De bono, malo et pulchro dissertationes tres Andreae Spagnii florentini e Societate Jesu

발행: 1766년

분량: 387페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

strem , qui certe semel homini occlusus fuit, vel Paradisum Coelestem , quem Deus post hanc vitam bonis promittit , &repugnat naturaliter Con Venire homini in hac vita . Quando horum alterutrum non intelligant , Consentire debent in hoc, quod sit aliqua se licitas, quam in hac vita consequi homo naturaliter possit , & de qua utiliter quaeratur, in quo consistat . Neque enim, si attente seipsos introspiciant, negare poterunt se naturali quodam impetu in felicitatem etiam huic vitae convenientem urgeri: vel fateantur oportet, quod ridiculum esset , vanum esse naturae totius insinctum, ut contra illos , de quibus jam olim meminit Plato in Epi nomi- de si , dixit Ficinus in ejus praevio Commentario, & ite rum Palla vicinus in sua Theologia a r vel tandem per i credibilem arrogantiam praeferre se debent toti Philosophorum omnium temporum frequentissimae nationi, quae ad hanc inquirendam tam solli Cite incubuit, ut jam olim Marcus Varro octoginta duas supra ducentas diltinxerit de ea opiniones te ite Sancto Augustino 3 , qui eas ad duodecim reduci posse existimavit. Illae , quae celebriores apud Ethnicos fuerunt, videri possunt apud Tullium in suis de hac re quinque libris , qui de Finibus bonorum ct malorum inscribuntur. Quoniam autem multitudo bonorum pertinet ad notionem jam positam se licitatis, quorum singula dicuntur irsus partes vel elementa , dubitari non potest haec debere esse ex bonis intrinsecis & extrinsecis Conjunctim. Atque cum haec possint esse in gradu majori vel minori, solus enim Deus infinite beatus est, certum ctiam est felicitatem nostram, & cujusvis creaturae suscipere magis Sc minus. Quae autem determinate bona necessaria omnino sint ad hanc felicitatem , dicam suo loco.

SECTIO

52쪽

31. D Onitas in genere non signi sicat idem ac entitas: is nec significat aliquid distinctum realiter ab entitate: sed significat Convenientiam, quam realiter habet unum alteri, saltem per nostrum modum cogitandi ab illo distinctum. Probatur prima pars sit c primo . Bonitas non significat idem ac Entitas. si idea . quae respondet his vocibus Ens &Entitas, prae requiratur ad id eam, quae respondet his vocibus Bonum & Bonitas: sed ita elt : ergo Bonitas non sgnificat idem aC Entitas. Probatur minor, quia bonum Concipitur tamquam attributum entis, & bonitas tamquam forma quaedam intrinseca ipii enti velentitati, ex quo dici solet proprietas, vel passio entis. Confirmatur ex S. Thoma, qui ait , i Ens fecundum rationem est prius quam bonum ... Nam primo in conceptioue intellectus cadit ens , quia oeundum hoc unumquodque coguosibile es, in quantuis es actu . Brevi totum argumentum Complexus est Durandus his verbis et ca Ratio honi di en a ratione entis , alioquin esset nugatio dicere eurisonum .

Secundo sic arguitur . Eadem entitas respectu unius non raro dicitur bona, respectu vero alterius, vel non sic dicitur, vel etiam dicitur mala; Sed si bonitas in genere significaret idem ae entitas, eadem entitas signifiearet simul bonitatem & malitiam : ergo bonitas non significat idem ac entitas a

36. Secunda popositionis pars , bonitatem in genere nonsgnificare aliquid diffini tum realiter ab Entitate, eli contra Scotum locis citatis a Suare g , qui inter bonitatem rei , ct entitatem ipsius admittit distinctionem quamdam majO

53쪽

rem illa , quae est per rationem, & minorem illa, quae est realis. quam dixit distinctionem ex natura rei. Rursus est Contra illos, qui ut resert Soncinas G, bonitatem in genere visi sunt alserere distinctam esse realiter ab entitate, quandoquidem illam dixerunt esse accidens pertinens ad illam accidentis speciem, quae di itur qualitas, in qua sententia praeter falsitatem habetur etiam abusus hujus nominis bonitas in gen re . Cui Cum Communiter tradita sit ea significatio, ut signifi-Cet proprietatem Convenientem omnibus entis speciebus , limitatur deinde ad illam ipsius speciem , quae dicitur quali tas. Tandem elicontra illos, quos distinctim impugnat Sua-rez a) , qui bonitatem reponebant in ente quodam diminuto, cui nomen relationis vel realis, vel rationis tribuebant. Istos

