De contemptu mundi, sive De imitatione Christi, libri quatuor. Auctore Joanne Gersen abbate Vercellensi, ordinis S. Benedicti ex decem Mss. auctori eidem, atque integritati restituti nunc tandem primùm Romae recusi, juxta editiones Parisienses

발행: 1697년

분량: 338페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

ae autem facto, mane non aiadeas tibi polliceri . Semper ergo paratris esto , ct taliter vive, ut nunqUam te imparatum mors inveniat. Μcilii Lubito , & improvise moriunt Ur- Nam hora, qua non putatur, Filius homi- Dis venturus est. Quando illa extrema hora venerit, multum aliter sentire incipies de tota vita ma Praeterita , & valde dolebis , . quia tam ne

gligens, & remissus fuis i. - 4. Quhm 1elix , & prudens, Qui

talis nunc nititur esse in vita, qualis optat inveniri in mortet Dabit nainque magnam siduciam feliciter moriendi,perfectus contemptus mundi, servens desiderium in virtutibus proselendi , amor disciplinae, labor post- nitentiae , promptitudo obedientiae,

abnegatio siti, & supportatio cuius-

Iibet adversitatis pro amore Christi. Multa bona potes operari , dum sanus est sed infirmatus , nescio quid

poteris. Pauci ex infirmitate emendantur e sic & qui multum peregrinantur. rard sanctificantur: s. Noli considcrare super alnicos, di proxirhos , nec in futuris tuam salutem differas r quia citi sis oblivise centur tui homineS , quam aestimas, Melius est nunc tempestive provide-

102쪽

Liter I Cap. XXIII. 4 re, sic aliquid boni praemittere, qutim

super aliorum auxilio sperare. Si non .es pro te ipso sollicitus modd , quis erit sollicitus pro te in futuro Nunc tempus est valdδ pretiosum Sed prolidolor', qu5d hoc utiliuS non expendis , in quo promereri valeS , Unde

aeternaliter vivas . Veniet quando tantam diem, seu horam pro emendatione desiderabis r di nescio, an impetrabis.

6. Eja charissime, de quanto periculo te poteris liberare : de quim agno timore eripere , si modb sepr-

per timoratus fueris , & de morte 1uspectus. Stude nunc taliter vivere, ut in hora mortis valeaS potitiS gau- dere , quam timere. Disce nunc mori mundo ut tunc incipias vivere cum Christo. Disce nunc omnia contemnere , ut tune possis libere ad Christum pergere. Castiga nunc corpus tuum per poenitentiam , Ut tunc valeas certam habere confidentiam.

7. Ah stulte, quid cogitas te diu victrirum , ctim nullum diem habeas hic securum Qu*m multi decepti sunt, & insperath de corpore extracti otiens audisti a dicentibus rquia ille gladio cecidit, ille submersus est ille ab alto ruenS cervicem

C fregit,

103쪽

so De Im;tatione Christii regit, ille manducando obriguit, itale ludendo finem iecit Z Alius igne ,

aliuS serro, alius peste , alius latrocinio interiit: & sic omnium finis mors est, ct vita hominum tanquam umbra pertransit. 8. Quis memorabitur tui post mortem λAut quis orabit pro te ZAge, age , nunc charissime , quicquid age

re poteS : quia nescis quando morieris , nescis etiam quid te post mortem sequetur. Dum tempus habes, congrega tibi divitias immortales. Prieter salutem tuam nihil cogites rsolum quae Dei sunt,ς ures. Fac nunc tibi amicos , venerando Dei sanctos, ct eorum amis imitandor ut cilura defeceris in hac vita , illi te recipiant

in aeterna tabernacula..

'. Serva te tanquRm peregrinum, di homitem super terram , ad quem nihil spectat de mundi negotiis. Serva cor liberum , & ad Deum sursum erectum, quia non habes hic manentem civitatem. Illuc preces,& gemitus quotidianos cum lachlymis dirige, ut spiritus tuus mereatur ad Dominum post mortem feliciter transire. Amen.

