장음표시 사용
81쪽
sub genere boni physici modo dicto explicati, & constitui in
specie boni moralis ab electione libera , qua tale commodum procuratur, tamquam a differentia specifica . Huiusmodi interea divisio ostenditur imperfecta primo , quia non procedit per rationes diversas boni, de cujus: generi a ratione ne meminit quidem: sed procedit partim per subjecta diversa, quae bonum aliquod habere possunt, ut sunt entia quaevis positiva , ct ens determinato intellectuale, partim vero per objecta, ut sunt virtutes morales: secundo , quia non datur locus distinctus bono utili . & bono delectabili, quae duae boni species maxime discrepant inter se , sed simul confunduntur sub expressione confusa boni phvsici explicati per hoc, quod sit commodum substantiae intellectualis. . III. Divisio boni in illud, quod unice gratia sui amatur, ut gaudium & voluptas: & illud , quod amatur ingratiam eorum, quae ab ipso fluunt, ut medicina ct pecunia: & tu Iud quod tum gratia sui, tum gratia eorum, quae efficit, amatur, ut virtus: eit divisio , quam habet Plato a , cujus etiam sunt exempla allata. Rejicitur, quia de duplici diverso bono. honesto scilicet di delectabili , quae gratia sui etiam unice amabilia sunt, non meminit. Quod si ideo de ista divisione non meminit, quia bonum honestum credat non posse habere rationem boni unice gratia sui amabilis, est falsum, ut in decursu dissertationis patebit . Dici etiam posset intentum Platonis esse, docere gaudium & voluptatem esse talia bona, quae non possent habere rationem medii ad aliud bonum: at bonum honestum, etsi sit bonum per se amabile, attamen naturae ipsius non repugnare, quod habeat rationem medii ad gaudium & voluptatem . Verum respondetur ex rati O- ne adducta satis patere, divisionem praedictam non esse opportunam , neque dato illud, quod dicitur, fui me intentum Platonis, sequitur illam reddi opportunam . Caeteriim Verum quidem est, illud gaudium & voluptatem illam , quae sunt vel adjuncta vel effectus ipsius honestatis , non posse habere neque Ex natura sua, neque ex intentione operantis rationem medii ad bonum honestum : at gaudium aliquod, quale reperitur in
, Plato lib. a. de Rep. a principis . pag, 3I4.
82쪽
acqui sit ione scientiae, & voluptas aliqua, qualis est in se mendis cibis, ordinari utique possunt vel debent adulterius bonum honestum . vel naturaliter vel moraliter.
s. IV. Divisio boni in absolutum S utile :&diviso honi utilis in utile per se ipsum , S utile per aliquid a se distinctum: ct tandem di visio boni utilis per se ipsum in bonum honestum & delectabile, est di visio boni tradita ab Υvone in Encyclopae dia i . Illa reji Citur, quia recepta notio hujus nominis utile est, illud dicere ordinem, ut medium ad aliquem finem : ergo illa loquutio utile perse in sensu excludente notionem medii ad finem est inaudita . Rursus qui audit utile per se, intelligit conducentiam proximam, vel necessariam rei alicujus ad finem , contraposite ad illam , quae mediata est , vel accidentalis, non vero intelligit aliquid , quod congruat appetitui rationali, vel appetitui sensitivo, sicut vult Yvon. Multo autem magis absona est illa loquutio, Mile per aliquid a se disinctum , loco dicendi utile propter aliquid a sedistinctum , in quo habetur sensus . quem ibi intendit Auctor , & qui clarus est , Communis , S etiam unicus pro hoc nomine utile. Tandem eis detur aliquid, quod simul sit honestum & delectabile & utile , nihilominus datur etiam aliquid , quod honestum tantummodo est, ct nec delectabile nec utile, ut in serius distincte ollendam: Et similiter datur aliquid delectabile, quod nec honestum est nec utile , ut Communitor dicitur de quavis intemperantia: ergo non sunt Confundenda haec nomina utile honestum S delectabile, nec pervertendae notiones illorum receptae.