a se repellit Palla vicinus , quas homines , cr) qui voluerunt occulture lauorantiam suam monsrosis oectris entium diminutorum relationum , quibus ct semilibus Chimaeris dee perunt multitudinem , quae percussa strepitu vocabulorum a sensus ignoti iisdem eorum iuventoribus, admirata es tam- quain Sacerdotes Sapientiae , hujusmodi LIe ei circulatores. 37. Haec secunda pars primo probatur si C . Si Bonitas in genere esset aliquid plusquam per rationem distinctum ab entitate rei, per quod entitas redderetur bona, imprimis sine illo entitas rei dicens esset non bona ulla bonitate, ne generica quidem : ergo dicenda esset mala. Probo consequentiam, quia indifferens, quod dicitur esse medium inter bonum& malum, est medium dumtaxat inter determinatas species honi, scilicet vel moralis vel utilis, non vero inter bonum& malum generi e sumpta : ergo malum esset aliquid positivum , quod falso dici ex Dissertatione de Malo patebit. Quin immo quia,quod dicitur universaliter de omni entitate, dicitur determinate de singulis , adeoque de ipsa Deitate , jam si cujusvis rei entitas de se non esset hona, ne ipsa quidem

Divinitas esset bona. Quod in mentem sanam certe non Cadit . Deinde illud aliquid , quod superadditum entitati reddit illam bonam , vel est bonum per se ipsum , jamque ipsam et

54쪽

met entitas poterit esse per se ipsa bona, quin indigeat aliquo a se dili incto ad hoc, ut sit bona : sin autem illud non sit per se ipsum bonum. sed bonum fiat per aliud , quod similiter ipsi superaddatur, jam aperitur via ad procellam in infinitum: ergo. Secundo. Sunt aliqua , quae explicant parti Cularem ramtionem boni, quod dicitur honum alteri, cujusmodi sunt sa-Mitas, Virtus , scientia, quae sunt hona subjectis a sed illinctis : Sed haec non sunt bona suo subjecto per aliquid di itinctum plusquam per rationem ab ipsemet illorum estentia; praescindendo enim ab omni hujusmodi modo illis superaddito , per quem reddantur bona, ipsa in se sanitas aut scientia non potest non Concipi bona animali, aut intellectui: ergo pote liquid esse bonum per aliquid non diltinctum plusquam per ra tionem ab ipsi mei sui essentia . 38. Objicitur. Bonitas in genere dicitur etiam de illo , quod est alterius pars , prout pars est e sed bonitas partis di-ii inguitur plusquam per rationem ab entitate totius: ergo saltem aliqua bonitas in genere dii linguitur plusquam per ra tionem ab entitate, cujus elt bonitas . Resp. Cone. r j., ct nego min. Nam quemadmodum inter partes & totum non datur nisi distinetio rationis , ut ve ra sentcntia doc et, ita etiam inter bonitatem partium , Riotius sola datur distinetio rationis . 39- Tertia propositionis pars, bonitatem signiscare con venientiam supra in ejus des nitione dictam, probatur pri m O. SignifiCatio communiter attributa vulgatae illi distinctioni boni in honestum delectabile & utile importat rationem Con venientiae unius alteri . Ita bonum honestum vulgo explica tur per hoc, quod sit bonum per se Conveniens naturae ra tionali r bonum delectabile per hoc , quod sit bonum Con Ve niens naturae sens bili: bonum tandem utile per hoc, quod sit

bonum a Comodatum ad finem intentum: ergo bonitas in genere signifiCat convenientiam. Secundo' omnis bonitas est appetibilis: Ergo omnis bonitas significat c9nvenientiam unius alteri. Probatur Consequentia, quia quod appetitur, propter convenientiam Cum

appetente appetitur. Quis enim adspirat ad id, quod sibi repraesentatur disconveniens Ver-

