Theologici tractatus ex sacris codicibus, et sanctorum patrum monumentis excerpti. Operâ Francisci Feu Arverni, doctoris theologi sacrae facultatis Parisiensis, & pastoris SS. Gervasii & Protasii. Tomus primus secundus

발행: 1695년

분량: 778페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

531쪽

DE INCARNATIONE.

inseparabilia sunt per Trinitatis' solus tamen Filius 'scepit human tatem in singularitate persena non in unitate divina naturae. Fadem olim Nebridio venerat in mentem difficultas , cujus a S. Augustino postulavit explicationem. Rem autem dissicilem licet professii S ipse Doctor. aliqua ira tamen amicissimi hominis ingenio accommodatam subjungit. sed ita subtilem, ut eam , fateor, exscribere non potuerim, iubd meae tenuissimam longitas superet mcntis aciem. Opp. Verbo conjungi non potuit natura humana, quin toti Trinitati conjungeretur; quia actio ad extra toti Trinitati communis est, quod unitur per nautati divinitati quoque unitur. Resp. actiones ad extra esse quidem toti Trinitati communes ficienter, ut loquuntur, non vero terminative. Unde naturae humanae assumptio, ut est actio, communis est toti Trinit.u tetminative autem , tisque adeo secundum denominationem , soli filio vindicanda est, qui non per naturam divinam . scd per suam personalitatem naturam humanam termi t. qterum licet Persena divina identificetur naturae divinae. non sequitur tamen ipsam identificari Personis divinis, alioquin Pateresset Filius quae autem competunt Personis, qua Personae sunt, non competunt aliis. Dico idcirco Filium non vero Patrem, aut Spiritum Sanctum, naturam humanam sumpsisses i. quia ex S. Athan. lib. de Incarn congruum fuit per Filium rerum Creatorem restaurari hominem lapsum. a. quia per imaginem Dei veram naturalem refici decebat deformatam divinitatis in homine imaginem, uti tradunt ipse . Athan. lib. de Incarn S. Cyrili lib. i. in Joann. m. Ioan Damasc. lib. . de Fide Orthodoxa, cap. . . quia Verbi est Patrem manifestare, ex S. Iren. lib. s. adversus Valent in cap. I. Denique decretum erat , ut Persena Divina homo facta , Pontincis dignitatem, nomen sibi ascisceret, quo nos sacrificio suo purgaret, justitiaeque divinae sinui satisfaceret: Ex Apost autem Hcbr. s. & . nemo sibi sumere debebat honorem, sed ab alio erat vocandus , tanquam Aaron. Quamobrem, ut Filius a

Patre mitteretur, conveniens fuit.

Quaerunt pretiere Theologi, an pr cisa a relationibus divina natura per ῆ aliam naturam creatam in perlbnae unitatem assiimere potuerit Rei p. haec fieri non potuisse nobis videri. Cum enim . ex Tradi de Trin. natura divina per blas relativas subsistentias cor pleatur, Wimpossibilis sit absoluta quomodo alteri naturae sine subsistentia conjungeretur , ut totum substantiale constitueret Haec quipp implicant interminis, ut scilicet naturam assumere possit natiua divina in Persenae unitatem nec illi ratio personae accedat. Tom. II.

532쪽

ς TRACTAT Us

ARTICULUS SECUNDUS. De assumpta a Q.

OUAER. r. utrum Verbum Divinum naturam per se subsistentem

potuerit assumere

Resp. non potuisse assumpta enim natura per propriam, per alie nam substitisset proinde fuissent duae perlbnae 5 hypostatica comjunctio penitiis destiuista Nam, ut habet Rusticus Diaconus in Disp. contra ceph. ex praeexistentibus per se personis unitio secundum Q sistentiam neri nequit. Ita dc Maximus Martyr in opust de S. Cyrilli sententia, ubi negat ex duabus hypostasibus separatis quid unum posse confici. Ita pariter Boetius lib. de duabus naturis Christi adversus .

rychetem.

