De bono, malo et pulchro dissertationes tres Andreae Spagnii florentini e Societate Jesu

발행: 1766년

분량: 387페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

nis necessariae . Sus det rursus lingularis admiratio, qua il-Ios suspis imus , qui eam ex motivis supernaturalibus ausiis

giunt; & methodus Ecclesiae Catholicae decernendi publicos etiam in terris honores iis , qui beatitudine Coelesti j im potiuntur; tandem promisso illa Di vina publicae laudis in universali judicio , ubi manifestatis omnibus etiam consiliis cor dium ci θ, Laus eris unicuique a Deo . SECTIO U. - .

De Bono hone Io naturali, o de ilio naturali, quod eri objecti e honestum per se .

1 . C Ola bonitas honestatis natura Iis idem est ac bonitas

transcendentalis . Probatur. Bonitas transcendentalis c q. . est bonitas Intrinseca omni enii , & praescindens a respectu ad naturam Cognoscentem: atqui bonitas tam honestatis moralis, quam delectabilitatis non habet locum, nisi respectu naturae Cognoscentis, quae sola praedita est appetitu, quem illud honestum vel delectabile respiciunt tamquam ipsius h nem : bonitas vero utilitatis non est intrinseca ulli elati , sed ex intrinseca bonitate finis fit , ut quid bonum hoc modo dicatur e ergo neque bonitas delectabilitatis , neque bonitas utilitatis sunt bonitas transcendentalis . Atqui his exclulis nulla alia restathonitas q. 8o. , nisi honestatis naturalis: ergo sola haec est bonitas transcendentalis.. 83. Aliter Idem argumentum sic magis declaratur . Bonitas transcendentalis dicitur illa , quae convenit omni omnino enti : sed bonitas honestatis naturalis, neC alia bonitas Convenit omni omnino enti: ergo . Probatur prima minoris pars. Bonitas honestatis naturalis significat convenientiam

illam , quam habet cum ente aliqua persectio, distincta ab illo per nostrum modum cogitandi , si sermo sit de bonitate, per

so Corinth. I. cap. 4. v. s. . .

92쪽

per quam ens est bonum in se : sin vero sermo sit de bonitate , per quam ens est bonum alteri, significat convenientiam illam, quam unum ens habet naturaliter cum alio, quem ad in eum habet caussa cum effectu, ves effectus cum Caussi, &pars cum toto, vel totum cum parte: sed utraque praedicta convenientia Convenit omni omnino enti ; nam omne ens est honum tam in se, quam alteri q. 3 o: ergo bonitas honestatis naturalis convenit omni omnino enti, Probatur secunda minoris pars. Bonitas honestatis moralis dicit respectum tantummodo ad ens rationale q. 8. : sed non omne ens est rationale: ergo bonitas honestatis moralis non Convenit omni enti. Rursus bonitas delectabilitatis dicitur solum de Ente, quod aptum est ad producendam delectationem: sed non omne ens est siC aptum e ergo bonitas selectabilitatis non convenis omni enti . Tandem bonitas utilitatis est bonitas medii ad finem e ergo est bonitas per denominationem a bono sibi extrinseco, honesto scilicet vel delectabili , ad quod assequenduin detur in aliquo ratio medii: ergo quod non habet rationem medii apti ad honum vel honestum vel delectabile, tamquam finem , non habet bonitatem utilitatis: sed sunt, quae non habent rationem medii ad aliquem finem, quem sibi proponat natura Cognoscens ζ ergo sunt, quae non habent bonitatem utilitatis et ergo bonitas utilitatis non conmvenit omni enti. PRO Post Tio II. ἔ39. Atur bonitas moralis , quae talis est per se, hoc I est non dependens a Lege ulla, ne Divina qui dem , nec ab humanis opinionibus. Haec propositio est illa , quae planum faciet, cur definitio bonitatis moralis objectivae supra q. ii. tradita sithona . Illa in ipsa sui expositione praesesert partes distinctim suadendas duas, quia dari bonitatem hanC moralem, quae ta- .lis sit per se, & umiliter malitiam moralem talem per se ,

duae Adversariorum Classes negant Contra Communem

Theologorum doctrinam duce S. Thoma , quos citat Sua

93쪽

re Z O . Altera eorum , qui dicunt bonitatem omnem moralcm dependere a Lege Divinae altera eorum, qui dicunt dependere ab immanis opinionibus. Ex Adversariis primi generis , qui dicebant, ut ait Suarea a), omnem malitiam pendere ex 'prohibitione extrinseCa saltem Divina , multos