55쪽

DE BONO

Tertio probatur aut horitate plurium, qui idem sentiun t. Praeter Durandum .& Pol manum supra u. . citalos est Sua-reg ci sese quod asserimus propugnans. Et ex antiquis est Tullius, qui dicit esse satis communem datam boni explicationem set : Constitit, inquit , fere inter omnes id , in quo prudentia versaretur . ct quod o equi vellet , aptum aeeo-

modulum naturae esse oportere. Sunt & illi, qui, ut reserti Seneca, dicebant ci) : Bonum esse, quod fecundum naturam es. o. Primo objicitur . Melius dicitur bonitatem signiscare appetibilitatem , quam convenientiam. Assumptur probatur primo, quia quantum ad convertibilitatem bonitatis cum appetibilitate requisitam ad bonam definitionem , eadem in illa est , ac sit in convenientia; Nam scuti verum est, omne honum esse alicui Conveniens, Si omne alicui Conveniens esse bonum , ita verum est omne bonum else appetiabile , & omne appetibile esse bonum . Secundo quia est juxta gommuniorem receptionem non solum vulgi, sed etiam Philosophorum , nomine boni intelligere, ut ait Seneca id quod animum invitat, ct ad se voeat . vel ut communius dicitur post Aristotelem, 3J id quod omnia appetunt, qua definitione utitur S. Thomas s6) in singulis sex articulis suae quaestionis de bono, & alibi saepe : oamque Palla vicinus, siquidem danda sit boni descriptio aliqua, rei juxta ipsum q. i. per se

manifestae,Caeteris p rq fert tamquam exprimentem attribu tum boni communissimum , nobilissimum, apertissimum , at que primarium ζ observantque praeterea ex appetitione signi- feata per nomen boni factum esse , ut res, cui plus inest boni , appellata fuerit melior, quasi mapelior, hoc est quam magis volumus, & illa quae summe bona creduntur, dicta sint optima, quasi optatissima. Resp. Nego assumptum. Quod pertinet ad primam probationem, illa pariter negatur. Falsum enim est bonum recipro,

56쪽

ei procari eum appetibilia Nam bonum proprie pertinet etiam ad res inanimes, sed quis sine contradictione dicat ad illas

proprie pertinere appetibile Uerum omissa hac ratione , quoniam ei aliquo modo occurrit Aristoteles in Rhetoricis dicens appetibile id, quod quaesensum vel intellectum habent, appetuπι, σώς appeterent, si haberent, venio ad aliam . Nonne multa frequenter appetuntur vel per furorem vel per imprucientiam , quae mala sunt, ct proinde appeti non deberent Nihil hoc evidentius, quam in ea specie boni, quae dicitur

utile. Nonne Communiter homines appetunt redundantes divitias, tamquam medium ad felicitatem terrenam Consequen--dam Illi ipii, qui majoris boni caussa maxime de genere supernaturali eas negligunt, vel ab iis se abdicant , hoc ipso olfendunt haberi a se tamquam aliqua bona.' At tolle prudentiam ab illo, qui eas possideat, nonne di vitiae idem illi sunt, ac gladius in manu stillii t quippe evadunt instrumentum ad excidium suae valetudinis, ad hebetudinem mentis, ad odium, ad infamiam. uno verbo ad oppositam infelicitatem . 41. Quod si quis instet, nomine appetibilitatis significari

illam, quae rationalis sit , non irrationalis , & in hoc Casu Con tendat verum csIe, quod omne bonum sit appetibile rationaliter, & omne appetibile rationaliter sit bonum , imprimis dico fieri jam tranti tum a bono in genere, de quo hi C. agi mus ad speciem boni : deinde ne loquendo quidem de bono

Proprio naturae rationalis Creatae verum est , quod omne ab illa appetibile rationaliter sit bonum ; Nam Cum ratio Creati

rae sit errori obnoxia , feri potest, ut aliquid , quod ab ipsa rationaliter appetitur, non sit bonum , quin immo stultum lit& impossibile : Ut cum filii Adam post diluvium studiose appet iverunt aedificare turrim ci) erius culmen pertingeret ad coelum, quali vero tota ipsa massa telluris satis illis esset ad solam hujus turris balim Conficiendam . Similibus argumen tis jampridem definitionem boni per appetitum respuit Ploti nus a). Opus igitur elset adhibere adhuc aliam limitationem,

dicere Omne bonum esse appetibile per rationem nullo modo errantem p ct omne appetibile per rationem non errantem

