Institutionum philosophicarum tomus primus quartus .. Tomus alter qui complectitur psychologiam, theologiam, et ethicae elementa ad usum Seminarii Neapolitani

발행: 1774년

분량: 421페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

nabitur .

Contra pereant brutorum animae; ine istamen non erit humanarum Μentium immo talitas. Neque enim haee ex simplici atque inc porea ipsarum natura profici lcituri sed en Dei bonitate , sapientia, providentia, beatitudiuis Voto , atque aliis, quae braatis nonium communia, humanis Mentibus Creatoris beneficio perennitatem donatam esse manis stissime probatur: ut inserius- demonstrabitur . Ultimo loco recensemus putidam de Bruto ram eonditione sententiam , quae Mugean tium O) auctorem habuit. Is quidem, cum si brutorum actiones in aliorum opinionibus haud recte explicari viderentur , rei dificu tati consultum iri existimavit, si brutorum cor Pom cacodaemones ineolere , eosque in ipsis animae loco esse statueretur . Haec autem anilis. fabella ri u potius, quam oratione ejicienda eme videtur . Quis enim aequo anima seret argumenta , quibus inficetus homo h tu modi commentum persuadere conatur δ1. Nam plura Scripturarum oracula congi ritis ut Angelos, qui a Dei consortio excruderunt, tum demum tartareis poenis esse addicendos ostendae , cuin οι κ αεναον judicium

72쪽

absolutum fuerit. -Unde infert, nihil Deo antiquius esse potuisse, quam ut innumerabilesillas spirituum legiones brutis animandis destio

naverit.

Atqui nihil magis salso dictum , quam hoc. Constat apud Theologos Luciferum, ejusque asseclas in inseros detrusos fuisse , ibique se vissimis torqueri suppliciis ; neque enim id

ostendere nostri muneris partes sunt. At quidquid de ea re tandem siti ipsene is est, qui legem Deo ferat, ut malos Angelos brutorum corporibus adjungat Illud praeterea ipsi a

vertendum erat, quod , ut brutorum animae vices gererent Angeli, nova sentiendi iacultate a Deo exornandi essent. a. Dolores, miserias , incommoda in me

dium profert , quibus bruta subjici iniquum prorsus esset, nisi in ipsis rebellium spirituum

superbia merito Puniretur. At iniquum id esset, si bruta ad superna turalem finem ordinarentur , si libertate potiarentur , si mereri, aut demereri possent. Ita enim Verum est , quod lub Deo justo nemo miser esse potest, nisi id mereatur. Ceterum vitae incommoda, quae bruta subeunt, si cum voluptatibus, & jucundis sensationibus consoris, in quibus majorem vitae partem illa agunt; felices potius, quam miseras bestias esse deprehendes . Bruta enim praesentibus duntaxat

moventur: praeteTita nunquam in memoriam

73쪽

revocant neque secum ipsa agitant , quibus olim doloribus, atque aerumnis vexata suerint. Putura nunquam prospiciunt; neque eo cogitationem intendunt, ut investigent , quamdia praesentia mala durare , aut quasnam calamitates portendere possint . Id autem quantum dolorum acerbitatem mitiget , nemo non

videt v.

s. Bestiae vitiosam ac flagitiosam vitam agunt aliae alias ad necem insectantur , i vidae sunt, iracundae, lascivae &c. Rut igitur Deus easoueluti absolutissimum vitiorum instar nobis proposuit i aut ab aliquo originis peccato , quod ipsae admiserint, id omne proficiscitur. Atqui neutrum aliqtiis admittet. Verum ineptus homo quid vitium sit ac peccatum aut turpiter ignorat, aut se nescire simulat o Nullum enim peccatum est , ubi lex nulla, a qua desciscitur . Vitium porro hominis naidira es Pecoris, ut ait Augustinus. a Objicitur N. Spiritualis substantiae nulla datur idea . Ergo humana Mens spiritus non est. Humanam Mentem vulgo definiunt substantiam incognitam , indivisibilem , inextensam , ii visi. bilem , sensibus non subjectam . Atqui id non eit, nisi negatio rerum omnium , quas Cogn

74쪽

. in .

.scimus r h. e. omnium idearum absentia . Dis

Respondeo I. Si ideae nomine accipias quod sensiuili quadam imagine indutum nobis reprae sentamus, nulla erit spiritus idea. Nequς enim fieri poteit , ut mihi veluti depictum objiciam , quod figura , colore, ceterisque se sibilibus qualitatibus caret . Uerum rationibus ductus intelligentia assequi possum , quod ens cogitans nullis constet partibus . Illud itaque concipio & intelligo . Et sane plura concipimus , quorum tamen speciem imaginatione complecti nequimus. In memoriam revocetur chiliogoni exemplum , quod in Logicis attulimus .

