Institutionum philosophicarum tomus primus quartus .. Tomus alter qui complectitur psychologiam, theologiam, et ethicae elementa ad usum Seminarii Neapolitani

발행: 1774년

분량: 421페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

PRO posITIO I. Deus non es corporeus: Psν- sicae nimirum , et Mathematicae compsitionis expers es. Demonstratur Ι. Pars natura prior est eo , quod partibus componitur . Atqui nihil Deo antiquius esse potest . Cum igitur corpus par tibus constet , corporeus Deus esse nequit . II. Ea est divinitatis excellentia , ut Deo

ne fingi quidem excogitarique possit aliquid perfectius . Atqui si Deus compositionis , MPartium expers non esset; Deo aliquid perfectius esset . Ergo . Omnis quidem compositio duabus saltem rebus absolvitur , quarum alterutra neque est

alia , neque ipsum compositum . Atqui quod composio partes afferunt , id quidem perfectius est , quam compos tum ipsi im . Quamotarem si Deus ex iis partibus componitur , quibus ea, quae habet , accepta reseri , mianus , quam illae, perfectus erit . Ita in homine neque corpus est animai, neque homo , qui corpore & anima componiis

tur , & ab utroque distinguitur . Anima Porro ipsa , quae homini fons est & origo cogitan di , in hoc quod homini communicat , Prae stantior est , quam homo ipse . Eodem pacto nisi Deus ipse per se sapiens , bonus. dcc. esset, sed a partibus haberet , quiddam solet Deo

sapientius, ac meliuS . Ergo . PRO

322쪽

PRopos ITIO II. Deo repugnae compsitio Metaphisca ex e Pentia, O exsistentia. Demonstratur . Deus est Ens a se . Atqui Ens a se propriae exsistentiae rationem in sui ipsius essentia comprehendit . Nequit igitur in Deo essentia cum exsistentia compositionem instituere . Iinge enim , Deum componi abessentia , m exsistentia : haec quidem ab illa separari posset . Deus igitur posset non exsstere ; neque igitur efiet a se. Et sane cum etantia seorsum ab erit stentia consderatur ; Ens quidem ut postibile inspicimus , quod ab eXsistentia , quae accedit, trans fertur ad actum . Id autem indignum prorsus est , quod in exsistentia necessaria concipiatur cujusmodi exsistentiam Ens a se comprehendit. Ergo a Quamobrem creatos spiritus propterea esse tia & exsistentia veluti distinctis partibus

coalescere dicimus , tum quia contingentes sunt ό tum Vero quia corum essentiae Rieta- physicae reapse ab exsistentia physica separatae divino intellectui obversabantur . Nimirum illorum essentias ab omni jam aeternitate libi Praesentes intuebatur, antequam e nihilo educti in rerum natura versarentur.

PROPOSITIO III. Deo repugnat Compositio Logica ex genere O disserentia. Demonsti attic I. Deus definito generi Entia oon subjicitur : sed totum ipsum , qua late

323쪽

st 6 METAPHYsICAE patet, sinplicissima sua Εssentia comprehendit

atque exhaurit . Nullum igitur de eo praedicari potest , ut aiunt , Entis genus . Quod utem sub nullo Εntis genere continetur , componi nequit ex genere & differentia . Ergo . II. Ratio generis Deo repugnat . Ergo etiam compositio ex genere & disserentia. Genus enim praesesert ideam Entia non de terminati , quod per differentiam in certa spe cie definitur . Est igitur Ens quod contrahi, circumscribi', determinari potest ; propterea finitum ipsum, ac limitatum . Atqui repugnat, ut Entis finiti genus Deum complectatur . Ergo . III. Quodcunque ex generetia differentia eomponi dicitur, in eo gradus quosdam essentiae quasi distinctos intelligimus quorum alius communis sit cum ceteris formis , quas idem genus complectitur: alius proprius, quo ab illis distat. Atqui idea Entis , quae Dei Peculiaris est, communis nequit esse cum rebusereatis . Nullam igitur in Deo compositionem

ex genere & differentia concipere licet. f. II. De Dei mmditabilitate .

ΙΜmutabile dicitur , quod sui status mutationem nec subit , nec subire potest sive

exteriOIis caussae viribus , sive interiori ra-xione . PRO-

324쪽

VROPOsITΙo . Deus es immutabilis Demonstratur Ι. Deus simplex est ergo immutabilis . Quod enim mutationi subjicitur vel est compositum, vel suit: est quidem , si quid illi accedat, quo destituebatur suit vero, si quid ipsi eripiatur , quod antea habebat . Atqui compositionem omnem respuit Dei natura . Ergo .

