Institutionum philosophicarum tomus primus quartus .. Tomus alter qui complectitur psychologiam, theologiam, et ethicae elementa ad usum Seminarii Neapolitani

발행: 1774년

분량: 421페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

Wa MET A PHY SICAE Libertas tandem contrarietatis desectus est, non persectio libertatis , quippe quae facultas: est deficiendi a fine, a. lege, a jure . Quod

sane licet a praesenti. nostra conditione divelli nequeat, illius tamen imperfectionem praes sert. Uerum haec sustus in Theologicis Inst, tutionibus. i ι die L a Antequam vero hujusmodi libertatem humanae Μenti vindicemus, praetereunda non idetur singularis de libertate Ioannis Lochiivinis , ut quae non paucos naeta patronos speciosa esse censetur. Is quidem quaestionem de voluntatis libertate perinde absurdam esse

adseri x - , atque absurdum esset, si quis qua reret, num somnuε sit rapidus , aut virtua suadrata . si --. luotas enim , ut ipse disserit , O non

est, niti facultas, qua Μens suas determinax cogitationes, ut aliquam eliciant, sive impe diant actionem, prout illa a nostra potestate Pςndet. Q od quidem uberrus paullo ante e posuerat, Ο cum ait singulos ejusmodi in se facultatem experiri , qua plures tum Μentis v lvs , t L corporis minua aggredi , aut ab iis abitinere, eos continuare , aut hibere posi

182쪽

snt . Id autem non aliunde profieises sentiamus , quam e quadam notisae Mentis cogitatione , quae certum quemdam aritum fieri, aut omitti veriti jubeat . Libertatem veroeam esse facultatem subnectit, qua agere, Vel non agere homo possit, prout illud neri, vel non item Μens elegerit, prout nimirum ho

mo ipse voluerit. f

His ita constitutis perspicuum fieri docet, nullum quaestioni de voluctatis libertate l cum relinqui: quippe eo res recideret, ut id unum agitaretur , num facultas esset alia ε euitate Praedita . Atqui facultates agentibus propriae sunt & peculiares , utpote substanti tam attributa , quae aliis facultatibus adscribi nequeunt . Quamobrem ne perverse Vocibus utamur, ita quaestionem proponendam este

pronuntiat, Num homo sit liber. Verum ne ambiguitate laboret opinio i ta advertendum eii , hoc unum M olim Min praesenti quaesitum fuisse num hominis voluntas sic aliquid velit , ut nolle possit, se petat, ut abstinere valeate sue , quod e dem recidit, num h o ipse cum vnit ita V iit, ut nolle possit, it appetat, ut abstin Ie possit . Omnis igitur controversia in ipsa volu*tate, in ipso homine volente versatur MNum vero quod homo jam voluit , exsequi possit, alia iithaec quaestio est. Nemo quidem negat inesse homini facultatem volcudi , facultriem

183쪽

174 METAPH YsICARcultatem agendi quae vult.: sed illud quaeri.

Iur, num ita Velit, ut nolle possit . Lockius sane tantum a Vero aberrat, ut in

quo libertatem constituit, ibi libertas sita eL se nequeat. Quaeri enim potest, num facultas volendi possit abstinere a volendo : at stulte quis quaereret, num facultas agendi possit non agere, quae homo vult. Scilicet isthaeo facultas imperio voluntatis subjicitur , ut quae illius jussa capessit. Uolendi vero facultas suo rum aetuum est domina ; quod sane dominium potestatem ad opposita complectitur . Qui

seipsum intelligit , in seipsis quae dicimus experitur : sed qui ne seipsum quidem intelligit , nec ea quae dicimus, nec quae Lockius effutiit, unquam assequetur .

PROPOSITIO . Humana Mens in suis voltistionibus, O nolitionibtis libera e f.

Demonstratur. I. Quicunque interiores conscientiae Voces attento animo excipiet : is

quidem Peripicuo , ac vivido sensu suae V luntatis libertatem experitur . Atqui reapse nobis propria sunt , quae sensu intimo asse quimur. Ergo . Et I. unusquisque intelligit haud tenue interesse discrimen inter voluntatem , qua beati esse, atque inter eam , qua quodlibet agere, puta deambulam volumus . Quis enim conicius non est , se prohibere non posse , quominu Sheatus este velit, posse tamen sibi deambula

184쪽

s A R Si i II. 17stione interdicere 3 Atqui hujusmodi discrimen

universas nostras voluntates praeter beatitudianis appetitum liberas esse spadet. ΕIgo. u. Rursus saepe nobiscum taciti agitamus , sine aliquid agendum: & perinde decςrnimus,Mque nobis collibuerit. Atqui nunquam eo filia nobiscum inimus , num felices potius , quam non item esse velimus . Intimus igitur ipse sensus quemadmodum naturali impetu ad beatitudinem nos contendeae admonet : itanianifeste arguit liberos prorsus esie ad. cetera

omnia eligenda.