104쪽

L iber L Cap. XXIII. CAP. XXIV. De judicio , Opania

peccatorum .

x. V N omnibus rebus respice fi - nem, & qualiter ante districtuin stabis judicem, cui nihil est occultum, qui muneribus non Placatur, nec excusationes recipitri ed quod justum est,judicabit. O miserrime , di insipiens peccator, quid respondebis Deo , omnia mala tua scienti; qui interdum ii midas vultum hominis irati Θ Ut quid non prae- vides tibi in die judicii , quando nemo poterit per alium excusari , vel desendit sed unusquisque , sussiciens onus erit sibi ipsi λ Nunc labor tuus est fructuosus , fletus acceptabilis, gemitus exaudibilis , dolor satisfactorius & purgati VuS . 2. Habet magnum , & salubre purgatorium patiens homo , qui suscipiens injurias , plus dolet de alterius malitia, quam de sua injuria, iqui pro contrariantibus sibi libenter ora L , & ex corde culpas indulget et

qui veniam ab aliiS petere non ro-

tardat e qui facilius miseretur, quam irascitur: qui sibi ipsi violentiam frequepter facit , & carnem omninb

105쪽

De GItatiove Chrsti spiritui subjugare conatur . Melius est modb purgare peccata , & vitia resecare , qu1m in futuro purganda .

. Ieservare. Vere noῆ ipsos decipimus' per inordinatum amorem , quem ad carnem habem .

a. Q ud aliud ille ignis devorabit, nisi peccata tua λ Quantd tibi ipsi

amplius nunc parcis , & carnem si queris , tantb duritis postea I f., cimajorem materiam comburendi reservas. In quibus homo peccavit, in illis gravius , punietur. Ibi acediosi ardentibus stimulis perurgentur , de gulosi ingenti siti , ac fame cruciabuntur. Ibi luxuriosi, & voluptatum amatores ardenti pice, & foetido sulphure perfundentur. Et sicut suriosi canes prae dolore invidiosi ululabunt. 4. Nullum vitium erit,quod suum proprium cruciatum non habebit.Ibi superbi omni confusione replebuntur e dc avari miserrim 1 egestate amnabuntur . Ibi erit una hora gravior an poena , quam hic centum anni in amarissima poenitentia. Ibi nulla requies est, nulla consolatio damnatisrhle tamen interddin cessatur a. laboribUS , atque amicorum fruitur solatiis . Esto modb sollicitus , & dolens Pro peccatis tuis , ut in die judicii

106쪽

sis securus cum Beatis Tune enim Iusti stabunt in magna constantia adverSUS eos,qui se angustiaverunt,

in depresserunt . Tunc stabit ad judicandum , qui modb se subiicit humiliter judiciis hominum . Tunc magnam fiducia habebit pauper & humilis , & pavebit undique superbus . I. Tunc videbitur iapiens in hoc mundo fuisse , qui pro Christo didicit stultus & despectus esse. Tunc placebit omnis tribulatio patienter perpessa, ct omnis iniquitas oppila- his os suum . Tunc gaudebit omnis devotus , & mo'rebit omnis irreligiosus. Tunc plus exultabit caro AG

ficta; quam si in deliciis suisset sem-

Per nutrita . Tunc splendebit habitus vilis, ct obtenebrescet vestis subtilis . Τunc plus laudabitur pauperculum domicilium , quam deauratum palatium . Tunc plus juvasit constans patientia , quam omnis mundi potentia. Tunc amplisis exaltabitur simplex obedientia , quam omnis saecularis astutia. 6. Tunc plus laetificabit pura, ct bona conscientia , quam docta Phi losophia . Tunc plus ponderabit contemptus divitiarum Aulim totus thesaurus terrigenarum . Tunc magis

107쪽

consolaberis super devota oratione , quam super delicata comestione , Tunc potius gaudebis de servato silentio , quam de longa fabulatione. Tune plus valebunt sancta opera , quam multa pulchra verba . Tunc plus placebit stricta vita , & ardua Poenitentia , qu1m omnis delectatio terrena . Disce te nunc in modico pati, ut tunc valeas, li gravioribus

liberari. Hic prim3 proba, quid possi, sis posteli . Si nunc tam parum non vales sustinere , quomodo aeter na tormenta poteris uisierre 3 Si modo modica passio tam impatientem efficit. quid gehenna tunc faciet Ecce Vere non potes duo gaudia habere e delectari hic in mundo, & postea regnare cum Christo.

