Institutionum philosophicarum tomus primus quartus .. Tomus alter qui complectitur psychologiam, theologiam, et ethicae elementa ad usum Seminarii Neapolitani

발행: 1774년

분량: 421페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

META PHYSICAE Respondeo . Si ea esset virtutis merces ἴσpeccati poena, duo inde sequerentur absurda . I. Inique prorsus eum scelestis ageretur, cum ut merita poena illi assiciantur, morte plectuntur . Potius enim ipsorum vitae consulendum esset, ut diutius scelerum suorum stimulis exagitarentur . u. Qui per pessima quaeque flagitia vitam duxerunt, essent omnium beatissimi . Nam persaepe evenire solet, ut cum flagitiorum fastigium impii attigerint, eos nullus conscientiae stirnulus mordeat. Verum ipsa justorum tranquillitas , atque improborum angor & metusi, praesertim imminente morte, Mentis immortalitatem manifeste arguunt. Recte enim facti conscientia solatur justos , quippe uberrimum virtutis fi ctum exspectant. At improbi sceletum suorum. stimulis torquentur; suppliciorum enim acerbitatem relarmidant . Id autem unde proiici- scitur, nisi quod natura duce universi homines, ad immortalitatem contendant Z Dele enim ex hominum animis hanc immortalitatis sententiam , extemplo & spes mercedis , & suppli- :cii metus evanescet . Atqui sperant justi, ti- 'ment impii, natura ipsa impellente . Ergo . , Instant a. Justitiae legidus satis feret , si

pro cujusque merito ad istatutum aliquod tem- .pus praemium aut supplicium rependeretur . . Necessie igitur non est, ut ad scelerum ultionem, recta factorum praemium immortalis.

102쪽

vita Menti tribuatur. Et sane Virtus ac pe catum finiti agentis physicae simi actiones . Praemii igitur ac supplicii aeternitas meritum

superat.

Respondeo Divinae justitiae ordinem non servari, nisi aeterna tum virtuti merces , tum peccatis poena retribuatui . Nam quod ad j storum praemium attinet : si hoc aeternum non esset, supplicium potius , quam praemium censeri deberet . Nam x. miser esset homo , si de beatitudinis ipsius perpetuitate incertus maneret. Felix enim esse nequit, quem mi tendae beatitudinis timor vexat & angit. 2.Μiserior esset, si beatitudinem ipsem des ram esse sciret ac nollet . Natura enim hortio Contendit, ne vita se beatitudine ipsa destituatur: idem porro in explorato habet fore ,

ut aliquando M vita & beatitudo ipsi aufer tur . Interior igitur pugna in ipso exardescit, unde ita disci uciatur, ut nihil fit hac beatitudines infelicius . s. Miserrimus esset, si &sciret ac vellet beatitudinem finem consecut ram. Cum enim id assequi plane desperaret , ad quod naturali fertur appetitu , contra appetitum contendens vitae de beatitudinis exitum anhelaret . Hunc autem quis tu ipsa beatit dine infelicissimum esse negaverit His adde, quod Μentis interitus, sive a nihilatio, infelicitus est, qua major nulla e cogitari potest . Atqui sub Deo justo nemo miser

103쪽

- M ET A P Η Y s IC A Emiser esse potest, nisi prius id mereatur . Mogo justitiae ordo perturbaretur, si justorum

Mentes , ' quibus No Virtutum meritis. Pra mia largitur , in nihilum Deus aliquando x

Quod vero ad improborum poenas spectat ahae quidem etiamsi fine careaut, leviores t men sunt inmissis sceleribus. Peccatum enim Iicet quantitate finitum sit, utpote actio physica a finita caussa promanans , at vero qualia rate &i ordine infinitum omnino est , atque interminatum. Nam ordinem injuriae ab Orodine & dignitate offensi metiri debemus; hinc pervulgatum illud adagium: honor es in hon ronte , ossio in pe9bna osscssa . Cum vominus infinito intervallo excedat hominem injuriam irrogantem ; quis dabitabit, quin peincatum infinitam in se malitiam eo rehend t PQuamobrem si culpae qualitatum metiaris, nodmodo per summam justitiam, sed etiam citra condignum , ut ajant, aςterna Poena Punit Peccator quippe cum ea malum est physieum, nunquam potest attingere injurige irrogat erationem, quae infinito spatio ab ipsa distat. Objieiunt II. Immortalitati desiderium nou . ab intima Mentis natura emorescit e sed ni mium sui amans homo se sibi immortalem simigit. Ergo ex desiderio, quod temere a natura insitum luppomtur , nullum immortalitatis amgumeatum efficitur. Quod nobis patura iudidit.