3. Quicunque se aliquid minus rectum admisisse duxehendunt; peccati quidem ita eos poenitet , ut non leve disicrimen inter hujusmodi dolorem interesse sentiant, atque i iam , quem affert corporis morbus, rei famis liaris j eiura, aut alia hujus generis uegritu eo. Atqui non aliunde tam diversius iste an mi cruciatus proficiscitur , nisi quia dolorem illum capimus ex idea mali, qRod virari pote zat , & quod nobis nostri duntaxat caussa imgIuit . Id igitur nos admonet eam nobis ineia se libertatem , ut utrique parti adhaerere Pos' simus; & nonnisi nobis ipsis vitio vertendum esse, si deteriora sequamur. 4, Nemo est , qui non agnoscat se animi deformitates haud odio perinde prosequi, at que ops vitupetare solet , in quibus peccatur membroruita dii:ortiuae, aut depravὸtione. Ita

etiam

185쪽

etiam unusquisque deprehendit non aeque a nobis commendari in aliis venustum oris habitum , ae illos laudamus , qui praeclaras res gerunt . Atqui id non alia de caussa experi mur , quam quod natura ipsa admonemur , homines insita libertate ita uti posse , ut laudibus aut ignominia digni existimentur , prout ea re ete aut perverse utantur. Ergo libertate nos praeditos esse sensu quisque suo comprehendit. II. Tantus est nostrae Voluntatis appetitus, ut bona quaecunque caduca illum explere non possint . Atqui quod ita jucundum se praebet Voluntati, ut toti ipsius aviditati fatiSfaceret non possit , eam omnino determinare nequit. Libera igitur erit voluntas ad ea Vel respuemda , vel amplectenda . Et sane iummum atque interminatum bonum , quippe quod immensum explet nostrae Voluntatis appetitum , ita nos occupat, ut necessatio animi impetu ad illud adipiscendum abripiamur . Hac autem proprietate destituuntur singularia quaevis objeeta, quae boni dumtaxat speciem praeses erunt . Vix enim illa.

Veluti primis, ut dicitur, labiis Μens delibat, cum ea extemplo fallidit. III. Bona quaecunque singularia ejusmodi sunt , ut & boni & mali ratio in iis deprehendi possit . Atqui motiva, quibus Μens d eitur , ut velit aut nolit , boni stat malique ratiooes. Plena ipitur adest Menti libertas ,

186쪽

ui'eligat aut re*uat singularia quaevis objecta. N. Ratiocinandi vi Mentem praeditam esse nobis ipsi testes sumus . Atqui pleniis mam nostrae Mentis. libertatem facultas isthaeo e plectitur. Deliberatio enim atque optio, quam ratiocinando absolvimus, in iis obtinet, in quibus liberum nobis est, ut alia prae aliis eligamus ; aut . aliquid potius amplectamur ,

quam non item. Ergo.

U. Tandem humanae Mentis libertas amnium populorum 9 gentium consensu comprobatur. Gentem enim nullam videmus , quae legibus careati aptis ad jubendum & vetandum : quae praemia & supplicia non proponat, . quibus ad recte facta Vocat, & a peccati. ZVocat: apud quam laudes 9 vit erationes non obtineant;

aut nullus minis atque exhortationibus tribu tur locus. Atqui haec omnia consistere ne

queunt , nisi in explorato sit hominum liberiatas Nostrae igitur Mentis libertatem vox

ipsa natura , quam nationuni omnium com senso exprimit vehem ter confirmat.

Objicitur Ι. Potissimum argumentum , quo humanae Mentis libertas adstruitur, ex inti ino ipsius libertatis sensu colligitur . Atqui si sensum hunc penitius inspiciamus, nonnisi no

187쪽

tione propriam exsistentiam , ac nostram libertatem sentimus . Nostram autem exsiste tiam sentimus I licet non sentiamus actum caussae , quae praestat, ut exsistamus . Ita n stram determinationem sentimus i sed non actum caussae , quae nos determinat. Resp. Licet duntax t me m determinatio nem sentirem ; certus tamen essem hanc determinationem mihi ineri ; atque inde ded cere possem illius caussam a me esse repete dam . Quod si non ipse me determinarem , oporteret, ut caussa superior , quae me determinat , sensum ac persuasionem propri et determinationis in meaexcitaret, sensum sane falsum ad fallacem . Veruma non modo me ad volentum determinatum, sed etiam me ipsum determinare place persentisco . Quemadmodum, me ad ideas attendentem , & me ideas ipsas mihi repraesentantem i)ntio.-Me autem

exsistere sentio: at ipse mihi conscius sum haud me esse , qui me ad ex stendum de temmino , aut aliquia ad meam exsistentiam co

sero .

