Institutionum philosophicarum tomus primus quartus .. Tomus alter qui complectitur psychologiam, theologiam, et ethicae elementa ad usum Seminarii Neapolitani

발행: 1774년

분량: 421페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

De Idearum Natura .

UT sngulis quaestionibus satis terminos

circumscribamus ; quod de Uearum Natura quaeri potest ad id unum reVocatur, num scilicet Ideae a Perceptionibus distinctae te,

parentur, necne.

Hae autem de re in utramque partem S culo proxime elapso & dicta sunt & seripta multa . Malebranchius quidem cum id tanquam exploratum statuisset , res objedias a Μente

per seipsos percipi non posse, sed per ideas,

quae illi intime conjunguntur : propterea ideas Veluti quaedam entia , quae objecta repraesentant, esse arbitratur . At contra Arnaldo rei objectae idea ejusdemque perceptio ummidemque esse videtur . Hinc pluribus Malebranchii raria repraesentativa refutat in Libro de veris o DXs Uris . - Verum brevi res potest tota confici. Fieri enim solet, ut abstrusis quaestioni is , quacia praestantissimis etiam viris vehementi ingenii contentione agitantur, nonnihil interdum obseuritatis offundat ipse verborum implicatio ;ita quidem, ut ii ea evoluta explicentur , t tigantium sententiae Verbis inter se magis , quam re dissidere videantur - -

132쪽

Πine I. animadvertendum est Ideam apsellari imaginem illam , speciem, formam, quae intime praesens Menti est, cum ipsa objectum aliquod percipit. injectorum autem nomine,

quorum Ideae sunt veluti exemplaria , ea omnia intelliguntur, quae Menti repIaesentata objiciuntur. u. Perceptionis vocabulo accipitur Mentis attentio, qua objectorum imagines, sive ideassbi praetentes intuetur . Jam vero si ejusmodi notio Ideae ac Petr-ceptionis vocibus subjiciatur : tanto eas discrimine separari unusquisque deprehendet, qua tum actus ab ipsius termino distat . Ineae enim sunt obieelorum formae animo comprehensae ; illa igitur Mentis actio , qua acteas imagines attendit, non eadem eii , atque

Αt si Perceptio definiatur Mentis actio , qua objectorum imagines sibi repraesentat a idem prorsus erit alicujus objecti idea. atqu*ipsius perceptio . Unus enim omnino adius

est, quo sibi rerum imaginea praesentes sistit, ac quo easdem percipit c acti s scilicet , qui repraesentativus sit, D intuitisus ejusdem objedii, ut . Scholarum more loquamar . Nam I. neque aliquid Menti objective, ut junt, praesens esse potest, quod Μens non Pe cipiat : neque aliqua potest Menti inesse FcIceptio, quae rei cujuspiam perceptae tidast perceptio . . , ,

133쪽

124 METAPHYsICAE a. Quidnam Μenti est intueri , nisi quid sibi praesens facere λ Quid Vero praesens alia quid fibi sistere , nisi intueri λ Μenti igitur

rerum intuitus , earumdem praesentia est . sVerum quamvis inter Ideam &. Percepti nem nihil intersit; binae tamen in eadem redistinguendae sunt relationes . Perceptionis enim vocabulo potiori jure Μentis attentio designatur e idea vero ad objecti imaginem , quac percipitur , magis refertur. ι ι

λ De Uearum Origine.

. Uicunque inter veteres Philosophos h manarum Μentium προ αρξιν Pra 'e0isentiam docuerunt; hi quidem eas, antequam in corpus intraverint , in rerum cognitione viguisse putabant . Quapropter re rum omnium insitas , & quasi consignatas in animis notiones quas εννοἱας vocant ) nos habere autumarunt . Hinc apud ipsos nihil aliud est disicere , nisi recordari . Ita se re Platonis sententiam exponi U Tussius .ia II. Uerum Philosophorum vulgus & potissimum Peripatetici humanam Μentem nbitonibus omnibus vacuam esse censent , & rosae , ut

6 Lib. I. TU L cap. XXIV. . ' ἡ

134쪽

PAR s '. I I. a Ira alant, tabulae prorsus similem: in qua nihil inscriptum sit praeter id, quod a sensibus in primitur : adeo quidem ut nullas Mens habeat ideas, nisi quas per sensus excepeIit . Hinc relebrat iis mum apud ipsos effatum : nihil egis

in intellectu , quod prius non fuerit sub fossa.

