De contemptu mundi, sive De imitatione Christi, libri quatuor. Auctore Joanne Gersen abbate Vercellensi, ordinis S. Benedicti ex decem Mss. auctori eidem, atque integritati restituti nunc tandem primùm Romae recusi, juxta editiones Parisienses

발행: 1697년

분량: 338페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

tiam servare it o qui omnem vanam sollicitudinem amputaret, & duntaxat salutaria, ac divina cogitaret, cito tam spem suam in Deo consti tue-Τet, quam magnam pacem , di quietem possideret 1 s. Nemo dignus est coelesti coi solatione , nisi diligenter se exercue-Tit , in sancta compunctione . Si viscorde tenus compungi, intra cubile tuum , & exclude tumultuS mundi, sicut scriptum est : In cubilibus vestris compungimini . In cella invenies , quod de foris saepias amittes. Cella continuata dulcescit, & mase custodita taedium generat. Si in principio conversionis tuae, bene eam in colueriS , de custodieris , erit tibi postea dilecta amica , de gratissimum

solatiunt ι6. In silentio , & quiete proficit anima devota , &discit abscondita Scripturarum. Ibi invenit fluenta lachrymarum , quibus singulis noctibus se lavet, & mundetr ut Conditori suo tantb familiarior fiat, quanto longias ab omni seculari tumulta degit. Qui ergo se abstrahit li notis, dc amicis , appropinquabit illi Deus cum Angelis sanctis. Melius est late-xe, di sui curam agere, quam se ne

cesto,

92쪽

Liber I cap. XX. Is lecto , signa facere. Laudabile est

homini religioso raro foras ire , fugere videri, nolle etiam homineS vis

dere.

7. Quid vis videre , quod non licet habere λ Transit mundus, ct concupiscentia ejus, trahunt desideria sensualitatis ad spatiandum: sed cum hora transierit , quid nisi gravitatem conscientiae , & cordis dispersionem reportas λ Laetus exitus tristem saepε reditum parit: & laeta vigilia serotina, triste mane facit. Sic omne ear

nate gaudium blande intrat, sed in fine mordet, & perimit. Quid Potes alibi videre , quod hie non vides Ecce coelum, & terra, di omnia ele- meta: nam ex istis omnia sunt facta. 8. Quid potes alicubi videre , quod diu potest sub sole permanere δCredis te sorsitan satiari , sed non poteris pertingere . Si cuncta videreS praesentia , quid esset, nisi visio vana λ Leva oculos tuos ad Deum in excelsis , di ora pro peccatis tuis, de negligentiis. Dimitte vana vanis: tu autem intende illis, quae tibi praecepit Deus . Claude super te ostium tuum,& voca ad te Iesum, dilectum tutun . Mane cum eo in cella , quia non invenies alibi tantam pacem. Sit non

93쪽

non exisses , nec quicquam de rum

ribus audisses , melius in bona pace

permansisses . Ex quo nova delectat aliquando audire , oportet te eXin de turbationem cordis tolerare. CAP. XXI. De compuncZioue cordis.

a. I vis aliquid proficere, conserva te in timore Dei , α noli esse nimis liber sed sub disciplina cohibe omnes sensus tuOS,

nec ineptae te tradas lςtitiae. Da te ad cordi S coae punctionem , & invenies devotionem. Compunctio multa bona aperit, quae dissolutio cito perdere consuevit. Μirum est, quod homo potest nunquam periem in hac vita I tari: qui suum eae ilium,& tam multa pericula animae suae considerat, depensat. 2. Propter levitatem cordis , α negligentiam desectuum nostroriunnon senti mus animae nostrae doloreSesed saepe vanh ridemus,quando meri id flere deberemus. Non est vera libertas, nec bona laetitia nisi in timore Dei cum bona conscientia. Felix

qui abjicere potest omne impedimentum distractionis , & ad unio

94쪽

nem se recolligere Lanctae compunctionis . Felix, qui a se abdicat,quicquid constientiam sua ni mactata re potest , vel gravare. Certa viriliter,

consuetudo consuetudine vincitur .