6. Objicitur. Vacuitas doloris, & securitas seu tranquillitas animi sunt aliqua bona e sed haec bona non reducum tur ad ullam ex tribus praedictis speciebus boni honesti delectabilis & utilis: Quod confirmatur, quia teste Tullio a pro
vacuitate doloris tamquam summo hono Hieronymus antiquus Philosophus pugnavit , pro securitate autem Democrioius: ergo di visio illa non est adaequata. Resp. Conc. maj., ct nego min. , Uacuitas enim doloris,
83쪽
S securitas si appetantur, quia conveniunt naturae, iam reduincuntur ad bonum honestum naturaliter . Quod si non tam negatio doloris & sollicitudinis appetatur, quam jucum ditas. quae est quid politi vum, illas negationes secum necessa rio trahens saltem accedente reflexione, hae iam ut patet reducuntur ad bonum delectabile . Quare suas sibi habeant opiniones Philosophi illi, qui aliter objiciuntur sensisse .
I bet locum relate ad naturam cognostiti Vam dumtaxat: & quamvis non sit di visio in membra immediate descendentia , nihilominus est opportuna di visio . Propositio, prout exclusiva est, opponitur Peripateticis, qui, cum materiae ipsi informi appetitum formarum, & materiae jam sormatae etiamsi inanimi appetitum quarumdam qualitatum , & determinati alicujus loci tribuerent, Consequenter extenderunt divisionem hanc triplicis honi ad naturam quamcunque etiam brutam . Praeter S. Thomam, qui systemate Peripatetico usus est, sic affirmantem si , audiatur Sua rea e sa) Bonum , inquit, honesium naturale proprie invenisur tu rebus e tiam inauimatis ; nam in omnibus reperitur perfectio aliqua, quae pers terminat appetitum naturalem , ut es ipsum esse pei conservari , quod quaelibet res appetit. In qualibet etiam re proprie inteniri potes bonum utile per habitudinem ad hoc honum naturae. Me motus deorsum respectu Iastidis comparatur ut bonum uIlle, quia per se non stertinet ad perfectionem ejus, sed solum ut tu proprio loco consituatur. Solam ipse rationem boni delectabilis vere & proprie Convenire rebus inanimatis negat , sed folum per metaphoram σanalogiam , in quantum quietem habet unaquaeque res in proprio bono consequuto , quae expositio mihi videtur importare rationem deletiationis, adeoque & boni delectabilis plusquatri satis proprii, & non metaphorici etiam relate ad res inanimes, idque Congruenter ad appetitum quemdam naturalem semel in i piis adesse propugnatum, cui quoties non sit satissa
84쪽
ctum . dicuntur else in statu violento. 3. Probatur iam prima propositionis pars . Divisio boni in honestum delet tabile & utile hibet locum relate ad illam Naturam, quae aestimare aliquo modo potest obieetiim sibi propositum , & de illo aliquo modo judicare esse homitum, aut esse delectabile, aut esse utile; Nam nomine appetitus venit principium quoddam intrinsecum enti, per quo O illud te
dit in objectum praecognitum. Nec quae dicunt Peripatetici de appetitu materiae, aut meri corporis, ut lapidis, circa determinatum aliquem locum , subsistunt Cum attributo ipsis e si sentiali, nimirum inertia, quod alibi si demonstratur: At qui natura, quae pote it aliquo modo aestimare objectum . & de illo iudicare est solum natura cognoscitiva : Atque talis sine Controversia est natura intelle fri va inter cognosciti vas poti sis , quae abstractas etiam rationes triplicis praedicti boni sibi e tarmare potest. S in ipso bono honesto illud etiam discernere, quod praecipuum est, scilicet morale: De natura autem , quae solum cognoscitiva sit, qualis admittitur communiter in brutis, & quidem objectorum dumtaxat sensibilium . di visio subjacet eidem controversiae ac illa, quam ex- Citarunt Cartesiani contra Brutorum animam , in qua quidem Caussa Contra illos est, tum Senatus ut ita dicam, nimirum Caeteri omnes Philosophi, tum populus, ipsum scilicet vulgus. Certe S. Thomas tribuit Brutis sensum CommuCem,ad quem
dixit, set pertinere disserectionis judiciam albi a dulci , quod
non potes neque visus neque gustas : ct rursus Rutimativam, quia, inquit, necessarium es animali, ut quaerat aliqua se fugioς, nou stum quia sunt convenientia , vel nou convenieuistia ad sentiendum , sed etiam propter aliquas alias commodiatates . sve vocumenta . Sicut avis colligit paleam, non quia
delectat sensum , sed quia es utilis ad nidiscandum . Et exem-Plum proiecto appetitus circa honum naturaliter honestum Produnt Bruta, dum ea , quae ad sui conservationem pert,
nent , tibi procurant . Aliud Tullius satis illult re observat in ipsis, dum t pro suo partu ita propugnant, ut Pulvera eχ-cipianς , nullos impetus, nullos ictus reformidenι . Appeti
85쪽
tus autem brutorum circa bonum delectabile, nescio an indigeat exemplo talla enim argumenta produnt aliqua bruta delectationis in cibo sibi proposito , ut ii possent eloqui, credo audiremus identidem ex Clamare , o dul Ces epulast o rem
suavem l De Cognitione tandem, S quadam quasi electione boni utilis, exemplum habetur in iis, quae bruta faciunt, dum nidos sibi condunt, ab hostibus se defendunt, praedam quaerunt, ct in aliis sexcentis casibus : ergo divisio praedicta hisbet locum relate ad naturam Cognoscitivam .
