De bono, malo et pulchro dissertationes tres Andreae Spagnii florentini e Societate Jesu

발행: 1766년

분량: 387페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

venientiae, quae idem lignili Cant, vel aeque obscura sunt , ct sorte magis quam pulchrum: secundo propter obscuritatem sermonis , in quo si ideae nomen sumatur juxta Communem acceptionem pro Cognitione , & applicetur rebus inanimis, quae sunt pulchra ut floribus . fructibus, gemmis, fit sensus ridiculus, quippe tribuitur illis, quod habeant cognitiones, ct regularem Convenientiam Cognitionum . I9. Qiiod pertinet ad tertiam notam de ordine ad vim intellectivam, quem dicit pulchritudo, probatur primo, quia quod laudatur est bonum , dicens ordinem ad vim Cognostitivam ; Insanit enim juxta Augustinum I. i 3. , qui laudat,

quod non est honum et Sed pulchrum laudature ergo pulchrum est bonum, dicens ordinem ad vim Cognoscitivam . Rursus in hypothesi, quod nequeat haberi Cognitio de objedio ut bono , quae solius intellectus est , non restat nisi limplex apprehentio objecti boni, quam non sum Cere ad denominationem pulchri apparet, tum ex infantibus, qui non Carentes sensatione objectorum , quae bona in se sunt, quia tamen neque uni. illa cognoscere , ut in se bona, non indicant a se haberi Pro pulchris , quae pulchra sunt: Tum ex iis , qui Cum in arte vel scientia aliqua exculti non snt, ignorant , cur nam alii iis expoliti exclament unanimiter, O rem pulchra mi dum opus aliquod, ut picturam contemplantur , vel sermonem aliquem aut audiunt , aut legunt , quae ipsi pariter sentibus suis usurpant, quin tamen possint illa judicia exhibere&de- larare, quia opportuna Carent intelligentia: tum multo m1 Sis ex Brutis , quae vident quidem & audiunt , quae nos Pul Chra dicimus , sed nullo modo signis eant pulchra a se i Piis haberi , quia nequeunt ab ipsis cognosci, ut in se bona.

SeCundo probatur eκ Authoritate . S. I homas, & Cum

eo , qui illum sequuntur , dicit : i PuIebruin bonum , is subjecto quidem rant Meis , sed ratione disserunt ; Nam bonum profrie respicit appetituis , pulchrum autem res icit vim co gnositivam : Et alibi: sa) PuIchrum es idem euis bono, D'la roxione disserens: addis supra bonam quemdam ordinem ad vim

342쪽

vim eo noscitivam . Petavius. dicit : i) PulchriIudinem reEeujuslibet intelligo sis , ut si convenientia quaedam is seum illa perfecta specie exe in lari, ad quod natura sua exigi postulat , addens infra , a) quamobrem tota pul chritudinis ratis , cum ad archetuas formas comparari dicitur, ad' cognitionem , notitiam quoque referri simuI intelligitur :quam definitionem profero, ut constet bonitatem, & ipsius ordinem ad intelle lium esse etiam per Petavium notas essentiales. pulchritudinis. Beniaminus Chambers, 3)Luando,

inquit, dico aliquid esse pulchrum . Ani eo me precipere aliquiae , quod approbo .. Yvon dicit ψ) Bonum relate ad nostram mentem recidere in ideam pulchri; Sed illud quod immediate subiungit, pulchrum aliud non esse nisi sterceptione

idearum , debuerat omnino omittere , utpote vel Carens sensu, vel di ista ridiculum . Quis enim intelligat , vel nota irrideat qui, dicat pulchrum idem esse aC cognitionem, seu spe Clem illam cognitionis , quae est Cognitio relationum t. Huc

tandem facit, quod Sia Augustinus in illud Uulgatae, c3 UAdentes Hii Dei Iiar hominum, quod essent stulabrasi quod ipse

sequutus. versionem Septuaginta, legit quod essent bonae, di- Cir ,. 69 consuetudo Seristurae hujus es etiam speciosos corpore , bonos. vocare : Quod Vives in eum locum confirmat exemplis adductis ex Terentio,. qui etiam deformitatem vo-Cavit malum .. Ex quibus confirmo pulchritudinis notionem conflari ex bonitate rei, & ordine ad vim intellectivam, Cum habeamus , bonum dici illud pulchrum , quod visum seu cognitum sirRO. Quod tandem pertinet ad ultimam notam , quod nimirum pulchritudo dicat aptitii dinem ad deleistandum subjectum, quod illam cognoscit , probatur, quia non licet in rerum notionibus recedere ab usu Communi. Sed usus. Commu nis Authorum. est, exprimere in notione pulchritudinis i pii us aptitudinem ad delectandum , qui illam Contempletur: er go notio pulchritudinis. importat hanc etiam aptitudinem