Si tu scis homines dimittere , ipsi be-nd te dimittent tua facta sacere.

3. Non attrahas tibi reS aliorum, nec te implices causiS majorum. Habe semper oculum super te primam . di admoneas te ipsum specialiter pretomnibus tibi dilectis . Si non habessa vorem hominum , noli ex hoc tristari, sed hoc sit tibi grave, quia non habes te satis bene, & circumspecte, sicut decet Dei servum , & devotum religiosuna conversari . Utilius ethsaepe , & securitis , qudd homo non

habeat multas consolationes in hac Vita , secundum carnem praecipud . Tamen quod divinas non habemus , aut rarius sentimus, nos in culpa sumus , quia compunctionem cordis

non queri mus,nec vanaS,& externas

abjicimUS. 6. Cognoseo te indignum divina consolatione , sed magis di nummulta tribulatione . Quando nomo est persectE compunctus , tunc gra vis , & amarus est ei totus munduS . Bonus homo sufficientem invenit

95쪽

42 De Imitallive Christὶ materiam dolendi & fendi . Sive enim se considerat, sive de proximo pensat, scit, quia nemo sine tribulatione hic vivit . Et quan id strictius sese considerat, tantb amplius dolet. Nateriae justi doloris , & internae

compunctionis sunt peccata, di vitia nostrat quibus ita involuti jacemus, ut rard coelestia contemplari valea-

s. Si frequentius de morte tua, quSni de longitudine vitae tuae cogiata res , non dubium quin serventius te emendares . Si etiam futuras im erni , sive purgatorii poenas cordialiter perpenderes, credo, quod libenter laborem , & dolorum sustineres, di nihil rigoris formidares. Sed quiae

ad cor ista non transeunt, & blandimenta adhuc amamus: ided frigidi, de valde pigri remanemus. 6. Saepe est inopia spiritius, unde tam leviter conqueritur mistrum corpus. Ora igitur humiliter ad Dominum , ut det tibi compunctionis spiritum: di dic cum Prophetar Ciba me Domine, pane lachrymarum,ci potum da mihi in lachrymis, ii

mensura .

96쪽

Liber ICap.XXII. 4ῖ CAP. XXII. De consideratioue

humaua miseria.

r. n ISER es , ubicumque

VerteriS, nisi ad Deu te convertes. Quid turbaris, quia non succedit tibi, sicut vis, & desideras Quis est, qui habet omnia secundum suam voluntatem λ Nec ego, nec tu, nec aliquis hominum super terram . Nemo est in mundo sine aliqua tribulatione,vel angustia:quamvis Rex

sit & Papa . Quis est qui melius habet Θ utique qui pro Deo aliquid pati

Σ. Dicunt multi imbecilles , ct infirmi r Ecce quam bonam vitam ille homo habet, quam dives , quam magnus, qu lim potens, & excelsus Sed attende ad coelestia bona, & videbis , qudd omnia ista temporalia nulla sunt: sed valde incerta, & m

gis gravantia , quia nunquam sine sollicitudine , & timore poludentur. Non est hominis felicitas haberct temporalia ad abundantiam,sed sui ficit ei mediocritas. Verὰ miseria est vivere super terram. Quantb homo voluerit esse spiritualior, tantb prinseris

97쪽

sens vita sit ei amarior : quia sentit melius, & videt claritis humanae cor ruptionis desectus. Nam comedere, bibere, vigilare, dormire, quiescere, laborare , ct caeteris necessitatibus naturae subjaceis: verE msigna mis

ria est , & afflictio homini devoto equi libenter esset absolutus, & liber

ab omnitpeccato. 3. Valde enim gravatur interior homo necessitatibus corporalibus in hoc mundo . Unde Propheta devote rogat , quatenus liber ab istis esse valeat,dicens: De necessitatibus

meiS erue me Domine . Sed vae nota cognoscentibus suam miseriam

amplius vae illis , qui diligunt hanc

mi ieram , & corruptibilem vitam is Nam in latum quidam hanc amplectuntur licEt etiam vix necessuria laborando aut mendicando habeant' ut si possent hic semper Vivere , ae Regno Dei nihil curarent. 4. O insani , & infideles corde, qui tam prosundE in terris jacent,ut

nil nisi carnalia sapiant f Sed mi seri,

adhuc in fine graviter sentiet, quam vile & nihilum erat , quod amaverunt . Sancti autem Dei, & omnes devoti amici Christi , non attenderunt, quae carni placuerunt, nec quae in