Idearum vero originem ita fere eXplicans . Censent quidem res externas ejusmodi veluti sui simulacra emittere , quae illarum adeo sint smilia , ut eas exarie imitentur . Haec autem minata entia Decies vocant i rejsus , quippe quae primum in externis sensibus impressae excipiuntur . Hujusmodi vero species e materiae sinu eductae , utpote nimis craς

sae , Μenti, quae spiritualis est, jungi non

possent. Eas propterea duplici artificio perpolitas quidquid corporeum est exuere docent. Primum enim eas per imaginationem veluti defaecari ajunt: tum ab Intellectu agente ita edolari ac limari, ut expresssae reddantuL , atque ut ajunt spiritualizentur . Ita autem tenuiores , ac sautiliores effectae Intellectui

Patienti repraesentantur, ut inde externarum rerum cognitio Μenti comparetur .

III. His fere similia sunt, qu e de Visus

natura olim commenti sunt, atque ad Μeniis cogitationes explicandas transtulere Democritu , Leucippus, & Epicurus . Ut enim visus saturam declararent, e summis corporibus es- fluere. semper simulacra corporum ipsorum ,

135쪽

I26 META PHYSICAE quae idola vocabant , eaque sesse in oculos nostros inferre, atque ita fieri sensium videndi affirmabant. Porro eadem ratione cretatationem fieri censebant, ut praeter Pluta

chum sa) tradit Tullius b) , qui de Epicuri

idolis mentionem injiciens ait, quorum incumsone non solum videamus , sed etiam cog

IV. Platonicorum opinionem, postquam Aristotelici florere coeperunt fere intermoItuam, Renatus tandem Cartesius suscitavit. Is enim Μentis ideas ita dispertivit , ut alias adve titias, quae nimirum occasione motuum , quos in sensibus externae res excitant, a Deo producuntur: alias factitias, quas scilicet, acquisitas componendo, Μens eiungit: alias tandem Menti insitas atque innatas esse docuerit. Porro quo sensu hujusmodi ideae innatae intelligantur, neque ipse sibi constat Carteissus, neque qui Cartesio adstipulantur secum consentiunt. Cartesius enim eas naturales ideas a cogitandi facultate non esse diversas docet rsed earum cogitationum sermas, quae neque ab objeciis externis , neque a voluntatis determinatione , sed a sola facultate cogitandi proficiscuntur. At idem Dei ideam neque efficiam esse , neque essingi potuisse a Μente

136쪽

PARs II. I 27 'ntendit, sed a Deo ipso esse in Μente comsgnatam. Alii vero innatas appellant, quac nobis. ubi conditi sumus insculptae , quotie attendit animus , semper praesto sunt. Alii contra non actualem rei notionem Menti a Deo consignatam intelligunt, sed facilit temquamdam nobis communicatam, qua vel levit- sima adhibita attentione mente complectimur, quae nobis innata dicuntur. U. Peripateticorum sententiam illustrarunt,mVoque apparatu proposivere plurimi recenti Ie3 , potissimum vero saepe laudatus Joannes exius ; qui in eo totus est, ut nullas siVeideas , sive notiones, quo Vocant, communeae nobis intime insculptas esse ostendat. E duplici autem fonte universas ideas, Sensatione. scialicet & Mentis Resexione proiiciici pronuntiat . Cum enim sensus ab objectis externia commoventur, diltinctas rerum Μenti adferre perceptiones ait , prout oblecta in sensus agunt. Atque hinc nobis colorum, se Oii. x caloris , soliditatis , &c. . ideas comparamus . Praeterea actiones nostrae Μentis , in qua Μens ipsa reflectitur , alias gignunt ideλε , quas exteriores sensius nobis adferre non potuissent. Hujusmodi stant ideae cogitati

ni , perceptionis , judicii, M. Q

VI. Nicolaus Μalebranchius novam de Idea

m rum

137쪽

128 METAPHYsIC RErum origine opinionem invexit . Is enim a duo veluti explorata statuit : tum rerum omnium, quas condidit, ideas in Deo comprehendi: tum etiam Μentibus hominum tam

arctissime Deum esse conjunctum , ut spir tuum locus dici possit perinde , atque spatium locus est corporum . His autem stabilitis Mfixis nullum esse dubitandi locum colligit , quin , si Deus velit., videre Μens possit ideas,

quae creatas res in illo repraesentant .