79. Secunda jam pars probatur. Membra immediate diis videntia bonum alteri,quod elt sola natura Cognosciti vadunt bonum alteri per seipsum, & bonum alteri non per se ipsum, sed propter aliud, ad quod eit medium: Atque hoc secundum membrum est bonum illud , quod dicitur utile . Primum autem dividitur in illud , quod est per se ipsum bonum illi naturae propter delectationem,quam ea inde haurit,quod est bonum delectabile: & illud quod est per se ipsum bonum illi propter suam mei perfectionem illi con Venientem , atque hoc est bonum honestum e ergo bonum alteri non dividitur immediate in bonum honestum delectabile & utile , 8 O. Tertia tandem pars probatur, quia illa divisio est opportuna , quae respondet fini , propter quem divisio introducta est , ne quid scilicet in re tractanda effugiat consideratio-Dem nostram, & ut habeatur claritas doctrinae: sed utrique fini respondet allata diviso,etsi non descendens per membra immediata; Nam in ea habentur Omnes species boni possi bilis , nec claritas in ea divisione certe deest : ergo eit Op
PRopos IT Io III. 8 I. T T Na eademque res potest esse simul bonum honestum, delectabile , & utile. Probatur. Quod potest habere rationem finis respectu naturae rationaliter operantis,est bonum vel honestum vel delectabile e quod vero potest habere rationem medii ad finem. est bonum utile : Atqui una eademque res potest habere ra tionem finis & medii respectu naturae rationalis , non solum prout eli in diversis, sed etiam in uno eodemque subjecto: ergo
86쪽
ergo una eademque res potest habere rationem boni honesti delectabilis & utilis. Minor suadet tir aliqua inductione . Imprimis vis intelligendi & volendi non dubitantur esse hona hone ita naturaliter , eaque longe praeitantiora , quam sint purum esse& vivere ἱ Nam etiam lapides sunt, & etiam bestiae vivunt: At nec primi vivunt, nec secundae intelligunt , qui vero intelligit , non solum est& vivit , sed ulteriorem perfectionem hone itissimam, & praeclarissimam , vim scilicet intelligendi & volendi habet, quae rursus sunt bona delectabilia. Delectat enim quod intelligimus, ct cruciat quicquid sentimus non nisi obscure a nobis Cognosci, ut proinde nequcamus cum securitate illud velle, aut recusare. Eadem tandem sunt bona etiam utilia ; Nam illis utimur ad omnia ,
quae cognoscimus & volumus , ci) Omnia , se S. Augustinui ,
quae ad frientiam eo meimur, ratione cognoscimus , ct ta-Men etiam ipsa ratio inter illa numeratur, quae ratione cognoscimus , ct si exteris per liberam volumiatem utimur , etiam ipsa libera voluntate per eam ipsam uti nos possumus . 8a. Rursus praemia illa , quae olim Graecia proposuit in tot Celeberrimis diversi generis ludis, & illa , quae praeclaris operibus ad aliquam vel scientiam vel artem pertinentibus hoc tempore proponuntur, relate ad illos, qui se exercent, ut illa consequantur, habent rationem alicujus finis , adeoque boni, naturaliter saltem honesti & delectabilis, & utpote conducentia ad eorumdem honorem, etiam boni utilis: quae utilit tis ratio splendidius etiam apparet relate ad Respubli-Cas vel Principes, qui ea constituerunt conserre ad facilius impetrandum ab hominibus exercitium illud , quod ad scientiarum S artium incrementum expetunt . Ubi observare est
exercitium illud, quod est finis quidam relate ad Rempubli-Cam , es. viceversa medium quoddam relate ad homines singulares. Praeterea tolerare labores militiae, & mortem
ipsam in bello contra hostes Reipublicae , honesta moraliter sunt militibus , S utilia pariter , tum sibi ad gloriam , tum Reipublicae ad quietem , & quatenus haec obve riari illis animo assidue solent, jucunda etiam sunt . Hinc veluti axio-
87쪽
ina quod lina habetur illud Horatii , si Dulee ct d eorum