Haec fuerunt etiam doctrinae catholicae adversus Nestorium findamenta : quia nimirum positis duabus persenis, extitisset unica unitis moralis nec Deus suisset homo nec Christi meritum opera homini Deo tribuerenturi sed Deus , quae divina, homo, quae hominis sunt, praestitissent. Qit aer. 1. an Verbum Divinum singularem hominis naturam , an vere, universalem sumpserit 3 R. Verbum Divinum singularem hominis naturam assumpsisse, no vero universalem quia Christus est hic homo, non omnis homo. Huic quaestioni locum dedere quaedam Antiquorum verba, cujuscemodi occurrunt apud S. Cyril. lib. I. contra Nestor Christus, inquiunt, per massae nostrae primitias universam naturani humanam induit. Sed illa verbα recto sensu intellecta nihil aliud innuunt, quam Christum universam hi ininuni naturam usi episse curandam , ta peccatis liberandos quos ibet momnes homines eorum natura sibi adunata,& communicata nobis suae divinitatis eminentia ; sicque nos quid unum moraliter cum Christo fieri iuxta ipsius Christi orationem Joan .i7. Quam cum Deo conjunctionem arctissimam,& hominibus perhonorificam exponit S. Athan Crat. 3. contra

Arian.

Quaer. . an alteri naturae conjungi potuerit cibum Divinum quam humanae Ad quam quidem quaestio em, cum ex hujus alterius selutione pendeat , an videlicet in mediate , vel soliam mcdiante anima, naturae divina ad humana conjungi potuerint Res i. corpus mediante anima Verbo fuisse unitum. Hinc blvebant Antiqui dissicultates Ethnicorum, quos duo praecipue movebant. I. enim

Divinae Majestatis in lutum nostrum demisto videbatur illis Deo prorsus indigna. . non intelligebant quomodo posset consistere Spiritus simplicissimi cum crata ac terἔeno corpore commixtis. uiram

533쪽

eonstituesidam persenam coagulatio. Quos scrupulos ut eximerent Antiqui reponebant i animam spiritualem quotidie corpori adunati a naturae humanae divinam Verbi personam mediante anima conjungi Addit S. Aug. lib. io de Civ. cap. 13. facilitas ea ratione in fidem recipi Dominicam Incarnationem . cum non dissiculter intelligamus spiriti ii cohaerere spiritum incorpore incorporeum. Nam longe major est Deum inter animam, quam animam inter corpus societas quia major est inter spiritum, spiritalem naturam conjunctio, quam inter

spiritualem, corpoream naturam.

Resp. 1. Qia mediante anima corpori humano Verbum Divinum potuisse conjungi. Haec est Antiquorum doctrina. Non enim, inquiunt, potuit natura spiritalis , cujus limplicitatis perfectionis est divina, cum terrestri de crassa substantia coalescere, nisi per medium aliquod spiritale, nempἡ per animam, quae utpote spiritalis Deo adhaerens simulis corpori, ut compars, medii locum habet: Hae ergo , inquit Orig. b. 2. de princip.

cap. 6 substantia anima inter Deum amemque mediante Non enim possibile erat , Dei naturam corpori sine mediatore misceri Nascitur, ut diximus, Deus homo, illa substantia existente , eum utique contra

naturam non erat corpus a mere; sed neque rursus anima illa, utpote substantia rationalis, contra naturam habuit capere Deum Pariter, inquit S. te Naz. orat. I. Ob hanc causam Deus anima interventu carni junctus est a res inter se disjuncii ct usi dentes per interposita rei

cum utraque illarum a nitatem, cognationem copulata sunt , atque omnia propter omnia. ct pro uno illo gener nostri principe in unum

coierunt. Et orat a per intermediam mentem VeIbum cum carne cor

iunctum est. Et Epist. r. ad Cledonium riuoniam autem misceri eouit cum carne Deus, anima vero velut in interfecto spatio est illinc na-buitur crassae molis societatem. Eadem est disserendi ratio S. Ambrosii Tract in Symb. cap. 3. Verbum, inquit, ct substantia Dei, qua per omnia incorporea est, corpori humana inseri non poterat, nisi aliqua spiritali natura mediante, id est anima. Eam doctrinam Rufinus in idem Symbolum exponit hac comparatione Sicut lux omnia membra corporis