343쪽

3ro DE PULCHRO

ad sic delectandum . Minorcin haec suadent . S. Thomas

ait , ci pulchrum dicitur id , cujus apprehenso placet :S. Dionylius ca) puteorum es, quod omnia ad se vocat, ubi

sequutus est et imo logiam Graeci nominis καλος, pulchritudo , a καλεω voco . Didaciis de Rotis, c3 Pulchrum iu genere diei posset, quod per fui cognitionem delectat . Palla vicinus , q) Pulchrum nihil aliud es, ni species quaedam boni ,

quae per fui cognitionem delecrat. Pro eadem Citantur Leib-nitius. Crougas , Wolfius. Eamdem vidimus supra q. s. )proponi a Platone, & aliquo modo a Uern ejo : & recentius Adamans Fuginellius in eamdem rem inquirens statuit, 3 pulchrum des uiristos e quod nobis placet,Cujus memini in Consi rmatione in usus Communis circa hanc notam appositam indefinitione pulchritudinis ; Nam mala caeteroquin est definitio hoc solum exprimens quod placeat , quia de objectis etiam , quae grata sint odoratui aut gultui , dicimus illa nobis placere, non tamen necessario dicimus illa esse pulchra , quin immo non raro id aperte negamus, ut Cum Pyrum illud, quod sub rudi cortice gratum succum Continet , voca tur ab Etruscis mendax , S a Romanis pyrum turpe simul a bonum a

SECTIO III. Dι Guibusdam opinionistis eirca naturam pulchritudinis.

2I. Undamentum pulchritudinis non est utilitas . U Opponitur propolitio auctori tenta minis Cir Cameritum S virtutem . quem Diderotius so) impugnat , qui pulchritudinis fundamentum statuit esse utilitatem . Contra illum igitur est primo , quod luculenter jam

344쪽

ostendimus q. ly. ,bonitatem intrinsecam rei ege sundamentum pulchritudinis, utpote primum ipsius attributum: e

go fundamentum pulchritudinis non est utilitas , seu bon

tas extrinseca .

Est secundo S. Augustinus , cujus sunt haec : ιθ Videt pulebri aptique qnod reducitur ad utile θ disantiam , qui

quis non negligit intueri . Pulchrum enim per se 9 m eon

deratur asque laudatur et a tum vero , quasi religatum gem

dieatur .

Est tertio ipsum vulgus, quod quandoque audimus de

quibusdam aedificiis ad habitandum antiquitus erectis a pri Cipum Civium magnificentia , affirmare, illa quidem esse magnifica & pulcherrima, sed negare esse satis opportuna ad Commode vivendum: S contra de aliis recentioribus assi r- mare, ea esse sic bona , S Opportuna, at negare, eadem dici posse pulchra . Quid quod inventi aliquando sunt artifices , qui cum possent, utpote ex suis laboribus vitam sustentantes, negligere ultimas qtiasdam sibi , & paucis aliis notas operis perfectiones Cum temporis Compendio , quod in aliis oper bus ad majus lucrum Congregandum impenderent, noluerunt omnino negligentia in hanC committere , quia sne ea pers 4mone . quam norant suscipere posse opus suum,dicebant sibi illud nec pulchrum nec gratum sore: ergo e vulgo ipso i docti homines norunt pulChrum non fundari in utilitate. aa. Illa, quae afferri in Contrarium possunt exempla, aliud non probant , quam bonum in se frequenter esse etiam bonum utile , eademque retunduntur a tot aliis exemplis de iis, quae et fi aeque utilia sint a C alia opposita , universm tamen altera eliguntur tamquam pulchra , altera vero negliguntur tamquam deformia . Sic da duas mensas , alteram sultentatam quatuor pedibus omnino uniformibus , ct uniformiterpositis , alteram vero pedibus aeque quidem altis , sed uno pingui , adio gracili, hoc curvo, illo recto , eis utilitas par in utroquet ii te nemo tamen erit , qui primam pul chram non diCat , secundam vero ut deformem non rideat . S s aῖ. Hi ne

