De bono, malo et pulchro dissertationes tres Andreae Spagnii florentini e Societate Jesu

발행: 1766년

분량: 387페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

tena liaec Bonitas male explicatur per huiusmodi convenientiam. Probatur antecedens. Si Bonitas respectu alterius Consisteret in praediista convenientia, conlitteret in ea. vel per modum formae alicujus , quae alterum perficeret: vel per mindum Operationis versantis Circa illud e vel per modum objecti , quia scilicet unum est appetibile ab alio : sed non potest

dici, quod consistat in convenientia unius ad alterum per m dum fornaae , quia sequeretur Deum non ella bonum homini; Nam Deus non se habet per modum formae respectu hominis: neque potest dici, quod consitat in convenientia respi Cie te Operationem , quia sequeretur integritatem Corporis, &virtutes infusas non esse bona homini; Nam non sunt ipsius operationes: Neque potest tandem dici, quod consiliat in convenientia objecti v a , quatenus est quid appetibile, quia sequeretur ideo aliquid esse bonum , quia est appetibile, quod falsum est, cum revera, ideo aliquid sit appetibile, quia est bonum c f. i. : ergo bonitas respectu alterius non potest dici , quod conssistat in convenientia unius ad alterum. Resp. Nego antecedens. Ad probationem, distinguo maiorem . Bonitas ad alterum consisteret in aliquo ex illis mem-hris disjunctive propositis , sed non uno eodemque pro omni hujusmodi bonitate, Conc. maj.: uno eodemque , nego maj., ScCadunt reliqua; Nam quae dicuntur in minori patefaCiunt,quam

necessaria sit haec distinctio,& exempla ibi proposita ostendunt

aliqua esse bona ad alterum propter convenientiam Per m O dum formae , ut sunt virtutes: alia per modum operationis, ut

est videre Deum, illoque frui. Itaque generaliter di Ci debeis bonitatem ad alterum consistere in convenientia quadam ipsi Propria , quae ex parte rei sic bonae dicit ipsius perfectionem cum omnibus conditionibus vel phy sitis vel moralibus necessariis ad praedictam convenientiam ad alterum. Tertium Certe membrum illius disjuncti vae omnino dici non potest propter rationem ibidem expositam. 66- Quarta propositionis pars , Convenientiam, quam significat Bonitas , esse realem , quatenus scilicet vix diltincta per rationem sint attributa entis vel entitatis ab ipsa entitate , datur jam sine alia cogitatione ratio convenientiae in

illis

62쪽

illis ad illam entitatem , opponitur illis, qui apud Sua reg i

rationem hanc Convenientiae negant esse realem. Pars haec

sic primo probatur . Quod non est aliquid reale , eit in se nihil . Sed bonitas non eli in se nihil : ergo est aliquid reale :Atqui bonitas est convenientia quaedam unius ad alterum q. 39. : ergo bonitas est convenientia realis. II. Bonitas non potest significare aliquid negativum vel privativum , tum quia hoc e sset Contra Communem sensum, qui audita haC voce bonitas iis telligit aliquid positivum : tum quia , Cum demonstretur, ut suo loco patebit, malit iam esse meram negationem , seu privationem, jam sequitur bonitatem illi oppositam esse quid positivum . Rursus bonitas non potest significare aliquid confictum per intellectum,

tum quia repugnat communi rationi, quae aliud dicit esse obonum verum, aliud bonum apparens, quae distinctio nulla esset, si nulla bonitas esset in rebus ante intellectum cogitam tem: ergo bonitas fgnificat aliquid reale ante omnem intellectum Cogitantem: sed bonitas significat convenientiam: ergo significat convenientiam realem . III. S. Scriptura, Patres, Doctores & Philosophi loquuntur de Bonitate tamquam de aliqua realitate ante omnem intellectum cogitantem : sed Bonitas significat convenientiam : ergo loquuntur de Convenientia tamquam de realitate aliqua, quae sit ante omnem intellectum cogitantem. Majorem probant haec . In Genesi dicitur de Deo , ca Vidit euncta, quae fecerat, ct erant valde bona . A ugustinus dicit c a In quantum sumus, boni sumus, S. Thomas λὶ docet bonum consistere in persectione, quae sine realitate aliqua ne intelligi quidem potest. Aristoteles ab docet bonum ei se in rebus, ct in hoc distingui a vero . 67. I. Objicitur. Convenientia quam significat bonitas

non eli realis, si ista convenientia sit relatio , quam nos apprehendimus habere unum ad aliud semper realiter dili inctum: sed ita est: Probatur. Convenientia quam dicit bonitas r