II. Si qua mutatio'in Deo locum habere posset; ea quidem vel ab ipso Deo , vel ab alio proficisceretur . Non ab alio, quia a nullo pendet , Se nihil est Deo praestantius . Non ab ipso Deo . Quidquid enim a seipso nutatur , vel in melius , vel in deterius mutatur . Ex boni inscitia sit , ut quid in deterius sese mutet . In melius Vero mutatur ,

quod bonum aliquod , quo destituitur , sibi

Comparat . Atqui neutrum in Dei sapientiam ac persectionem cadere potest. Ergo . Utitur hoc argumento Proclus γ). At enim inquies . Mutari dicitur , quicumque opus aliquod, quod agere potest , faciendum aggreditur . Nimirum mutationi subjic tur , quod a potentia transit ad actum . Atqui Deus , qui per infinitam aeternitatem nihil Condidit , cum creare utique posset , reipsia coepit agere. Mutasse igitur statum Deus vi

detur . Vo-

325쪽

si 8 META PHYSICAE Verum Mundi creatio & rerum essicientia nihil in Deum mutationis relandit . Ea enim est terminus actionis divinae , ad quam non novum , sed sempiternum adhibuit consiIium. Nam tria in Mundi creatione , quam Deus instituit , distinguere licet , creandi voluntatem , creandi actionem , & opus ipsum creatum. Priora ab omni aeternitate in Deo fuerunt . posterius , quod antea non fuerat , de

novo evenit. Nimirum Volantas, &' actus ae ternus intendit in terminum tempore pone dum. Omnis. igitur mutatio in rebus ipiis conditis versatur, quippe quae prias non erant ,

quamdiu non laetunt He pusterius fuerunt ,

quando esse coeperunt .

De Infuitate, et mmcnstate Dei. INnnitatem nihil esse revera , quam Pers

ctionem in Ontologicis explicavimus . Nimirum infinitas illa , quae- Dei, propria Cit , cum absolutissima perfectionum. omnium complexione conjungitur: adeo quidem ut nec ulla virtus absit , sed omnes complectantur , nec cuique virtuti ulla vel minima possit accessio

fieri . Quod quidem intensue , & extenulae persectum dicitur in Scholis . Infinitati adnectitur Immensitas ; quippe ouemadmodum ilia a Dei perse Silonio us , ara haec

326쪽

haec ab illius essentia fines omnes amovetatque excludit . Nimirum immensitas est infinita Dei virtus, qua ipse intime praesens est rebus omnibus exsistentibus.

PRoposiT1o I. Deus est infinitus secundum essentiam . Uemonstratur Ι. Si divina essentia finita esset , id quidem vel ab exteriori caussa proficisceretur , quae illius essentiam circumscripsisset ; vel ab ipsius essenuae natura circumscripta oriretur . Atqui ratio Entis a se τύδναι esens plenitudinem complectitur. Ergo. Ens enim a se caussam omnem , unde limitatam essentiam recipiat, prorsus eXcludit: tum etiam cum exsistat necessitate naturae , quacunque ratione esse exigit : propterea exigit

omne esse.

II. Deus res omnes e nihilo eduXit , quod infinitae potentiae opus est . Atqui infinita Potentia non oritur , nisi ab infinita essentia ,

imo ab ea non secernitur . Ergo .PRopos ITIO II. Deus es abiflute serjectus. Demonstratur. Alibi ostendimus , Ens a s e perseelissimum esse . His adde , quod mutari Deus posset, si non esset ab omni parte perfectus . Ac tandem infinitam Dei perfectionem probat communis illa omnibus Uei notio, qua ita cogitatur, ut ait Auguilinus, Ο ut

aliis

327쪽

illa cogitatio conetur attingere. FRopos ITIO III. Deus certo spatio minima

definitur ,sed ubique substantia praesens M.

Demonstratur I. Necessitate naturae exsistit Dens. Quod autem ita exsistit, tale est & semper.& ubique. Cum enim Ens aliquod alicunde abesse cogitatione complecti nobis licet : jam fas est, illud undique absens nobis repraesentare .: il lud igitur veluti non exsistens animo concipem re postumus. Id autem ab Ente necessario io ge alienum est. Ubique igitur est Deus. II. Deus ubique res omnes perenni quadam esse stione producit , conservat, & movet, ne in nihilum , unde eas eduxit , dilapsae Iec

dasit. Atqui ubi Deus agens , ibi Deus su stantia praesens. Ergo. f. IV. De Disina ScientIa . SCientiae voca lum M Deo , D creatis

Mentibus commune est. At quammaxim clivina scientia humanae antecellito. Mella enim I. a rebus ipsis scientiam omnem iciunt. 2. A notis adri ignota progreditur z ut quὸznon omnia, quae in veritatum principiis cor nosci possunt , extemplo inspiciat . 3. Nesveluti in partes dividens singillatim conside

328쪽

tes comprehendere nequeat . Ac tandem bievissimo cognitionum ambitu concluditur .