illustrare quidιm potest, a num tamen eorum, nisi a solo oculo api potest quia solii hic vario lucis ita eum sola anima Deum capere possit , mediante ilia Verbum eam copulatum est. Similia colligit S. Ang. tum Epist. i. ad Volus tia ira, Epist. lio cap. . Haec denique doctrina seei, Synodo placuit in Constantini Pogonat Edicto, quod Synodus probavet. Aptissima quoque visa est illa sententia Sanctis Patribus ad confiitandos Apollinaristas. Si enim Verbum non potuit coniungi corpori, nisi mediante anima igitur Christus ut homo anima sua non fuit privatus. Opp. gravissimum inde incommodum sequi Nam ex recepta uni-

yersim sententia, Quod Chri m semel asium is, nunquam imisit

534쪽

TRACTAT Us

At posita ilia sententia corpus in triduo mortis dimisisset desiisserenim hypostatica conjuncti, quandoquidem remotum fuisset illius co junctionis vinculum ablolut necessarium , vidclicet anima, quae descendit ad inferos. Sequeretur etiam adversus locum illum Davidicum LIs. r. io Nee dabis Sanctum tuum videre corruptionem, a S. Petro

is de Christo Domino expositum , Christi corpus per triduum illud sublata hypostaticae unionis dignitate vidisse corruptionem. Resp. haec docuisse Antiquos, nempe Verbum nonnisi mediante antisma potuisse corpori adjungi, mortis triduo non dimissum fuisse a Christo corpus iaec juxta David. Psalm Is Christi corpus vidisse cot- ruptionem quod praesignificatum beneficium non in conservanda intra illud breve tempus corporis integritate positum erat , cum ad annos plures quibusdam justorum corporibus haec fiat singularis gratia ; sed quod unionis hypostaticae dignitas corpori 6 animae licet separatis non

auferrctur. Quomodo vero Deus corpori adhaereret anima remota, an

ratione divinitatis sellus , an influxu quodam hypostatico, non expositerunt Antiqui quod ab illis accepimus docemus aliud omne prae

termittimus.

Nec tamen desunt penitus philosophicae rationes , prosectae tum ex habitudine ad animam , tum ex propensione corporis ad animam, praesertim vero ex divinitatis amplitudine. Sed de his cum Majoribus .

lemus.

Iam , ut proposita solvatur quaestio. Resp. I. non videri, cur Deus Angelicae, sicut 'umanae naturae in personae unitatem conjungi non potuisset illud tamen Angelis non fuisse concessum beneficium existimat S. Aug. Trach. io in Joan. quod rant iamnabilior eorum judicata sit culpa, quanto erat natura sublimior aut quia non universa spccies Angclica perierat aut denique aliis de causis nobis ignotis. Resp. 2. ex anetorum Patrum doctrina mox exposita cirrationali creaturae hanc dignitatem non potuisse conscire Verbum, cum nonnisi mediante anima corpus sumere potuerit. Addam Divinam Majestatem videri dedecere irrationalis creaturae assumptionem : ideoque cibum

Divinum non potuit naturam irrationalem assun .ere.

Opp. iij atlἰrit illud a Deo fieri non posse, ab antiqua doetrina recedit. Tertuli enim lib. de carne Christi Marcionem, qui Verbi Divini ex muliere nativitatem variis ingenii linmani figmentis impugna bat, ita comprimi cap. . Si revera de lupa, aut sue aut vacca prodire voluisset , fera, aut pecoris corpore indutus, Regnum caelor pradicaret tua. opinor, illi ensura praescriberet turpe hoc Deo . O indignum οὐ Dei Filio, pMlium propterea qui ita credit. Sit pirare sultum, si de nostro sensu judicem Deum. Sed cir. Amssice Marcion se tamen non detest. Igitur x Tertuli de lupa, caeteris animantibus prodire, M initium oculis se assectabilem rethere Dei Filiam,

535쪽

DE INCARNATIONE. 3

possibile fuit; quia inquit, nulla res creata, cum se Dei opus, Deum potest dedecere. Quam rationem . Aug. in lib. de praecipuis elidi nis Catholicae capitibus adversus Manichaeos, seu in lib. de vera falsi Religione cap. 16 probatam sic explanat Verbum caro factum est,

habitast in nobis cita enim demonstravit carnalib- non valenti- bis intueri meme veritatem, corporeisque sensib M deditis, quam aera fumicum inter creatura habeat humana natura quod non solῖm is biliter, senam ct id poterat in aliqκ athereo corpore ad nostrorAm tectuum tolerantiam temperat.' sed hominibus in vero homine appa ruit Ipsa enim natura suscipienda erat, qua liberanda Censuit ergo pariter . Aug. aliud corpus praeter humanum potuisse Verbum susci

pere. Nemo autem Patribus illis eruditissimis hujusmodi sententiam

vitio vertit.