ipse idem , ct VasqueZ Io citant & impugnant . Quibus visus est accedere Palla vicinus , quippe omis Ia illa sua definitio uehonesti moralis supra q. 2O. jam relata, ille aperte docet ), formam honesiatis vel turpitudinis morum esse Divinae Voluntatis opprobationem vel aversationem . Quare scuti haec propolitio , Id Deo maxime placet, quod illi maxime placet, semper vera est, quia identica est, ita etiam dicit necessario veram esse hanc, semper Deo perplacet, quod est honestis um, quia quod est honestissimum , ct quod perplacet Deo sunt propositiones identi Cae . Uerum Cum idem immediate ante assi r-met, esse aliqua jure nσἔurae inhonesu , ct ideo vetita , quia

mala , ct alia esse inbouesia jure positivo seu arbitrario , ct

ideo mala, quia petiis , quaeri potest, quonam modo haec inter se non repugnent . Variis illi viis contendunt ostendere illorum concordiam. Referam unam , quam Viva 3 ad propositionem de peccato Philosophico damnatam ab Alexandro VIII. narrat ab aliquibus proferri. inter quos invenio esse ipsum Palla vicinum in suo de Actibus humanis tractatu 6 , ubi quod olim in libris de Bono in hac re docuit , apertius exponit. Hi igitur di Cunt; actus naturae rationali disconvenientes, ut mendacium , de se esse fundamentalitero radicaliter inhonesios , ae proinde vetandos a Divina Coo Iuntate, a quassam formaliter hauriunt inhonesalem: acturuero naturae rationali conformes esse de δε radicati er honestos, quatenus exigunt praeeipi,aut suaderi a Divina Voluntate,re dente illos formaliter honestis , in quibus 'verbis seu doctrina non alium sensum invenio, nisi hunc, quod anteccdenter ad

94쪽

Omnem voluntatem Dei actus naturae rationalis ipsi vel convenit vel disconvenit : sed quoniam definitio hujus nommis Bonitas moralis objectiva ab ipsis stabilita dicit, bonitatem , hanc signi scare conformitatem actus naturae rationalis CurthUoluntate Divina , & contra definitio huius nominis malitia moralis objectiva dicu illam esse difformitatem actus naturae rationalis a Voluntate Divina , nondum intellecta hac voluntate, non debet dici inesse actui formaliter bonitatem moralem objectivam , sed solum fundamentaliter. Quo posito , si

agnoscant hi suam definitionem esse nominuem , adeoque mutabilem', eamque velint mutare in illam a nobis cum aliis positam, jam nobiscum sentient . opportune autem illam. mutare pol Iunt in nostram ad effugiendam inutilem dili inctionem bonitatis moralis objectivae in fundamentalem& r-malem, quae secunda nihil aliud tandem significat, quambo nitatem moralem objectivam respondentem definitioni cuidam nominali arbitrario politae, non jam de Coelo delapsae .

Recentius Antonius Genuensis opinionem . quam im Pu gnamus, amplexus est dicens ci) : Bonum morale es convenientia actioms liberae eum lege: malum vero morale est d ferestantia acriouis liberae a lege . Ex quo statu, uec bouum

ullum morale, nec malum Me re ectu ad legem intelligi ρ se . Sunt interea quidam Theologi , qui proverbium illud passio jactant, euaedam esse mala, quia probibus , alia ideo

probibita , quia mala, ct hie intrinseram habere malitiam , docent. tiui nisi maloruis intris eoru in nomine ea Metissesπt, quae legi naturae adversantur, gus lex civilibus antiquior es,

ii sunt perridieuli ct inepti .

9 P. Dicam primo contra primos Adversarios, Si sic primam propositionis partem primo probo. Si loqui vera, stare se promissis. ct similia non essent bonum aliquod morale ante omnem voluntatem haec iubentem, ct Contraria prohibentem Deus absolute pollet velle mentiri. , & nolle stare promissis:

sed hoc dici non potest: ergo neque, quod loqui vera ct ita repromissis & similia non. sint bonum aliquoid morale ante omnem voluntatem. haec jubentem . Si mi