345쪽

a 3. Hinc probari nequit illa aliquorum definitio pulchritudinis dicens, illam esse aptitudinem singularum partium totius ad fine in , quae in eamdem tandem reCidit Opinionem, quod pulchritudinis quodamnio do forma sit utilitas. Contra quam determinate dico, evidens quidem esse , excessum aliquem, aut notabilem defectum in parte aliquataeorporis non solum nullius usus esse , sed etiam impedimentum afferre ad opportunum illius usum K Quare Cum utrumque deficiat manifeste a fine , plane intelligitur, cur utrum que etiam se ortim tollat corpoream pulchritudinem . Ita oculi nimis exporrecti, quia minus cultoditi sunt ab objectis. externis, quae illos laedant , & nimis remotam habent retinam, ut opportune unitos recipiant radios ex objectis paulo distantioribus, deformex dicuntur . Ita Crura longiora vel breviora vel graciliora pro mole trunci , incommoda sunt tot i homini, & proinde non pulchra . At S. Augustinus observat , quod i) o homini unum radatur supercilium, propereo dum nihil corpori , ct multum detrahitur pulchritudini :& generaliter paulo plus vel minus in quantitate partis alicuius nec affert majorem aptitudinem ad finem illius partis , nec minuit similiter illius, aut aliarum partium Commodum usum , cum tamen afferat vel tollat decus pulchritudinis . Siciqui habet os aliquanto latius, Caret vultus pulchritudine , etsi aeque bene utatur tum ad loquendum , tum ad mandi candum , ac alter , qui habet os magis Contractum PRO Post Tio II.

dem dependet. Propositionem alias laudatus Andre affirmavit , dicens sa In vulis objectis insenitur pulchrum essentiale am lutum independens ab omni insistitione etiam Divina.

346쪽

Pulchritudo elIenitalis conlittit inessentia rei absolute poss-bili , hoc est non involvente ullam contradictionem e Sed ci res , ut ait Suarea , fecundum esse essentiae nou babent actu ea fam exemplarem , sicut neque caussam ess cientem . Quod superius , quantum pertinet ad exClusionem Caussae exemplaris , de qua unice dubitari pote it , planum fecit di. cens , ca) Creaturα, consideratα rantum fecundum esse essenistiae, non habent veritatem essentiae ex eonformitate ad Divinam ideam ; non enim homo es talis essentiae , quia talis eo-gnoscitur a Deo , sed potius ideo talis essentiae cognocitur , quia talis es essentialiter et ergo pulchritudo est entialis non habet actu ullam dependentiam a Deo . 23. Objicitur . Pulchritudo essentialis importat attrisbuta rei , quae inter se Concordent : Sed attributum entis creati est dependentia a Deo ; Si quidem ens a se, & cns ab alio , eli prima divisio entis realis ἱ Quare per ipsam dependentiam a Deo, tamquam per differentiam specificam contrahitur ens generalissime sumptum ad ens Creatum . Ergo pulcritudo essentialis entis Creati importat dependentiam a Deo, quae Cum aliis attributis Concordet e Atqui repugnat pulchritudinem essentialem , quae importat dependentiam a Deo non dependere a Deo z ergo . Resp. conC. maj., & dist. min. Attributum entis creati In statu exulentiar, est dependentia a Deo, & quidem ut cauς fatum exemplari, tum efficiente , ConC. min. , in statu purae possibilitatis, nego min. , & si mili distinetione excepto consequenti , etsi cadant reliqua : attamen illud non omittam advertere . entis quidem creati differentiam specificam dici posse dependentiam a Deor sed illam entis creabilis effelimitationem . PROPOsirio III.

26. D Ulchritudo vera. secundum id quod dicit de Bo-

nitate, est aliquid reale , nec dependens ab hominum opinione: secundum vero id, quod dicit de ordi-S s a Te