Resp. u. Materiam ejusque a Telliones cognoscimus ex illius in corporis iensus ictibus, quorum sensatione assicimu- Μentem vero nostram , ejusque proprietates deprehendimus ex intimo sensu , quo eam persentiscimus . Quicunque igitur suam consulit conscientiam , suam Μentem aeque ac corpora exsistere sibi persuadet. E dem itaque insania agitantur tum qui spirituum, tum qui corporum; sistentiam in dubium revocant. Resp. s. Falsum est Μentem a nobis des

Κ gnari

- a) mo O quae duo sequuntur argum nta Prosequitur Mericanus in priuri Parte Syst

malis Naturae Cap. VII. . '

75쪽

gnari per negationem eorum, quae cognosciamus. Ens enim quod cogitat, quod suae cogitationis conscium est sanequam positivam ideam praesesert . Quae. vero de Mente negamus ea sunt, quae cum notis illius proprietatibus omnino repugnare certa demonstratione deprehendimus . lobjicitur U. Substantia non extensa nostr rum actionum principium esse nequit. Hum na igitur Mens extensa sit oportet . Mens enim in nostri corporis senissinagit , eosque movet. Sed quod extensum non est in exten sum agere ne concipi quidem potest. Ergo. Resp. Si hoc Merianni argumentum Valet, valet & alterum : Nulla ratione deprehendere licet , quo passio corpus in aliud agat .'Ergo corpora in Se mutuo agere nequeunt . Quid

heic Meriannus. Nimirum corpus in aliud agere posse deprehendi dicet, quippe id se sibus percipitur . Atqui interiori senissi per lenia

tisico corpus a Mente moveri. Quamvis igitur hujusce actionis rationem non teneam, de ea tamen me duditate experientia prohibet . Miratur sane Meri annus, qua ratione fiat, ut res non extensa in corpus agat. Idem po

regite syno in opinionis Merianni δε-

Peritis traditam num. Io. tum Caput XI. Pri ris Purtis Saesematis Natarac .

76쪽

re, illudque movere. Quid autem extensi est in idea 8 Sibi igitur ipse repugnat. Objicitur VI. Iisdem affectionibus, qui brauibjicitur corpus, & Mens assicitur . Atqui id

obtinere nequit , nisi eamdem naturam communem habeat utraque substantia. Mens igitur est corporea . Respondeo . Plane constat ejusmodi uentem inter & Corpus consensium intercedere , ut certis quibuSdam corporis mutationibuS cer- 4e respondeant Μeptis mutationes . Haec sarne consensio statis legibus obtinet : atque hujusmodi mutationes quandam secum se IVan tanalogiam , licet inter se Valde discrepentConrra vero aeque constat , quod certi qqibusdam Mentis arietionibus I certae xespondeant corporis modificationes . Igitur si primum pro Dare videtur hominem totum corpus esse, aeque alterum suadet totum homitiem

esse spiti tum . Utrumque absurdum est . Illud igitur duntaxat statuendam est , quod Mens CorpuS Ieciproca consensione secum conspirent: neque inde essici potest ,inisi ratione abuti velimus , quod ejusdem naturae sit utraque substantia. Et sane si mutua isthaec consensio eamdem

utriusque substantiae naturam postularet, Μ cntis corporisque mutationes sibi mutuo respondentes Μechanicae regulis explicarentur. Atqui

leges Omnes, quas Physici tradunt , harum

77쪽

mutationum rationi aperiendae ineptae sunt . Ergo . Finge aliquem conviciis lacessi, risu excipi, aut contemni: is quidem in iram usque ad furorem conjicitur . Extemplo huic cor palpitat , bile tumet jecur, corpus contremiscit, oculi micant, spumescunt labra, dentibus ipse frendet, pedes supplodit, manus agitat, in obvia quaeque excandescit. Quinam, hele, qua So, nexus caussam inter D e tactum J Emissae vocis sonus aulem , nervumque acusticum concussit, atque inde cerebrum affectum est Hautem cum iis , quae sequuntur, nihil affinitatis habet. Auditas enim contumeliae voces consequitur ingrata idea laesiae existimationis, tum propriae offensae molestus sensus, ac ta dem ultionis desiderium . Haec porro ab iis , quae praecesserunt, prorsus abhorrent: atque eadem nihil necessitudinis habent cum inordinatis corporis motionibus, quae inde sequuntur'. Quamodrem reciprocus Μentis corporisque consenso'ejusmodi est, ut effectus sem per a sua caussa discrepet. Non igitur in ea dem natura lacum convςniunt i

78쪽

CAPUT II.