Verum haec vitia a Dei scientia longissime distant. Deus enim omnia in sese , O natur sua cognoscit; neque ratiocinationis aut pra cisionis ope , sed smplicissimo intuitu omnia comprehendit; ac nullis sinibus ipsiuε scientia

sontinetu .

Iam' Vero ea , circὸ quae divina scienti Versatur , praestantissima sunt , & longe late-quet patent. I. Itaque explorata rea est, Deum perfecte seipsum cognoscere . Infinita enim est divinae Intelligentiae. vis ; necesse est igitur infinite intelligibile infinite, iotelligenti ad intuendum propositum esse . III. Dei scientia res omnes possibiles con Prehcndit . Suam enim essentiam Deus cran scit . se m. virtutem perspectam habet , suam artem utime. tenet.Atqui ea sunt possibilia, quae in Dei essentia continentur, quibus ni mirum το esse impertiri potest; quae Dei vir Atuη essicere potest ,' quorum tandem forma. Dei ars producere potest. Erga.

III. Si universia , quae fieri possimi , Dei stientia intuetur , profecto quae ex pol ilium numero jam edueta sunt , persectissime novit Deus , sive ea sint , sue fuerunt . Nihil est enim , quod , nisi Deo volente , oriatur &exsistat ; necesse igitur est , ut omnis singulatim cognoscat . ω quasi in numerato hin

329쪽

heat . Neque aliquis erit tam egeors , ut Deum , quae non noverat , fecisse arbitretur .

N. Impossibilia ne ipsa quidem a divina scientia sese abripiunt . Ea veluti ex obliquo cognoscit Deus . Sicut enim possibilia omnia novit Deus , quippe cum iis rationem entis participare potest , ita sane cognoscit & illa ,

quibus Iatio entis adversatur . Nimirum Enaiis contrarium intelligetns , privationem ejus smul comprehendit . Eadem ratione neque peccata Deo incomperta sunt . Non enim illa per se , sed per ea, quibus oppolita sunt, intuetur; non secus atque in lumine tenebras cognoscimus . V. Quamquam universe constitutum fit , omnium rerum penes Deum esse notitiam, defuturorum tamen praescientia sngillatim dicendum est . Et futura quidem necessaria , quaz nimirum necessitate quadam cum suis caussis connexa ab iis necessario profici scuntur , a Deo cognosci comperta res est. Qui enim colligationem caussarum omnium perspicit animo , idem necesse est omnia teneat , quae sut a

Quod ad contingentia spectat, & quae p-tissimum a caussa libera originem habent, paullo difficilior res nonnullis essae videtur: ea prae ser tim de caussa , quod cum futurorum eontingentium praescientia hominis libertas cohaeIeIe non posse videa ur . Hac sane dissi-

330쪽

cultate commotus olim Tullius Deum , quideasu te fortuito suturum sit , scise negavit δSi enim Dit , certe eveniet . Sin Oert eυ

se , nulloe fortuna es . Ess autem fortuna prerum in tur fortuitarum nulla est masse so a) . Atque ita Vir magnus & doctus, dum homines vellet facere liberos , feeit secIilegos, ut facete Augustinus O

In eo igitur quaestionis nodus Versatur, quod quae Deus sutura esse praesenserit , ea necessario eventura snt, ne Dei scientia fallisticatur . Quod autem necessario suturum est , Contingens ac liberum esse nequit . Huma igitur libertas stare non potest, posita conti gentium praesensione. Uerum facile est nodum hunc expedire , si duplex distinguatur necessitas, antecedens una, eonsequens altera , quarum illa quidem cum humana libertate componi nequid; haec autem illi non officit . Nam prima antecedit liberum caussae consilium , antevertit liberam ipsust determinationem , ω naturali necessitate

ad unum eam determinat. Altera vero liberam caussae determinationem ad agendum consequitur : qua sane posita licet non possit non agere , cum agit , libere tamen agit . Quae X a uia

SEARCH

MENU NAVIGATION