347쪽

DE PULCHRO

ne ad vim intellectivam postulat, judicium verum. Sunt qui contrariam opinionem , quantum pertinet ad primam partem sequuntur. quos impugnat Fuginellius ci) , quin tamen quemqtam nominet . Sed nominari possunt ii ,

qui ex dictis alibi sa) bonum ipsum in hominum opinione sit

tum dicunt. Contra istos jim olim laudatus Andre dicitur eamdem han C partem 'ropugnare. Citari rursus potest Uemn ejis juxta supra ἔ- ιι. ex ipso relata, & Leibnitius , qui apud Eneyclopaedilias itatuit, ideo rem esse pulchram ,

quia plaCet , non vero ideo rem placere , quia eit pulchra . Omitto illos, qui dubitant, quam partem sequantur hujus disjunctivae , datur vel non datur pulchritudo absoluta , non alia verius de causa , quam propter obscuritatem huius no- mi ni s pulchritudo absoluta , quae tota evane et , si dicatur pulchritudo non dependens ab opinionibus .a . Prima jam propositionis pars probatur . Datur bonitas realis , seu non dependens ab hominum opinione: ergo pulchritudo vera, secundum id quod dicit de Bonitate,elt ali- uid reale , non dependens ab hominum opinione . Ante e ens alibi ) de monitratum est e consequentiam autem probo , quia sicuti pulchritudo dicit in sua notione bonitatem c q. 33. : ita pulchritudo vera dicit hanc bonitatem esse re Iem, nec dependentem ab hominum opinione : ergo si datur honitas non dependens ab hominum opinione, etiam pulchritudo , secundum id quod dicit de Bonitate , respondens huic bonitati reali, non dependet ab hominum opinione. Secundo sic arguo. Dantur aliqua , ut quidam fores , aves, homines, heltiae , quae singulis conitanter placent , ct primo ipso aspeetia pulchra censentur : ergo id , per quod Placent, & pulchra censentur, est in illis realiter , ct inde pendenter ab hominum opinione. Consequentia probatur, quia id solum , quod in re evidenter esse apparet , trahit Omnes & singulos in eamdem de illa sententiam , in eaque immobiliter retinet . Verneius quaerens, I cur forma, g σ

348쪽

ex Pictoνum idea conformata AE . metis hominibus singulis

placeat, quam aliaet vidit . verissimum esse antecedens huius argumentationis, sed respondens, ingenue Diebor , me id nullo modo intelligere posse, maluit profiteri se ne ire , cur id acciderer, quam descendere in Mostram conclusionem , agnoscere falsum esse , quod nihil sit absolute pulchrum. Quod autem addidit, non esse mirum, propolitum ab ipso

problema solvi non posse ; Nam nee illud intelligi potes , cur quidam eui aliquos delectent . aI uos non item , est plus quam importunum, quasi vero sit mysterium, ci palato non faπo , ut inquit S. Augustinus , parvam esse panem , qui fano suavis es . dc generaliter organa gustus di versimode affici ab iisdem objectis, pro diversitate ipsorum dispositionis , etiam

in uno eodemque subjecto in horas mutabili. Confirmatur propolitio aut horitate& argumento S. Augustini . Ille inducit artificem , qui uno arcu Conitructo alterum in alteram partem molitur, eumque interrogat, Cur id

faciat respontio est , ut paria sint membra in toto aedificio . Instat ipse , cur id ipsum eligat reponit hoc decere , hoc esse pulChrum , hoc delectare cernentes , nihil addens amplius , ct oculis humi defixis profitens , unde id pendeat , se non intelligere. Tunc Augustinus volens eruere ab illo rationem , cur Credat illa placere, & judex esse audeat ipsius delectationis humanae, dicit , fab Si prius quaeram, mrum

ideo pulebra Fut , quia delectant , an ideo delemni, quia putebra sunt . Hia inibisne dubitatione respondebitur, ideo delectare , quia pulebra rant ἔ Luaeram ergo deincepι , qua re snt pulebra i Eis titubabitur , subjiciam, utrum ideo , quia ites bipartes sunt, ct aliqua copulatione ad unam

convenientiam rediguntur Iuod ita esse eomperiete Ergo per Augullinum ipsa mei intrinseca rei pulchritudo eit ratio. Cur illa plaCeat: non vero ipsum placere eli ratio , Cur ressit pulchra: α ipso met judice fabri murarii superant in hOC Adversarios noli ros , qui nec discernunt, quod illi vident, di negant etiam , quod illi Comperi unt. 28. Secunda jam pars probatur. Pulchritudo vera distin- gut