De Humanae Mentis Immortalitate .

i humanae Mentis simplicitatem ad

.riuntur non alio Iespiciunt , quam ut ipsius immortalitatem e medio tollant. Nimirum cum ipsi Religionis fundamenta con vellere sibi proposuerint , in eo omnem eo locant operam, ut excessit vitae funditus h minem deleri , ac plane interire ostendant . Inde enim illud e Sciunt, quod nulla sit alte xa , quae Praesentem sequetur , vita et . tum etiam quod suturae beatitudinis spes omnis abjicienda , nec futurae miseriae sint perti me sicendi terrores . Eorum in hanc rem gravissimos errores minutatim recensere nec Va

cat nec libet : praesertim .cum in Theologi cis Institutionibus in Libris de Altera Vita eos in unum collectos, ac studiosissime resutatos habetis. Verum instar omnium Meri anni deliramen ta hete delibare fatis erit hic enim dirum virus a venenatis impiorum fontibus haultum xotum eVomuisse videtur . Is quidem L o an

Di ilig

79쪽

Mς TAPHYsI C A Emi immortalis opinione turpiter homines illudi ac decipi docet . Erroris autem duas triabuit caussas i I. Homo cum ignotam. Vim, quae

Corporis motus cieret ac dirigeret, in seipso sentiret , duplicςm in seipso naturam distinxit. Hinc alteram sui partem vel ex Dei an ma haustam , vel ab ipso conditam M spiritu Iem ti immortalem finxit . Nih l autem hoe stultius excogitari posse blaterat. Partium enim humani corporis fabricatio , earumque in m tum consensio animam constituit ; ea igitur dissoluta , pereat necesse est & anima . Quis enim corporis modificationem corpore dissipato perseverare dixerit Ju. Ardentissimum propriae exsstentiae amorem homini natura indidit ; hinc in ea semper perseverandi desiderium exarsit; hujusmodi autem Votum in certum Perennitatis monumentum

ubi it . Homo enim sibi persuasit ab ipsa n tura semper exsistendi desiderium Ipausisse : hine nunquam fore , ut ipse interiret , veluti natura ipsa docente credidit. Fasile porro fuit, ut homo hujusm di opinidne imbutus libenter auxes iis accommodaret, qui illius Voti v adulam es immortalitatem docuerunt At quantum . a vero homo aberrat Meriamo auctore Amor enim exsistentiae ex ipsus sens lis entis natu

ra proficiscitur , cujus proprium est , ut se

'Ipsum servare appetat. Hominis porro i magi natio , quaen desideriis το μνω elargiri sin

80쪽

m ΡARs II. Triet , hute amori pondus addidit . Verum quod huie desiderio satis fiet, temere quidem considit homo. Corporis enim vitam anhelamus: atqui eam incassum appetere infelices experimur . Fallax igitur est illa conclusio , homines semper vivere , quia universi semper vivere

- ΙΙ. Immortalitatis dogma nihil utilitatis ,

plurimum vero detrimenti publicae Societati afferre definiti Μeriannus . Num I. mortis terroribus ita homines occupantur , uta et qui certant' spem futurae beatitudinis habent, suorum 2orporum dissolutionem non sine horrore Prospiciant . Μors quidem non est, nisi vitae Gmnus quem'nulla molesta somnia turhant , ει quo pacatissima quiete perpetua nox est do mienda . At qui immortalitatem praedicant adeo horridra expresiain coloribus mortem hominum oculis objiciunt, ut aegii tudines a xias atque acerbas injiciant, animosque asiligant ac debilitent metu. Mi . Qui propriis cupiditatibus abrepti ad viatia inflammantur, immortalitatis atque alterius vitae minis ac promiasionibus ne quidquam moventur . Cupiditatum enim aestus nec beatitudini , nec suppliciis eos profipicere pati tur . Ea quidem in illos agere possunt', qui Necte , hone tete , ac laudabiliter vivunt et qui nimirum frustra exagitantur horrenda futuri

supplicii imagine ; quippe hujusmodi terrori-

SEARCH

MENU NAVIGATION