R. non opinatum fuisse Tertullianum de lupa, aut sue prodire maluisse Verbum, licet ipsius haec sint operas sic ad coerccndam Marcio nis Verbi ex homine nivitatem ut stultum quid e Deo indignum inclamantis petulantiam sic est locutum: Esto, inquit, ex sera prodire Dei Filium,in lupum vocari aut bovem quid turpe sit, quia abhorret

humana mens verum non ita ad insaniam referendum est Incarnationis

opus, quod hominum sensu cus ipsemet per Apostolum I. Cor. i. vocat stultum . sed ad confundendam hominum sapientiam idoneum ratiae, inquit, stulta sunt mundi elerat, ut confundat sapientes. Ostendit autem Tertul ex humana Christi igine non stultum opus proficisci , sed Deo dignum uanam haec sulta sunt , inquito Conversio hominu ad euitum veri Dei rejecti erroris disciplina iustitiale. Sed etsi con junctione immediata Dei Verbum naturae corporeae potuisse copulati sensisset Tertuli quid inde adversus autoritatem Sanctorum Patrum strabiliretur 3 cum ipse Tertuli censuerit animam non esse omnis materiae expertem, quod Δ hoc ipso in libro cap. ii probat. S. Au nihil quoq)re protulit, quod Vel tantisper nobis noceat. Ni hi quippe tradit aliud, nisi crbum potuisse aethereo corpore uti , ut sese infirmioribus nostris oculis attemperaret quod in veteri Testamen. t sirpilis, juxta Anticviorum placitum, prς stitit Sed de unione hypo statica neutiquam disi rit imo vero ubi illam unionem explicat, ut Ep. 3 ad Volus. c. . eandem cum Antiqui doctrinam supponit. Duarum rerum incoryorearum commixtio inquit,facilius credi debuit, e viam unius corporea , ct alterim incorPorcae, Nam si anima in sua natura

non fallatur incorpoream se ege comprehcndit multo magis ineον meum est Verbum Dei . ac per hac Verbi Dei, animae credibilisγdebuit se permixtio , quam nimae ct corporis. Eadem est ejus doctrina in Epist ad Honorat cap. q. Hinc argumentum adversus Apollinoristas colligit lib. de Agone Chr. cap. 8.Qus r. an Oistinum mesitis ad hanc conjunctionem Deus suerit

incitatus

iiiij

536쪽

R. nequaquam. Nam homo illam unionem nec de condigno, nee de coneruo ut loqui solent Theologi mereri potuit. Quid enim Dei benevoJenti dignum praestitissent homines filii irae , omnes propterea Deo exosi,in qui nihil sine Christo possunt 3 Unde cum uni hypost

tica sit meriti principium momne meritum praevertat meriti principium; sane Dominica Incarnatio meritis humanis non fuit repensa.

Hinc ut habet . Aug. Ep. 7. ad Dard. Singuiaris est illis scepti. . nec eum homimbi aliquibi sanctis , quantalibet sapientia re sanctitata praestantibin ullo modo potest esse communis, ubi divina gratia fatis perspicuum iamιmque documentum est suis enim tam sit sacrile tim ut audeat assi are aliquam page animam per meritum liberi arbitrii, ut alter sit Ch8sim, sicere ' Ut ergo ad personam Verbi unigeniti pertineret , quo pacis per liberum arbitrium communiter o/nnibi . st nati rati ter Deum una sola anima meruisset, nisi hoc sistularis gratia pra-stitisset, quam fas est radicara , de ua ne is est velis judicarea Quod& aperte tradit Enchirid. cap. 36. scribens ad filii dignitatem notulisi gratia evectum fuisse Christum. Quid natura humana , inquit , in homine Christo meruit, ut in unitatem persona unici Fili De singuiar ter esset assumpta ' Ea bona voluntas . cujus boni propositi studium, qu bona opera precesserunt quibus mereretur iste homo una feri pedisona cum T eo Quod opponunt quidam ex comparata meritis visione inmitiva, in colligant Incarnationem meritis potuisse deferri; non attendunt vis nem esse operum, quae divino adiuti auxilio elicimus praemium, comnis gratiae originem Incarnationem apponere istam vero nihil e prius, ex quo profluat, tabere, totamque in Dei misericordis beneplacitum esse reserendam.