63쪽

o DE BON O

nitas , est convenientia alicujus entis ad appetitum : atqui haec est convenientia unius aci alterum distinctum realiter , quae talis est ex nostra apprehensione seu Cogitatione: ergo . Resp. conC. maj., & nego in in . Ad probationem distinguo maj. Convenientia quam di Cit bonitas est convenientia ad appetitum de consequenti , conC. maj., de formali negoma j., ct concessa minori, nego Consequentiam . Planum jam supra sq. 4o. factum est, quod ratio appetibilis est posterior ratione boni: cum Omni enim proprietate dicitur, ideo hoc est appetibile , quia est bonum , & non viceversia . 48. I l. Objicitur. Error intellectus , privatio scilicet veri judicii circa propositum objectum, in multis Circumstantiis reputatur bonum e ergo saltem error Cum reputatur honum , non habet bonitatem realem , sed solum ex opi

nione .

Resp. distin. antecedens. Error reputatur honum, qua tenus vel bonum primae apprehensionis proprium , vel honum plurium veritatum in eo includitur . & quasi immiscetur, vel est occasio alicujus boni, quod ex illo sequitur, vel est argumentum , ex quo inferri potest spes alicujus bonicon C. antecedens . Error reputatur bonum , qua error est , nego antecedens, ct nego consequentiam , vel potius in ea latens suppositum . Di Co itaque errorem , qua error est, nunquam revera reputari bonum . Adeo ille dedecet naturam rationalem , ut in eo ACademici summum constitue

rint hominis malum , ad quod evitandum inierunt ridiculum illud & impoli bile consilium suspendendi omnem assensum . Certe quemque pudet se errasse , quin immo ii, qui minus sui compotes sunt, seu minus honesti, tantum & tam turpe malum Credunt errare, ut eligant prae honesta consesso ne sui erroris turpissimam pervicaciam in eo tamquam in veritate aliqua propugnando . Alio igitur modo de errore dicitur

honum a

9. Ac primo sic dici potest, quia omnis assensio err ne a Continet necessario apprehensionem objecti, circa quo da sentitur , quae certe est aliquid bonum, quod eligibilius et thabere, quamvis immixtum cum malo erroris , quam illo

64쪽

omnino carere , ne hoc erroris malum habeamus ' quemadmodum melius est quandoque hallucinari, quam nihil unquam videre: aut jacere in tugurio , quam sub Dio: aut habere pannosam vestem , quam nullam . Secundo error dici potest bonus , quia in se continet aliquam singularem veritatem , tamquam aurum recondi tum intra lutum . Hoc accidit in illis erroribus, qui sunt conclusiones ex longa ratiocinationum serie deductae, quae vitio alicujus intermediae enunciationis vitiosae etiam illae sunt . Interea tamen si aliqua in prae vio illo discursu continentur , quae vera sunt, & Vulgo ignorata jam error ille hoc modo bonus dicitur. HOC pacto Authores aliqui, et li erraverint , dum quadraturam circuli, vel motum perpetuum demonstrasse se conclamarunt, nihilominus laudantur , propterea quod haec inquirentes inciderunt in peregrinas quas

dum veritates.

Tertio error dici potest bonus , quatenus est occasio alicujus magni boni. Ita error Mucii scaevolae , qui repti tans ab habitu pene regio ministrum Porsenae Romam obsit dentis esse regem ipsum Porsenam , illum occidit libere Co ram eo profitens sperare se alios ex Romanis , qui idem scientaturos juraverant , fore feliciores , peperit ipsi qui dem S Caevolae gloriam apud suos immortalem , Urbi vero libertatem ab obsidione, quae fortasse Porsena interfecto, cum remaneret Tarquinius superbus in castris , illius obsit dionis fomes ct caussa principalis, non fuisset soluta . Qua re dixit Martialis in suo de hac re epigrammate si loquens de manu Scaevolae , Si non peeeasset, fecerat illa minus. Tandem error dici potest bonus , quatenus est argummentum ad certo satis inferendum aliquod magni momenti bonum. HOC modo laudant Praeceptores tyronis discipuli elucubrationes , vel demonstrationes ab illo adinventas set si veri dumtaxat speciem habeant , ct in se sint meri para Iogismi , quia palam faciunt inesse illis ingenium non Vul

i Mart. v. I. Epigri a. j in Iuvencium pag. 42.