95쪽

PI DE BONO

SI militer si omne malum morite tala est per relationem ad Legem, iam nullum erit peccatum in desideriis de quovis opere, quod polt Legem Decalogi non controvertitur esse malum , quoties ea habeant conditionem , quod quis hoc vel illud faceret, si lex illa non adesset. Ita nullum e se set peccatum in hoc desiderio conditionato, Vellem surari, ni Deus prohiberet ; Nam sicuti nemo agnoscit peccatum in hoc desiderio, comederem carnes dic Veneris, si Ecclesia non vetuitIet,quia comestio induit rationem peccati unice ex Lege, ita si etiam furari ideo est peccatum . quia est Contra Legem , iam Cum illa conditione non esset peccatum: Atqui hoc falsum esse plane demonstratur a Theologis, ut Anto e i e ergo non omne malum morale tale est per relationem ad Legem. I. II. Communis sententia , quam probant Theologi , ut , Citatus Anto in e a . quod lex naturalis . sit immutabilis,&ne Deus quidem directe S proprie dispensare ab illa possit ,

quemadmodum statuit S. Thomas ῖ , in eo fundatur, quod actus respondentes ipsius p raeceptis negativis sint intrinsece mali. Ita nequit fieri , ut illicitum unquam sit amare Deum , ipsum colere, veri t at em fateri, ct simi lia , quia hi actus sunt intrinsece honi: & contra feri nequit, ut licitum unquam sit odium Dei , Idololatria , Per jurium . quia hi aetus sunt intrinsece mali . Similiter S. Thomas docet, quod quaedam actiones humanae habent deformitatem inseparabit - σer aduexam, ut forniearis , adulterium , quae nullo modo se ri Possunt : & S. Augustinus rogans Euodium, cs eur adulterium male fri utet, an quia id facere lex vetat approbat hanc ipsius responsione m : Non sane ideo malum es , quia veratur lege, sed ideo vetatur lege , quia malum es : ergo Communis sententia est, dari ante omnem legem actus intrinsece bonos, & actus intrinsece malos: ergo aliquod bonum mora Ie , & aliquod malum morale non dependent a Lege, primam per Convenientiam Cum illa, secundum per disconvenientiam ab illa. Ex

96쪽

Ex hac argumentatione , quae con Cludit assertam propositionem ex eo, quod extra potentiam Dei sit sacere, ut aliquia actus liber non sit honum morale in se , ct contra ut aliquis actus liber non sit in se malum morale , infertur haberi in hoe aliquam contradictionem ἔ Nam Deo impossibile non est , nisi

id, quod involvit contradictionem . Hae C autem contradictio in eo sita est , quod Cognita Vel Creata a Deo natura ra. tionali, repugnet, perseverante ista natura. illi tollere ea, quae sunt necessariae consequentiae illius Constitutionis, cuiuia modi est ipsus actus convenire, vel non convenire suae mel naiaturae rationali. In qua proinde Convenientia actionis libera cum ipsam et natura conlistit bonum morale, ct in opposta disconvenientia malum morale. sa. III. Ad hominem contra Adversarios. Dato, quod honum morale bene definiatur convenientia actionis liberat cum lege , tantum abest, ut sequatur bonum morale intelligi non posse s ne respectu ad legem , ut potius sequatur intelligi debere esse bonum morale ante Omnem legem ergo illegii Dina & mala est illorum illatio. Antecedens probatur, quia

de ratione omnis legis est , quod sit iusta, adeoque quod sit

relate ad Legislatorem actus moraliter bonus: ergo ante omnem Legem datur actus moraliter bonus.

IV. Datur bonitas moralis in omnibus actibus , qui per 'rationem nostram distinguuntur in Voluntate Dei ' Sed haec bonitas dici non potest dependere a Lege Divina: Nam nemo

uti ipsius subditus, ct superior esse potest, si neque imperare in nec se prohibere quisquam potes . Rursus ipsa haec lex

Divina, quae aliquo modo fingeretur ad propugnandam ho-nitatem actuum Voluntatis Divinae Consistere in Convenientia ipsorum cum lege, ipsa , inquam , haec lex est aliquis actus Divanus moraliter bonus independenter a Lege Divina, nisi procedamus in infinitum in fictione Legum divinarum : ervo datur aliqua Bonitas moralis, quae talis est independenter a Lege Druina. 4 Ααim esse convenientem, melius dicas consor mem Legi Divinae, est esse actum conformem praecepto Dei

G ff. De receptis arbitris . L. sI. pag. 66

97쪽

moraliter bono: Nam de notione Legis eis esse praeceptum honesium ex dictis supra f al.), quod idem eii, ac e qu moraliter bonum : sed praeseptum Dei dici non poteli habere

bonitatem moralem per Convenientiam sui Cum prae 'epto aliquo , cui Deus subjectus sit; Nam hoc repugnat dicere de