57쪽

esse bonum, quod revera intendit jam Palla vicinus aperte Con-Cludens, ct saepe repetens, nomine boni venire i id quod e errore cognitum potes appetitum eiere. Profecto sic limitata appetibilitas Convertitur Cum aliqua honitatis specie, quin tamen ne haec quidem particularis species boni dici pose sit bene definiri per appetibilitatem; Neque enim ad bene aliquid definiendum attendi dumtaxat debet Convertibilitas , sed multa alia , de quibus Dialectici agunt. Quod Converta

tur bonum naturae rationalis cum convenienti , provenit ex

eo, quod in hoc, quod eis et se conveniens, sit ratio seu caus se formalis boni: quod vero idem bonum Convertatur cum appetibili per rationem non errantem, provenit ex eo, quod bonum illud sit fundamentum , vel quasi caussa necessario ex Citans hujusmodi appetitionem . Observavit jam hoc Caietanus dicens ta ideo aliquid est appetibile, quia bonum. non

e converso . Ad bonam autem definiti unem rei requiritur, ut

illa explicetur per id , quod res habet de formali, non per id . quod res trahit secum de consequenti. Quod vero perti Net ad Senecam, ille importune citatur, Cum reserat quidem illam definitionem , sed non approbet , immo rejiciat . Ad Arii totelem autem dico per illa ipsius verba dari descriptio nem quamdam boni ad excitandam aliquam ipsius ideam clamram , non vero definitionem, quae ideam adaequatam ipsius- met essentiae boni excitet, vel indicari methodum aliquam dignoscendi, an aliquid sit bonum , qualis habetur in motu appetitus si ve rationalis si ve sensitivi , qui nequit esse nisi in tu, quod est, aut apprehenditur esse bonum aliquod, qua quidem usus est S. Thomas, quia satis ea illi fuit pro iis, de quibus ibi agebat. Ceterum ipse idem alibi animadvertit ι Aristoteli eam definitionem boni sumptam esse a posteriori: Quod tandem pertinet ad originem horum nominum melius optimum, esto sit illa quae dicitur, non tamen hinc sequitur, ergo melior vel optima est definitio boni per appetitionem . Nunquid quia metallum dictum est, ut aliqui volunt, a μα-Mαω, quod est perscrutor , vel ut Plinio visum est

58쪽

est a μετὰ αMα , hoc est poli alia, bene illud explicabitur dicendo esse, id quod perscrutatur , vel perscrutamur, vel quod est poli alia λψa. II. objicitur. Bonitas in genere ex hypothesi bene

explicatur per convenientiam, quam attributa rei habent secum ipsa, ct cum tota re e ergo omne ens existens dici po- teli esse bonum sibi; Nam ens, cujus attributa invicem conveniunt & toti, est ens cujus attributa sibi conveniunt.' Atqui non omne ens existens, sed illud solum . quod est intellectuale dicitur e se bonum sibi: ergo Bonitas in genere non bene explicatur per praedictam Convenientiam . Resp. Conc. antecedens , & permitto consequentiam . Minorem autem subsumptam sic distinguor solum ens intellectuale dicitur bonum sibi iuxta unam hujus loquutionis bonum Abi acceptionem a COnCedo minorem, aliter nego minorem ,& consequentiam . Dico igitur bonum si in triplici sensu diverso posse sumi. Primus est ille prolatus in adducta probatione, respondens definitioni bonitatis in genere . Alterest . qui denotat Conceptum illum, perquem Consideratur ensactii exercens suas potentias ad sui commodum & persectionem , quod exercitium non pertinet ad sui essentiam . In hoc sensu dicimus hunc quidem hominem studiosum & industrium esse bonum sibi , illum vero otiosum, vel sponte , vel Coaete, non et se bonum sibi. Tertius sensus est ille , qui sgnificatens, cujus natura intellectiva Cum gaudio cognoscit se esse. Jam vero bonum sibi in primo sensu utique de omni re dici potest. At in secundo sensu non potest dici de ulla re mere corporea, utpote inerti, neC de qualibet re animata, quae irrationalis sit, utpote impar ad cognoscendum se esse, &ne de omni quidem re rationali anima praedita, quemadmodum explicat exemplum adductum hominis otioli, qui negatur esse bonus sibi ; ct certe dici non potest de Deo, in quo nefas est distinguere naturam ab ipsius actibus, ct credere illam ab his perfici; Propter quam caussam permissa dumtaxat fuit, non vero concessa Consequentia illa in objecto argumento . Atque habita ratione ad secundum hunc sensum satis E a vul-