65쪽

gare , quod in Reipublicae literariae ornamentum & increin

mentum olim sit evasurum.1o. III. Objicitur . Aurum , argentum , & gemmae non habent in se bonitatem majorem illa , quae est in aliis metallis , & lapidibus , nisi ex arbitraria hominum opinione e ergo datur aliquod saltem bonum, quod non est qui C- quam intrinsecum ipsi enti, seu reale , sed si tum in nostra

dumtaxat opinione.

Resp. nego antecedens . Illius sal stas declarabitur inserius , ubi Opportunius audiemus, quomodo ipsum ab objicleni ibus probetur . HOC unum hic animadvertam , accidere quidem posse , ut ens reale non habeat bonitatem illam in se , quam unus S alter apprehendit. non vero quod hanc non habeat illud, de quo communis S constans est opinio

hominum, illud esse in se bonum , quemadmodum evenit Inobjectis rebus, pro quibus omni tempore extitit inter homines illa existimatio . Primum quidem possibile est , quia in hoc consstit bonum apparens , ct error, qui frequens est in judiciis singularium hominum: Secundum vero ne quaquam , quia non datur error universalis simul & pem

petuus .

si . IU. objicitur . Bonitas apparens non est bonitas realis : sed bonitas apparens participat rationem bonitatis in genere: ergo non omnis bonitas in genere est bonitas realis. Resp. dist. maj. Non est bonitas realis, hoc est non est honitas intrinseca enti, quod tale sit ante omnem nothram cogitationem Cone. maj., non est bonitas intrinseca enti, statim ae illud est ens per nostrum Cogitandi modum, nego maj. Et concessa minori, distinguo eodem modo Consequens, juxta etiam expresse dicta in ipsa hac propositionis parte q. 6. . Inferius ostendam ipsas rerum negationes, quatenus ConCipiuntur a nobis per modum entium habere posse rationem boni, quod quidem non est reale , quatenus sit ante ratio nem illam entis, qua ipsae quodammodo a nobis induuntur , sed est tamen reale , quatenus non opus est nova Cogitatione

intellectus ad rationem hujus bonitatis, semel quod illa prae- extiterit, per quam sunt Entia.

66쪽

SECTIO III. De Bono in se , o Bono alteri .

. PROPOSITIO I.

sa. D Onum in se, & bonum alteri est divisio com mu- D nis , & per membra, quae non admittunt alimquid medium . Propositio est contra Aloysium Uerne jum, qui nullum honum in se admitti posse statuit, sed quodvis , quod dicatur bonum , tale vult esse respeetia alterius, i Bonum , in ruit, finii alicujus respectu vocari solet: Et infra concluit, a Iudicare non possumus , an aliquid 1t bonum , quin prius em , ad quem dicitiar bonum, eonsituamus . Ante illum similem opinionem Lot ke lic expiessit. 3 Res non dicuntur bonae aut malae, nis quasenus voluptatem aut dol rem in nobis procreant. Bonum itaque apsellamus quicquid aut voluptasem nobis creare , vel augere potes, aut dolorem

auferre aus minuere .

I I. Prima propostionis pars probatur, quia illa di visione utuntur omnes cum S. Augustino , 3c S. Thoma 3 . Atque quoniam pulchrum , ut alibi ostendo , est bonum in se, quatenus Cognoscibile ut tale, huc etiam facit illud ejusdem Augustini, 6J Videt pulchri apiique discntiam, qui quis non negligit intueri ; Pulchrum enim per seipsum cou

deratur, atque lauda ur, aptum vero non ex feme s, sed ex eo, cui eonnectitur . judicatur . Quare quae dicunt Adversarii praeseserunt non solum recessum a recepta signiscatione hujus nominis bonum, sed etiam abusum terminorum, dum Verneius quidem bonum s umit pro apto: Locke autem pro Caussa delectationis. Quod est etiam reducere signi sicationem boni ad infimam illam boni speciem denotandam ,

F a quae

67쪽

η DE BONO

quae est boni utilis , & quae minus caeteris appellationem boni meretur , utpote quae non habet rationem finis . Secunda pars si C probatur Cum Sua reg i). Bonum in se , & bonum alteri habent Oppositionem contradictionis inter se , vel facile ad illam revoCantur , si quoniam primum membrum dicitur bonum in se. honum alteri dicatur bonum non in se , praeci sive quidem , non tamen exclusive ; Nam nullum est bonum in se, ut infra patebit, quod non sit etiam bonum alteri : at est aliquid bonum alteri , quod non eli ita bonum in se , ut possit habere rationem finis , cujusmodi est medica combustio: ergo . PROPOsITIO II.

sq. Mne ens est bonum, tam in se , quam alte- - ri: & omne bonum, tam in se, quam alteri est Tns , sue ut ajunt bonum generi Cesumptum Convertitur Cumente , quod sic etiam exprimitur , bonum generi ce sumptum est terminus transcendentalis. Prima pars , quod omne ens sit bonum in se , opponitur Manichaeis , qui dixerunt esse quasdam creaturas in se malas , utpote productas a quodam cnte a se summe malo , Contra quos dico agens de malo . 51. Ea sic probatur . I. Deus est Ens sine controversia bonum in se , & omne ens extra Deum est in se bonum; Nam

in Genesi de singulis Dei operibus dicitur , Uidit Deus, quod esset bonum : de omnibus autem simul sumptis subjungitur , Vidit Deus euncta quae fecerat, ct eraut valde bona. Rursus dicitur, set cuncta fecit bona in tempore suo . Et alibi

Omnis creatura Dei bona es: Ergo omne ens etiam extra Deum est honum in se.

II. Id , quod constituit ens in suo esse , dicitur persectioentis, quia conlii tui & perfici in suo esse idem sunt: Sed nullum ens potest intelligi , quin intelligatur constitutum in suo elle : ergo nullum ens potest intelligi, quin intelligatur

68쪽

tur habens in se aliquam persectionem : sed id , quod habet in se aliquam perfectionem, eit in se bonum: ergo omne ens est in se bonum . III. Ita se habet bonum ad Ens . sicut bonitas ad ent talem : sed honitas non distinguitur realiter ab entitate ἶ-ῖ7- : ergo neque bonum ab Ente . IV. Probatur ab aut horitate . Aristoteles dicit, i

num totidem modis dieitur, quot illud quod es ; Nam m iu subsuntia dieitur O in qualitate , ct in eo, quod es ad aliquid . di in tempore , ct in ubi, O alia hujusmodi . Boetius dicit, suo quicquid est, in eo quod es, bonum es . Augustinus, ) Omne, inquis, quod es , in quantum es , bonum es, ct alibi poli quam dixit Deum esse, uisumme es ait , at extera , quae suπς, nis ab illo esse non passunt, ct in

ranium boua sunt, in quantum acceperunt, ut I. S. Thomae concepta verba sunt, c3 Bonum couvertitur eum euie , eui ct unum . Idem nuper advertunt etiam Chambers 6

ct Galli Encyclopae distae .

Durandus longam Contexuit disputationem de hoc,quod dicitur . bonum Converti Cum ente, non tam propolitioni , quam loquutioni se opponens, cui inhaerendo contendit 8 verius negandum esse quod ens, ct bonum Convcriantur inter

se. Ratio ipsius comprehendi poteli hoc syllogismo , Illa

Convertuntur inter se, quae per eamdem notionem explicantur: Sed ens S bonum non explicantur per eamdem notionem : ergo ens & bonum non convertuntur inter se . At re

spondeo , nego majorem ; Ad significationem enim hujus loquutionis unum convertitur Cum alio, alienum prorsus est observare, quo illa modo definiantur, cum illius sensus sit, alterum ex illis, quodcunque sit, enunciari de altero, vel inferri poste ex altero . 56. Secunda pars, quod omne ens sit bonum alteri, postquam

69쪽

quam probata fuerit, apparebit ex ea factum esse , ut illi si .sao. qui minus attenti sunt in subtilitatibus metaphysi-

Cis persequendis , Cum observaverint omne, quod dicitur honum , esse bonum alteri, statuerint nihil esse, aut dici honum, nisi relative ad alterum. Igitur sic arguo . Imprimis Deus est Ens bonum respectu creaturarum omnium in genere caussae essicientis, & respectu rationalium, etiam in genere causae finalis; Nam a Deo omnis creaturae bonitas provenit.& continuo dependet, & in Dei consequutione, vel aliquali imitatione summa perfectio creaturae rationalis consistit .