Deo ente independente , & rursus nisi aperiatur procelsus in infinitum praeceptorum, sistendum cli in aliquo prae Cepto m raliter bono per se e ergo dici non poteli omnem honitatem moralem Conlittere in Convenientia cum Lege Divina , 9 . VI- Nomine Legis Divinae , cum qua , quando Conveniunt aditiones liberae, diCuntur per Adversarios bonae moraliter, vel intelligunt ipsi illam, quae dicitur lex aeterna, vel illam , quae dicitur lex naturalis, vel illam. quae dicitur len olitiva: Atqui non potest dici , quod omnes actiones liber arint, seu constituantur moraliter bonae per Convenientiam Cum

Iege aeterna Nam vel nomine legis aeternae intelligitur iuxta iteratam S. Augustini definitionem , si Ratio Diuiuet , vel Cotantas Dei ordinem naturaIem confervari iubens, perturbari vetans, jamque antecedenter ad ipsiam hanC voluntatem datur Ordo naturalis , obiectum hujus voluntatis , qui potest per actiones liberas conservari aut perturbari, quatenus scilicet non ideo hae actiones liberae speetant ad ordinem naturalem , seu moraliter honae sunt, illae vero sunt contra ordinem , seu moraliter malae , quia Deus voluit, seu siancivithas esse bonas , & illas malas et sed contrario modo ideo san- civit has esse bonas, & illas malas , quia hae in se, seu intrinsece bonae sunt . & illae malae: ergo antecedenter ad Legem aeternam ex actionibus liberis aliae sunt in se moraliter bonae,&aliae moraliter malaeis Simile argumentum adhibuit jam , olim SuareΣ ast non semelia Uul nomine legis aeternae inlci I igitur cum aliis, ut Pol

ma no. 3 Iucellectus Divini dictamen indieans aliquid esse

conveniens , vel disconveniens natum e intellectuali, qua tali

jamque scuti affirmare aliquid ita esse, praesupponit rem ita esst , non facit , ideo enim assirmat ut aliquid tali modo esse , quia

98쪽

quia ante omnem affirmationem tali modo est, ct non vice- versa, ideo aliquid hoc modo est, uti assirmatur, quia a s r matur: Ita pariter dictare & indicare aliquid este conveniens vel disconveniens naturae praesupponit, non facit, illude se sic Conveniens, vel diston veniens. Neque dici potest , quod omnes actiones liberae sint in oraliter bonae per convenientiam Cum Lege Naturali; Nam Cum lex naturalis desiniatur a Theologis . ut Anto ine i . Lex Divina impressa creaturae rationali , praecipiens quicquid est Conveniens naturae rationali qua tali, S prohibens quicquid est eidem inconveniens , jamque . Omissio , quod eodem modo . ac dictum est de Lege aeterna . Con Cluditur, ante edenter ad legem naturalem dari aliquid conveniens naturae rationaliqua tali , aut disconveniens , hoc , inquam , omisso , sequeretur non esse bona moraliter opera Consilii,&actiones etiam heroicas virtutum ; Hae C enim lex naturalis Certe non praecipis: ct contra sequeretu re ise bonum moraliter, habere ignorantiam voluntariam multarum rerum; Nam lex naturalis hanc non prohibet, quae omnia dictu ridicula sunt & absurda. Neque tandem dici potest, quod omnes actiones liberae sint moraliter bonae per Convenientiam Cum lege positiva , quae sic vocatur illa, quae lata, & aliter nobis indicta est, quam per Iumen naturale, videlicet aliquo signo externo , ut VOCe vel Pripto . Nam tunc pariter sequeretur opera Consilii non esse bona moraliter, cum circa illa non sit lex positiva , seu praeceptum: & rursus sequeretur ante legem scriptam nullum hominum peccasse, quod est contra illud Apostoli, a zuicumque Ane Iege Reeeaverunt. Me lege perisunt'. ergo non potest di Ci omne honum morale esse Convenientiam , &oppositum malum discrepantiam actionis liberae a lege. 93. I. objicit Palla vicinus sῖ . Nemo maIe agis, m aerat eontra id , ρuod debet e sed nemo debet, nis superiori prohibenti oppositam et Ergo nemo male agit , nisi faciat contra superiorem , sive legem prohibentem Resp. dist. majore me nemo male agit, nisi faciat Contra

99쪽

id quod debet, hoc est decet ipsum, vel quia rationalis est .