59쪽

vulgarem , Deus dicitur communiter bonus in se, non vero bonus sibi, niti forte loquendo cum Metaphysicis & Sapientibus. qui norunt nullam aliam importari inter attributa entis & ens ipsum, distinctionem, nili per noltrum modum cogitandi , vel loquendi, ct in particulari loquentes de Deo norunt, quod ipse, ut ait SuareZ i) per summam identitatem simplicitatem es conveniem ibi ipse, O natura ejus es con zeviens sex perso σ, ct person alitas isto natura . Tandem bonum sibi acceptum in tertio sensu manifestum eth dici non possenili de natura intellectuali ; illa enim sola potest cognoscere se esse, & hoc modo de nul l o dici verius potest , csse bonum sibi , quam de Deo . Iuxta hunc sensum Palla vicinus jure observat celebre Metaphysicorum effatum, ca) Omne esse es bonum , verissimum esse , quin tamen inde sequatur, quod semper sit etiam bonum possessoris; De illo enim, qui non cognoscit se esse , Ceu lapis vel brutum, vel Cognoscens se esse , nollet esse , ut est quivis ad aeternos cruciatus damnatus dici non potest, quod esse illi sit bonum. Quare nego, inquit , omne em esse bonum sibi, 4 I. III. Obiicitur . Bonum in genere dividitur in Bonum in se , ct Bonum alteri q. . : & bonum in se dicitur illud, quod tale est nullo habito respectu ad aliud quicquam ex tra se, per quem respectum dicitur bonum alteri: ergo honitas in se non potest dici,quod imbibat significationem Convenientiae unius ad aliud ; ergo male explicatur bonitas ingenere per Convenientiam unius ad alterum .

Resp. cum SuareZ 3 , distinguo antecedens: bonum In se dicitur, quod nullum dicit respectum ad aliud extra sedistinctiim realiter, concedo antecedens: ad aliud distini tum

per rationem, nego antecedens, & consequentiam. Ens & Bonum , seu Lntitas & Bonitas sunt quidem in re indistincta, sed secundum modum cogitandi & significandi sunt distincta,

Ens enim dicitur ab esse , S Bonum dicitur a quadam veluti forma, saltem prout a nobis concipitur, inhaerente ipsi enti . Et etiamsi omne Ens,quod reale sit, includat suain entitatem.

60쪽

& Entitas dicatur includere persectionem, quae idem est ac bonitas, attamen saltem haec ipsa bonitas aperte & clare exprimitur Cum nominatur , quod non ita fit certe, cum solum dicitur Entitas. qq. IV. objicitur . Alexander VIII. damnavit ut haereoticam hanc propolitionem : Bonitas objectiva conssuit in eoninvenientia objecti cum natura rationali'. formalis vero in conforreitate actus eum regula morum . Ad bo uincit, ut actus moralis tendat iusinem ultimum interpretative . Huve homo non tenetur amare neque in principio , neque in deeursu vitae suae mortalis . Ergo bonitas saltem moralis nequit dici, quod consiliat in quadam convenientia ; Nam haec definitio, prout statuitur pro definitione rei , includitur in allata damna in

tione .

Resip. Conc. antecedens, & nego consequentiam . Ad rationem adductam dico illam definitionem includi quidem in ea thesi damnata, non tamen damnari . Notum enim eli ex Dialectica propc sitionem . quae pluribus partibus Constet, di-Ci falsam, quoties una etiam tantummodo pars e multis sit falsa, etiamsi Caeterae omnes aliunde verae sint. Hinc cum Pontifici denuntiata et set tota illa thesis, Cujus partes, quae sunt post definitiones bonitatis objectivae& formalis , falsae sunt , iamque olim damnatae ab Alexandro VII. in prima ex thesi bus ab illo proscriptis, ct ab Innocentio XI. in sexta & septi-m i, pronunciat illam esse falsam, quin immo declarat esse haereti Cam . Res extra omnem Controversiam est, quia Pontifex in suo Decreto dicit thelim illam non esse novam , sed deuuo erumpere. Et certe haeresis intra ipsam Contenta Oppret Ia iam fuerat a su is Praedecessoribus. Hinc etiam Audiores de thesibus damnatis agentes . dum ad illam veniunt, dicunt de

ea egisse se, in expositione primae propositiouis ab Alexandro VIII. proscriptae, ita Viva si , ct alii eam referunt omissis illis definitionibus , ita Riato in e 2 -qS. V. Objicitur. Bonitas respeetu alteri u 3 non Consistit in Convenientia, seu proportione unius ad alterum: ergo saltem

SEARCH

MENU NAVIGATION