Objieitur II. Humanae Mentis libertas non e sensu, sed ab accuratoenotirarum actionum

188쪽

PARs II. 179 judicio repetenda est . Atqui si singulos ' no-1trae Mentis actus expendamus, nullam in iis libertatis vestigium deprehendemus. Ergo. Asia sumtionem ita fere probat Collinius i Humanae Mentis vires eo re extendunt, ut percipiat , judicet, ac Velit . Atqui I. idearum perceptio libera non est . Illae enim ita n

bis ocourrunt, ut Mentis oculos ab eis ave tere nequeamus . Ergo .

Resp. L. Collinius ideas a sentationibus non distinguit . Sensationes enim hujusmodi sunt, ut prohibere non possimus , quominus illae in

nobis excitentur, cum ad corporis sensus extemnae res appellant . Quamvis penes Mentemst, ut impediat , quin objecta quaedam insensus Incurrant: quo sine pacto jure quis di

ceret liberas nobis esse non paucas sensationes . a. Veluti exploratam 1tatuit idearum originem , quasi ipsae res externae eas Menti offerant: atque sibi persuadet Mentem , quod ad ideas pertinet, Pasivam prorsus esse . At Mentem rerum ideas sibi ipsam efformare superius ostendimus . a. Objicit Collinius . Omnis propositio aut per se ipsa , sive per demonstrationem evidens , aut probabil Is , aut dubia , aut falsa Meati necessario proponitur Nulla igitur libertate ipsa utitur in judiciis

Resp. I. Ambiguitate lavorat totum argumentum. Propositio nam naturam mutare Pro

M et lecto

189쪽

ε18o M ET A PHYSICAE secto non possumus : adeo quidem, ut si illae verae , aut falsae fuerint , per nos minime liceat, ut verae aut falsae non sint . Uerum plena nobis adest libertas , ut , evidentibus egeeptis , assensum nostrum usque sustineamus, donec ideis attentius inspectis , de propositionum veritate aut falsitate judicemus . a. Falsum est proposuioues nobis. necessario Veras, evidentes, aut falsas exhiberi . Praejudicia enim , cupidixates, obtusia Mentis acies in caussa sunt, quamobrem eVidentia, aut pro habilitas propositionum interdum minime de prehendatur . Ceterum illud advertendum est, quod prinpositiones, sive res objectae per se aut Verae aut salsae sunt; nobis autem vel evidentes , vel probabilo , vel dubiae videntur . Veritas nimirum & salsitas est terminus , ut ajunt, abolvius I.evidentia vero, Sc probabilitas relatiυus . Veritatem quidem 6c falsitatem a propositionibus amovere non pos .mus: at potamus a nobis Iejicere earum probabilitatem , atque evidentiam , si axiomataeκcipias , di quae intuitive sunt evidentia . Adest enim nobis potestas , ut a quibu5dam rationibas Mentem avocemus , vel ad rati

a. Opponit Collinius . Omnis nostrae Me tis volunta 3 in eo versatur , ut alterum praealtero eligat . Atqui idem piorsus hoc est, ac

190쪽

iudicare, num bonum, an malum si objectum; aut utrum utri sit anteponendum . Perinde igitur Μens vult, atque ipsa ludicat . Nulla autem in judiciis Menti libertas inest . Necessoto igitur Mens vult, aut eligit. ' Resp. Id omne falsum est , quippe inniti tur iis , quae de judiciis Collinius comminiscitur . Praeterea non advertit Collinius , quod plerumque licet bona videamus , eaque bon esse judicemuel, deteriora tamen sequamur . Prouo enim animo assecti sumus , prout Sehabent privatae opiniones , prout praejadiciis imbuimur , prout tandem cupiditatibus Oecupamur ; ita res ipsas consideramus : ae propterea liberum nobis est , ut varie nos determinemus. At urget Collinius. Igitur prout nobis 2PParent objecta, prout nimirum propriae inclinationi ea referuntur, ad agendum nos duciamur . Ergo necessario Se Mens determinat. Resp. Nemo negat perinde nos ipsos deterriminare, atque objecta nobis consentanea esse ultimo judicio exhibemus a Triste nimirum sua quemque voluptas : & quod magis delactat, 'secundum id operemur riecesse est, necessitatet infallibilitatis, ut ait D. Thomas , non natu- .ran . Verum heio non quaerimus , quaenam snt rationes, quibus homo ducitur , cum Ope Fatur . In eo est omnis disceptationum liber sit homo, cum agit ; ades quidem , ut possit aliis rationibus inspectis non agete, aut

AE a aliud

SEARCH

MENU NAVIGATION