vel quia alteri subjectus est , conC. ωjorem ἔ solum quia alteri subjectus est, nego maiorem. Et dillinguo minotem, nemo debet nisi superiori, si sumatur debet dumtaxat pro e Gse subjectum alteri, conC. min. , si sumatur debet, pro decet , nego mi . , & Consequentiam: 96. II. Obiicitur . h Communius, inquit Uiva, eum Angeliso Theologi docent primam ac formalem regulam hone satis objectivae esse Divinam Votantatem : ergo nulla est bonitas moralis objectiva independenter a Lege Divina . Resp. permitto ans, & nego Consequentiam , quae nota potest sic absolute inferri, sed solum disjuncti ve, scibicet, ergo vel nulla est bonitas moralis objectiva independenter a Lege Divina, vel etiamsi sit, ea detegitur communiter per comparationem Cum Lege Divina: Cujus Consequentiae secunda dumtariat pars accipitur; Nam certum eli polita a Deo Creatione naturae rationalis, poni etiam Voluntatem Dei circa omnes. illius actus, quorum illos , qui ipsi conveniunt, praecipit ve suadet, illos vero, qui eidem diston veniunt , prohibet. Quare non potest quivis actus Creaturae rationalis non habere aut consormitatem , aut difformitatem a Voluntate Dei. Τheologi autem volentes tribuere regulam DCilem. atque Communem pro omnibus hominibus dignoscendi bon talem moralem eorum, quae sbi proponant facienda vel non facienda, provocant ad Uoluntatem Divinam , quae per dictamen Conscient i ae Clarius resonat auribus etiam rudium, quam illa remotior, quae nititur in convenientia vel disconvenientia actus Cum natura rationali, qua sunt voces cognitae solis

fortasse Philosophis. Neque ex eo quod Voluntatem Divinam vocent aliqui, non vero Communius, ut d it obiectio , regulam formalem honestatis, inferri potest ab illis credi per Voluntatem Dei tamquam per formam constitui aliquid in ratione honesti ; Praeter enim illa, quae supra q. 89. adverti de mente Theologorum, & S. Thomae huic interpretationi repugnantia, ipsum nomen regulae . quae est quid extrinsecum illi, cui aptatur,atis est ad intelligendum illos alienos esse ab

100쪽

hujusmodi opinione. Regulae igitur forma Iis nomine intelligunt methodum obviam facilem in fallibilem & adaequatam agnoscendi, sit nec ne aliquid honestum, nihil aliud. 9 . III. Objicitur. Peccatum iuxta Celebrem S. Augustini definitionem eit , si Dictum factum eoncupitum contra Legem a Lernam e quam quanto jure Theologi poli S. Thomam, qui illam integro articulo propugnavit a , magno applausu a Ceperint, exponit Bellar minus g): ergo nullum malum morale, neque illi oppositum bonum intelligitur sine respectu ad Legem Dei. Resp. I. ConC. antecedens , ct disti consequens: Neque bonum, neque malum morale objectivum intelligitur sine respectu ad Legem Dei universaliter loquendo , nego consequentiam : neque bonum neque malum morale actuale intelligitur sine respectu ad Legem Dei , subdistinguo , quatenus haec semper re ipsi adest circa actus quoscunque Creaturae ra tionalis pro quavis differentia temporis existentis, S est facilior regula illud dignoscendi , Concedo Consequentiam tanon intelligitur sine respectu ad Legem Dci , quatenus ante Cedenter ad Legem Dei in sensu supra q. 9s exposito aliqui actus Creaturae rationalis non sint neque boni. neque mali moraliter , nego consequentiam. S. Augustinus ibi loquitur de WCCato, seu malo morali actuali , sive ut advertit citato loco S. Thomas , prout contingit in actibus humanis; propter quam Caussam dicit opportuni stimam else illam definitionem, Cum de omni peccato actuali affirmiri revera possit, quod sit malum etiam quia prohibitum; Necessario enim repugnat Legi Dei illud vetantis, & quidem cognitae ab operante , Nam dari peccatum pure Philosophicum , scilicet includens solam cognitionem disconvenientiae actus Cum natura ratio nati, & excludens cognitionem de praecepto Dei illud vetantis repudiat , ut ollendit Viva ad propositionem , quae Contrarium de hoet peccato alIerit , damnatam ab Alexandro VIII ), ut erroneam. Non loquitur igitur S. Doctor de peccato objective dumtaxat considerato , sive in statu merae possi

SEARCH

MENU NAVIGATION