. Si usque in hodiernum diem semper in honoribus , & voluptatibus vixisses, quid totum tibi prosuisset , si jam mori in instanti contingeret λ omnia ergo vanitas , praeter amare Deum, & illi seli servire. Qui

enim Deum ex toto corde amat; nec

mortem, nec supplicium , nec iudicium , nec infernum metuit ; quia persectus amor securum ad Deum accessum facit . Quem autem adhuc peccata delectant,non mirum si mose

108쪽

Liber L Cap. XXIV. tem, & judicium timeat. Bonum t men est , ut si necdum amor a. malo te revocat, saltem timor gehennalis coerceat . Qui vero timorem Dei postponit, diu stare in bono non valebit , sed diaboli laqueos citius in

curret .

CAP. XXV. Deferventi emenda . rione totius vita nostrae.

- STO vigilans, & diligens

in Dei servitio , & cogita frequenter, ad quid venisti, & cur sarcillum reliquilli. Nonne ut Deo viveres , & spiritualis homo feres λ Igitur ad profectum sei veas, 'uia mercedem laborti tuoru in brevi recipies: nec erit tune amplius tiamor , aut dolor in finibus tuis. Modicum nune laborabis , & magnam requiem, immo perpetuam laetitiam invenies . Si tu permanseris fidelis , di servidus in agendo r Deus proculdubio erit fidelis , & locuples in retribuendo Spem bonam retinere debes, quod ad palmam pervenies et

sed securitatem capere non oportet , ne torpeas, aut elatus fias. 2. Cum qnidam anxius inter metum,& spem frequentet fiuctitaret,&C 4 qua

109쪽

quadam vice moerore consectiis , in. Ecclesia ante quoddam altare te inioratione prostravisset , haec intra iere viavit dicens: O si scirem qubd adhuc perseveraturus estem' statimqire audivit divinum intus responsum et

Quid,si hoc scires,quid iacere velles

'GFac nunc,quod tunc iacere velles, rehend securus eris. MoXque consolatus,& consertatus,divinae se commisit voluntati , & cessavit anxia fluctuatio. Noluitque curiosd investig're,ut sciret,quet sibi essenς sutura, Ied magis studuit inquirere , quae esse cvoluntas i ei beneplacens, & peri

eta ad omno opus bonum inchoas dum, & perficiendum . ,

Spera in Domino,& fac bonitatem ait Propheta & inhabita terram, α pasceris in divitiis ejus . Unum cst, quod multos a profectu, & ferventi emendatione retrahit, horror

disiicultatis , seu labor certaminiS . En inivero illi maxime prae aliis intvirtutibus proficiunt, qui ea, quae sibi magis gravia, ct contraria sunt, virilius vincere nituntur . Nam ibi homo plus proficit, & gratiam me Ietur ampliorem, ubi magis seipsunt vincit, ct in spiritu mortiscat. 4. Sed non omnes habent aequa

110쪽

ntultum ad vincendum,& moriendri. Diligeris tamen armulator Valentior

erit ad proficiendum , etiamsi plures habeat passiones , quam alius bene

morigeratus , minus tamen fervens ad virtutes. Duo specialiter ad masnam emendationem juvant; videlicet, subtrahere se violenter, ad quod eatura vitioSE inclinatur:&1erventer instare pro bono , quo amplius quis indiget. Illa etiam itudeas magis ca-Vere, ct Vincere, quae tibi frequentius in aliis displicent. i. Ubique profectum tuum capias e ut si bona exempla videas , vel audias, ad imitandum accendaris. Si quid autem reprehensibile consid Saveris , caVe ne idem facias, aut si aliquando secisti, citii is te emendare studeas . Sicut oculus tuus alios

considerat , sic iterum ab aliis notaris. Qiam iucundum, & dulce est, videre iervidos, de devotos fratres, henh morigeratos, & disciplinatos rQulim triste est, & grave, videre in

ordinate ambulantes: qui ea ,ad quae Vocati sunt,non exercent QVcim nocivum est negligere vocationis suae

taesitum e & ad non commissa am inclinare so. Memor esto arrepti propom

SEARCH

MENU NAVIGATION