349쪽

3as DE PULCHRO

guitur a pulchritudine apparenti : sed pulchritudo apparens dicit illam bonitatem,quae pei errorem judicatur esse bonitas, cum in re non sit: ergo pulchritudo vera dicit illam bonitatem,quae Cum Veritate judicatur esse bonitas,quia in re talis et t. Hinc intelligitur , quare plerunque homines unanimi inter hoc pulchrum dicant, illud vero minus vel magis pulchrum , vel etiam deforme. Quia scilicet non est neque maioris, neque potioris partis hominum .errare in judicando de objectis, quae prout realiter sunt, Cogno antur : ergo partes in objectis illis omnium senstibus subjectis, quae praeseserunt

eam inter se Connexionem, quae non potest non cognosti ab iis , qui illas intueantur , esse magis vel minus secum ipsis, & Cum toto convenientes, non pos Iuni non Censeri reddere magis vel minus pulchrum totum Corpus . Has ratione pulchra dicitur machina composita , statam ac Cogno itur ipsius constructio non solum apta ad finem intentum , sed etiam concinne disposita, secus vero informis habetur &Contemnitur . Atque quia Corpora naturaliter organica, ut

illa animalium, sunt Divini Artificis opera, & omnes illorum partes explicant dispositionem, quae non solum redundat in suimet , sed in totius perfectionem, generaliter pulchra dicuntur , si secundum se Considerentur: magis au tem aut minus pulchra , si inter se Conferantur ; Tunc enim objiciuntur ea , quae in aliquibus sint peccata , ut ajunt, naturae , qim naturales etiam caussae , Deo sic volente, ad illorum productionem Concurrunt , quae aliquando invicem se perturbantes, perfectionem operis in pluribus vel paucior,bus partibus impediunt. 29. I. objicitur. Homines mutant quotidie sermas habitationum , mensarum , portarum , fenestrarum , vel timentorum , omnium denique , quae ad victum vestitum & usum humanum pertinent, ita ut quae olim placebant, jam displiceant, & viceversa r ergo horum saltem pulchritudo dependet a mero hominum arbitrio . Probatur Consequentia. Mutare illas formas est exercite dicere illas non esse amplius

pulchras: Sed si pulchritudo esset independens ab arbitrio ,& hominum opinione, non possemus sne falsitate illas dicere, non esse amplius pulchras et ergo. Resp.

350쪽

Resp. conC. antecedens, N. nego Consequentiam . Adprobationem distinguo majorem 2 mutare illas formas, eth dicere, illas non esse amplius pulchras secundum quid, & comparative ad alias formas , S CirCumitantias , conC. maj., nota esse amplius pulchras simpliciter, & absolute, nego majorem M inori applicatur eadem distinctio , &Consequentia negatur. Distinctio ostenditur legitima exemplo Ciborum . Omnes illi , qui conferunt ad conservandam sanitatem , sunt boni, &ut tales habentur ; Nihilominus in his vel illis circumstantiis, ut divitiarum majorum vel minorum , has potius eiacas adhibemus, quam illas . Certe quas rusticus amat , respuit civis, & quibus civis vostitur, non utitur Princeps fi

Simile quid accidit in objectis rebus. Omnes in se pulchrae sunt , semel quod bonae in se sint , sed pro circumstantiis

diversiis alias amamus prae aliis Quod si quis neget esse pulchras illas formas , qua in veteri aetate dicebantur pulchrae , non aliter intelligendus est , quam intelligatur civis , qui dicat non esse honum cibum rusticorum , scilicet in sensa quodam Comparativo , non vero absoluto Sicuti enim siquis negaret, esse absolute bonum cibum , quo multi utantur, sed ipse pro circumstantiis suae conditionis non utitur , evi Ceretur erroris ab ipso met ipsiorum usu apud alios: ita si quis neget, esse pulchras absolute formas illas olim ulitatas, resutatur ab illis , qui iisdem usi sunt. Philosophus etiam suadere posset judicium illud absolutum esse erroneum . inferendo ab iis , quae pulchra ab ipsis conceduntur esse , pulchrae etiam esse .ea, quae illi negant, propterea quod in utrisque invenitur compositio ex partibus, quae habent eamdem, vel parum dissimilem rationem secum ipsu , ct cum toto . 8o. II. Objicitur. Saepe accidit, ut opus aliquod, Velliterarium, ut disse ri at io, vel mechani Cum , ut tabula, uno tempore dicatur pulchrum, alio vero negetur , ve' ab his eodem tempore laudetur , & suspiciatur , ab illis vero vel nulla dignum laude censeatur , vel forte etiam de pluribus accusetur : ergo pulchritudo dependet a solo hominum

arbitrio . Resp. Conc. antecedens, & nego consequentiam, quae

nulla Diuitigod by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION