장음표시 사용
322쪽
Ulchrum dari extra controversiam est a Certi enim sumus ex experientia trahi quodammodo homines a rebus pulchris , ita ut etiam qui indole aspera aut superba sunt , demittant animos , oc pulchris obsequantur . Hinc aliquae gentes, reserente Strabone cr) , Athenaeo ca), illos sibi in Regem eligebant , qui pulchritudine alios superarent , & Deus. ipse Israelitis regem po stulantibus Saulem dedit , qui s3 setis in medio populi , ct altior fuit universo populo ab humero'Drsum : ct ait SamueI ad owuem populum, certe via detis , quem elegit Dominur , quoniam non At similis illi in omni populo . At quidnam sit pulchrum , non ita facile explicatur . Quare idea ipsius , sicuti de idea boni dictumeti ), apud omnes tam doctos , quam indoctos Clara est ,
quatenus utrique Conveniunt in assignanda eadem re , ut eo
dem homine , qui pulchritudinis dote excellat inter alios et sed quotusnam ex doctis etiam erit , qui noverit proserre definitionem pulchritudinis talem, quae non Qtum reddat ipsius ideam claram , sed distinctam etiam faciat ξ Magnam
323쪽
in hoc difficultatem illi ipsi, qui de ea acquirenda solliciti
fuerunt, expertos se esse fatemur, ut S. Augustinus, qui multa testatur et olim se de hac re meditatum fui lle & scripsi sese, quae tamen sua etiam aetate dicit intercid ille: Et propius noliris temporibus Petavius ca).qui subtiliter & erudite disserens de natura pulchritudinis . illud Platonis in hac re commemorat. IJ quod in proverbio diceretur , quae pulchrasent, esse dissicitia. Recentius eamdem dissicultatem prae se inferunt Beniaminus Chambersius cς , & Diderotius , qui in Encyclopaedia , seu Dictionario Dissertationum . quod in
Gallia edi coepit, articulum de Pulchro aggrediens observat, non solum, quae pulchra sunt, sed generalius ea , quae magis sermone hominum usurpata sunt, esse intellectu dissicillima: Et tandem Aloysius Uern eius, qui ait ea , quae s1 Vesererer recentiores Philosopbi dixere . -bi implicatiorem rem ipsam facere, quam nudum vocabulum pulchrum : quod illi Credendum est, non solum quia sponte id fatetur , sed etiam quia , postquam tandem pulchrum ita tuit definiendum , id quod plaeet, ides vel visum, vel audisvis delectat , dicit non multo post, nulla certa notio pulchritudinis constitui potes . Experiar igitur & ego pro modulo meo , an extundere pos-1im tum ideam distinctam pulchri , tum illas , quae Conve niunt suis speciebus , quas conabor accurate distinguere . At que quoniam pulchro opponitur deforme , & oppositorum oppositae sunt notiones, & gradus , ex iis, quae de pulchromtuuntur , Contici debent , quae ad deforme pertinent . S E-
324쪽
Definitiones , o Divisiones Pultari.
ARTICUL Us I. D8 Pulchritudine tum in genere, tum verus , tum avarenti.
u. Ulchrum significat ens bonum in se , Constans diisl versis sive realiter , sive aequi Valenter partibus,
quod per sui cognitionem delectat . Ita corpus humanum, iaquo plures realiter sunt partes, pulchrum est & dicitur,quoties hae cognoscantur habere eam perfectionem, quae ipsis Convenit, per quam possit dici bonum, S non malum , Cum qua cognitione semper Conjungitur quaedam animi delectatio . Ita anima pulchra est & dicitur,quatenus intelligitur acuta in cognoscendo, recta in Vorendo , prompta in recordando , quae praecipuae sunt ipsius partes, non quidem reales, sed per aequivalentiam fundatam in hujusmodi diversis effectibus ab ipsa in se simplici prodeuntibus. Ex dissertatione autem de Bovo . notum est aliud esse bonum in se , aliud bonum alteri r nec omne quod est bonum alteri , esse bonum in se : Qui re definitio pulchri importat bonum illud , quod in se tale est, non vero illud , quod bo num dumtaxat est per respectum ad aliquid a se distinctum , ut infra probando bonitatem hujus definitionis suadebo distinctim Rursus ex ibidem dictis aliud est bonum verum . aliud apparens, etiam cum sermo est de Bono in se . Eadem proinde divisio cadit in pulchritudinem : atque quae vera est pulchritudo, pollulat, ut sit reapla bonum in se , Cum quae apparens dumtaxat est , postulet, ut per errorem reputetur esse honum in se. Hanc divisionem in pulchritudinem v e ram ct apparentem Observarunt etiam Citatus Di derotius ε .& Ol
325쪽
Hinc fit, ut quae unus pulchra dicit , alius nebet , quiae nimirum alteri est apparens , alteri vero non estia ARTICU Lus II- De Pulchritudine essentiali , O naturati ἀχ. Ulchrum formaliter sumptum , seu pulchritudo tam vera isquam apparens, immediate dividitur in essentialem , naturalem , & artificialem . Andre So C. Iesu Cadomi mortuus anno i 6 . aetatis siuae octogesimo non O , qui scripsit Tentamen de Pulchro, ubique jam celebre , ScmagnifiCe laudatum a Diario Encyclopae dico Bullionensi cy),& a Gallica Encyclopae dia ), mihi adhuc ignotum , Prae dictam divisionein dedit , cujus duo posteriora membra , Cum limitatione tamen ast res corporeas observavit ii molimS. Augustinus, dicens sin omnia , quac sensibilicer pulchra sunt , sive natura edita, sive artibus elaborata ἀPulchritudo essentialis est , quae conlittit in rei essentia , nullam involvente contradictionem in suis. attributis , Per quae a nobis concipitur vel explicatur, quae omnia Proin de inter se apte conveniunt . Τalis pulchritudo non solum est in omnibus exilient ibus creaturis , sed in omnibus absolute Possibilibus, quam solus Deus infinite intelligens persectissime Cogno itis q. Pulchritudo naturalis consistit in essentia rei existentis- HAEC Cum sermo est de quavis e reatura, & ejus actionibus . quae non sint ipsi liberar, unde diei illae solent naturales , α naturaliter pulchrae , dependet a Libertate Dei , qui cum sit infinitus in cognosCendo , ex infinitis modis , quibus salva Pulchritudine essentiali . quae & fundamentalis dici pote it , vidit potuisse variari in eadem specie Creaturam aliquam,
326쪽
elegit , & determinavit hunC potius modum , quam illum , sub quo daret illi existentiam. Exemplum talis pulchritudiis nis habetur in toto Universo , ct singulis ipsius partibus , ut .
in plantarum & animalium it ructura, eorumque naturalibus operationibus. Ita cum S. Augultinus stetisset olim contemplans cum admiratione & voluptate duos Gallos Gallinaceos inter se pugnantes , & quaesiisset deinde , curnam ipsa hujus pugnae facies esset pulchra visu , rationem esse dixit , quia omnes illius partes aptissimo modo sese invicem Connectebant ex institutione Divina, quae omnia Cum ratione modi in scat , ct gubernat. IJ in , inquit . in iisdem Gallis erat via dere tantenta projectius capita, in tar eomas , Sehementes ictus , cauti mas evitationes , oe in omni motu nihil non de eorum , quippe ratione de per omnia moderante . Postrem slegem victoris , superbum eantum membra in unum quasi orbem eollecta , velut infasium dominationis . Siguum autem victi elatus a cervice pinuulas , ct in voee atque mota desse me totum : ct eo ipse naturae legibus nescio quomodo coucisonum , O pulchrum. ARTICUL Us III.
s. D Ulchritudo arti fiet alis est illa, quae rerum pulchri- I tudini naturali superadditur ex arbitrio artifi Cis. Arbitrium, quod includitur in notione pulchritudinis artificialis non est arbitrium , per quod aliquid , quod essentialiter non est pulchrum , reddatur pulchrum , sed eli arbitrium, per quod aliquid in se essentialiter pulchrum superadditur per modum proprietatis accidentalis alteri pulchro. tamquam illius subjecto ; Nam quod aliquod artificium sit capax unius aut alterius dispositionis seu formae , quin exeate tali specie determinata, praesupponit tam unam, quam aliam formam e sie in se pulchras , ct quatenus solum poliunt considerari res aliquo modo compositae,cum hac distinctione inter ipsa-
327쪽
ipsarum attributa essentialia ct accidentalia, habet locum ista
denominatio pulchritudinis artificialis . Quoniam autem pulchritudo artificialis includit in sua ratione relationem ad sui caussam cum libera eleetione operantem, illa repe rir i nequit , nisi in operibus Causta latellectualis , cuius propria est haec libertas is 6. Exemplum pulchritudinis artificialis videmus in omnibus artificiis tum liberalibus. ut in tabulis & signis: tum iterariis, ut in orationibus ct carminibus e tum in mechanicis , ut in hilitationibus & vestimentis , & utrorumque formis S ornamentis; In omnibus enim si reipsa pulchra sint, elucet supra pulchritudinem essentialem arbitrium nostrum in electione hujus potius methodi, quam alterius . MC sermo in orationibus Tullii pulchritudinem habet artificiose singula-xem , quia praeter pulchritudinem naturalem sermonis humani, quae necelsario postulat sententias verbis opportunis expositas , ad rei, de qua agitur , cognitionem Si persu alionem in aliis excitandam , eam habet di spo sit i onem atque texturam, ut non solum rem persuadeat, sed in illam jucunda quadam violentia totum mentis assensum quod atram do pertrahat , dc Omnes animae affectus inclinet . Sic ita Archit cistura de pulchritudine essentiali est . quod Columnaedi parietes sint ad perpendiculum, quod trabes & tigilla sintreeta, di inter se parallela . Nam haec de natura intrinseCa aedificii sunt , quod fit non ad miseram hominum habitantium Caedem sub cumulo saxorum brevi corruentium , sed ad illorum tutamen δι securitatem . Quod autem hae di similes aedificii partes habeant hanc potius inter se rationem, quam aliam, dependet ab arbitraria electione nostra unius potius squam alterius ex multis, quae in se pulchrae sunt , dc bene se habent Cum subitantia aedilicii conjunetae . Ex arbitraria illa electione nati sunt quinque illi celebres Architet turae ordi nes , Etrusinus , in quo ratio diametri columnae sumptae ab imo i psius scapo eth ad ejusdem longitudinem Comprehensa hase & capitulo, ut I. ad . , Doricus, in quo est ut l. ad X., Jonicus, in quo est ut 1- ad 9- , Corinthius demum , Sc coinpolitus , in quo est ut L. ad IO. Idemque de aliis sexcentis dicitur x Disiligod by Corale
328쪽
citur, in quibus ex eo etiam elucet arbitrium , quod non desint quotidie, qui in his mutationes inducant . ex quibus Iaudem sibi comparant sngularem , quando in illis appareat cum vi togenii apta ad novas pulchritudines, ut ita dicam creandas, notitia etiam eorum , quae ab aliis jam olim sta-hil ita, & communiter recepta inter artis dogmata videntur
De Pulchritudine ex sola Ingenio, o ex Ingenios mul ct Seientia . r. D Ulctrum artifici ala dividitur cum eodem Andrel in pulchrum ex solo ingenio. & pulchrum ex ingenio simul& scientia . Pulchrum ex solo ingenio est illud, ruod est in artificiis , quae facta sint vi selius ingenii in nati ,:u ut a junt , marte dumtaxat suo independenter ab omni artis cultura . Pulchrum hoc elucet in operibus illorum , qui etsi vel nullo modo , vel satis parum exculti fuerint in praeceptis artis , nihilominus illa exequiicitur modo satis opportuno , & inno, ut videas aciem ingenii, quod vi sua perspexit penitus requisita essentialia ad artificii bonitatem,& pulchritudinem . Sic celebris suit hoc saeculo Romae quis dam Zaba glia , qui etsi certe impar esset ad docendam Mein chanicam , de qua forte nullum unquam vidit Auctorem , nihilominus data problemata de constructione aliqua , aut elevatione alicujus magni ponderis corporis , avit s milibus,
duae Architectorum propria sunt , ct ab illis habebantur pro
issicillimis , .& magnos sumptus requirentibus ad sui exe- Iutionem , ille unico quasi obtutu intelligens modum expe-itiorem applicandi opportunas potentias Contra oppolitas resistentias, re luebat re ipsa facillime , ct minimo sumptu.
Pulchrum ex ingenio smul & scientia est illud , quod eminet in artificiis, quae facta sint vi ingenii non solum innati , sed etiam ut ita dicam acquisiti per Cognitionem scilicet artis, ad quam illa pertineant. Pulchrum hoc elucet in iis
329쪽
omnibus , quae sunt a primat notae artificibus illorum to eois rum , in quibus artes egregie excoluntur , quod tanto ma gis apparet , quando conserantur cum artificiis ejusdem generis alterius loci, in quo minus vigent artes . De primis dices . Proh pulchrum di elegans, ct exquisiti judicii , Stexpoliti artificis opust De secundis vero, nihil tale certe dices, & fortasse artificis ignorantiam , inertiam , ruiticitatem , atque barbariem late apparentem merito Condemnabis .
Perra ut ius apnd Chambersum ci dividens pulchritudinem in positivam seu convincentem , di arbitrariam, incidit in illam jam expositam ; Nam ita illam declarat , ut pulchritudo politiva complectatur pulchritudinem tum e entialem, tum naturalem et arbitraria vero idem lit cum pulchritudine artificiali . ARTICU Lus U. De Pulahritudine Spirituali , ct Corporea . 8. D Ulchritudo tum essentialis tum naturalis dividi. tur in pulchritudinem spiritualem & Corpoream . Sic pulchra est natura Angeli, di Animae rationalis, & Deus ipse . a cuius pulchritudine tamquam a fonte provenit om-mnis pulchritudo Creata e ca) Omne pulchrum , sic S. Au gustinus . a summa puIehritudine es, quod Deus es, dc ut magis expliCat S. Dionysius . sive Auctor de divinis Nominibus, s 3b es participatio pulchri ea pulebrorum omnium csus
. Sic pulchrae sunt illae entium spiritualium Operationes, quae Virtutes nuncupantur sive intellectuales sive morales. In quibus omnibus habentur exempla pulchritudinis spiritualis ; Nam exempla de Corporea , nulli , qui CarCus non sit aut stupidus , non sunt obvia .
u. Pulchritudo spiritualis dividi potest in moralem di non moralem . Moralis dicatur illa , quae reperitur in actioanibus
330쪽
nibus bonis moraliter : Sic actus virtutis sunt pulchri , α turpes contra actus vitiosi, qui illis opponantur. Pulchritudo vero spiritualis non moralis reperitur tum in ipsa essemtia rerum spiritualium, tum in earum actionibus, quas dicam
indifferentes , ut in cognitionibus scientificis. Sic pulchra est anima rationalis, & pulchrae demonstrationes scientificae. Pulchritudo corporea dividitur in illam , quae est objectum visust sic pulchram dicimus faciem : Et illam quae est objectum auditus Sic pulchrum dicimus Concentum. Haec diviso est iuxta communem sententiam, ut observavit iam olim Socrates , . apud Platonem dicens ci id pulchrum esse , quod nos delectat per auditum ct visum : & S.Thomas, aliique cum illo animadvertunt , quod a non dicimus pulchror sapores, sui odores, eo jure . de quo infra quaeremus . Solum S. Augustinus notat , quod in visibilibus formis usi latius dieitur pulchritudo , quam in iis , quae ad aures pertinent . Sed ratio etiam in promptu videtur esse . quia scilicet frequens magis & necessiarius est usus oculorum , quam
Andre in suo tentamine de Pulchro dividens illud in
pulchrum visibile , pulchrum in moribus . pulchrum in operibus Spiritus, & pulchrum musicale, plane designavit per pulchrum visibile & musicale duas species pulchri corpore ita nimbservatas: per pulchrum vero in moribus , ct pulchrum in operibus Spiritus, distinxit duas species pulchritudinis spiritualis . in quarum neutra habet locum pulchritudo propria ipsi uis et Spiritus , quam in eo esse intelligimus , etiamsi praescindamus ab omni ipsius operatione . Quare tum ex hoc capite , tum ex eo , quod permisceat membra dividentia diversi generis, descendens a corporalibus ad sp ritualia, ct iterum ad corporalia revertens satis imperfecta divisio est. Qq a Α κ-