104쪽

propriae conservationis appetitus est : id a tem commune habet homo cum brutis , cet risque revus, quae sui sensium habent. Nimiaxum quodcunque animal natura suadente sibi' commendatur ad Se conservandum, atque ali natur ab interitu iisque rebus , quae interitum videatur afferre . Atqui hujusmodi appetitus ab immortalitatis desiderio quam maxime di-

ninguitur; distinguitur autem , quippe illud

Perennis exsistentiae voluptate allectus, & femvida abreptus imaginatione, sibi homo creat. Immortalitatis .igitur votum non est a natura consignatum , sed ab homine confictum. Ergo. Respondeo appetitionem nobis a natura in

generatam non esse ad , vitam servandam dumtaxat , sed ad vitam beatam assequendam. Nimirum nisi qui homo esse desierit non evinxitur se naturae impetu eo contendere , ut nousaui, non perturbari, non mori vehementeTappetat. Tria sunt haec humanae naturae suspi-xia , quae singulae hominum actiones manifestissime produnt . I. Insatiabilis enim Veri videndi cupiditas , & ne fallamur appetitu unumquemque hominum tenet. Si hane cupiditatem ab hominum animo evellas , quidquid shientiarum est ab hominum societate eripia. ortet . u. Unusquisque habere quod velit , nec pati quod nolit, vehementer connititur . Tolle hunc appetitum, & hominum industriam, Molitiones, labores , artes , & regna suitulet

105쪽

Iis . s. Interitum unusquisque horret; & ibanon modo carus est, verum etiam vehement ex earus . Nam sne vita quocunque bono frui nec licet, nec lubet sa). Atqui haec tria humanaae Naturae vota ex beatitudinis appetitione veluti rivuli est fonte dimanant'. Ritas igitur radices agit in hominum animos ab ipso naturata a etore consignatus beatitudinis appotituβ' Jam porro beatus non erit homo , etiams mori, falli, offendi non possit, verum oportet , ut istorum omnium perpetuam stabilitatem certi ima veritate noscat ; secus i enim tanti boni amittendi timore ac doloIe linqueis

a)- tam hoe ab Augusino fusus O en-cleatius disseritur, quem vide an Lib. XIV. De civ. Dei Cap. XXV. atque aliba, tvm De Trin. Lib. XIII. Cap. N. O sq, sic unum ex bribimus ex Lib. N. De Trin. Cap. I. Seu

quoniam exulavimus ab incommutabili gaudio, nee tamen inde praecisi atque abrupti sumus , ut non etiam in istis mutabilibus 9 temporalibus aeternitatem , veritatem, beatitudinem quaereremus: nec mori, nec falIl, nec rem turbari volumus misili sunt nohis vinitus Visa congrua peregrinationi nostrae , , quiPus admonemur , non hic esse quod quaerimuS i

sed illuc ab ista nim. peregrinatione) esse redeundum , unde nisi penderemus , hic eδ DOR

quaereremus.

106쪽

PARs 11. V 9 retur . Beatitudinem igitur nunquam desturam veluti proprium sol ab auctore naturae conitia tutum finem homo appetit . Quamobrem cum hujusmodi sit Providentiae ordo , quem in praesenti rerum conditione Deo praefinire placuit : nostrae Μentis immortalitatem inde utecte concludentes colligimus . Si semel enim ab immortalitatis spe decidimus , vehementi

desiderio , quod nunquam explendum sit, miserrimi vexabimur .

Objicitur III. Homo totus immortalem se

esse desiderat: nimirum etiam corporis Vitam

servari anhelamus. Atqui hujusmodi deside rium irritum est, quod ad corpus attinet . Ergo nihil prohibet, quominus inane etiam sit respectu habito ad Mentem . Resppndeo I. Desderium immortalitatis proprium est Mentis, minus autem corporis inertis, cui desiderium nulla potest ratione Competere. Emergit enim illud ex beatitudianis voto, quod medullitus in creatura in te ligente infixum a natura est, ut superius diaximus . Beatitudo autem peculiari quodam se Ω Μentis propria est. u. Fatemur hominis desiderium naturae voci consentaneum illud esse , ut quantas qua νtus ipse est sit immortalis. At unde fiat, ue Sorpmis vitae appetitus non expleatur, solo

naturae lumine deprehendere nonis datum non

ςst . Quamvis divinati lieet, id forsitan poe-G nam

107쪽

. 9S. M ET A PHY SIC L Anam este depravatae naturae, cujus corrupti nem , latente illius origine, infelices in no- his ipsis experimur . . Verum etfi Vitae corporis appetitus i ritus est: haud propterea inanis etiam erit animi immortalitatis appetitio . Rusimodi enim radices haec egit in homines , ut quamvis corporis mortem Certa scientia noverint, Propriae tamen immortalitatis 1ententiam sibi extorqueri non patiantur . Unde tam firma an mi persuasio, nisi ab ipsa natura, sive potius naturae Auctore insita suiiset λ Non igitur frustra immortales esse homines appetant.