Qui circa humanitatem Christi ante unionem

CONνυTAT is in Traist de Trin. Christi divinitatis hostibus, de iis tantummodo, qui Christi humanitatem impug riuit super- in agendui

537쪽

DE INCARNATIONE.

ARTICULUS PRIMUS. Refelluntur qui Christum in s eciem tantum hominera

feceruui. Is timi, facit Princeps Simon Magus se apud Iudaeos, non in carne, sed in specie soli, Jesum Christum dictum, apparuisti dicebit . est S. Cyrillo Hierosol. Cathech. s. Saturninus veram pariter Christo earnem abstuli ut referunt S. Iren lib. I. cap. 21. Tertuli. lib. de praescript cap. 66Hui impietati Basilides Alexand adjiciebat Christum . dum cum Simone Cyrenaeo crucem gestaret, in suam Simonem illum com imitatasse figuram Simonemque in cruce subitile mortem, adstante interim Christo, e Iudaeos irridente sub forma ipsis non aspectabili ita refert S. Iren lib. i. adversus Valent in cap. s. Phantasticam etiam carnem Christo assinxit Cerdo ex Tertuli lib. de Pr script cap. 13. Ccidonem secutus fini Marcio ex eodem Tere Iib. de carne Christi eap. i. d libris quinque, quos contra eum edidit Nee alia fuit sententia Manichaeorum, ut referunt S. Epiph Haeresi 66. QS. August. Har. 6. Nec alia Priscillianistarum mens, cx S. Leone Ep. 93 C O G L. Veram carnem Verbum induit. Prob. qui ex Joanne λp. L. R. Verbum caro factum est. Romo r. p. 3. FaLI- ex semine David secun um carnem. Et cap. 9. 2. istadliti disserens idem Apostolus εddic: Ex auibus est Christo, seundum earnem tui est Deus sis: εmnia benedictus in secula. Quibusveibi, similibus Catholica: vcritatem struunt sancti Patres contra sui temporis Haereticos , utra Iren lib. . adversus Valent in cap. 8.. Tertii l. lib. de carne Christi libri contra Marc. Patres Ephesiuiti ad Nestor S ip e S. Cyrill. p. 4 ad eundem Nestor. Denique si humanam naturam Verbum in speciem tantium induisset, totum allumptae a Chri ' carnis mysterium, prorsus inane fictiliumque esset. Quamobrem omnibus, ut habet Apostolus I. Cor is homini bus milerabiliores essemus, utpote qui pr*stigiis deluderemur. Quae etenim certiora humanae naturae indici possunt haberi, quam quae in caeteris hominibus aspectabilia sunt Videlicet Christus homo suturus prς dicam in laudatis stipia Prophetarum libris. Item illius an nunciatur ex Virgine nativitas, in uter materno salutatur Lue. r. Nascitur circumciditur,' coram Deo sistitur in Templo auc. 1. Amagis ado ratur, S a Iolepho transfertur in AEgyptum Matth. 1. Parent ibus est subditus vic. a. Esuriit Matth. 4. Lacrymatur Luc. 19. Joan ii Flagellatur Matth. 26. Et I. M. - . 2I. Peccata fra ipse mali im

538쪽

TRACTAT Us

corpore sua βιρι lignum quia corpus suum juxta Isaiam p. o. i. g.

tormentis exposuit Corpiι meum dedi perentientibus. Quocirca morii traditur mortuus sepelitur e mortuis seipsum suscitata, suscita: us Di

cipulis carnis suae veritatem facit manifcstam : Palpate , inquit Luc est. v. 3'. 2 videte quia spiritus carnem issa non habet sicut me Adfiis habere. Igitur osccutio nostra sit cum S Joan. p. i. cap. . . 1. Omnis Oiritus, qui constetur Jesum Christum in carne venisse, ex

te est omnis spiritus, qui solvit Jesum , ex Deo non est, ct hie est

Antichristus. Opp. r. Quamvis Ioan . . Verbum dicam faetum caro, qui tanaen Rom. 8. 3. in similitudinem cam' peccati missus dicitur, de Phili a. . . In similitudinem hominiim factus, habitu inventus ut homo, de in forma servi colligere licet veram non accepisse carnem : Sicut etsi

a. Cor. 3. hi peccatum factus legatur nihilominus peccati omnis expers iure dicitur. Hinc non vocatur homo Gal. i. p. ii ubi contesta.