98쪽

in hoc tempore floruerunte sed tota spes eorum , & intentio ad aeterna bona anhelabat . Ferebatur totum desiderium eorum sursumad mansura , ct invisibilia, ne amore visibilium traherentur ad infima.Noli frater amittere confidentiam proficien-

di ad spi ritualia: adhuc habes teula Pus, ct horam. s. Quare Vis procrastinare propositum tuum p Surge & in instanti incipe , & dic: Nunc tempus est fociendi , nunc tempus est pugnandi,

nunc aptum tempus emendandi .

Quando malε habes, ct tribularis, nunc tempus est promerendi.oportet te transire per ignem, & aquam, an tequam venias in refrigerium. Nisi tibi vim feceris , vitium non superabis . Quam diu istud fragile corpus gerimus, sine peccato esse non possumus , nec sine taedio, & dolore vive-xe. Libenter haberemus b omni miseria quietem ; sed quia per pecca

tum perdidimus innocentia', ami simus etiam veram beatitudinem rided oportet nos tenere patientiam , di Dei expectare misericordiam, donec transeat iniquitas haec, & mortalitas absorbeatur li vita.

s. o quanta fragilitas humana,

quad

99쪽

qiuae semper prona est ad vitia ' Hodie confiteris peccata tua & cras iterum perpetraS consessa . Nunc proponis cavere , & post horam agiS , quasi nihil proposuisses . Merito e go nos ipsos humiliare possumuS,nec linquam aliquid magni de nobis sentire; quia tam fragiles, & instabiles sumus . Cilb potest etiam perdi per negligentiam , quod multo labore vix tandem acqujsitum est pergra

tiam .

7. Quid fiet de nobis adhuc. in fine , qui tepescimus tam mane λ Vae nobis , si sie volumus declinare adquietem, quasi jam pax sit, & securitaS:cum necdum appareat vestigi univeras sanctitatis in nostra conversatione. Benh opus esset, quod adhue iterum institueremur, tanquam boni novitii ad mores optimos r si sorthspes esset de aliqua futura emendatione , ct majori spirituali profectu. CAP. XXIII. De meditatisomortis.

ALDE cIto erit tecum

hoc factum , vide alter quo modo te habeaS. Ho die homo est , de cras non compMet. Cum

100쪽

Liber I Co XXIII. 4

Ccim autem sublatus fuerit ab oculis,etram cito transit 1 mente.Ο hebetudo,& duritia cordis humani,quod sol iam praesentia meditatur,sutura non magis praevidet. Sic te in omni facto,& cogitatu debereS tenere,quasi hodie, ves statim esses moriturus. Si bonam conscientiam habereS,non

multum mortem timeres . Μelius esset peccata cavere, quam mortem fugere. Si hodie non es parat , quo modo cras eris λ Cras est dies incerta e & quid scis, si crastinum habebis 8a. Quid prodest diu vivere,quando tam parum emendamur λ Nobis longa vita non semper emendat, sed Cepό culpam magis auget. Utinam per unam diem bene essemus conversati in hoc mundo . Multi annos Conversionis computat, sed sqpE parvus est fructus emendationis. Si sormidolosium est mori , forsitan periculosius erit diutius vivere. Beatus qui horam mortis suae semper ante oculos habet,-ad moriendum quotidie se disponit. Si vidisti aliquando hominem mori, cogita, quia Miu per eandem vitam transibis. - 3. Ciam mand suerit, puta te ad vesperum non Perventurum . Vespe-

SEARCH

MENU NAVIGATION