CAPUT III. De Mentis Edentia. R Ei cujuslibet Essentia , ut alibi dixi

mus , trifariam vulgo apud Philosophos copliderari solet; itaque si hymanae Μentis Mentiam perscrutari velimus, tria haec api secernamus oportet. Si enim I. Physica illius Essentia quaerenda nobis sit , haec sane Proprietates omnes , Μentis actiones & paL1iones universas complecti debet. a. Si L gica 8aaeratur, tum genus substantiae, ad quod illa pertinet, tum differentio, Per qu m

108쪽

et ceteris discriminatur, itatuenda est . a. Quod si tandem Μetaphysicam exquiramus , Pr prietatem illam , quae aliarum si veluti sens& origo, &.cetera omnia attributa anteferistat, rimari debemus. Porro tria haec definire res est non modo maximae diligentiae, Verum etiam valde operosia. Qui enim physicam Mentis essentiam aperire poterimus , cum nemo unus omnia omnino , quae Μentia propria sunt, collegisse certo sciat ''Logica Vero , quae Vulgo tradi uo Mentis Essentia , cum quid Illa si explicatur, ad n minalem potius, ut ajunt, quam realam definitionem attinere videtur . Metaphysica' demum obscura prorsus est . I. Enim non omnia assequi licet Mentis at tributa ; quotus igitur quisque erit, ψii quod primas inter cetera obtineat, indice monstr verit digito λ a. imo omnes Mentis proprie tates cognitione complectamur r equidem pri

ceps lefiniri non poterit; quippe saepe i

ter se ita connexae sunt, ut alia aliam includat . a. Tandem licet primum definiatur attributum, quis allud huic non supponi certo sciat 8 . Quaestio igitur dei humanae Mentis EG sentia, ut quae non modica obscuritate labo rat , in medio erit relinquenda ρ Μinime gentium : experiri jubet mimus , num aliquid

109쪽

faltem Verosit illius extundere postrinus ; nam sortuna fortes , ut aiunt. In id igitur omnem nostrarum cogitationum aciem intendamus ; ut ex iiν , qu)e de nostra Mente in explorato habemus, ad propositae quaestionis veritatem O tegendam veniamus . Ne gutem rei obse ritati orationis obscuritas accedat; quem nune aggredimur Conatum Philolophicum in proximis Propositionibus prosequemur .

PROPos Io I, Montis humanae. sentia Metaphysica in Sensu frIi i ius collo

Hujus sol demonstratio pendet ex iis, quae compςrta pshig sunt quud ad Μentem ..itti- . t : ipsius igitur psopsiptates ad trutinam TeVocemuS-. Et I. i certo scimus , quod qui dem pessispicuis argumentia nobis conitat , ejusmodi inplem esse , tum ut simpleX omni no , atque ab omni materiae compositionet Eera sit; tum ut interitus immunis pere

ne aevum ducat .

. Intimo experimento nobis liquet eam Menti ineila Iacultatem, qua percipidi, . jura dicet e ratiucinetur-, Velit , nolit , VPQtRt , refugiat . scrpre & laetitia alliciatur , Ii- . meat, indignetur, &c. . . 'aia. Certo nobis constat . id enim intimec erimu I. praeter recensitas facul Iates sen attendi vi Mentem esse praeditam . Hujusinodi, et

auteni facultasi ex duplici ipsus terminu in r

110쪽

. - ε

estu M Μens sentit quaecunque extrini cus corporis sensibus subjiciuntur: hoc autem ita Thi ipsa conscia est, ut Se seipssam & omnia quas intrinsecus agit, aut patitur persentiscat. Jam vero si interiores Μentis recessus, ΣΩ eluti latebras subire velimus , Ι. tria intimum Μentis sensum complecti deprehendemus , sui scilicet, exsistentiam , actiones , M' assiones. Et sane Μens I. se ipsam exsi- stentem sentit, atque ita hujus exsistentiae sibi conscia est, ut tum numericam atque in- Emiduam , quae scilicet ad se ipsam dunta-Xat terminetur, tum circumscrIptam 9 limiaetatam , tum ' deuique' dependentem , quae nimirum sibi non suificiat , eam esse persenti

a. Sentit se agentem ; cum enim ipsa sit, quae agat , nequit sibi conscia non esse eorum omnium , quae operatur . Quam obrem se ipsam sentit sibique conscia est,sve percipiat, judicet, ratiocinetur , sive appetat , aversetur, doleat, laetetur &c. s. Tandem cum ipsis patitur, suarum paΩsionum conscia se iis obnoxiam sentit : quaς quidem aut impressiones sunt extCrnae tam iucundae, quam molestae , aut internac tam innatae , quam factitiae . II. Ex hoc sensu proficiscitur Amor sui , quo nimirum Μens conservari, perfici, be

SEARCH

MENU NAVIGATION