Quod autem hoc pacto rerum ideas comis municare Μenti Deus voluerit, his ille suadere conatur . I. Quae Deus molitur, ea per simplicissimas ac ficillimas vias operatur. V risimile igitur non est , ut infinitas totidemideas , quot sunt creatae Mentes, potius Deus producat, quam per se omnia illis P tefaciat . '' u. Rerum ideas in Deo Μentem videre , id sane praestat , ut homines a Deo quam maxime pendeant: adeo quidem , ut non I mus fudicientes cogitare aliquid a nobis ,

sanquam ex nobis : sed fusicientia nosra ex Deo si . b) Atque eo respicitur, cum Deum

esse , qui docet hominem scientiam o , t an Recherche de la Verite Lis. ΠL HIL

138쪽

, A .R S II. ' 1a cem esse, quae illuminat omnem hominem a in Sacris Litteris praedicatur . ''3. Ideae , ut Vocant, universales generis , speciei &c. haberi non possent , nisi omnia entia in uno conclusa Viderentur . 4. Idea Infiniti, quam frustra Mens haut tex confusa finitorum entium farragine , noualia Tatione comparatur, quam quod cum Ueo conjunicta Mens est . is, Ideae , quibus jucundae , aut ingratae perceptiones excitantur , in Mentem iplain agunt . Atqui unus Deus Μentis nostr ae modificationes mutare potest . Nostrae igitve ideae in Deo ipso sint oportet. Hae sunt fere omnium de Idearum origine

sententiae , quarum , Tullii verba usurpiae limceat 5b ) quae vera st Deus aliquis videris, quae Dotimillima maSna quaesto' es. Ut autem inter eas dijudicemus , duo in primis

ad trutinam revocanda esse perspicitis ; numscilicet cudendarum idearum Intellectus vim habeat , an vero eas duntaxat patiatura deinde unde nam ideas Μens hauriat, & an sint quaedam ideae nobiscum natae , quae ἀνέκαθεν

ab ipsa sui origine in Μente ab auctore

139쪽

duo pro inuituti ratione in proximis Propositionibus

PROPOS 1 Tlo I. Mens insta vi rortim ideas procudit . Uemonstratur I. Intime quisque sensu perientiscit , quod ipse sibi rerum ideas effingat. Cudendarum igitur id earum facultas penes Mentem est . Qaod quidem adeo qompertumeit , ut plerasque ideas Mentem ipsam csib mare unanimi consensione fateantur omneS . Et sane immensa fidearum seges, quas factstius vocant , hujusmodi facultate praediram

Mentem aperte arguit . Id igitur unum an controversiam re Vocatur, num omnes omnino ideas, primigenias potii

liniam, oc quas implices appellant , Μens

inla condat ; an vero, Ulaecunque sit illarum Gligo , eas passii e , ut ajunt , excipiat . Qaihaoc facultatem Menti abjudicandam esse contendant , illud opponunt , quod anticipatam rerum notitiam Mens haberet, si1 simnlices ideas ipsa crearet . bi Ohem ita ipsi concludunt . Ideae sunt rerum formae, quae objecticam corum res i-rut ii comprehenniint . Si eas igitur creare Mens nollet , ante omnes ideas realitatem Otrie tietam e Irum contineret , quorum sibi id cas compatat. At Li/ objeltivae rerum re litates non sunt, min Oayumdem exemplaria , IS MET AD H Ys I C A Enaturae consignatae fuerint Quae

140쪽

h. e. ideae. Ergo ante omnes ideas eas avideas Μens comprehenderet; quod plane repugnat . Uno verbo, ignotae rei nulla effose mari potest imago. Verum nemo unquam eam Menti saeuit rem attribuit, ut prius , quam res cognoscat, earum sibi comparet ideas. Primigenias quiadem ideas tum demum Μens essicit, cum res illas, quae hujusmodi ideatum sunt objecta, per sensus assecuta suerit . Idearum enim pmnium procreationem sensus tum interior , tum exterior antevertit: adeo quidem, ut si

quae sint, quae duplici huic sensui non subjiaciantur , nullas eorum ideas Μens eisce;e possit. It que adversarios nostros id decepit, quod omnem Μentis cognitionem ex ideis proficisti , & nonnisi per ideas objecta apprehendi posse sibi persuaseiunt. Atqui uterque sensiustum intimus , tum extimus rerum notitiam

Menti praebet, quarum ipse deinde ideas sibi efformat. inod quidem perspicuum fiet, cum

de Idearum origine mox differemus. U. In hac re disceptatio contenti que cum Malebranchid praesertim nobis est. Atqui quaecurique ipse in medium exhibet, & audi rem sibi ipsum repugnantem arguant, M, quod ad ideas attinet, agere Μentem potiuβ, quam

pati suadent . rugo . .

SEARCH

MENU NAVIGATION