es pro patria mori . Ubi animadvertere possumus actiones illas,quae redundant in Communem generis humani utilitatem, generali & conitanti ejusdem consensione haberi ut honestas a Et rursus quamdam agnoscere etiam naturalem inclinati nem ad illas exercendas , ut ad liberalitatem , justitiam fidem, misericordiam , uno verbo amorem proximi: & quando ad Reipublicae felicitatem tuendam opus sit aggredi aliquid difficile , allicimur etiam ab honoribus , laudibus , gloria, quae videmus aut novimus hac via aliquando tandem comparari : Et viceversa, quae ejus quietem & securitatem turbarent, .vel aliud detrimentum afferrent, simili generali hominum cujuscunque temporis Consensu habentur pro turpibus : nosque proinde ab illis , ut ab avaritia , injustitia, perfidia , crudelitate, impudentia, sola pariter impellente
SI. Tandem non solum certum est,actum aliquem moraliter honestum eme etiam in se delectabilem, ut patet in delectatione , quam quis de suis bene & praeclare geliis susci-Piat, quae non acquirit, esse delectabile bonum per aliquam ipsi supervenientem delectationem , sed per se ipsa tale bonum est: nec negari poteli esse simul honestam moraliter, sed affirmare sortasse generaliter potamus cum Palla vicino fuse id propugnante a), omne id, quod sine Controversia est bonum moraliter honestum , ut quaevis Virtutes propriae vel intellectus vel voluntatis , ceu scientia & pietas, esse etiam bonum delet tabile illa delectationis speCie , quae ratio natis eli, quemadmodum docet experientia illos, qui his student , & vulgus ipsum confirmat adprobans. ut sapienter excogitatam a Prodico fabulam illam, quam ex parte refert Xenophon 3 is de Hercule, qui in bivio constitutus aggreditur iter per viam ab omni sensibili delectatione vacuam , di .ppostam illi , ad quam Voluptas pelliciebat , sed eam tamen , in qua posset laetari de praeclare gestis, dc Cum homi nibus honestis versari, di ad laetissimam beatitatem per Ven I
88쪽
re . Evidentius communis hae C existimatio se manifestat in iis, qui alicujus vitam ad normam virtutis directam contemplantes, illum aut invident, aut laudant sero agnoscentes, &fatentes etiam Sardanapali, & Heliogabali adesse delectationem intellectualem potiorem sensili, cujus gratia , cum hanc
viderent abesse ab exer Citio quarumdam virtutum, ut misericordiae , temperantiae, & fortitudinis, has imprudentes Contempserunt . aut neglexerunt Quod autem bonum honestum sit simul etiam utile, non solum quisque jam lumine Fidei illustratus fatetur , agnoscens in sola honestate conducentiam ad bonitatem, tum naturalem tum supernaturalem ,
sed ipsi etiam Ethnici Philosophi palam docuerunt. Sic Panaetius apud Tullium , qui eum sequitur, si faepe te Ius es nihil esse utile , quod non idem honestam , nisit honestam, quod non idem utile M , negavitque ullam psem majorem in vitam hominum invasisse, quam eorum opinionem , quiisa disraxerint. Quare confirmo cum Suare Z a , quod supra I. a 6. 3
observavi, notiones triplicis bonitatis esse potius per abstractionem , quae prae indit unam ab alia , quam quae neget unam de alia , fundatam in eo, quod etiamsi re ipsa daretur aliquid , quod solum deceret naturam rationalem , adhuc haberet sufficientem convenientiam ad ipsam , propter quam moveret appetitum ad illius prosequutionem . S4. objicitur . Praemia, terrena proposita aliquid prae- Clarum operantibus reducuntur in Gloriam humanam ; Sed haec vel non est bonum , vel certe non elt bonum moraliter honelium : ergo probatio inde petita nulla est. Minor probatur, di primo quod gloria humana non sit bonum sic suadetur. Aliorum hominum laus , in quo consistit Gloria, eliquid nobis prorsus extrinsecum , nec nos intrinseCe perficiens: ergo cui bono Gloriam terrenam appeteret Uerum quod non lit bonum moraliter honestum plane demonstratur,
quia Operari e X fine acquirendi gloriam elt culpa , quam Chri-ltus Dominus vehementer reprehendit ), ct ipsi Philoso-
89쪽