iur Apostolus se Evangelium accepissi a Christo revelante, non vero ab homine. Resp. illis verbis, in similitudinem hominum factus c. carnis humanae in Christo veritatem nullatenus di. Duplicis enim ginetis sunt similitudines quaedam veritatem excludunt aperie, non vero aliae. Sic cum refertur homo ad imaginem Dei factus Gen. 2. nemo certe non novit rem creatam non posse Deum esse. Propositio similis est, in qua dicitur Christus factus in similitu inem arm peccati. Quapi Op'tet addit Apostolus I. Cor. s. e. 2 i. cui non noverat peccatum , pro nobis peccatum cit , ut nos e ceremur ustitia Dei in ipso quorum uerbolum obvius est cuique sensus. Si enim Christus peccatum non novit, Lab ipso flecti sumus justi, certe fuit a peccato longe alienus. Praeterquamquod ex Apostolo, quae nostra sunt omnia, excepto peccato. Christus assumpsit Veritatem vero similitudines aliae non removent; imo inducunt, ut cum Christi: in hominum similitudinem factus perhibetur, non destruatur naturae humanae veritas , sed astruatur Nihil enim magis simile homini, quam homo. In hominum autem similit dinem ita fictum esse Christum constat, ut ipse sit vere homo, quemadmodium que tum ex Prophetiis, quae ipsius nativitatem pluribus seciulis prς verterunt; tum etiam ex Evangelica de Apostolica narratione, ut tusius ostendimus.

Si liceret adderem Apostolatus sui dignitatem commendasse Apostolum, quod ab homine doctrinam Evangelicam non accepisset, seu ab Apostolis, aut Discipulis aut a mero homine; sed a Christo Deo chomine. Unde p.rs capitis i in objectione laudati sic loquitur rore, placuit ei finempe Deo qui me segregavit ex utero matris mea ivocavit per gratiam suam, ut revelaret filium suum in me . ut evan se Iitarem illum Gentibus continuo non acquievi carni, ct sanguini nequamni frosolimam ad amccessores σοι Apostolos. Sed Christunt fuisse

539쪽

DE INCARNATIONE. ς'

verum hominem haud negat, ut vel ex probationibus, aut ex ipsius operum lectione cuique constabit. Inst. Quo jure a Christo sanctitas peccatum omne penitus depellit; eodem ui dependentiam removebit summa Dei in sc pendentia; debq;

excludet etiam uiaranae naturae critatem cum ab ab ea divelli nequeat dependentia.

Res p. nihil quidem obesse quominus idem suppositum sit ratione variatum naturarum depcndens, independens , quemadmodum cc repugnat, ut sit corporeum .ipirituales non osse vero sis litatem dc peccatum simul conjungi , quia peccatum non blam naturam , sed pei sonam asscit. Unde homo idem, si peccet peccati reus dicitur. pi . i. Non est unde Christo vera caro ex humana specie siti fame doloribus, externisque operibus alteratur. Hortulani enim speciem induit, nec tamen Hortulanus tuit. Item Angeli cum Abrahamo allidebant, .aphac cum Tobia, iique comedei videbantur. Undὰ cap. a. ob fatetur Angelus non iisdem cibis, sed cibo invisibili se fuisse usum. Qu.imobrem licet manducalle, ambulalle, sermones miscuisse reseratur Christus natura tamen corporea non magis ipsi tribuen- di est, quam in antiquo foedere, cu us temporibus , ut tradunt antiqui Patres, Verbum sub specie humana conspicabile , singula . quae cla-tuntur, gerebat Et utiqui proponunt scilicet apud Tettuli lib. de cat- ne Chr. cap. 6. Marcion Apelles non es e mirandum cor us sine na-iisitato, eam, apud nos Angelis licuerit, Alia uteri opera , in cum nem processisse. Resp. Christo naturae humana veritatem ex praenotatis jure tribui eum obtigerint illi per vitae ccursum cauae caeteris hominibus Scilicet in lucem iuxta Prophetarum oracida prodiit, adolevit, esuriit, vi redit&e. Nihil vero simile Angelis in vereri citamento conspectis obtitit. Tandem obiit Christus, d corpore immortalitate donato, coelos

