere caussam , sed c ι θ aliqualiser causam habere , vel ha-Bere causam per modum agentis , non aucem per se , sed per accidem . Ultima autem corollarii pars confirmatur verbis S Augustini , qui cum profiteatur, ca uasionem iliam unde malum admodum adolescentem vehementer exerinemine , O fatigatum iu haereti eo; impulisse , atque dejecisse.
tandem a libero voluntatis arbitrio Omne hominis malum exortum fuisse statuit, tum malum culpae, tum illud, quod ex illo sequutum est, malum poenae . Quod in multis suis operibus cp) docet, praecipue vero in tribus de libero arbitrio libris, quos scriptisse se dicit c ) propter eoi, fui negant ex libero voluutatis arbitrio inaIi originem duci : Deuis FDa es Creatorem omnium nasurarum culpandum so contendunt : eo modo volentes fecundum suae impieLatis errorem , Manichaei enim Dut, immutabileis quamdam , ct Deo coar- ternam introducere mali naturam . Ι 8. Cum itaque improba voluntas si causa malorum Omnium p prie tarium , quae sunt in Creaturis rationalibus
tam Angelis , quam hominibus ; illa Angeli jam deprava ti , qui persuasit Evae inobedientiam eli causa remota , α exo
317쪽
tra gentis nostrum humanum, malorum omnium, quae ix lud amigunt: illa vero Evae in idem pec Citum impellentis Adamum est jam primae, intra speciem humanam, malorum ipsius Causa . Quare S. Augultinus loquens de lapsu filiorum Dei alienigenaruiis mulierum amore Captorum , unde Romne S, exCeptis odio, diluvio perire meruerunt , dicit, si
quod malum a sexu faemineo causam rursus invenit : Proxima tamen, & persaepe unica causa mali potissimi , scilicet actualiter moralis, eli cujusque voluntas ; ca) Nam sic idem Augustinus , esse posse voluntatem malam etiam sine aliquo spiritu pel feducente vel ineliante, tu ipso Diabolo fatii ost eu-ditur . qui per nultam alium Diabolum , fedpropria voluntates tui Diabolus invenitur.
COROLLARIUM IRI 9. Ausa formalis cujusvis mali, per quam scill- I C et malum constituitur in esse mili, nulla et t. Nam malum non solum improprie tale si s. o, sed etiam proprie tale est negatio quaedam q. 22. . Atqui repti gnat clari formam aliquam , per quam nihilum, seu negatio constituatur in esse nihili ; nomine enim causae formalis ve ni re solet aliquid positivum : ergo repugnat dari Caussa informalem , seu formam aliquam mali : ergo nulla eli CausIa formalis ullius mali . Hoc ipsum S. Thomas jam olim dixit : cI) Causam formale in malum non habet Nihilominus quoniam iptam et negationes Concipiuntur per modum en iis , dici potest , malum prout concipitur tamquam ali quod ens , habere pro sua Caussa formali ipsam mei suam ma-1itiam , ut Suareκ non solum loco supra q. I. citato , sed alibi c49 etiam adnotavit et & hoe modo ipse dicit de Peccato Originali , illud c θ formalem eas m non habere a Mer quidditatem suam .
318쪽
33o. Austa finalis omnis mali proprie talis est sem- a per aliquid extrinsecum ipsi malo,& quidem honum aliquod vel verum vel apparens . Prima pars probatur , quia malum in seipso utpote ne gatio non potest habere rationem finis . sive intendi propter se q. 8 . b, Ex quo est illud essatum , nemo intendenrad malum operatur , cujus luculentam paraphrasim exhibet S. Thomas O . Rursus sic arguitur . Causa finalis habet, quod sit intentio finis , scilicet alicujus boni requisiti ad finem debitum rei, Contra vero malum proprie tale habet , quod sit privatio talis finis , seu boni requisiti ad finem debitum rei e ergo mali Causa finalis nequit esse ullum malum , sed aliquid ipsi malo extrinsecum. Confirmatur ex S. Thoma,
qui ait, ab Malum non habet eaufam sinalem , sed malis θ=privatio ordinis ad sinem duitum.
Secunda pars probatur , quia Deus recte & Ordinate is semper operans, malum omne tam pure naturale quam pin nate semper intendit propter verum bonum q. 8 . 2 9ῖ- . At creatura utpote limitata: Cognitionis potest malum nat rate velle non solum propter verum, sed etiam propter apparens dumtaxat bonum : utpote vero etiam Capax inordinatae operationis , malum morale semper vult propter bonum apparens . Quare, proxima radix , inquit Suarea s , mali moralis , es libertas voluntatis , pax non habet necessariam comormitatem cum sua regula , coueurrente simul ali quo defectu intellectus, CO
319쪽
Is I. X dietis colligitur, quomodo apertissime di 8OL L vatur celebre illud sophisma , quod apud Tullium, O , Sextum Empiricum, Tertullianum , & Lactantium Iegitur, fons non tantum Manicharismi, sed Incredulitatis, ct est hujusmodi . Deus aut vult tollere mala, ct non poteti: aut potest & non vult: aut nec vult. nec potest; Atqui si vult & non potest, caret Potentia: si poteli Sc non vult , caret Bonitate: si nec vult nec poteli, caret Potentia &Bonitate : ergo Deus Caret Potentia vel Bonitate , vel uir que ; Eo ipso Deus non est , seu non extitit: ergo Deus non extitit. Dissolvitur igitur tribuendo determinatam aliquam signis crationem generi Co illi nomini malum, quae prout di versa esse pote it, diversa pariter nascitur respontio . Fac argumentum loquatur de malo tamquam natura aliqua , seuente politivo , jam negatur suppositum in ipsa prima propo sitione ex dictis q. 23.I . Fac loquatur de malo morali, tu ICCOnCessa majori, iaegatur minoris secunda pars; Nam posse& non veste tollere mala moralia , est q. ia 3. poste di non
velle, ut deficiat in creatarum rerum numero species illa nobilissima Creaturarum . quae praeditae sint libero bene vel mali agendi arbitrio, cum permissione mali iplius usus ob rationes Certe Deo optimo dignas, etsi nobis in rutabiles . Fac loquatur de malo naturali , tune iterum Concessa maj xi, iterum pariter negatur minoris se Cunda pars, NAm Posse & non velle tollere mala naturalia , sive pure nγturalia q. 9. sint , si ve non pure naturalia , sed etiam poenalia , cit posse & non velle tollere bona diversi generis q. 8a . Fac tandem loquatur de malo metaphysico, tunc iterum Concessa majori , negatur tertia minoris pars ἔ Nam non velle ct non posse tollere hujusmodi malum est, non velle ct non
ti Tutat. s. de Natimor. n.93, p. 49. Contr. Marcionem cap. s. yag. 64s. Sext. Hupoth.Pyrrhon. li. I. CA. . p. t st. Lact. de Ira Dei cap. i . Tertuli. advir. Hermog. cap. L . lib. a.
320쪽
di non posse id, quod involvit contradietionem, scilicet creaturam infinite perfectam. De hoc Sophismate multi loquuti sunt, ut praeter Citatos , Eligalda so , Io. Franciscus Bud deus, Κ ingius, Lei nitius, Genuensis , & alii, de quibus ipse Genuensiis ali-hi de hoc iterum agens meminit , Omnes putantes illud se penitus ditatuisse . quod aliqui illorum non videntur sufficienter fecisse . Bayle so vero satis audacter & inscite insolubile esse pronunciavit .