phi contemnunt. Sic Tullius narrans Demosthenem testatum fuisse eκ periri se delectationem quamdam ex susurro mulierculae in aurem alteri dicentis . hic elt ille Demosthenes , illum leviculum appell1t , ct acriter mordet dicens ci) , apud alios loqui videlicet didicerat, nou multum ipse ferum . Resp. Concedo vel permitto majorem: & nego minorem. Ad cujus primam probationem diltinguo antecedens; Gloria est quid nobis extrinsecum , secundum quod dicit de laude aliorum , cono. antecedens, secundum quod dicit de pollessione hujus laudis per ejus Cognitionem , & inde pro
venientem delectationem , nego antecedens, & consequentiam . Igitur Gloria humana Considerari pote jt , tum prout bonum a nobis nondum possessum , ct hoc modo est quid nobis extrinsecum , quemadmodum sunt pleraque praemia tum prout a nobis jam acquisitum , & hoc modo est quid nos magnopere delectans, atque intrinsece proinde persi Ciens . Illam itaque quemadmodum Caetera bona externa jure appe timus , quia rationem habet boni delectabilis . Atque si bene omnia pensemus, hujusmodi Gloriam primum dicemus esse exhonis externis , a Deo aut hore naturae hominibus propositis, ct ad incitamentum virtutis ordinatis . Alia profecto externa bona longe minus rationem praemii bonarua actionum ha
bent , quam gloria. Illa enim inveniuntur possideri etiam ab immeritis: at haec solos dignos sedula inquirit, ct comitatur . Illa pro sua paucitate non nisi paucis distribui possunt;& semel quod uni Concedantur , alteri adimuntur : hae C inexhaustam habet ubertatem ad omnes ditandos. Illa e re communi generis humani non erat haberi a plurimis: haec quo plures asscit , eo beatiorem reddit humanam Rempublicam vi' 83. Gloria igitur eli bonum in se, quod habet rationem sinis, cujus cum proprium sit, ut appetatur propter se , &non propter aliud , inepte quaeritur de illa, Cui bono , ut fusius declarat Palla vicinus a , caussam gloriae egregie Contra hujusmodi objectionem propugnans . Ad secundam vero
probationem dico in prosequutione gloriae humanae non tamquam
90쪽
qtiam fine aliquo , sed tamquam fine ultimo , seu non ordinato ad Deum. consitit vitium operationis humanae, quae materialiter etiam bona st : quemadmodum propria vita . Nipsa etiam coelestis beatitudo , quae honesta sunt sine comtroversia , minori cum honestate amantur et si sine peccato. ut Bajani consutati a Viva I male docuerunt, quando ex motivo nostri dumtaxat Commodi amentur , excludendo illud , quod Deum respiciat, cujusmodi est motivum ob-s uendi Deo auctori naturae , dum quae naturae Conveniunt. studemus vel consequi, vel Conservare . Profecto sine hoc motivo ea honeste non amari clarum est ex pueris, qui vitam amant, non tamen Cum morali honestate, quandoquidem hanc nondum cognoscunt. De iis igitur , quae fiunt uni-Ce propter gloriam terrenam adipiscendam est illa Evangelica redargutio hypocritarum; in qua tamen contra illos , quia ratione boni excludunt gloriam humanam , notandum est illam ibi affirmari esse bonum ; Nam vocatur merces operum, quae ex eo sne facta fuerunt , etsi merces uniCa , quam scilicet non conseqnetur ulterior merces apud PaIrem . qui in Caelis es, quia ad illum ordinata non fuerunt. Et hinc Sancti Patres, ct alii Perfectionis Magistri , quorum aliquos profert Cornelius a Lapide in Citatum locum Matthaei A giendam esse docent humanam gloriam , tamquam Vanam , hoc est non conducentem ad aternam feliCitatem , & etiam perniciosam , si inducat ad actus invidiae , aliorumque vitiorum .
36. Ceterum hanc ipsam gloriam esse bonum delectabile suadet sollicitudo communis hominum omnium gentium , &aetatum illam acquirendi vel Conservandi, inter quos non ultimus est Tullius, cujus extat Epistola ad L. Luceium ca) , historiarum scriptorem , in qua ardens Cupiditate gloriae, ut ipse ait, incredibili petit, ut in suis gestis vehementius, etiam ornandis. quam sentiat, leges ipsas historiae negligate quae quidem petitio iniqua est, non vero consesso illa Demosthenis , utpote ingenua declaratio suae cujusdam affectio-