conscendit quae autem certior naturae humanae haberi possim argi menta 3 Conceptus item rcfertur, natus, Visus , hominum manibus attre ctatus . iasti; s c. Quocirca, ut monet Tertuli lib. de carne Chr. cap. 6. Qui .car em Chrisi id exNVlum proponunt Angelorμm, non natam dirantes scilicet carneam com irent Him , ct catis. tam Christi quam, Angelorum, ob quas in amem vierunt. Nullus unquam Ams.lui ideo scendit, ut crucifigeretur , ut mortem experiretur, ut mostre resuscitaretur. Si nunquam j scemodi fuit causa Angelorum comporandorum , habes causam , cur non nascendo a Ferint carnem : non

tenerant mari, ideo nec nasci. At vero Christus mori missus , nasci quo que necessario habuit, ut mori posset : Non enim mori solet, nisi quod nasii uri Hinc ita inseri lib. . contra Marc. zi p. i. Si verita fui ,

O,. Dit. Quod, ita collegit S. Epiph. gr. 6. Si quod non erat, . . sus est qualis haec verita fuit' verbi aulci sensu Antiquorum aspectabilis facti apparitiones, quid aliud erant, ii si futurae Incarnati Tom. II. i

540쪽

έ TRACTAT Us

ni delineationes Moc illas figuras inter Incarnationis veritatem sitit discriminis . quod Verbum non animam, sed corpus solum, non in personae unitatem , nec in perpetuum sibi adscisceret sed instar Angelorum, qui sumptis corporibus homines conveniebant, cin jeciem tantum manducabant. In novo autem Testamento Christus vere manducavit, sicut vere esuriit pira ut illa manducatione ad sui corporis oesii rectionis probandam vexitatem usus fuerit.

ARTICULUS SECUNDUS Coobtantur Haeretici, qui meram quidem in Chri carnem admiserunt, sed non nostrae consubstantialem.

EX illis Valentinus scuti testantur . Iren lib. I. adversus Valentin.& Tertuli lib. de praescript cap. 9. docuit Salvatorem, qui esset impassibilis, invisibilis,in incomprehensibilis in Chi istum descendisse.

dum baptizaretur Christum vero per Virginem , velut per rimam quandam aut per fistulam , absque ulla carne de ea assumpta, transivisse. Apelles, a quo dicti sunt Apelleiani, teste Tertuli lib. de praescrip . cap. si Christum in syderea δ aerea, quam sibi contexuerat, natura venisse asserebat illaque singulis quibusque elementis in ascensu reddita, in coelis unicum collocasse spiritum aiebat. Verbo corpus aeternum tribuisse fertur Apollinaris qui error a S. Greg. Naa orat. s. S. Greg. Nyssi in Epist ad Theoph. confii

tatur.

Om C L. I. Christi corpus nec coeleste , nec ex aere . aut ex alio elemento compactum fuit. Prob. i. quia laudati articulo seperiori contextus Ioan I. Luc. ult. I. Petr. 1 ineluctabiliter conclusonem hanc ostendunt. Prob. 1. quia, ut docet Apostolus Rom. 8. I. . misit Deus filium suum, ut de peccato damnaret peccatum in carne. Hoc igitur praestitit assiimpia nostra carne. Hinc ex S. Iren lib. s. cap. Peream, quα es ad se communicationem reconciliavit Dominus hominem Deo Patri,

reconellians nos sibi per corpus carnis sua , ct sanguine suo revimens nos. Ita quoque disserit Tertul. lib. de carne Chr. cap. 1 . Nec ex LΛthan. lib. de Incarn ad nos ostentandae potentiae causa veniebat Christus, sed ut hominum malis mederetur. Quamobrem, ut utilitati nostrae consuleret , infirmitati nostrae consulto se attemperavit. Aliam hanc rationem addit Sanet Basilius Epist. s. emp non proniurn fuisse Verbum, nisi nostram carnem induisset: Non enim nostrum lucrum facti fuissent eam, Doum gestantis cruciatus i non occidisset peccatum in came

uis mi vigeat esse rua in Christo, qui in Adam rami martuti a

SEARCH

MENU NAVIGATION