HincAugustinus dixit, ci) Deum esse bonum omnis boni. Fuerunt quidem aliqui , qui Deum else bonum respectu

creaturarum dixerunt etiam in genere formae, quod si interuligant in genere format intrinsecae est merus Spinosi simus , qui est Contra omnem rationem & Religionem ; Nam Deus nequit esse forma inhaerens creaturis, easque intrinsece Componens . De aliquibus, qui olim sic senserint, testis est Su reZ a , quin tamen ullum nominet . ReCentius Franciscus Lan ovius in epistola ad Mersennum, quae extat inter ope.

ra Gassendi , in qua brevi Philosophiam Roberti Fluddi pes sum dat , quod operosius fecerat Gassendus c3 , Fluddum hunc accusat, ) Laod tribuerit Deo, ut ad modum formae'.

quam vocamus informantem in compositionem eum materia veniat. Sin autem intelligant, Deum esse bonum creaturae in

genere formae extrinsecae est contra superius si 3s. dicta ,

ubi planum factum est creaturas esse bonas in se , adeoque non esse bonas solum per denominationem extrinsecam ab extrinseca ipsis bonitate. 37. Deinde prosequendo institutum argumentum , sup posita in Deo Trinitate Personarum in Unitate Naturae Divinae Cognita per revelationem , potest per rationem intelligi , quod vere una Persona Divina dicitur bonum alterius, non tantum ratione Naturae , in qua Illae sunt unum, sed etiam ratione proprietatum personalium , in quibus distinguuntur ; Nam etiam ratione hujusmodi proprietatum una

70쪽

persona Divina est quid conveniens alteri . quia, ut inquit SuareΣ i , convenit principium principiato. & terminus relationi , ct exilientia unius relativi alteri correlativo , &societas plurium Personarum singulis Personis . Rursus Creaturae sunt Ens bonum respectu Dei In gen re operis consentanei Bonitati & Sapientiae suae, sicuti im

go probe depicta est bona respectu pictoris . Et in hoc etiam sensu valet illud Geneseos , Uidit Deus quod esset bonum rscilicet convenienter dispositum, & fabricatum, prout sibi

Artifici conveniebat. Tandem singulae creaturae respectu aliarum sunt bonae , vel quia aliae ipsarum aliquo modo conserunt ad esse , vel ad Commodum, vel ad perfectionem aliarum, vel saltem au pulchritudinem ct complementum Universi r . ergo omne ens est bonum alteri. 58, I. Objicitur . Aurum argentum & gemmae sunt entia bona alteri supra alia metalla & lapides , quin sint realiter bona in se supra alia metalla & lapides: ergo non om ens est honum in se . saltem quantum est bonum alteri An-leCedentis prima pars est evidens . Secunda probatur sic aD hamo sa . Aurum & argentum per se ipsa non praestant usum potiorem caeteris metallis , & lapidibus ad usus vitae humanae ; neque enim meliores, aut plures pisces piscabatur Nero retibus auratis, quibus Suetonio teste 3J utebatur . quam faciant vulgares pistatores cum suis ex lino rudibus

retibus, neque vel Cius Currebant equi armati ungues Calceis aureis , uti idem Auctor tribuit Poppeae Neronis uxori . quam ferreis , ut vulgo fit ; neque magis sapida evadunt Condimenta cocta in vasibus argenteis, quod dicit Plinius seci si e Calvum oratorem , quam in terreis aut aeneis , ut Communis est mos . Lucretius addidit , quod primis

temporibus cs

. . . Fuit in pretio magIs aer . aurumque jacebat Propter inutilitatem:

Quia

SEARCH

MENU NAVIGATION